Part 45
In portu Veneto, inter mare et civitatem, est grande S. Nicolai monasterium, quod 33. dux Venetorum, Dominicus, aedificavit anno Domini 1042. Singulariter tamen fratres Praedicatores et Minores ibi habent egregios (#b#) conventus: nam fratres Minores tres habent ibi conventus, scilicet conventum majorem cum insigni ecclesia et turri grandi et altissima, cum multis campanis; non tamen est conventus reformatus. Secundus conventus est ad Vineam, magnus, cum triplici ambitu, et reformatus. Tertius est conventus novus ad sanctum Job, quem suis impensis construxit Christophorus Maurus, 70. Venetorum dux, anno 1461 ibique sepultus est. Sed et fratres Praedicatores tres ibi habent conventus. Principalis et major est ad S. Johannem et Paulum, conventus multorum fratrum, tres habet ambitus et hortos amplos, dormitoria et refectoria et alias officinas solennes. Ecclesia illius conventus est adeo magna et alta, ut a longe venientes Venetias, sive per mare sive per terram, primo culmen nostrae ecclesiae appareat, et appropinquantibus urbi nulla structura videatur major totius civitatis, quamvis multae majores sint, tamen non videntur. Ab antiquo fuit ibi monasterium et praepositura ordinis S. Benedicti cum humili ecclesia, cujus ecclesiae columnae marmoreae adhuc hodie jacent in ambitu majori. Porro anno Domini 1225., cum Jam ordo Praedicatorum in mundo clarere incepisset et octo anni a consecratione ordinis transissent et duo a transitu beati Dominici, dux Venetorum XLVI. Jacobus Teupullus, patritius Venetus, vir sane Deo et hominibus carus, justitiae amator, pacis conservator et virorum religiosorum protector, audiens de novo ordine Praedicatorum, quomodo ex Bononia tamquam ex fonte paradisi emanaret et ecclesiae agros irrigaret, loca sterilia foecundaret, tenebrosa illuminaret, misit magnificam legationem ad Potestatem Bononiensem et ad Praesidentem S. Nicolai, ubi S. Dominicus conventum instituerat in praefata urbe, petens sibi mitti fratres novi ordinis pro suae civitatis et domini salute. Missi sunt ergo fratres Praedicatores Venetias et cum solenni apparatu et ingenti totius populi devotione recepti, et quia locum nondum habebant, commendati sunt per ducem et senatum domino venerabili episcopo Castellano, apud quem manserunt, quousque de loco eis provideretur. Inceperunt autem ferventissimo zelo praedicare et urbem replebant divino sermone omniumque tam religiosorum, quam saecularium convertebant ad se affectum. Unde patres ordinis S. Benedicti a principio nostri ordinis usque nunc ordini et fratribus affecti singulariter felices se aestimabant, si fratribus istis mansionem darent. Sponte ergo dederunt eis conventum et ecclesiam ad S. Johannem et Paulum, resignantes omnia jura sua Praedicatoribus. Quo facto praefatus dux suis expensis resolvi fecit omnia aedificia claustri et ecclesiae et conventum novum amplum et ecclesiam ingentem excitavit, sicut hodie est; jecit etiam fundamenta in mare et aream illam ampliavit, sicque conventus ille factus est in ordine famatus usque in posterius, in quo semper ultra centum sunt fratres et multi doctores. Verum observantia regularis est ibi tenuis, necdum est reformatus, sed vivunt ibi fratres in quadam saecularis gloriae pompa, unde festivis diebus Missae officium et vesperas ac completoria cantant in figurativis cum solemnitate saeculari; quapropter ad officia illa confluit multitudo juvenum et dominarum, non tam propter divinum officium, quam propter melodiae et discantorum auditum. Organa[TR218] duplicata habent et multum sacristiae ornatum ultra modum. Est etiam in ecclesia (#218 a#) illa plurium ducum Venetiarum sepultura. Non vidi pretiosiores tumbas et sepulturas pomposiores, nec Romae summorum pontificum sepulchra possunt sepulchris ducum Venetorum aequari. Sunt enim tumbae elevatae a terra murisque immissae, et tota superficies parietis illius vario marmore et sculpturis auro et argento est decorata et ultra virtutis modum ornata. In sepulchris illis imagines Christi, B. Virginis, apostolorum et martyrum et caeterorum, quos quis amat, Sanctorum ponuntur in medio, tamquam principales, sed per circuitum sunt imagines gentilium, Saturni, Jani, Jovis, Junonis, Minervae, Martis et Herculis, cum signis poeticarum fictionum. Ibi vidi in ecclesia nostra juxta ostium in dextro latere in sepulchro cujusdam ducis pretiosissimo sculptam Herculis imaginem, in ea forma, qua eum fingunt pugnasse, sed indutum leonis, quem interfecerat, pelle loco pallii, et congressum habere cum hydra, immani monstro, cui cum essent septem capita, et uno exciso septem illi statim renascebantur. Ibi stant pugiles nudis corporibus, in manibus habentes gladios et hastas, et ad colla suspensa habentes scuta, et nec loricam nec thoracem, nec galeam, quae sunt verae figurae idolorum. Ibi pueri nudi et alati, triumphi signa tenentes vel colluctantes, et multa talia gentilitatis signa inter signa nostrae redemtionis posita sunt, et simplices putant esse Sanctorum imagines, et honorem exhibent Herculi, putantes Samsonem, et Veneri, aestimantes Magdalenam, et sic de aliis. Insculpunt etiam sepulchris monstra marina et defuncti arma et metra gesta mortui explanantia.
