Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 49

Chapter 49 3,555 words Public domain Markdown

(#b#) Die XXVII cibum in Campidona sumsimus et pertransito ponte Ilari in campestria silvosa, tum et tortuosa processimus, et sine pausa usque in Memmingen oppidum equitavimus, ibique per noctem mansimus in domo protonotarii civitatis, sororii Johannis Müllers, socii mei. Erat autem civitas plena populo, quia celebritas hastiludiorum, chorearum, sagittariorum, conviviorum ibi fuit, ad quam quasi ad Olympicos ludos proceres regionis confluxerant. Cives etiam nobiles de Ulma ibi erant plures, qui ad spectacula adscenderant, de quibus multi ad me venerunt et congratulabantur mihi de salubri reditu; sic et alii utriusque sexus de ipso oppido multi ad me venerunt et laetanter susceperunt; eram enim notus toti populo urbis, quia saepe ibi praedicaveram, ad publicum autem non processi, ne quis aestimaret me velle videre spectacula, et ne me ipsum populo monstrum et spectaculum facerem, quia prolixam habui barbam contra consuetudinem Latinorum monachorum, fratrum et sacerdotum.

Vicesima octava die, quae est translationis S. Thomae de Aquino, cum parati essemus ad recessum, audivi advenisse ingenuum dominum militem, Johannem Truchses, mihi singularissime, ut saepe expertus sum, affectum, de quo quid pro me egerit, vide Parte I. Fol. 24. Rogavi ergo socios meos, ut vel hodie mecum in Memmingen manerent, vel sine me recederent, quia abscedere nullatenus possem, nisi viso et salutato domino Johanne Truchses de Waldburg, milite, quem desideranter concupivi videre, quia multum timui, quod forte per mare molestatus inquietudinibus aut defecisset aut invalidior factus perpetuam aegritudinem contraxisset, sicut pluribus contingit. Erat enim vir tenerrimus, quasi ligni vermiculus, sicut dicitur de David 2. Reg. 23. Accessi ergo ad nobilem, et gaudiosissime nos invicem salutavimus, cum quo diem illam deduxi pro majori parte.

Memmingen oppidum imperiale suum nomen dicitur sumsisse a subjecto casu. Cum enim non esset ibi civitas, nec villa, sed tantum possessio et praedium nobilium comitum de Kelmünz, qui tunc ditissimi erant et praeter thesauros auri et argenti abundabant in frumento, spelta, tritico, siligine et hordeo ac avena et similibus frugibus, accidit autem, famem vehementem in regione illa fieri, et deficientibus alimentis defluebant cuncti per gyrum ad comitem nobilem, qui tunc temporis regebat Kelmünz et ibi residebat, eumque pro alimentis interpellabant, se ipsos ei offerentes et omnia sua pro vitae sustentatione, sicut fecerunt Aegyptii Joseph, Geneseos 47. Videns autem multitudinis confluxum, et quod vallarent domum suam exercitibus, designavit spatium per gyrum praedii praefati, et populo denunciavit esse suae voluntatis, in illo spatio civitatem esse, et quicumque veniret et in muro circulari laboraret, hunc alere pane vellet et locum sibi intra murum dare ad aedificandam sibi aedem; sicque factum, ut multitudo conflueret, et brevi temporis spatio murum circumduxerunt et domos intus erexerunt; et quia de diversis regionibus et pagis convenerant aedificantes, nomen multitudinem significans oppido dederunt, id _Mengengen_ vocantes, quod vulgus Memmingen vocat usque in diem hanc. Eadem tempestate idem comes de Kelmünz aedificavit etiam castrum et villagium Babahuusen, ut habetur in chronica comitum de Kyburg vetustissima (#130 a#), et interseritur complete legenda S. Udalrici, episcopi Augustensis, qui erat genere comes Kyburgensis.

