Part 47
In tantis deliciis vivunt in montanis homines, et ita mundus ibi floret, ac si Venus, Bacchus Ceresque ibi principarent. Numquam ille crederet, qui a longe aspicit Alpes, tam deliciosos virere paradisos sub perpetuis nivibus et in montibus aeterna hieme et glacie irresolubili rigescentibus. Tam horribilis est enim Alpium aspectus, ut procedens contra eas, nisi expertus sit, pavescat et intrare formidet. Magnae profecto audaciae fuit Hannibal Poenus, qui primus dicitur Alpes fecisse pervias, quas nemo umquam cum exercitu transierat, ipse enim ita itinera et loca lapidosa, strues comburendo et acetum infundendo, patefecit, ut elephantus oneratus ire posset, cum antea vix unus homo quiret repere. Hic Hannibal quantae fortitudinis et audaciae fuerit, patet in multis libris: ipse enim Romanos humiliavit in tantum, ut deos consulerent, quid eis faciendum foret, ut eum extra terminos eorum ire facerent, et accepto responso, si mater deorum Pessinunte Romam adducta fuerit, Hannibalem manere non posse miserunt ergo Romani classem in Phrygiam Asiae ad silvam Ideam prope Trojam, in qua stabat grandis statua lapidea, foeminae formam habens, quae dicebatur mater deorum, et eam tulerunt per mare Romam, et sic Hannibal abscessit. De hoc vide supra Fol. 80. De hoc Hannibale dicitur, quod numquam sine bellis cubans coenaverit, unde quadam vice in Campania tot Romanos prostravit, ut tres annulorum aureorum modios, quos e Romanorum militum manibus extraxerat, Carthaginem mitteret. Dicitur etiam de eo, quod numquam inter innumeras captivas mirae pulchritudinis puellas castitatem perdiderit et quod numquam insidiis suorum aut etiam inimicorum proditus fuerit. Tandem, cum videret se capiendum a Romanis, gustato veneno animam expulit et Romanorum se vinculis morte liberavit, cujus tamen perpetua memoria est maxime propter Alpium penetrationem primam, quas cum uno loco aperuisset, caeteri in aliis locis penetraverunt et vias per rupes fecerunt. Sed inter omnes aevo nostro archidux Austriae Sigismundus veram artem reperit pervios faciendi montes non solum hominibus et equis, sed curribus onerariis vias fecit per abruptissimas petras, igne, sulphure, ferro dividens, scindens, removens ingentes moles in pluribus Alpium locis, easque ita pervias fecit, ut ubi ante quatuor annos vix cum formidine homo transire audebat, jam vehiculis et curribus oneratis sine omni periculo sit transitus, De quo etiam dixi P. 1. Fol. 27.
Die decima prima ante lucem cibum sumsimus, ut, quia breves dies erant, usque ad vesperas sine pausa iter faceremus, et cibo sumto a Caniano recessimus et per vallem tenebrosam ac angustam, altissimis Alpibus conclusam, Alpes ingressi sumus et ascensu vallis continuato per viam glaciosam in oppidum dictum Seravallis venimus. Ab effectu autem hoc oppidum nomen accepit, quia claudit vallem, et non est possibile declinare ad dextram aut ad sinistram, nisi per portam oppidi, quod munitum est fortalitiis et muris, ut sit sera vallis. Hoc oppidum vulgares nostri nominant Sperval. Pertransito oppido vallem consequenter adscendimus, in qua multae villae et habitationes sunt, quia fertilis est, et si vallis illa esset inhabitabilis, magis esset horribilis, quam aliqua vallis deserti. Illo die pertransivimus quosdam lacus in imo vallis profundissimos (#224 a#), quorum unus dicitur lacus mortis, quia omnia, quae in ipsum projiciuntur, mox merguntur, et nullo artificio, ut ajunt incolae, potest reperiri ejus fundus, similis mari mortuo in Palaestina et Acheronti in Creta, de quo poëtae dicebant, quod in ejus fundo vorago esset, per quam aquae illaberentur usque in infernum, et influxus ille dicitur fluvius Acherontis. Huic lacui imponunt incolae multa, quae tamen alibi sunt facta, sicut communiter[TR221] facta poetica in uno loco pluribus adscribuntur locis. Dicunt enim, dum Hercules huc venisset ad ostendendam virtutem suam, defixit arido solo vectem ferream, quam cum nullus posset auferre, rogatus sustulit eumque