Secundus conventus est ad S. Dominicum, qui fuit constructus anno Domini 1312 per Marinum, ducem 73. Venetorum, et in ecclesia sepultus est. Est autem conventus ille parvus quidem in structuris, sed ordinatissime aedificatus, et hortum amoenissimum habet et latum contra austrum in mare protensum, et undique aquis cinctus est. Verum anno Domini 1486 erant fratres nostri in periculo amissionis illius conventus; dux enim Marcus Barbarigo monasterium S. Antonii, quod nostro conventui adjacet ad meridiem per intermediam lacunam, de novo aedificavit, et, ut dicitur, pro hospitio peregrinorum terrae sanctae officinas ordinavit, cupiens autem amplificare locum, lacunam inter praedicatorum hortum et Sanctum Antonium arte exhaurire et terram infundere et hortum facere, ubi jam mare est, decrevit, sicut solitum est ibi fieri. Sed quia adhuc videbatur insufficiens spatium, de horto fratrum Praedicatorum mediam partem sibi dari petiit, quod dum fratres facere recusarent, promisit eis, quod contra plagam orientalem, ubi mare liberum est et paludes nullo aedificio occupatae, vellet propriis expensis lacunam exhaurire et exsiccare solum et fundamenta jacere in tanto spatio, quantum peterent fratres; sed fratres nolebant. Unde dux et senatus commoti vi fratribus locum eripere conabantur, sed fratres ut leones se formaliter opposuerunt et consilio et auxilio suorum fautorum suum locum integrum servaverunt.
Conventus ille est bene reformatus, et fratres ibi magno rigore degunt sub observantia regulari. In eodem conventu sepultus est primus confessor sanctae Catharinae de Senis, qui post mortem miraculis dicitur claruisse (#b#) Vidi in eodem conventu fratrem, qui ab omnibus sanctus reputatur et nonnullis claruit miraculis. De ejus vultu innocentia splendet, saepe cum eo conversatus sum cum multo desiderio, est enim vir valde dulcis conversationis et totus aedificatorius.
Tertius conventus Praedicatorum est S. Petri martyris novus, in Muriano mari cinctus, de reformatione; hic anno superiori incineratus fuit, sed jam reaedificatus in pretiosiorem statum.
Porro praeter mendicantes quatuor sunt valde multa monasteria diversorum ordinum et regularum utriusque sexus, et tot monachi et moniales ibi degunt, quod numerum eorum non crederem faciliter. Sicut enim olim Romani ab externis partibus mundi idola tulerunt et in Romam ducentes eis templa aedificaverunt, et quanto plura idola fuissent adducta et templa constructa, tanto sanctiorem urbem esse credebant: sic Venetiani omnes ecclesiae sanctae ordines in suam vocavere urbem, quam sanctam et fortunatam fieri sentiunt in eorum multiplicatione, unde hodie augmentant monasteria et ecclesias.