Quidam dicunt, primum oppidi instructorem Memger appellatum fuisse et ab eo nomen sortitum esse. Oppidum hoc munitum est et in bono campestri loco situm, aquis et paludibus cinctum et vivo rivulo pervium, duas habet parochias et hospitale locuples et Augustinensium duo monasteria, fratrum et sororum, et ad murum civitatis est praepositura S. Nicolai, ordinis S. Benedicti, a quo non longe in montanis est egregium monasterium Ottenbüren, ordinis S. Benedicti, in quo grandes sunt reliquiae Sanctorum, praecipue vero in argenteo sarcophago corpus beati Alexandri martyris, qui unus fuit de VII fratribus filiis sanctae Felicitatis Romae passis. Campanae duae insignes et optimi soni sunt ibi adhuc, tertiam quondam vendiderunt, ut dicitur, Ulmensibus. Ab alia parte civitatis super littus Ilaris est monasterium Carthusiensium notabile, Buchshaim dictum, in quo degunt patres, viri doctissimi et boni.

Porro homines oppidi Memmingen bonae conditionis homines sunt, sinceri Christiani, divinis locis et personis bene affecti et eleemosynis largi, ad verbi divini auditionem avidissimi et bene morigerati ac honesti. Unde magister Johannes Nyder, ordinis Praedicatorum, in quodam tractatu commendat virgines illius oppidi dicens, ipsas esse propter innatam disciplinam religioni aptissimas et monasticae vitae. Sunt in isto oppido divites cives et mercatores et mechanici, et multa negotiatio, et tamen nullum sustinent in eo Judaeum, ne usuris respublica eorum deturpetur.

Die XXIX., quae est Agnetis secundae, ego et Johannes Müller sumto cibo et stratis equis a Memmingen recessimus cum festinantia per vallem Ilari descendentes. Vallis illa lata et longa est, per ejus medium Ilarus decurrit, et ad utrumque ejus latus villae et campi, prata et agri fertiles sunt, in montium vero cacuminibus castra et fortalitia multa olim fuerunt, quorum ruinae hodie patent, et usque nunc aliqua integra perseverant. Ingressi autem sumus comitatum comitum de Kirchberg, qui olim majorem partem illius vallis, montium et silvarum possederunt. In silvis supra vallem ultra Ilarum ad sinistram venientibus de Memmingen, sunt monasteria gloriosa, scilicet Rott, ordinis Praemonstratensium; Ochsahusen, ordinis S. Benedicti; Gutenzella, monialium, ordinis Cistertiensium; et Hegbach, monialium ejusdem ordinis. Sic ergo descendendo per aulonem Ilaricum pervenimus in villam Thyssen, et ea hora densissima cecidit pluvia, ita quod madidi facti fuimus paene usque ad pellem nostram, et numquam per totam meam peregrinationem ita indispositus fui redditus, sicut ex inundatione illa, quia homo maditatus naturaliter fit tristis, pusillanimis, contractus ex frigoribus et totus indispositus, sileo de impatientia, qua afficitur homo, et de sollicitudine pro rebus, quas homo ducit, aquam non sustinentibus, ut sunt libri et hujusmodi. Pluvia autem inundante intravimus hospitium ad exspectandum imminutionem, et si pluvia imminuta non fuisset, ad crastinum sursus ascendissemus ad pernoctandum, siquidem in recessu meo transitum habui per castrum illud, sicut patet P. 1. Fol. 26., et promisi domino Philippo comiti de Kirchberg et dominae Cunigundae, matri suae, quod in reversione ad eos declinare vellem; de magna enim affectione conventus nostri Ulmensis erant omnes de domo illa, et tota (#b#) familia. De illo dominio in sequentibus plus venit dicendum, et de venditione comitatus Kirchberg in manus Bavarorum patebit postea. Igitur cum paululum pluvia cessasset, equos ascendimus, et contra Danubium equitavimus in terminos dominii Ulmensium et usque ad conspectum delectabilis civitatis Ulmensis pervenimus. Quantam autem consolationem, delectationem et laetitiam in aspectu ejus habuerim, pensari potest ex miseriis, quas in elongatione ab ea sustinui. Singulari autem nitore videbatur mihi civitas resplendere, quia gubernatores ejus medio tempore turres et moenia reformaverant et muros exaltaverant et fortalitiis ac praesidiis novis ornaverant et vallum novum circumduxerant, cum palis et aggeribus ac fossatis aqua plenis, cum novis pontibus et portis, ne cui pateret ad placitum via ad flumen. Insuper ab alia parte fluminis, ubi ipsa civitas est, magnificam munitionem erexerant tantis expensis et laboribus ac ingeniis, ut cuncti videntes obstupescant et mirentur; nam per ipsum alveum fluminis murum ingentem, spissum et altum aedificaverant, a ponte sursum usque ad finem civitatis cum turribus et propugnaculis per medium rapidi decursus aquarum, quae omnia contra Bavarorum incursus fecerant. Illis temporibus et civitatem non solum munitam sed et ornatam et decoram reddiderant. In tantum autem venustaverant eam novis propugnaculis, muris et turribus, ut vix faciem urbis cognoscere possem et de facto eam prae decore non novissem, nisi situs et alia, quae mutari non possunt, Ulmam veterem demonstrassent. Cum gaudio ergo et ammiratione ad pontem Danubii devenimus, ipsum flumen inundans et alveum suum excedens vidimus. Porro de fluminis illius ortu, medio, et fine dicemus in descriptione Sueviae et Ulmae.