confestim aqua secuta est, quae lacum fecit; quod tamen apud Hetruscos factum esse legimus. Habet lacus hic, de quo dicimus, aquas nigras; super ejus marginem adscendimus per viam valde malam, glacie, nive et saxis distortam, in locum autem quendam devenimus, ubi regia via totaliter fuit abrupta molibus nivium et glacierum; ceciderant enim de altis montibus conglomerati moles nivium et secum petras grandes et arbores radicibus evulsas deorsum detraxerant praeterita die, necdum via facta fuerat, ideo cum ingenti labore pertransivimus, adjuti hoc bono, quod nives et omnia eadem nocte ingenti frigore constricta et gelata fuerant, ita quod mergi non poteramus, et si hoc non fuisset, transitus non patuisset nobis, quousque via facta fuisset. Unde oportet quandoque in talibus casibus transire volentes multis diebus exspectare. Periculosum valde est hieme per montana transire propter importunum lapsum nivium de montanis, praecipue quando post frigora incipit aura tepescere et glacies et nives resolvi, et nonnumquam contigit, quod globi nivium sic descendentes domos involvunt et cum hominibus evertunt, imo quandoque integras villas cum ecclesia et domibus involvit hujusmodi tempestas, et deducit usque ad locum terminationis casus. Non solum autem nives ruunt, sed rupes, petrae et terra sequuntur cum tanto impetu, ut ad duo vel tria milliaria audiatur fragor et sonitus. Deinde ad ascensum venimus magnum, et in supremo stabat una custodia Venetorum, ubi vectigalia a transeuntibus solvuntur. Ibi erat pons parvus de petra ad petram protensus et subtus pontem profundissima vorago, in quam etiam respectus est horribilis. Post ejus transitum venimus in locum, ubi ingens petra de pariete rupis protensa objicit se viae regiae; hanc petram antiqui perforaverunt, maximis non dubito laboribus, ita quod per foramen illud equites et onerarii currus transeunt cum omnibus Venetiarum mercibus. Ad quantitatem autem illius foraminis colligantur feredella vel ballae aut sacci mercium in fontico Venetiis, nec sinunt aliquid transire, quod latera foraminis tangit, nec permittunt, quod foramen amplietur ferro, ut semper eadem magnitudo ballarum maneat. Et hoc rationabiliter faciunt, quia, si mercatores possent ad suum libitum onera facere, multa bona perirent: facerent enim ballas magnas et graves, cum quibus si currus declinaret paululum, non posset retineri in via, sed praeceps rueret cum bestiis et hominibus. Saepissime enim contingit in Alpibus, quod via regia in altis decliviis est, in quibus necesse est currus ab alia parte sustentari, ne evertantur et ruant in praeceps, et si onera non essent proportionata, sed vi curruum ea retineri non possent. Pertransito autem foramine ad descensum praecipitem venimus, ubi via totaliter (#b#) glacie durissima et lubrica operta erat, et invenimus ibi quadrigas stare oneratas, quae non poterant descendere nisi exasperatis ferramentis equorum, quod curruum ductores faciebant. Ibi ergo etiam nostrorum equorum subferramenta exasperari petivimus equosque ad manus duximus cum cautela maxima, ne. equus et ductor in unum ruerent. Demum advesperascente die equitavimus ad latus montis in clivo, et in profundo decurrebat Plabes fluvius per arcta scopulorum cum grandi strepitu eluctuans. Cumque ad arctiora venissemus vallis, ad pontem venimus, qui de uno latere montium in aliud est protensus, et subtus in profundo crepidus Plabes fluvius, cujus aspectus formidinem inducit. Transito ergo ponte in villam, quae dicitur Pons Plabis, nostris Plassprugg, venimus et ingressi hospitium ibi noctem egimus. Male autem in hoc hospitio provisi fuimus, quia nec cibum nec potum nec lectisternia nec pro equis pabula convenientia habere poteramus: hospes enim die praeterito omnia, quae erant in domo mobilia, ludendo perdiderat, demta uxore et liberis; uxor enim sedebat clamans et lugens quasi desperata prae tristitia et confusione, et tota familia in moerore stabat, nec coram hospitibus bene apparere audebant.