Longe alterius mentis sunt cives nostri in Alemannia, qui aestimant, civitates depauperari per monasteria et ecclesias, nec admittunt religiosos, imo loca antiqua, ubi possunt, destruunt et falso dicunt, se magis per religiosos et clerum gravari, quam per Judaeos. Unde Judaeis usurariis loca apud se concedunt ad habitandum, quod nullo modo concederent religiosis personis. Non sic domini Veneti faciunt, qui nullum Judaeum in tanta urbe sustinent, nullam religionem excludunt, collapsa monasteria erigunt et nova construunt. Unde anno Domini 1480, me existente Venetiis, inchoatum fuit monasterium Sanctae Mariae de miraculis, quod a fundamentis construitur pro monialibus ordinis sanctae Clarae tam pretiose et sumtuose, quod est mirum videre. Nullus princeps Alemanniae posset talem structuram exsolvere. Sic autem hoc monasterium initium habuit. Modus quippe est, quod in omnibus angulis, ubi arcti sunt vici et curvi, est suspensa una lampas, quae noctibus accenditur, et ne lumen gratis ardere videatur, ad parietem retro lampadem ponunt aliquam imaginem beatae Virginis, ut lampas tam ad honorem beatae Virginis accendatur quam ad commoditatem transeuntium. Erat autem in uno angulo satis immundo et arcto talis beatae Virginis imago, de qua fama percrebuit, quod miracula ibi fierent. Unde in brevi factus fuit tantus concursus ad locum illum et tantae oblationes apportabantur, quod domus ibi stantes emerent constituti procuratores, et in loco ecclesiam construxerunt et alios pontes et vicos fecerunt. Insuper ipsis Graecis dederunt ecclesiam S. Blasii, ut more eorum officia sua in ea peragerent, quod tamen mihi adeo displicet, ac si Judaeis synagogam construere indulsissent vel Sarracenis moscheam, cum Graeci nostris ecclesiis sint infensissimi, ut saepe supra patuit. Audivi tamen, quod eos expulerunt ab illa ecclesia.
Unde autem tot clerici, tot monachi et moniales, tot religiosi nutriantur in mari, est bene mirum. Porro legata et testamenta divitum ecclesias, monasteria aedificant, personas nutriunt, et cottidianae grandes civium eleemosynae. Nobiles enim et cives de populo honorabili ab hac vita decedentes decimam pecuniae, in qua fere omnia eorum bona consistunt, ecclesiis et ecclesiarum ministris derelinquunt, et inde ditantur monasteria, et cum hoc viventes sunt magni eleemosynarii.
Sed et praeter ecclesias et monasteria sunt in urbe illa scholae fraternitatum multae et magnae, ubi una schola vel fraternitas habet sexcentos viros, qui conjurant et leges inter se statuunt ad serviendum alicui Sancto, ut puta S. Marco vel S. Petro martyri vel beatissimae Mariae Virgini vel sanctae (#219 a#) Trinitati vel S. Johanni vel S. cruci, et talis fraternitas denominatur a Sancto, cui se devovit, et dicitur schola S. Marci, vel schola beatae Virginis, vel sanctae crucis. Et in his fraternitatibus sunt cives optimi, praecipue in fraternitate S. Marci, quae potentior et ditior est habetque suam scholam apud fratres nostros ad S. Johannem et Paulum pretiosissimam, auro ab intus vestitam, quae anno praeterito exusta fuit usque ad fundamenta, nunc autem omnia de mari ex integro nova resuscitant cum solidissimis fundamentis. Sic ergo conjurati in aliquam societatem pro tempore in scholam conveniunt, in qua cistas, candelas et ornamenta altarium habent, et ad cyppum vel pyxidem pecunias statutas ponunt et defectuosos in aliquo secundum tenorem statutorum pecuniaria poena puniunt; unde contingit, aliquam scholam thesaurum non modicum congregare, de quo ornamenta sacra suae societatis comparant, lampades semper ardentes constituunt, sacerdotes conducunt, religiosos nutriunt, hospitalia solantur, pauperibus subveniunt, captivos propter debita de carceribus eripiunt, servos emtitios redimunt et libertati restituunt, puellis pauperibus viros dant et dotant (eas), masculos orphanos ad mechanicas artes addiscendas ponunt et ad similia pietatis opera thesauros illos expendunt. Habent insuper in scholis illis habitus multos albos, quasi ad modum Carthusiensium, et in communibus processionibus simul bini et bini incedunt in habitibus istis sicut monachi. Nonnullae fraternitates habent habitum ita formatum, ut facies sit velata et per duo foramina habeant visum, et retro dorsum sit denudatum, et circumeuntes quilibet habet flagellum et se ipsum verberat, ad quemlibet passum se percutiens, nec possunt videri, qui sint, cum facie velata incedant. Unde vidi nonnullos se sic dure verberantes, ut vulneribus sanguis efflueret. Multa alia possem dicere de religione Venetorum, quae omitto.
Reliquiae.
Sextum, quod valde magnificat urbem Venetianam est multitudo sanctarum reliquiarum. Ex quo enim facti sunt potentes terra et mari, omnia Sanctorum corpora, quae habere poterant, in suam transtulerunt urbem, sicut corpus S. Marci evangelistae de Alexandria tulerunt, et in suam ecclesiam locaverunt, sicut supra dictum est Fol. 206. In ecclesia S. Georii, ex opposito S. Marci, est brachium sinistrum ejusdem martyris, et capita sanctorum Cosmae et Damiani, et caput beati Jacobi majoris apostoli, et sancti Felicis in punicis, et plura alia etc.
