Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 46

Chapter 46 3,103 words Public domain Markdown

Duodecimo famosam reddunt hanc urbem diaetae saecularium principum et capitula religiosorum, quae ibi frequentius celebrantur. Nam cum principes concordare nemo potest, causa ad Venetias devoluta pacatur. Sed et religiosi sua capitula generalia ibi expediunt frequentius quam alibi, tamquam in loco aptiori. Nam, ut de aliis taceam ordinibus, ordo noster VII generalia capitula ibi celebravit, in quibus multa salubria fuerunt ordinata pro conservatione ordinis. Primum fuit anno Domini 1297, secundum anno 1325, tertium anno 1357, quartum anno 1394, quintum anno Domini 1437, sextum anno Domini 1486, in quo fuit electus magister Barnabas in magistrum ordinis, et frater Ulricus Zehender de Wienna fuit diffinitor, et frater Felix Fabri socius et elector. Generalis ordinis vicarius erat reverendus magister Jacobus de Stubach, provincialis de Theutonia, qui tenuit capitulum illud usque ad magistri electionem. Anno Domini 1487 iterum fuit Venetiis ad S. Johannem et Paulum capitulum generale positum, quia magister Barnabas, generalis electus, statim post obiit; et fuit generalis vicarius ordinis magister Joachimus Venetus. De provincia nostra fuit diffinitor frater Felix Fabri, socius et elector frater Bernhardus de Eslingen. Interfui alias capitulis aliis, sed numquam tantam solennitatem vel gloriam vidi, quantam in his duobus capitulis; erat enim festum per totam urbem, quasi S. Marci, et decoratae erant pategae, ut in nundinarum celebritate fieri solet, et tantus populorum concursus ad Praedicatores, ac si apostolorum fuisset congregatio, et divinis officiis, in sermonibus, in disputationibus, tanta multitudo semper adfuit, ut ecclesia, quae tamen amplissima est, foret compressa. Denique tempore electionis magistri ordinis, existentibus in conclavi generali vicario ordinis, provincialibus, diffinitoribus, electoribus, tanta multitudo per totum conventum erat populi, non vulgarium, sed nobilium. et honorabilium, quos vulgus zentilomos vocat, latine gentiles homines, ut stupor esset videre, qui omnes exspectabant patrum inclusorum egressum, ut viderent diversarum nationum mundi fratres et eum, quem in generalem elegissent de tanta multitudine.

Porro in die capituli, quando solennitas erat capituli, tantus fuit concursus hominum ad Praedicatores et tantum spectaculum, ac si innovata Roma esset processura. Advenerat enim in Buczalatorio nave deaurata grandi dux Venetiarum cum patriarcha et senatu et canonicis et infulatis abbatibus, et alia innumera multitudo, ita, ut canalia, quae conventum cingunt, plena essent barcis et longe ultra numerum millenarium excederent. Insuper dominae Venetianae, licentiatae a maritis, tanto ornatu et pompa adventarunt, ut putares Venerem ex suo monte cum suis sodalibus erupisse et capitulo nostro a Satana transmissas, quae non tantum in ecclesia erant, sed per totum vagabantur conventum et omnia lustrabant dormitoria cellasque intrabant hospitum, fratrum et intraneorum, et omnia monasterii penetralia curiose perambulabant. Denique dicere fas non est, quanta, non dico solennitate, sed pompa, officia divina peragebantur, praecipue Missa et completorium, quae in figurativis organis, tubis et trompetis finiebantur, ita, ut completorium tribus duraret horis sine taedio adstantium propter musicae diversitates. Ad haec ecclesiae decoro incomparabili omnes parietes obsitae erant pannis pretiosissimis, omnia dormitoria et cellae, omnes officinae, omnia refectoria et coenacula obtecta pannis pretiosis erant et omnia lectisternia contecta ornamentis, praecipue tamen camera diffinitorii, in qua patres negotia tractabant ordinis, erat non textis figurarum pannis ornata, sed aureis velaminibis penitus undique circumamicta. In mensis ministrabatur cibus et vini potus ad sufficientiam, in tabulis autem praecipuorum membrorum capituli exquisita erant fercula et vinum praecipuum et abundans, Metonicum, Creticum, Graecum etc. Zucharum autem et confecta Sicula vix reputabantur. Penset ergo lector, si capitulum fratrum mendicantium Veneti ita disponunt, quid sit in congregationibus principum, regum, si apud eos diaetae celebrantur. Illae ergo congregationes de universis provinciis nominatam hanc reddunt urbem.