Vicesima die, quae est festum Sanctorum Fabiani et Sebastiani, ante lucem surreximus de scamnis, in quibus dormivimus, et diem fieri praestolabamur. Quam cito autem lucem vidimus, jejuni equos vacuos ascendimus, et per ascensus et descensus multos in latere montis supra fluvium Plabes equitavimus et ad locum, qui hospitiolum dicitur, venimus, ubi est bonum hospitium; ibi ergo ingressi refectionem accepimus nos et equi nostri; finita refectione[TR222] festini profecti sumus, et ad S. Martinum venimus in villam sic dictam, ubi creditur esse locus, in quo, ut dicitur in legenda S. Martini, bonus vir incidit in latrones, ibique unus securi vibrata voluit eum occidere, sed alter sustinuit ictum, tamen ligatus fuit ab eis et captus, et ductorem suum ipse convertit ad fidem. Hoc loco dereliquimus ad dextram fluvium Plabem et per altum clivum ascendimus et inde in Cadubrium venimus.
Cadubrium est unus in montanis comitatus, jam sub Venetorum potestate, et nostri vulgares regionem illam nominant Hadober, estque de patriarchatu Aquilegiae, pertinens ad Forum Julii. Multa viae impedimenta habuimus per illam regionem, nam strata publica et communis plena erat curribus et vehiculis et onerariis equis ferentibus vinum Italicum et Fori Julium in Alemanniam. His alii currus obviam veniebant, nec erat via extra stratam communem propter nivis profunditatem, et quia necesse erat declinare a strata, statim, ut equus extra semitam ungulam posuit, usque ad ventrem mergebatur. Talia impedimenta periculosa habuimus multoties illo die, magis timebam in occursu currus, quam umquam in mari timueram procellarum occursum. Sole autem occasum petente venimus in Pratinum, et est locus laetissimus inter montana, in quo sunt prata multa et bestiarum pascua, et in medio grandis villa, quam vulgariter nominant zum Haiden, id est, ad Prata; ibi hospitium ingressi per noctem mansimus. Porro ante coenam ecclesiam, quae prope erat, ingressus ad dicendas vesperas reperi in coemeterio stare in capsa tria corpora mortuorum integra, quorum satis horribilis est aspectus, stant enim adhuc omnibus cohaerentibus membris tabefacta carne suntque levissimam habentia cutem integram induratam, nasos et aures et genitalia ut ligna indurata. Unum autem illorum corporum videtur (#225 a#) hominis juvenis fuisse, et hodie vultum habet ridentis hominis, suntque ita integra in terra reperta. Saepe fui in loco, nec corpora illa sufficienter ammirari valui, linteamina cum eis sepulta, sunt dilacerata et miserabiliter dependent petiae ad corpora, quibus sunt compacta. De illis corporibus vulgus multa dicit. Aliqui dicunt, quod sint corpora paganorum confecta aromatibus et ita conservata, et putant, villam ab eis denominari, cum dicitur zum Haiden. Alii dicunt,[TR223] quod sint corpora Christianorum in excommunicatione sepultorum, ideo in pulverem non cadunt ante absolutionem. Aliqui dicunt, quod ex aliis causis sic perseverentur. Pro quo notandum, quod praeservatio integritatis cadaveris aliquando fit a natura, aliquando ab arte, aliquando a Deo, aliquando Deo permittente adjicio. Primo modo fit ex siccitate complexionis corporis personae defunctae, vel ex qualitate loci, quia forte semotus est ab humectatione, vel ex aliquo siderum et coeli influxu. Secundo modo fit arte humana, ut, quando corpora balsamantur vel aromatibus aliis inficiuntur, aliquando intestina et molliora de corpore tolluntur, et reliquum exsiccatur vel in fumo vel in aëre. Tertio modo a Deo ex singulari privilegio fit, sicut saepe legimus de Sanctis. Quarto modo fit arte diabolica, ad inducendum aliquem errorem, sicut patet supra Fol. 80 b. de coemeterio Sarracenorum, in quo corpora mortuorum se erigunt certis temporibus. Credo illorum trium mortuorum corpora ex causa prima subsistere et indurata esse, vel ex secunda causa quoad ultimum articulum, sicut videmus corpora suspensorum in patibulis integra manere.