In ecclesia Sanctorum Simonis et Judae est caput S. Simonis et brachium S. Judae apostolorum. In ecclesia S. Luciae virginis est corpus ejusdem virginis integrum. In ecclesia S. Julianae est corpus S. Pauli primi eremitae. In insula S. Helenae est corpus integrum ejusdem reginae, et pars S. crucis, pollex Constantini imperatoris et pectorale os S. Mariae Magdalenae. In monasterio Acrusecherii dicto est corpus S. Barbarae et os crucis S. Christophori valde magnum, et caput Gregorii Nazianzeni, et tibia cum pede S. Martini. In Murano sunt in ecclesia parochiali circiter centum corpuscula sanctorum innocentum. In Torrecello est corpus sanctae Christinae virginis. Ad sanctum Zachariam est corpus S. Zachariae, patris S. Johannis Baptistae integrum, aperto ore jacens, et corpus beati Gregorii Nazianzeni et corpus S. Theodori confessoris et corpora sanctorum martyrum Marci Achillei et Pancratii martyrum (#b#), et corpus S. Sabinae virginis. Hoc monasterium cum ecclesia aedificavit Angelus, XI dux Venetorum, et tantis reliquiis dotavit anno Domini 792. Ad S. Crucem est corpus S. Episcopi Alexandrini, qui psalmum fecit: Quicumque vult etc. Ad alium S. Georium est pars spongiae, de qua Christus fel et acetum accepit, et corpus cujusdam ducis Venetorum, quod sanctum dicunt. Ad S. Nicolaum Alliu est una de sex hydriis de Cana Galilaeae, et corpus S. Nicolai, non illius, de quo ecclesia festivat sexto Decembris, sed alterius; et corpus S. Theodori, et baculus pastoralis S. Nicolai magni, et tibia cum pede S. Mariae Aegyptiacae, et brachium cum manu S. Porphyrii martyris, conversi per S. Catharinam. Ad S. Dominicum est pes integer S. Catharinae de Senis, et plures aliae reliquiae. Ad Apostolos est corpus S. Marinae virginis, de qua in vitis patrum mentio fit. In ecclesia Sanctorum Johannis et Pauli sunt eorundem Sanctorum reliquiae, et S. Petri martyris, et plures aliae. In ecclesia Castellana sunt multa particulares reliquiae et indulgentiae speciales per totam quadragesimam. Ad S. Andream, ubi sunt Carthusienses in insigni monasterio, cujus simile vix vidi, sunt reliquiae S. Andreae apostoli et sancti Laurentii. Ad S. Danielem est corpus S. Johannis martyris. Ad S. Mariam Virginem est corpus S. Sabbae Abbatis, et multae aliae. Ad sanctum Cantionum est corpus S. Maximi episcopi. Ad S. Jeremiam est corpus S. Magni, primi Venetorum episcopi. Ad corpus Christi, ubi est egregium monasterium monialium ordinis nostri, est caro Christi miraculosa, et plura alia. Ad S. Marcum est corpus S. Isidori. Praeter haec alia multa sunt hinc inde per ecclesias.
Thesaurus.
Septimum, quod venustat Venetiarum urbem, est praedicto annexum, thesaurorum multorum pretiositas. Quantus ibi thesaurus sit in auro, argento et lapidibus pretiosis in omnibus ecclesiis et monasteriis, in thecis, sarcophagis, monstrantiis, reliquiariis, crucibus, imaginibus et similibus, partim videtur in processionibus cum stupore et admiratione. Quantus in calicibus et Missae paramentis cottidie cernitur. Apud S. Marcum in quadam testudine est thesaurus Venetorum, summa cum diligentia reclusus; in sacristia vero est thesaurus, qui certis festivitatibus profertur. Ibi vidi XII coronas et XII pectoralia de auro probatissimo, ornata margaritis, sapphiris et smaragdis aliisque gemmis. Ibi vidi sex aureas cruces, gemmis incomparabilibus ornatas, quae non sunt parvae. Ibi est capellum, quasi birretum, quo quilibet dux Venetorum singulari privilegio coronatur, et est pretii inaestimabilis. Ibi sunt duo candelabra aurea magna, quibus inserti sunt lapides pretiosi. Ibi est cornu unum unicornis pretiosissimum, et multa alia. Sed et dux ipse thesaurum habet, quem ostendunt pro tempore camerarii ejus, de vasis ultra aestimationem pretiosis.