Tertio decimo commendantur Veneti propter grandia privilegia, quae habent. Nam anno Domini 1171 Sebastianus dux Venetorum concordavit summum pontificem Alexandrum III et imperatorem Fridericum primum, qui papam de Roma expulerat, de quo longa habetur legenda; et quia dux eos concordavit, dedit ei et suis successoribus haec privilegia: 1) funale candidum, quod solum pontificibus Romanis portandum consuetudo concedit; 2) quod plumbo earum epistolas signarent, quod etiam solus pontifex summus facere habet; 3) eidem duci umbrellam concessit, quae est ornamentum galero simile; 4) Venetorum duci tertiam sedem in theatro fieri fecit, cum prius duae tantum essent in papae theatro, quarum dextram pontifex summus, sinistram vero Caesar teneret; 5) in ascensione Domini in ecclesia S. Marci posuit plenarias indulgentias perpetuis temporibus. Et imperator Conradus potestatem eis dedit cudendi et signandi monetam propriam. Et Nicolaus, (#221 a#) hujus nominis III papa, dedit eis potestatem signandi et cudendi ducatos. Et Reinerus 48. dux accepta potestate primus ducali birreto frixium aureum honestandi magistratus addidit. Et multis aliis privilegiis gaudent, quibus rempublicam suam conservant et terram mareque tutum mercatoribus caeterisque mortalibus reddunt, ut jure Venetis optandum sit, quod quidam ex nostris carmine in eorum laudem futuram cecinit dicens:

Dum mare delphinos, dum coeli clara tenebunt Sidera, dum gratos tellus dabit humida fruges, Dum genus humanum sua deget saecula terris, Splendor erit toto Venetum celeberrimus aevo.

Hanc urbem pulcherrime et propriissime effigiatam invenies in peregrinali reverendi domini decani ecclesiae Moguntinensis, domini videlicet Bernhardi de Braitenbach. Sed descriptionem ejus ab origine usque ad hoc tempus nostrum ornatissimo stilo vide in volumine M. Antonii Sabellici rerum Venetarum ab urbe condita.

Recessus Fatris Felicis Fabri a Venetiis.

Die XVII., quae est Antonii abbatis dies, ante lucem diei venit ad cameram meam, in qua jacebam, Johannes Müller, negotiator de Ulma, excitans me ad recessum. Conveneram enim cum eo de recessu et cum aliis duobus mercatoribus de Augusta. Sumto autem cibo in fontico valefecimus dominis mercatoribus et notis amicis nostris, de domo ad mare descendimus in praedispositam barcam et in nomine Domini per canale exeuntes civitatem posttergavimus Venetiarum; ad latus autem venimus insillae, in qua monasterium monialium est situm, quod dicitur ad S. Johannem, ubi referebant mihi mercatores, quod publica fama universis Venetis notum sit, quod quondam piscator quidam monialibus istis familiaris factus cognovit criminaliter, quas voluit, et eodem tempore XVIII gravidavit. Si ita sit nescio, nec multum adverti; hoc tamen cogitavi, hunc alterum Priapum fuisse, quem infestum Vestalibus virginibus fuisse antiqui tradidere, et conabatur, etiam ipsam Vestam perpetuae virginitatis voto constrictam corrumpere, quia Ovidio teste

Nitimur in vetitum semper cupimusque negata,

Virgines ergo et moniales, eo quod cautiore serventur custodia, libidinosi appetivere ardentius. Similis hic fuit stuprator sacrilegus Jovi, de quo dicunt poetae, quod nobilissimas Solis filias pedibus suis supposuit; et iste Christi, veri Solis filias, dehonestavit. Est etiam ista bellua marina piscator iste, quam Neptunus, deus maris, contra Trojam misit, quibus Apollo consuluit, quod omnes nobiles virgines belluae traderentur, quae easdem devoravit, nec civitatem vastavit. Verum istae moniales multum fuerunt dissimiles illis, de quibus habetur P. 1. Fol. 230 B.