Cumque jam in ponte essemus, quidam me cognoscentes festinato ad conventum cucurrerunt praemium petituri, ut moris est pro bono nuntio, sciebant enim, quod fratres mei desideranter exspectarent adventum et reditum meum, et quod primus et certus nuntius irremuneratus non maneret. Ponte transmisso ingressi sumus urbem, et usque ad portam conventus equitavit mecum saepe dictus Johannes Müller ibique licentia accepta in suam domum reversus est, ego vero validis ictibus ad portam pulsavi, ut melius audiretur, quia fratres stabant in vesperis et alte cantabant, quorum sonum vincere conabar forti pulsu. Vix autem primum ictum feceram, ecce canis conventus affuit meque foris existentem praesensit et jam non latratibus iracundis, ut solebat adesse quendam prodidit, sed insuetos ululatus et sibilos laetitiae emittebat et pedibus ac dentibus portae lignum laniabat, quasi effringere conaretur, sicque impatientissime gestiebat ad me exire et amicum adhuc optimae bestiae optime cognitum suscipere. Aperta autem porta, antequam limen pertransirem, saltavit canis quasi usque ad sinum meum, et insolitis saltibus, sibilationibus ac caudae blandimentis gaudebat et rapidissimo cursu per conventum currebat cum sibilo, quasi adventum amici nuntians. Cum ergo conventum ingressus fuissem, et me adesse nunciatum fuisset reverendo magistro Ludwico Fuchs, priori et patri meo singularissimo, dimisso officio vespertino, cui adstabat, ocius accurrit, oblitus gravitatis et senectutis, et quasi adolescens per saltus, ac si ignem exstinguere vellet inortum, prosiliit et super collum meum cecidit et in amicabiles complexus ruit meque cum tanto gaudio suscepit, cum quanto moerore me dimisit. Interea, finitis vespertinis, venit subprior conventus, pater Michael Brenner, cum omnibus (#231 a#) senioribus et junioribus et hilarissime me susceperunt et cum processione festina de horto me duxerunt in chorum, ad majus altare ante sanctissimum eucharistiae sacramentum, ibique pariter omnes prostrati oratione facta benedictionem fratrum de via venientium more ordinis a praelato accepi. Finita oratione ad locum hospitum ductus fui, ibique familiarius loqui coepimus; intuebantur enim me cum gaudio et desiderio, ac si de monumento eis restitutus fuissem. Nam relatio dudum me praevenerat duplex, una videlicet, quod in mari mortuus essem; alia quod a Turcis in Thracia captivus detinerer simul cum caeteris peregrinis. Quibus dictis fides in eis aucta fuerat ex eo, quod domini mei, cum quibus de terra nostra emigraveram, nulla scripta de me eis praesentaverant, cum tamen a Hierosolymis eis litteras miserim, sed ille, cui tradideram, aliis intentus mea scripta neglexit tradere. Interim collaetantibus nobis attulit vestiarius conventus mihi nova vestimenta, sicque habitum sorditatum et laborum deposui et novum quasi nuptialem indui vestem et omnem peregrinantium sollicitudinem abjeci. Per continuos autem VI dies ex dispensatione benigni patris M. Ludwici concessum est fratribus laetari et gaudere mecum. In his diebus primatus Ulmensium, magistri civium et communitatis rectores et caeteri amici et fautores suis praemiis me honorabant et conventum laetificabant. Sed et religiosi patres ordinis S. Benedicti de Elchingen, Wiblingen, et Blabüren audito meo adventu venerunt ad mihi congratulandum. Demum generosi milites, domini mei, dominus Johannes Wernherus de Zimbris, baro, dominus Heinricus de Stöfeln, baro, dominus Johannes Truchses de Waldburg, dominus Ursus, vulgariter Ber de Rechberg de Hohenrechberg, cum percepissent, salvum me rediisse Ulmam, ad me cum suis famulis successive venerunt et cum gaudio salutaverunt me. Sicque omnes dies illi facti sunt ita celebres, ac si Romuli festa Laurentialia fuissent innovata.