Die XXI., quae est S. Agnetis virginis, ante lucem refecimus nos et equos nostros; quo peracto per aulonem adscendimus per malam viam valde, quia eadem nocte nix nova ceciderat et foveas tenuiter repleverat, et nunc huc nunc illuc cum bestiis cecidimus, non autem aliter poteramus nisi pedetentim equitare; pervenimus ergo usque ad Putasten, castrum italice sic nominatum, teutonice dicitur Bütelstein, quod in alto situatum est scopulo, valles autem inferiores sunt penitus inviae, ita, quod transire volens necesse habet usque ad fortalitium adscendere, quia publica via per praeceps sursum tendit, per quam currus onerarii trahuntur maximo cum labore. Ascendimus ergo usque ad Putasten, et occurrerunt custodes fortalitii quaerentes, qui essemus et unde venissemus et quo tenderemus; et auditis causis nostris dimiserunt nos. In hoc castro est ultimus terminus dominii Venetorum et diligentissimam custodiam ibi habent tempore guerrarum, nec sinunt aliquos transire nisi requisitos. Dicitur autem Putasten italice a putacone. Quaedam enim, ut dicitur, domina terrae in loco castri sibi hortum fecerat, quem ipsa serebat et putabat. Itali autem hortos putastes nominant. Hanc dominam puto fuisse dominam Multesch, de qua tota regio Mantuana devoluta est ad duces Austriae. Teutonici nominant castrum Bütelstein vel Bütenstein, id est lapidem taratantare vel lapidem praecepti, quia sicut farina per taratantare mundatur ad panem, sic omnes transeuntes per manus illorum custodum cribrantur, vel omnes transeuntes ad praecepta custodis subsistunt. In hoc loco desinit dominium Venetorum et lingua Italorum. Incipit autem dominium comitum de Sorio, et lingua Teutonica sive Alemannica, mihi sola connata, et ad integrum (#b#) nota, lingua judicio meo nobilissima, clarissima et humanissima, quae quidem Syris, Aegyptiis, Arabibus, Graecis, Sclavis, Italis, Latinis, Francis, Gallis videtur esse barbarica et inhumana, ex eo, quia brevissima lingua est nostra ex omnibus linguis, ita quod paucis syllabis et verbis multa exprimimus, et illa praegnantia verba et brevia habent difficultatem apud non-assuetos in ea discenda et exprimenda, et habent multas adspirationes et diphthongos, quae videntur sonum barbaricum habere, sed una diphthongus addita syllabae impraegnat syllabam facitque eam plura significare; sic etiam faciunt adspirationes. Sufficiant ista; habeant illi linguas suas, dimittant nobis nostram, velint nolint, linguas eorum facile addiscere possumus et disertissime loqui omnem linguam, sed nullus Gallus, Italus, Sclavus, Graecus etc. adultus potest perfecte addiscere linguam nostram, et si, quod tamen maximo labore fit, aliquid apprehenderit de lingua nostra, apprehensum imperfectissime profert et semper sua locutio pueriliter sonat. Vidi aliquos Gallos et Italos multis annis in nostro territorio versatos, et multo studio conabantur idioma nostrum addiscere, sed ultra puerilem locutionem non poterant procedere, etiam XL annis studentes. Apud Syros practicavi hoc cum quodam Sarraceno facto mihi familiari, cui dixi verba de nostris, quae nullo modo exprimere potuit, etiam si quis eum occidisset, sed omnia sua sine difficultate expressi.
