Part 5
In processu venerunt nobis obviam duo Sarraceni, viri maturi, procedentes in asinis per multitudinem, et videbantur esse honorabiles personae. Contra hos duos insurrexerunt duo Mamaluci ductores nostri eosque fustibus exciderunt et dejecerunt de asinis in terram, et longis clamoribus simul litigaverunt accurrente multo populo, de quo nos mirabamur, quia mysterium (#88 a#) facti ignoravimus primo. Illa autem fuit causa, propter quam illi duo detrusi fuerunt de asinis, quia legem curiae Soldani transgressi fuerant: statutum enim est, quod quando Sarracenus habet obvium curialem Mamalucum equestrem, quod ipse Sarracenus, si in asino aut equo sedet, extrahat pedes de strepis et dimittat dependere; si hoc facit, bonum; si non, de asino incunctanter dejicitur. Nec possunt bene equitare Sarraceni in strepis, quia continue transeunt Mamaluci, et quia illi strepati incedebant, fuerunt vexati. Si autem penitus alieni homines sedentes in asinis habent Mamalucos obvios, non sufficit, ut pedes a strepis solvant, sed oportet, quod totaliter de asinis descendant et stent, quousque transierint; si non fecerint, graviter molestabuntur. Sarraceni non curiales possunt in bestiis transire soli ubi placet, sine tamen usu streparum, sed Christiani et Judaei, ubicunque reperti fuerint in civitate in equis, asinis aut camelis, dejiciuntur, nisi habeant de curia Soldani ductores comites, et tunc in equis possunt incedere, et in strepis se sustentare; quilibet tamen potest ibi libere pedes ambulare, cujuscumque conditionis homo fuerit, sed grave et periculosum est ibi ambulare propter nimium populi tumultum, et bestiarum, camelorum, dromarum, equorum, asinorum, mulorum concursum, de quibus intollerabilis excitatur pulvis, et propter Mamalucorum improvisam percussionem; ideo ubique in biviis stant asinarii cum asinis paratis, vel cum equis stratis et ornatis sellis, strepis et phaleris sericis, et qui vult bonam et ornatam bestiam, potest accipere, sed oportet melius solvere, quam si reciperet simplicem et rusticosam. Sicut enim Venetiis stant in rivis canalium et lacunarum barcarii cum ornatis barcis et invitant homines, ut ad se intrent, sic et hic est cum bestiis.
Consequenter per populum progressi habuimus obvium Sarracenum cum fuste et gladio, qui ducebat per multitudinem sex homines seminudos concatenatos, manicis ferreis ad unam manum. Hi captivi dum nos vidissent, clamabant italicis verbis ad nos pro elemosyna, dicentes, se esse captivos Christianos, ratione delictorum detentos; siquidem hanc pagani habent cum suis captivis pietatem, quod tribus vicibus in septimana de custodiis concatenati educuntur per populosos vicos, et in magnorum dominorum curias ad mendicandum, et si quid datum eis fuerit, dimittitur eis, seque redimunt cum illis pecuniis; suam enim causam proclamant et paupertatem lamentantur et culpam vel innocentiam pronunciant. Si veniunt eis obviam Christiani, petunt ab eis elemosynam in nomine Christi et beatae Mariae Virginis et aliquorum Apostolorum vel Sanctorum, quos nominant.[TR28] Si Judaei obviant, petunt eos in nomine Dei et Abrahae et Moysis. Si Sarraceni, clamant ad eos in nomine Machometi. Et ita omnem hominem interpellant. Datur etiam eis facultas, quod dum per vicos ducuntur, quidquid de pategis mercatorum rapere possunt manu illa, qua ligati non sunt, hoc eorum est, et si mercator (#b#) vult rehabere, oportet cum pecunia redimere. Similiter si quis in canistro vel sporta aliquid defert, fructus, panes, carnes, pisces et hujusmodi, si possunt illi captivi attingere, ad se rapiunt, non tamen sinuntur currere et insequi homines, sed solum id, quod improvise accurrit, invadunt. Hoc homines scientes se ab eis custodiunt. Et isto modo saepe vidimus multa paria colligata in civitate ambulare; sunt enim Orientales ex natura pii, et invitissime effundunt sanguinem humanum, nec faciliter occidunt etiam pessimos ribaldos, nisi grande periculum reipublicae immineat, et si aliquis occidendus est, si venit homo volens plectendum emere, datur ei pro pretio in perpetuum servum.