Finitis autem diebus recreationis meae abradi feci barbam, quam hucusque servaveram et XI mensibus in longum et latum nutriveram, invitus tamen, fateor, deposui eam, quia videbatur mihi, quod in ea audacior, maturior, sanior, ornatior ac venerabilior essem, et si proprii juris essem, nullatenus ea carere vellem, cum sit naturae ornatus, venustans viri vultum ac robustum timorosumque reddens virum. Sed, quia frater et sacerdos Latinus sum, propter conformitatem libens careo.

Similiter rubeas cruces, quas assutas scapulari et cappae habui, deposui, quamvis et ipsas libentissime retinuissem, cum eas intrepide, manifeste et glorianter semper portaverim coram inimicis crucis, Sarracenis, Turcis, Grossonibus, Mauris, Judaeis, Samaritanis et Tartaris. Sed quia speciem habitus fratrum Praedicatorum tollere videntur, portare amplius non libuit, decrevi autem ab interiori parte vestimentorum ipsas cruces transponere.

Et his peractis[TR231] ad solita religionis nostra exercitia et ad implendum mihi commissa officia me reduxi.

Fuerunt autem dies meae primae evagationis 215 anno Domini 1480. Deinde vero secundae evagationis 289, quam inchoavi anno Domini 1483 et redii anno 1484 in die Agnetis secundae; et praedicare in conventu reincepi ad laudem et gloriam Domini mei Jesu Christi et beatissimae Mariae Virginis et beati Dominici patris nostri et pro salute animae meae et proximorum aedificatione.

SEQUITUR ULTIMA PARS EVAGATORII,

et finalis totius operis, et est XII tractatus et ultimus, alio tamen volumine contentus.

Sicut saepe in praecedentibus promisi, quod ultimo loco evagatorii ponere vellem Alemanniae, Sueviae et civitatis Ulmensis descriptionem, ita et conatus fui facere. Sed dum in labore essem, intellexi, in quibusdam locis haberi descriptiones et chronicas et annalia de praefatis, idcirco manum retraxi a coeptis, quousque videro praefatas chronicas, nec quiescam, nisi libri ad meas manus venerint, et tunc perficiam, quae promisi in prima parte Evagatorii, Folio 3. B. et in II. Parte, Folio 2 a.

Explicit Evagatorium Fratris Felicis Fabri de sacra peregrinatione Jerosolymitana.

INDEX.