Ab hoc monasterio navigavimus consequenter per Carentum et ad maris finem pervenimus ad littus Margeri. De navi autem ascendi super limbum sive marginem maris conversusque ad mare Deum benedixi et mari valefeci cum multa jocunditate pro eo, quod Deo protegente et maris fluctibus imperante integer, vivus, et sanus evasi per tanta ejus pericula. Optavi tamen mare protendi usque ad muros civitatis Ulmensis, quia jam maritima profectione assuetus terrestrem quodammodo abominabar et equum ascendere magis formidabam (#b#) quam navem. Propter beneficia ergo mihi Deo jubente a mari praestita libet me ipsum per ejus generalia beneficia circumagere paululum, antequam ab eo recedam, non enim censeo, me parva bona a mari accepisse, sed plura, quam evagatorium totum contineat.

De maris commendatione.

Sunt tria maria sibi manifeste cohaerentia, scilicet oceanus, Pontus Euxinus et mediterraneum. Alia maria, ut mare Indicum cum finibus suis Arabico et Persico, et mare rubrum et Hyrcanum sive Caspium, effluunt quidem ex oceano non apparentibus gurgitibus, scilicet ubi effluant vel cui mari influant.

Oceanus est, quod orbem cingit totum, quod est mare maximum. Mediterraneum ex oceano fluit et ab occasu in meridiem vergit, deinde ad septemtrionem tendit, per mediam enim terram usque ad orientem perfunditur, Europam et Asiam Africamque disterminans. In ea autem parte, qua contra aquilonem vergit, Hellespontus dicitur, qui in septemtrionem retorquens anfractibus magnis juxta Graecias et Illyricum in angustias VII stadiorum stringitur. Inde diffusus ab aequore patente rursus stringitur et facit Propontidem, qui mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosphorus Thracicus. Inde Pontus Euxinus, a cujus tergo amplissima Palus Maeotis est, quae congregatur ex influxu maris et ex accursu Tanais fluminis de Riphaeis montibus erumpens, et aliarum aquarum accurrentium.

Quibus hic dimissis maris mediterranei laudes requiramus. Mediterraneum mare, Africo et Asiatico atque Europico littore terminatum, mille conspicuum insulis, opere Herculis Abilam et Calpen occidentalia promontoria, quae Pomponius columnas Herculis vocat, ad terras demissum nostras ex oceano vetustissimi homines credidere. Ex quo sic Deo sua liberalitate nostris opportunitatibus providente ingens mortalium commodum consecutum est. Quid enim spectare divino praeparante lumine rates humano excogitatas ingenio et artificio fabrefactas, nunc remigio sulcantes undas, nunc velo tenso ventorum impulsas spiritu, quibus omne grande fertur onus; quid eorum excogitare audaciam, qui se primo undis incognitis et inexpertis flatibus credidere? Horror equidem est. Horum tamen, etsi non semper, ut plurimum tanta fuit fides et audentium fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua, non dicam cursu solum sed volatu celeri delati, aurum metallaque, vestes purpureas et aromata, lapides pretiosos et ebora occidentis, peregrinas aves et balsama, ligna nostris silvis incognita, gummata et sudores reliquos radicesque non omni solo familiares, ex quibus tam sanis quam aegris corporibus medicamina atque oblectationes sequuntur innumerae. Et quod non minimum humani generis (et) reipublicae bonum est, his agentibus navigationibus maris hujus factum est, ut Cimber et Celta altero orbis angulo nonnumquam sentiant, qui sint Arabes, qui Aegyptii, qui Palaestini et Syri; quid mare rubrum, quid desertum, quid terra sancta, quid Sodoma, quid Judaea, quid et Sabaea nemora sudent; et Hircanus et Tanais incola Atlanticas noscant Hesperides et eorum etiam gustent aurea mala, ferventes Aethiopes et Nilum et Libycas postes gelidus Hyperboreus lustret et Sarmata. Sic et Hispanus Maurusque visitatus visitet Persas et Indos et Caucasum, et Thule ultima calcet Taprobanis littora. Et cum sua invicem permutant bona, non solum mores (#222 a#) legesque et habitus mirentur, fit quinimo, qui se dum alterum intuetur, ex altero quasi sit mundo, nec uno eodemque secum illi ambiri oceano arbitratur, ritus misceat, fidem mercimoniis communicet, amicitias jungat, et dum sua docent, idiotica discant et aliena. Et sic fit, ut quos fecerat distantia locorum extraneos, navigatio jungat faciatque concordes. Quis quaeso umquam F.F.F. credidisset futurum socium infidelium, et familiarem fieri irrenatorum, cui etiam necesse factum est applaudere Turco et confidere et connivere Sarraceno, concordare Tartaro, obtemperare Arabi et Aegyptio, reverentiam exhibere Mahometo, timorem ostendere barbaro? Hoc totum mare conglutinat.