Ulterius processimus et in unum forum plenum hominibus venimus, ubi in quodam fori loco vidimus magnum hominum concursum; quidam enim Tartaros venales adduxerat, XIII pueros promiscui sexus, et ita levi caro illos homines vendebat, ac si eos furto rapuisset; verum tamen erant turpissimi homines quasi bestiae, si quidem caeteris hominibus, quos in Oriente vidi, Tartari sunt turpiores, sunt enim parvi, et grossos habent oculos multum prominentes, coopertos palpebris, ita, quod parva est apertura in eis. Habent insuper latas facies latasque frontes, et sunt imberbes, nisi in superiori labio, et in mento raros habent pilos et quasi volatiles. Ridiculosam habent rasuram capitis per medium capitis ab aure ad aurem, ita, quod ambae aures patent, et ab utraque parte aurium capilli longi dependent. Sunt etiam in posteriori parte capitis rasi sursum contra rasuram per medium ductam, sicut nostri stulti raduntur aliquando, nec videntur mihi vigentes multa ratione, quia habent stultissimos gestus, ideo forte sunt vilioris et levioris pretii aliis hominibus.
Inde progressi venimus ad pontem lapideum, arcuato opere constructum, altum et vetustum, iter praebens per Nili brachium, quod mediam secat urbem. De illo ponte et aliis pontibus urbis plures infantes Hebraeorum sunt praecipitati tempore Moysis, ut habetur Exodi I. In ipso autem ponte existentes vidimus in utraque parte fluminis laborantes in luto et latere homines miseros, servos emtitios et personas viles ad haec vilia opera deputatos in magna multitudine; si quidem lutum Nili tenax est, in quod paleas ponunt, et lateres formant, nec aliam praeparationem requirit limus ille, et lateres formatos ad solem ponunt, cujus calore coquuntur sine clibano et igne. Et de talibus lateribus sunt paene omnes domus Cayri, demtis pretiosioribus et turribus et moscheis, quae sunt de quadris saxeis. Illo duro et servili opere conabatur Pharao, rex Aegypti, filios Israel opprimere, ne in tantum crescerent, ut habetur Exodi I. Libentissime vidi miseros illos stantes in illo labore, quia in ipsis filiorum Israel servitutem manifesta similitudine intuebar.
Pertransito autem ponte ascendimus ad latus Nili, et ad unam plateam pulchram venimus, quam circumstabant altae domus et novae, et magna erat ibi hominum frequentia. Dixerunt autem nobis Mamaluci, quod ante quinquennium non fuerit ibi una domus, sed nemus arundinum et arbustorum, per quod erat via in superiorem urbem Babyloniam, in qua quottidie plures spoliabantur a latronibus, et mulieres (#89 a#) opprimebantur; quae propter Soldanus in loco domum magnam aedificari fecit pro tutela viae, et in ea Mamalucum custodem posuit. Porro locus coepit pluribus placere, qui etiam sibi ibi habitacula aedificavere, et ita quasi subito est ibi facta hominum commoratio, quae si esset apud nos, magna civitas reputaretur. Extra hoc forum egressis demonstrata fuit nobis una grandis et pulchra domus, sita super litus Nili, quam dicunt esse habitationem dominarum Nympharum, in qua dum noctibus per loca emigrant, hic in hac domo conventionem habent, sibique eum appropriarunt, nec aliquem sinunt in ea habitare, sicut saepe probatum est. Nam dominus loci, in cujus praedio domus est, qui eam aedificari sibi fecit, dum supellectilem suam et omnia quae habebat in eam transtulisset, prima nocte venit tumultus foeminarum magnus ad domum, ad quarum adventum omnes serae ostiorum fuerunt