Indicem, qui sequitur, a Fratre Henrico Wild confectum, ab alio quodum monacho correctum, ipse noster Felix secundo operis sui volumini praefixit. In quo evolvendo illud tenendum, quod praemonui, non quidem ad nostrae editionis paginas referri debere numeros et litteras, sed ad pristinam libri indolem interpositis numeris atque litteris expressam, ut si legas 268 A, folium 268 primae codicis partis ejusque recta, quam dicunt, pagina, si vero legas 62 b, folium 62 secundae codicis partis ejusque versa pagina indicetur, Ubi C vel c additum est, de illa materia etiam folium proxime sequens perlustrandum esse significatur. Illud denique notandum est, vocabula littera ae incipientia pro diversa, qua uti solet auctor scribendi ratione, saepissime sub littera e quaerenda atque similiter litteras i et y, c et k aliasque inter se esse permutatas.

A.

Abbas hospitalis monasterii in Jerusalem humanissime suscipiebat peregrinos sanctae terrae, 268 A.

Abbas monasterii S. Catharinae in monte Sinai et monachi sui, quales sint? 62 b.

Abbas Joachim prophetico spiritu dissuasit terrae sanctae passagium, 282 A.

Abbas S. Nicolai in portu Veneto tali apparatu suscipit patriarcham, ducem, clerum et populum in die ascensionis post maris desponsationem et aquarum benedictionem, 38 A.

Abbatissa fuit foemina fortissima, perpetua memoria digna, 230 B. C.

Abel quo in loco fuerit occisus a fratre suo? 7 a.

Abacuc unde fuerit raptus in Babylonem ad Danielem? 165 A.

Abirim, Nebo, Phasga s. Pisga, montes Moysis, 243 B.

Abyssini Christiani Indiani, 135 A.

Abyssus quid sit? 42 A.

abusus graves sunt in ecclesia sancti sepulchri, 214 B.

Abraham vidit tres viros. Ubi? 122 b.

Abraham ubi filium immolare voluerit? 122 B.

Abraham et Sarai ubi sint sepulti? 8 b.

Absalonis titulus, quem erexit, 233 B.

absorptus fuit Dathan et Abiram et alii seditiosi a terra, 53 b.

absorptus vates poeta a terra pro deo habitus est, 180 b.

Achaja Europae regio, 180 a. b.

Acharon civitas Philistaeorum, 11 a.

Acheldamach ager sanguinis, 162 A. B.

Achillei, Nerei et Patricii corpora, 38 B.

Accon sive Ptolemais, civitas, 289 A; ceperunt Christiani, 282 A; terrae motu cecidit ib. 283 B; a Sarracenis capta de Christianorum manibus ib. A. B.

Achor fur, tempore Josuae, lapidatus a populo, 203 B.

accusant peregrini Sarracenos se molestantes in locis sanctis apud Mauros, dominos Jerusalem, 224 A.

Actaeon,[TR232] 164 a.

activam vitam et contemplativam simul habuit b. Maria, 155 B.

Adam nobilissimus inobediens factus est vilis conditionis, 6 a. b.; ubi creatus sit de terra? ibid.

Adam in specu devirginavit Evam, 7 b.

Adam quo loco mortuus et inde translatus in Hebron sit? 255 B.

Adae et Evae sepulchrum, 8 b.

Adae poma, quibus praevaricatus est, 75.

Adae transgressio quas miserias constituerit? 1 a.

Adam et Eva lamentantur ob filium suum interfectum Abel, 8 a.

Adonis, amasius Veneris, quaeritur, 169 a. b.; Adonidis planctus celebratur gentili ritu, 178 A.

Adonias ubi habuerit convivium? 232 B. C.

Adonisedech rex interiit 248 B.

Adomin, desertum inter Jerusalem et Jericho, 211 A.

adorare nullus debet Christianus in templis gentilium, 261 B.

adoravit Maria filium, quem genuit, 170 A.

adversitates multae peregrinorum, vide sub voce peregrinorum etc.

Adriaticum mare alia etiam nomina habet, 83 A. et 197 a.

aër insanus in Cypro, 143 a.

aestas vide estas.

affectiones hominum mutantur in mari secundum influxum siderum magis quam in terra, 51 B.