Sunt praeterea et alia multa, quae etsi tanta non sint admiratione conspicua, sunt forsan utilitate continua cariora. Praebet hoc mare lembis infinita piscationum commoda, quibus fit, ut opipares divitum mensae magnis atque sapidis piscibus onerentur et pauperes minoribus nutriantur, hoc insuper praestante tranquillo ex insulis fertilibus pecora, jumenta atque frumenta, et opportuna quaecunque victui et continentem etiam alterutrum deferantur. Dat validis infirmisque lavara et sale suo valere facit insipida, humectat adjacentes undique terras ejusque meatu subterraneo fistula implet, ex quibus fontes habemus et flumina, quorum nisi susceptor adesset, in convallibus maxima hominum peste marcerent. Et breviter antiqui consideratis naturis rerum aquam omnino primam fuisse causam asserebant, eamque in se divinam habere mentem omnia producentem, nec aliter quam apud nos plantas humectet, sic ex abysso scaturiginibus emissis in coelum usque sidera et ornatum reliquum manu madida fabricasse. Et tantum de illo.

Exitus et recessus a mari.

Igitur post datam mari benedictionem conduximos equos et terrestri itinere procedere incepimus et uno impetu de Margero in Mastrum oppidum et de Mastro in Tarvisium urbem devenimus, et ingressi hospitium statim equum pro me comparaverunt illi mercatores, in quo cum eis crastina contra Alemanniam procederem. Tarvisium, quam M. Antonius nominat Taurisium, est una de vetustis urbibus, ante incarnationem Domini aedificata anno 1141 a quibusdam Trojanis, et abluitur Silcie sive Silo fluvio, qui de montibus exit urbemque dividit. Haec Gothorum temporibus suam, quam habet dignitatem obtinuit, nam Totilae pater ibidem sibi sedem constituit et Totilam filium, virum postea praestantissimum, genuit, educavit et nutrivit, et propterea ab ipso tota regio Marchia Tervisana nominata est. Eam postea Albanus, primus Longobardorum rex, cum ei tardius deditionem fecisset, diruere constituerat, nisi Felix, ipsius urbis episcopus, regis ferocitatem sua prudentia delinisset. Haec multas sustinuit calamitates sub jugo diversorum tyrannorum, quae etiam quondam sub domo ducum Austriae fuit, tandem autem se ad Venetos contulit, qui hodie ibi dominantur. De hac civitate fuit Benedictus XI., ex humillima et vili familia, qui juvenis ingeniosus Venetiis pueris grammaticam legit, post hoc Tarvisum reversus ordinem nostrum ingressus fuit, devotioni et studio vacans, et in brevi in virum doctissimum evasit; assumtus autem fuit gradatim per omnes ordines et ecclesiae dignitates, quousque cathedram Petri ascendit. Hoc audiens mater ejus paupercula venit salutare filium papam, mulieres autem caeterae induerunt eam sericis vestibus ob honorem sedis apostolicae, quae cum sic ingressa esset, interrogavit, quae haec foemina esset? Et audito, quod esset genitrix, dixit (#b#): mater mea, inquit, ignorat sericum, pauper habet palliolum, matrem cupio videre, non dominam. Haec audiens exivit, et consuetis induta fuit legalissime a papa suscepta. Multa bona inchoavit ille papa in ecclesia, sed non vixit nisi IX mensibus, et post obitum miraculis claruit.