solutae, et invisibiliter per omnia habitacula discurrerunt cum ingenti strepitu, et omnia, quae fuerant illata in domum, per fenestras ejecerunt, sed homines non contigerunt. Secunda nocte, cum homo cunctas res reportasset in domum, venerunt iterum Nymphae cum majore strepitu, et omni supellectili ejecta ipsos homines vi extruserunt sine nocumento cujuscumque. Homo autem finem hujus rei videre volens, et audacia se phantasmata vincere putans omnia reportavit in domum. Tertia autem nocte venit foeminarum turba cum horribili strepitu et omnia tam res quam homines rejecerunt et cuilibet nocumentum aliquod intulerunt: aliqui fuerunt excoecati dextro oculo, aliqui sinistro, aliqui fuerunt auditu privati, aliqui claudi facti etc. Timens autem homo, ne tandem vita privaretur, aliam conduxit domum pro se, illam vero[TR29] alteri locavit, cui per omnia contigit sicut de primo dictum est, et ita pluribus contigit, quibus domus illa locata fuit. Sicque a multis annis stat domus vacua diebus quidem, sed non noctibus, singulis enim noctibus audiuntur in ea voces mulierum canentium. Inde nonnulli potius credunt domum hanc novem Musis, Jovis et Memoriae filiabus, consecratam, quam filiabus Nerei et Doris, cohorti Nympharum; Musae enim ad lyram Apolline pulsante canunt et saltant. Sive autem sit Musarum, sive Nympharum dominus, utique potenter eam obtinent; sed ne homo, cujus est habitatio, nocumentum per eas habeat, singulis mensibus in die litarum (calendarum?) domum ingrediens invenit super mensam panniculo illigatum pecuniam tantam, quantam accepturus erat ab eo, cui domum locasset. Quid autem hoc totum, quod dictum est de domo, veritatis habeat, judicio legentis derelinquo, gentiles hoc nobis dixerunt magno serio, ideo gentilium dicta de Nymphis et Musis inseruimus. De Nymphis plus vide fol. 325.[TR30]
Deinde progressi sumus, et ad unum venimus hortum maceria circumdatum. In illo horto stetit quondam arbor vetustissima, quam vulgus uterque Sarracenorum et Christianorum venerabatur, quia a prioribus acceperant, sub ejus umbra quievisse Virginem Mariam cum puero suo Jesu; ideo quottidie fuit accessus ad arborem, et sub ea genibus flexis salutabant Virginem (#b#) et filium benedicebant per Ave. Contigit autem in proximis annis praeteritis, quod quinque viri seditionem magnam in urbe concitaverunt, et plures in seditione peremti sunt homines, fugam autem arripientes auctores comprehensi sunt per Soldani famulos in horto illo, et statim in furia suspensi ad ramos arboris sacratae, eadem autem hora arbor funditus exaruit; et in ea litteris Sarracenis eis sculpserunt angelicam salutationem, et praefatum factum, et ex hoc locus ille usque in hanc horam venerabilis habetur, et virgo Maria honoratur etiam ab infidelibus.
Consequenter per Nili oras ascendimus, et in forum super Nili litus venimus magnum, ubi erat infinita hominum multitudo, negotiantes juxta naves, quae ibi onustae stabant in magna compressione. Siquidem naves magnae et multae oneratae diversis ad usum humanum et ornatae picturis ibi in Nilo stabant protensis rostris prorarum in terram. Ibi etiam vidimus camelos multos valde, qui ad litus fluminis onerabantur utribus aquae, quam per civitatem circumducebant et vicos perfundebant ad supprimendum pulveres excitatos per discursum hominum et bestiarum; nisi enim hoc fieret, suffocarentur homines, ut patebit clarius in civitatis descriptione inferius.