Est quaedam gens in insula Oceani meridionalis, de qua Diodorus Antiquarum Historiarum L. III. c. ultimo, quae optima utitur lingua, habent enim membrum linguae divisum, ita, quod quilibet duas habere videtur linguas, cum tamen ex radice sit una, et vario loquuntur idiomate omnemque linguam faciliter addiscere possunt, non solum hominum sed avium et bestiarum grunnitus et cantus formare norunt, et quod his rarius est, una parte linguae loquuntur uni et eodem tempore altera parte loquuntur alteri, et isti natura largiente flexibiliorem habent Teutonicis linguam, sed nulli alii totius mundi, ut saepe multis exemplis probavi.
Ideo cum gaudio posttergavimus castrum praefatum, cum autem aliquantulum elongati essemus, et illi custodes in muris more suo post nos clamarent: Marco, Marco, ad designandum S. Marci regimen ibi esse, vertit se ad eos juvenis mercator, et reclamavit, dicens: Galabria, Galabria, et haec clamans aufugit repente cum equo nosque fugere hortabatur, ne aliquem bombarda caederent, quia tunc temporis dux Calabriae cum Venetis bellum habebat, et caeteri Italorum praefecti; fugimus ergo et male contenti fuimus de juvene, quod sine necessitate posuit nos in periculum, quia poterant nos cum bombardis tangere, vel nos cum armis insequi et turbare, si voluissent. Ascendimus ergo consequenter per occurrentes nobis aquas, per viam aquosam, lapidosam et taediosam, et ad solitarium hospitium venimus, quod nominant ad lapidem cavum, _zum Holenstein_, et dimissis equis extra ingressi sumus domum ad calefaciendum nos, quia frigus erat et reperimus omnem familiam et pueros nostra loquentes lingua, ignaros Italicae linguae, ac si XL milliaria ab eis essent divisi. Cum magna delectatione conversatus fui pueris, pro eo, quod libenter eos audivi Teutonice loquentes. Domus illa stat in solitudine, et nec ante se nec post se in tribus milliaribus Teutonicis est aliqua habitatio, quia vallis illa arenosa est et sterilis, et compertum est, multos ante hospitii illius aedificationem in hoc medio periisse noctibus propter frigus vel sitim. Ideo fuit domus illa ibi pro refugio viantium posita. Dicitur autem ad lapidem cavum, quia juxta eam est mons petrosus, in cujus imo est rupis paries cava et superpendet petrae minax, et in ea caverna habet hospes oves suas sine alio aedificio bene protectas a nive et pluvia. Reduxit hoc antrum mihi in memoriam antrum loci Aventini furis (#226 a#)[TR224], qui boves Herculis furatus eos caudis traxit in antrum suum, ut veniente Hercule non posset vestigiis aversis eos invenire; sed mugientibus bobus in antro esse deprehendit et veniens Cacum occidit et boves reduxit. Locus hujus hospitii est in altissima regione montium situatus, et aquae ibi ebullientes de solo dividuntur in diversas mundi plagas. Nam undique ibi de solo emanant aquae et concurrunt et in flumina ingentia crescunt. Ibi ebullit fons Saus dictus et in rivulum crescens contra orientem tendit per longissimas regiones et multa flumina in se recipit et ingens effectus Pannonias, inferiorem et superiorem, et Hungariam totam transcurrit, demum apud Taurinum Danubio nostro miscetur eumque valde roborat et augmentat. Per