Africa dividitur ab Europa, 42 A. Et est tertia mundi pars, 157 b.

Agathon et Carioth ubi coenobia habuerint? 4 a.

Agoniae Christi specus, 144 B. C. D.

Agnus Dei, qui tollit etc. quo loco Johannes Baptista primus cantaverit? 202 A.

agnus castus, arbusta nobilis, salix marina, 60 A. B. et 199 a.

ager Damascenus plasmationis Adae locus, 7. B. et 6 a. b.

Angeronia mulier optima medica, 166 a.

ager interfectionis Abel, 7 b.

ager Ruth, in quo David cum leonibus lusit, 174 A.

ager Josuae juxta Bethsemes, 88 A.

ager meditationum Isaac, 10 a.

ager fullonis ante Jerusalem, 164 A. et 225 B.

ager Abacuc, de quo raptus est in Babylonem, 165 A.

ager Hakeldamah, 162 A.

ager Philistinorum, quos Samson vulpium immissione vastavit, 14 a.

agri specula, mons benedictionum Balaam, 244 A.

agricultura in terra sancta ortum habuit, 7 B.

agros colere docuit Isis primo Aegyptios, 90 a.

agros bobus arare Cretae inventum est, 169 b.

ala S. Michaelis est promontorium Maleae, 180 b.

alatus equus Persei, 87 B. et 186 b.

alapam Christo dans est punitus, 101 B.

Albania regio duplex, 195 a.

Albestan lapis, semper ardet semel incensus, 150 b.

Alboroth, equus Machometi, et mansio peregrinorum VIII in deserto 35 b.

Alcoranum occultant Sarraceni a nobis eumque diversimode exponunt 105 b. c.

Alemanni crudeles sunt, 214 b. Aestimant se depauperari propter multiplicationem monasteriorum, sed non Judaeorum, 218 b.

Alma mater deorum Romam ducitur, 90 b.

Almaricus VI rex Jerusalem, 278 B.

Aloës nobile lignum, 121 b.

Alpes penetravit primus Hannibal, 223 b.; nostras Julias longe in mari Adriatico vidimus, 201. Refugium monachorum fugitivorum 28 B.

Alpium descriptio et deliciae, 222 b.

altaria nostra magis velata deberent esse, quam sunt, propter reverentiam, 106 a.

altercatio peregrinorum inter se,[TR233] 41 a.

altana dicitur locus supra tectum domorum, in quo fit deambulatio et circumspectio, 86 a. et 127 a. et 210.

Alexander M. quali praestigio fuerit conceptus, 98 a. Et mortuus in aurea tumba locatus est, 135 a. Oratione montium commotionem impetravit, in quos Judaeos conclusit, 97 a.

Alexandria civitas describitur, 137 et seq.; habet ritum Atheniensium circa alienos ingredi civitatem volentes, 124 a. b. c. Initium religionis et principium seductionis perversae, 136 a. Alexandria pessime fuerunt peregrini recepti, et eorum adventus, 124 a. b. c.

Alexandrinus consul homo pretiosus 87., ubi mortuus sit? 175 a.

Ambranus sinus maris, 192 a.

Amazones bellicosae, unde ortum habeant, 196 b. c. multa de eis.

Ameth Maurus, gentilis, ductor peregrinorum, homo servilis et bonus 246 A.

amicitia et inimicitia navium in mari, quibus signis prodatur? 64 B.

Amphiaraus poeta et vates, 180 b.

Ammon et Moab, quo monte concepti sint? 246 A. Idololatrae in Mecca, per quos ritus Machometi dicitur sic introductus, 72 a. b.

Anastasis dicitur ecclesia dominici sepulchri in Jerusalem, 131 B. C.

Anastasin quomodo ingrediantur peregrini?[TR234] 109 A.

Anastasiae virginis corpus, 201 b.

Anathot villa, 234 A.