Deinde extra urbem processimus contra desertum Africae ad admirabiles pyramides et titulos sepulchrorum antiquorum regum Aegypti. Et quamvis hae pyramides sint nunc longe a Babylonia nova, olim tamen erat civitas tam magna, quod ab intra erant, sicut demonstrant ruinae per circuitum illius loci. In hoc loco fuit coemeterium antiquorum regum Aegypti, super quorum sepulchra erigebant aedificia quadrangularia de quadris, in pede lata, et in altum ducta per continuum decrementum latitudinis, ita, quod culmen remanet acutum, sicut tecta turrium. Sunt autem duae pyramides valde eminentes, mirae magnitudinis et latitudinis, sicut montes, ita, quod a longe visae apparent turres esse. In his invenimus diversas litteras et scripturas nobis ignotas, in uno tamen latere hos subscriptos invenimus versus, insculptos latinis litteris et scriptura:
Vidi Pyramides sine te, dulcissime frater..... R. Et tibi, quod potui, lacrimas hic moesta profudi..... I. Et nostri memoriam luctus hanc sculpo querelam..... M. Sit nomen decimi centanni pyramis alta...... A. Pontificis comitisque tuis tyranne triumphis..... S. Lustra sex inter censoris consulis esse....... S.
Horum versuum expositionem et intellectum nescio, si habeam audire ab exercitato versificatore, cupio sententiam. Tantum autem ego ex eis intelligo, quod falsa est rudis vulgi opinio, quae dicit, has pyramides esse granaria Josephi, ab eo ad hoc constructa, ut ibi frumentum poneret reservandum ad VII annos (#90 a#) sterilitatis, sicut habetur Genesis 41. Denique, si etiam versus illi continerent, ibi fuisse reconditum frumentum, et pyramides esse horrea regionis, delusoriam Scripturam arbitrarer, cum nullus sit locus in pyramidibus, quae non ab intus cavatae sunt, sed unaquaeque est integra moles, maximis quadris undique compacta per totum corpus molis, demto, quod in compositione quadrorum est derelictum ostiolum, per quod est introitus in corpus molis, sed ab intus non est majus spatium, nisi quod homo potest ibi stando contineri, nec est aliquo modo ibi spatium annonae et frumenti conservandi. Quare autem peregrini nominent in suis libellis has pyramides horrea Joseph, aestimo hanc esse rationem, quia pyramides illas a longe conspiciunt, et non ducuntur ad eas, quia sunt supra Babyloniam et trans Nilum; ideo eas moles cernentes putant eas esse ab intus spatiosas, quod non est. Nos autem de speciali amicitia Mamalucorum de Hungaria fuimus trans Nilum ducti ad pyramides, quas si non vidissem de prope, faciliter crederem fuisse reservacula fructuum, sed visus de prope demonstrat, fuisse monumenta gentilium, et versus praedicti, et Solinus, et Plinius; et Sacra Scriptura 1. Maccab. XIII. recitat de Simone magno sacerdote, quod super sepulchra patris et fratrum aedificavit aedificium altum, et statuit VII pyramides more gentilium, qui super suorum carorum sepulchra vel pyramides erigebant vel columnas altas.
Porro si sequi placet antiquorum aliquorum fictionem, dicere possumus, has pyramides a diis factas, in quas transfugientes Jovem se absconderunt, ne ab eo fulminarentur; ideo in eis sunt hominum receptacula. Verum Plinius LXXXVI. Cap. 12. Naturalis historiae dicit, has id circo pyramides a regibus factas, ut essent: 1) pecuniae ostentatio otiosa et stulta; 2) ne posteris thesaurum relinquerent inimicis; 3) ne plebs esset otiosa; 4) ut essent in admirationem videntium et stuporem, et terrae divulgationem; et 5) ut essent perpetua memoralia suorum auctorum ob insignia ingenia artificum; 6) ut essent aeterna monumenta defunctorum regum. De sepulchris enim antiquorum regum Aegypti mira auditu recitat Diodorus Siculus, antiquissimus historiographus, Libr. II. historiarum antiquarum rerum Cap. 2., ubi multis miris inductis scribit, Verum, inquit, de harum pyramidarum auctoribus nihil certi neque apud incolas neque apud scriptores constat; sunt autem tam mirabili opere factae, in terra undique arenosa, ubi nulla neque aggeris neque caesi lapidis sunt vestigia, ut non ab hominibus sed a diis tanta moles structa videatur. Antiqui autem Aegyptii nullam aut parvam curam habebant ad constructionem domorum suarum, quas simplicissimas habebant, quia indignum aestimabant magnos labores, expensasque multiplicare in re cito transitura, ut est brevis hominis vita, pro qua modicum casale sufficit. Ad constructionem autem templorum et suorum sepulchrorum maximos et diligentissimos habebant labores, perpetuitatem quandam in eis esse dicentes.