hunc fluvium Saus volunt aliqui Argon traxisse navem Jasonis capto aureo vellere a Colchis, et cum usque ad loca montium illorum venissent, ubi fluvius innavigabilis est, ipsam navem humeris in Adriaticum deportavere mare, vel ab hoc loco ipsam navem in Plabem fluvium submiserunt, per quem in Adriaticum venerunt. De illa Argonautarum navigatione diversa reperiuntur supra Fol. 192 b. et Fol. 150. Et ibi quid sit aureum illud vellus posui. Et in speculo nat. Libr. VI. cap. 78. dicit Vincentius, quod aureum vellus sit res quaedam ex mari generata, nobilissima pretiosissimo vellere. Antiqui enim maria et flumina sacrata aestimabant navigatione Jasonis et Argonautarum; tendunt etiam hoc loco aliqua flumina in septemtrionem, aliqua ad austrum, aliqua ad occidentem.
Verum hanc Jasonis et Argonautarum navigationem aliter explicat Diodorus Siculus L. V. Antiquarum historiarum, eamque per multa terrarum et marium circumducit spatia, dicens ut 3. supra folio: Argonautae cum Octam vicissent, Colchidem spoliassent et aureum vellus rapuissent, cum optato thesauro navigaverunt a Ponto in Maeotim paludem, per ejus profunditates trahentes in Tanais fluvii ostia, per quae paludi illabitur, venerunt, ubi viribus excitatis conatu magno contra aquam navem traxerunt usque in ejus fontes, qui in pede Riphaei montis emanant grandemque fluvium efficiunt, qui dividit Asiam ab Europa. Cumque amplius navigandi locus non esset, gigantes illi fortissimi navem suam grandem, longam et onustam thesauris, levantes de flumine, eam per arduissimos ascensus Riphaeorum montium portaverunt in humeris, et percurso longo montium itinere ex alia parte in Sarmatiam Europae devenerunt, quae est Scythia Europaea, in qua ferocissimae sunt gentes, ab armorum usu Sarmatae dictae. Per hos nave transportata eam in fluvium Thersinum deposuerunt, per quem descendentes usque in ejus fauces in oceanum Sarmaticum venerunt, quo longo itinere navigantes oceanum Germanicum attigerunt, ubi Prussiam, Livoniam, Gothiam, Norwegiam, Daciam (Daniam?) percurrentes, et mare Balticum et insulas Saxonum, de oceano Germanico in Anglicum et Britannicum projecti et Gallicum ingressi post longam gyrationem in Herculeum devenerunt strictum, et per columnas Herculis ingressi in mare nostrum revenerunt, per quod longa navigatione in Adriaticum pelagum delati inde in Peloponnesum devenientes proprios attigerunt lares. Haec fabulosa navigatio quam longa fuerit, videri potest in prima tabula comm. Ptolomaei et in 8. Europae, et in moderna mmx[TR225] eandem.
Processimus consequenter a cavo lapide taediosa et mala via per vallem et in locum venimus, ubi vallis conclusa est fossato et vallo a monte ad montem protensis. Eo enim anno, quando Veneti inierunt foedus cum Turcis, sunt jam anni VI, tantus terror invasit universam Italiam et regiones finitimas in montanis, quod multi derelictis sedibus suis fugerunt in Sueviam. Nec mirum, nam Turci in Foro Julio multa loca devastaverant, nec aliud restabat, nisi ascensus eorum in montana, et in istis angustiis incolae terrae congregati illam munitionem fecerunt ad prohibendum inopinatum Turcorum introitum, quousque Christiani congregarentur.