Andreas et Paulus, apostoli, praedicaverunt, 169 b.

Andreas apostolus fuit crucifixus, 180 b. Lanceam Domini sepultam manifestavit, 271 B. Andreae apostoli insula, 58 A. B.; monasterium grande Carthus. 38 B.

Andromeda virgo gigas ingens, 75 A. B.

angelorum apparitio frequentior et certior fuit facta in terra sancta quam alibi, 8 A. et 203 A. Capella circa Anastasin, 22 A.

angustia valde gravis FFF, 33 a. b.; extrema peregrinorum; 67 a. b. c. Angustiae maris, 19 A. B. et 184 b.

Anna, mater b. Virginis ubi genuerit? 230 A. Annae festum facimus et non Joachim, 212 B. Annae Sanctae brachium, 68 A. Annae et Joachim sepulchrum, 144 A. Anna de Kinsegg, vidua 101 B.

Annas pontifex, Christi primus examinator, 101 A. B.

anima mundi est Daemagorgon, 167 a.

animarum in purgatorio stridor auditur, ubi? 113 B.

animalia monstruosa ubi generentur? 137 a.

animalium formas dii veterum assumserunt, 137 b.

Antenor Trojanorum princeps, 208 a.

Antichristus fuit Machometus, dicit quidam. Ubi interficiendus? 149 b.

antiquitas terrae Aegypti; numerus hominum et civitatum nimis excessive ab antiquis assignatur, 136 a. b.

antiquorum monachorum cellae fuerunt parvae et vacuae, ac paupercula monasteria, 60 a. b.

Antiochia, olim Reblatha dicta, gloriosa civitas capitur a Christianis, 271 A.

Antonius magnus in quo deguerit deserto? 47 b. Quaerens primum eremitam Paulum haec portenta habuit obviam in deserto, 24 a.

antrum ingressa est beata virgo ad generandum, 171 B.

antra, Johannis Baptistae, 192 A. et 200 B. Quaere etiam specus, et caverna, et hiatus.

annulum aureum projicit dux Venetorum in mare, ad desponsandum conjugaliter sibi pelagum, 37 B.

Apis et Isis dii Aegyptiorum, 54 b. et folio 90 a.

apes sine coitu generant beneficio Jovis, 168 b.

apum examen in cella fratris mellificat, 158 a. b.

apotheca aromatum Salomonis, quaenam fuerit? 228 B. S. Mariae Magdalenae, 213 A. B. Apothecarum fons sunt apothecae Cypri, 153 b.

apothecarii Cretae sunt Judaei? 171 a.

apostatae religiosorum ad Julias Alpes currunt, 28 B. C. Mamalucci Christianae religionis, sunt domini Orientis, 106 b.

apostolorum latibula tempore passionis Domini, 161 B. Divisio per mundum, 104 B.

apostoli quales pastores fuerint? 5 B.

apparatu grandi salutant se classes, 182 a. b. regio ornantur galeae 56 A. ingenti intrant classes Venetias, 206 b. c. et 220 a. b.

appellare nullus a judice galeae audet, 48 B.

Apollo et Diana ubi sint geniti? 164 b. Medicinae inventor gloriosus cum multis medicis ponitur, 165 a. b.

aqua frigida est magni pretii in galea, 17 A.

aqua fluxit de petra in deserto, 52 b. c., quae fuit nobilior caeteris aquis ibid.

aqua Jordanis est aqua paradisi 198 B. Aqua Jordanis in galea servata, an navigationem prosperam impediat? sicut dicunt marinarii. 198 A.

aqua Jordanis pretiosa, 198 B. 122 a.

aquam Jordanis et Nili bibens de quatuor paradisi fluminibus potavit, 122 a.

aqua Nili turbida quomodo clarificetur? 120 a.

aqua magna industria et sumtibus ducitur per canale in Jerusalem a longinquo, 249 B. C.

aqua Bethlehemitana optima est, 173 A.

aqua mortifica nocentibus, salutifera vero bonis, 55 a.