Juxta pyramides vidimus ingens idolum saxeum, foeminae habens formam, quod non dubitavimus Isidis esse columnam; si quidem Isis Promethei graeci filia, cum virgo esset praestantissimi decoris, amata a Jove adultero et oppressa est, quae propter perpetratum crimen fugit a patre, et praestitis sibi a Jove auxiliis armata classe intravit Aegyptum, et pluribus consertis bellis sibi Aegyptum subegit. Advenit etiam eo tempore Apis potentissimus, cui Isis in conjugium nupta est, ut patet supra fol. 44. Erat autem Isis insignis prudentiae, quae populum Aegypti, quem rudem,[TR31] inertem et bestialem invenit, humaniter vivere docuit, et agros colere, cultis committere semina et fruges colligere et in cibum deducere instruxit, et quod his omnibus spectabilius est in muliere, populum vagum collegit et legibus vivere praecepit eisque characteres depinxit et elementa scripturarum primo tradidit; haec adeo mirabilia insueta hominibus visa sunt, ut arbitrarentur, non ex Graecia venisse Isidem, sed e coelo lapsam, et ob id divinos honores adhuc viventi exhibuerunt, et dum mortua fuit, in coelum eam reassumtam crediderunt, eique et Apidi templa per universas Aegypti civitates condiderunt, aras et simulacra erexerunt, et legem ediderunt, ut, quicumque Apim et Isidem hominem diceret fuisse, capite mox puniretur.
Mirabile (#b#) profecto fortunae ludibrium, seu potius coecitas hominum, aut melius dicerem fraus et decipula daemonum, quorum opere actum est, ut foemina longis agitata laboribus, deinde anus mortua et in cinerem versa et apud inferos alligata, et dea crederetur, et per grande crimen fere ab universo orbe divinis honoraretur obsequiis. Ad hanc enim insaniam etiam ipsi Romani prudentes et potentes devoluti sunt, ut longe lateque per terras et maria mitterent, et collapsas idolorum statuas tollerent et in civitatem Romam ferrent, et hoc ex persuasu deorum, melius daemonum; miror autem, quod hoc Isidis idolum hic collapsum remansit, cum certum sit, eam templum Romae et sacerdotes habuisse. Sicut et Alma dea templum quidem habuit, in quod longe post idolum ejus allatum fuit; recitatur enim de civitate Dei LVIII. C. 30., quod dum Hannibal Romanos et Italiam multis attrivisset bellis, et tamen recedere nollet, sed eos assidue vexaret, ab his, qui Romae sacris praeerant, interrogabant de remedio, qui ad idolorum oracula tale invenerunt carmen: Vinci et pelli hostem posse, si Matris deorum numen Romam adductam foret. Occasione ergo hujus carminis miserunt Romani legatos in Phrygiam Asiae, ubi erat juxta Trojam nemus, Pessimium dictum, in quo erat statua Pessimiunctae, vel Almae matris deorum. Hanc praegrandem statuam tulerunt, et per mare[TR32] et terras maxima pompa in Urbem duxerunt in suum fanum. Vide de hoc infra fol. 213 b. Fuit autem haec Alma filia Coeli et Vestae, et uxor fratris Saturni, mater Jovis, et aliorum multorum deorum temporibus Moysis. Isis vero fuit tempore Abrahae, fuerunt enim ambae paene contemporaneae, cum Alma fuit mater Jovis, et Isis ejusdem concubina. Creditur autem, Isidem in loco prostrati idoli sui sepultam, propter quam et reges Aegypti suas sepulturas elegerunt et pyramides ibi, ut dictum est, erexerunt.