Ecclesia fratrum in Tarvisio est solemnis valde, quam ipse aedificavit, et dicitur, quod uno die XII episcopos fratres sui ordinis fecit. Duces Austriae ad rehabendam hanc urbem vehementer adspirant, quae noscitur eorum fuisse ex insigniis eorum; nam in urbis praetorio contra plateam stant arma ducum Austriae, clipeus cum casse ornata cauda pavonis, ad quam Veneti lapide sculpserunt leonem, qui elevata cauda posteriora ostendit caudae pavonis, quasi eam despiciens etc. Silus fluvius Taurisinus de rupe quadam Alpium, dicto Penschendorff, exilit et urbem transcurrens in mare mergitur.

Decima octava die, quae erat dominica prima post octavas epiphaniae, audita Missa et prandio sumto Taurisii equos ascendimus et contra faciem Alpium equitavimus. Est autem sex milliaria terra planissima et fertilissima, inter mare et montana vitibus et arboribus plena et pascualis. In processu autem venimus ad fluvium Plabes, quem transire nullatenus poteramus, quia inundaverat et ripas alvei non solum impleverat, sed exundabat, unde multis clamoribus emissis transductorem advocavimus, stabat enim hippogamus ex opposito in alio littore, post horam autem tarde advenit rusticellus et in hippogamo navi equina nos transduxit. Hic fluvius Plabes rapido cursu de Alpibus ruit dividitque marchiam Tarvisiniam a Foro Julio.[TR219]

In Foro Julio sunt civitates magnae, Venetis subditae, sicut et Tarvisina marchia eorum est. Quodam tempore descendi longo itinere de montanis in rate per fluvium illum cum multo periculo et crebra ratis impactione in rupium parietes. Consequenter processimus contra montana et in solis declinatione ad radices Alpium paene venimus in civitatem Cunianum, vulgariter Hunglim, et ibi per noctem mansimus. Cunianum est oppidum parvum, sed munitum, dependens ad clivum montis; per ejus circuitum tot stant olivae, ut in silva videatur stare, et in ejus summitate stat castrum, habetque suburbium majus civitate, in quo sunt hospitia.

De Alpium longissimo tractu.

Alpes montes sunt, seu mons multis et excelsis cacuminibus distinctus in occidente contra meridiem tamen incipiens, et longe per mundum distenditur. Diversa sortitur nomina, et quod mirum videtur, usque in Indiam se extendit. Verum tamen Alpes nostrae non sunt nisi quoddam brachium a tractu illorum montium, qui sic mundum circumeunt et maria mediterraneum, Pontum Euxinum, Caspium sive Hircanum et Indicum includunt, unde catena mundi dicitur. Ubicumque enim legeris de Riphaeis montibus et Hyperboreis et Carpathis, Tauri, Caucasi et Caspiis montibus, intellige longum tractum de occidente protensum cum multis brachiis extentis per diversas regiones mundi usque in orientem extremam, a quo tractu procedunt montana Arabiae, in quibus est mons Sinai et Libanus et montana nostra, quae omnia cohaerent, nisi quod interdum fluminibus secantur, sed statim ab alio littore resurgunt. Istis adhaerent montes Armeniae et Cerauni mons (#223 a#), quamvis interdum vallibus et lacubus ac fluminibus dividantur.