Prope idolum Isidis quoddam informe saxum jacet, quod dicunt olim bovis simulacrum fuisse, et idolum Osiridis sive Apis. Mortuo enim Osiride dixerunt animam ejus migrasse in bovem, ideo bovem adorabant, et Isis, uxor ejus, dilaniatum corpus ejus collegit, et membra in bovem ligneum pelle bovina obtectum imposuit et populo adorandum exhibuit. Successu autem temporis, computrescente ligneo idolo, Aegyptii saxum formantes ingens Osiridi consecrarunt, quod ideo Romani non tulerunt, quia non materiae ejusdem erat cum primo, et cum hoc erat informe et grandissimum, inaptum duci per tanta maris spatia. Aliud tamen idolum Osiridis fabricati sunt et templum in Romana urbe; ipsam enim urbem tanto sanctiorem, feliciorem et fortunatiorem[TR33] fieri aestimabant, quanto cultus idolorum diversorum ibi abundabant, unde paene omnium mundi gentium deos in ipsam transducebant, demto Jesu Nazareno, deo Christianorum; unde Tiberius Imperator,[TR34] lepra infectus, a Veronica virtute imaginis vultus Christi curatus, preces obtulit senatui, ut etiam Jesum, Christianorum deum, assumerent pro deo, (sed) omnino eum recipere recusabant, imo, ut verius dicam, Christus ad eos intrare nolebat, primo propter licentiam senatus, quem Christum recipere non decebat, nullus enim ibi colebatur deus, nisi de licentia senatus. Secundo Christus noluit Romam venire nec ibi manere, nisi exstirpatis et ejectis omnibus aliis idolis, quod Romanis gentilibus grave fuit. Tertio voluit Christus prius mundari civitatem martyrum sanguine, et sic ingredi. Quarto noluerunt Romani Christum pro deo, quia divitias damnavit, paupertatem beatificavit, gloriam mundi sprevit, et abjectionem atque humilitatem elegit, sapientiam mundi despexit, stultitiam praetulit etc., potentiam irrisit, mundi subjectionem mandavit. Quae omnia intollerabilia Romanis videbantur. Sic delectationes carnis, crapulam, luxuriam, quietem suis interdixit, contraria praecepit. Quinto noluerunt Christum pro deo, dicentes eum deum invidum, superbum, eo, quod nullum alium deum secum pati volebat, sed se solum coli. Sexto, quia senatus Tiberium odio habuit, ideo acquiescere nolebat, ut Christum colere permitteret in Roma. Sicque in hac pertinacia stetit Roma usque ad tempora Constantini, qui prima die sui baptismatis legem sanxit, ut Christus pro vero Deo in tota urbe coleretur.
Supra pyramides et Isidis idolum non longe est lacus quidam modicus, qui miraculo magis, quam aquarum copia est memorabilis. Hujus aquae semel in anno per mensem efficiuntur sanguineae, quod Sarraceni accidere credunt in memoriam primae plagae, qua Aegypti aquae et flumina in sanguinem fuerunt conversae, ut habetur Exodi VIII. Similis quidam lacus in Syria esse dicitur, Job nomine, magis tamen mirabilis; nam, ut ajunt, colorem mutat quater in anno, pulverulentum, sanguineum, viridem, atque limpidum, ternis mensibus unum quemque conservans.
A longe contra desertum vidimus unam moscheam solitariam,[TR35] juxta quam est coemeterium, in quo est singularis sepultura eorum, quos Sarraceni Sanctos fuisse opinantur. Habent enim Sanctos suos, sicut et nos, qui miracula et in vita et post mortem fecerunt multa et magna. Ut patet in libello captivi fratris inter Turcos, quem fecit de Turcis et Sarracenis, inter quos 22 annos captivatus fuit.
Porro sepeliendo mortuos non projiciunt terram supra mortuos, sed in cavatum lapidem vel in fossatum terrae ponunt, et lapidem superponunt. Divites autem contra putrefactionem inungunt balsamo et aliis aromatibus, et quando amicis placet, operculum deponunt, suos defunctos respiciunt, licet non omnia sepulchra sint sic disposita, sed divitum, potentum et sacerdotum ac eorum Sanctorum.