Incidit autem dubium simpliciter sic de montibus legenti: unde montes orientur? Et an facti sint a principio? pro quo rudem nota responsionem. In principio terrae globus stabat in medio aquarum undique aquis circumdatus, secundum Wilhelmum, sed Dei clementia factum est, ut ignibus siderum exsiccaretur et exhauriretur aqua de superficie partis superioris terrae pro hominum et bestiarum habitatione, sicque factum est, ut mare ex toto exclusum esset a terra, nec esset aliud mare, nisi oceanus, de cujus medio terrae globus elevabatur, nec tunc erant montes nec valles, sed terrae globus planus et delitiosus, ad suum tendens centrum. Deinde[TR220] autem multiplicatis hominibus, ut facetia poetica utar, venit Jupiter et quinquies lustravit universam terram, desideransque ipsam latissimam et aquis in medio pro commoditate indigentem, Herculem filium suum misit in occidentem, ad marginem, qua Oceanus a terra excludebatur, qui ipsam parietem petraeam, quae perpetuo jugo et continuo vincta fuit, rupit et divisit sicque oceano gurgitem fecit, sicque effluendi per medium divisi rupis locum dedit, et ita mare mediterraneum, quod ante non fuit, terris intromisit per medium Calpe et Abilae. Calpis est, ubi pars parietis illius in parte Hispaniae. Abila est alia in parte Mauritaniae, et illo angusto freto Europa ab Africa dividitur. Cum ergo mare incurreret terram, divisit eam in tres principales partes, Asiam, Africam, et Europam, et ad ejus introitum eruperunt flumina et fontes et lacus; et pluviae et venti et diluvia facta sunt, et terra mollis inventa a solo loco mota est, duraque et solida remansit. Unde ex his omnibus, item ex inundationibus et diluviis, ex ventis et ex terrae motibus et ex eruptionibus aquarum de terra et ex corrosione aquarum maris et fluminum generati sunt montes et valles et campi montibus cincti.

Alpes ergo montes dicuntur ab altitudine, ad quorum cacumina non nisi per altos pedes collium pervenitur, suntque excelsis in modum dentium distincti cacuminibus. Hos vulgus noster nominat montes nivium, eo, quod semper eorum vertices nive candeant, sicut orientales montes nive candentes nominant Caucasos, quia lingua eorum candor dicitur Caucasus. Quapropter aliqui eos non Alpes sed Albes nominant, propter albedinem. Quamvis autem omnia montana illa dicantur Alpes, singuli tamen montes singula habent nomina incolis nota; ut quidam altus et abruptus mons dicitur Wetrach, eo quod fulminibus saepissime infestetur, et eadem ratione pars montium inter Armeniam et Hiberniam dicuntur in orientali lingua Acroceraunii propter fulminum frequentes casus in eos. Non solum autem Alpes vestiti nivibus sunt albi, sed alii adustione solis decalvati candentibus rupibus a longe videntur nivei. Sicut autem non subito, sed multo tempore facti sunt montes, sic jam non subito, sed paulatim decrescunt et defluunt, et rupes, quae mille annis minatae sunt ruinam, continuerunt, sicut experiuntur, qui saepe Alpes transeunt, magis autem qui immorantur; nam saepe noctibus ex casu minacium rupium tantus strepitus, rumor et percrepatio insonat, ut putetur mundus moveri. Vidimus enim in vallibus jacere grandes petrarum moles, et in altissimis cacuminibus vacua loca et concavitates, ex quibus deciderunt.

Quamvis autem ipsi montes sint horribiles et rigidi gelu nivium aut ardore solis, et usque in nubes sua altitudine protendantur, ipsae tamen valles sub eis sunt amoenae (#b#), fertiles et omnium mundi deliciarum abundantes, sicut paradisus. Ibi homines et jumenta in maxima habitant multitudine, et omnia quasi metalla de Alpibus effodiuntur, maxime argentum.