Abundantia omnium rerum.
Octavum, quod Venetias nobilitat, est omnium rerum abundantia, quae ad vitam humanam spectant. Cum enim non sint ibi agri nec campi nec silvae nec montes nec valles nec vineae nec pascua pro bestiis nec currus nec bigae, nihilominus tamen tanta est ibi copia omnium desiderabilium pro ventris voluptate, sicut numquam vidi in aliqua civitate. Non est ibi rerum mensura, quae omni hora advehuntur, et omne forum repletum rebus. Sunt autem multae plateae et fori lati, in quibus semper est concursus, ac si essent (#220 a#) nundinae annuales. Nec est ibi forum hebdomadale, sed cottidianum. De magnis taceo et de minimo dico, quod in foro S. Marci est tanta copia olerum ad salutucium duntaxat, quod mirabile est videre, ubi crescat aut quis consumat. Sic de piscibus, avibus, carnibus, fructibus et caeteris, quae omnia indefectibiliter semper venalia reperiuntur paene in omnibus vicis et plateis, singulariter tamen apud S. Marcum et in ponte et platea Rivoalti. Omnia autem Veneti nummo comparant, etiam potum aquae. Licet enim cisternae multae sint ibi, non tamen sufficit aqua pluvialis pro potu tantae multitudinis. Ideo communiter sunt putei clausi seris, et si non sunt, statim evacuantur, nam tot pauperes ibi hauriunt, ac si esset vinum commune. Aqua dulcis in magnis navibus quasi repletis in Brenta fluvio in Venetias ducitur et venditur. Emtam autem aquam dimittunt de navibus currere in curiam emtoris, et terrae immersa recolligitur in cisternam, in qua et sub terra distillat et colatur. Magnam pecuniam Veneti per annum solvunt pro aqua, quamvis sint in medio aquarum, quae tamen nec ad potum nec ad loturam utiles sunt.
Merces.
Nonum, nominatam reddens urbem Venetiarum, est inductio et eductio mercimoniarum continua. Est enim ibi portus maris solemnissimus, in quem advehuntur omnia bona orientis et occidentis; ex quo bona orientis transfundunt in occidentem et occidentis in orientem. Mirum est videre multitudinem navium onerariarum continue intrantium et exeuntium. Mercatores Germaniae habent ibi domum, quam nominant fonticum, quae est dupla cum curia duplici multarum cellarum et habitaculorum, in quibus mercatores suas res et se servant. Ex hoc fontico tantae merces emittuntur in Alemanniam, quod nemo credit. Nam de publicis mercibus egredientibus recipiunt Veneti per annum ultra XX millia ducatorum pro telonio, demtis privatis minutis et furtivis mercibus, quae noctibus educuntur vel aliis rebus ignobilioribus commiscentur. Festa nundinarum per octavas ascensionis Domini durant, in quibus indicibilia videntur Venetiis. Sunt ibi semper mercatores de omni natione, quae sub coelo est, fidelium et infidelium, et omnium mundi rerum tractatur ibi negotiatio, et omnia ibi venduntur et emuntur, demto quod ibi forum hominum venalium non habetur, quamvis olim grande ibi forum hominum fuerit, sed Zacharias papa sub poena anathematis illam negotiationem ibi fieri prohibuit anno Domini 747. Quamvis autem ibi hominum forum non habeatur, in aliis tamen regionibus homines emunt, ita, quod tota civitas est plena emtitiis servis et ancillis, unde credo, quod praeter Sclavos ibi sint tria millia Aethiopum et Tartarorum emtitii. Vide de hominum foro supra Fol. 121 a. Dicunt etiam vulgares, quod tamen ab expertis non audivi, quod Venetiis sit locus subterraneus, nulli hominum notus, nisi paucissimis rempublicam gubernantibus, in quo resideant fabri, qui arte sciant segregare aurum a cupro, et uno mortuo intruditur alius, et isti tam divites faciunt Venetiarum mercatores. Quid de facto sit, nescio.
Spectacula multa.
Decimum commendabile Venetiarum est solemnis et pomposa celebratio spectaculorum. Nam in festo S. Marci tanta solennitas est in tota urbe et tot exponuntur in diversis locis monstra in pategis negotiatorum, quod homo videns stupore miratur. Singulariter tamen in die ascensionis Domini ad maris benedictionem et desponsationem spectabili celebritate procedunt, habent enim grandem navem, depictam auro et coloribus, quam vulgo Buzatorium nominant, quae aestimo latine Bucephala dicitur ab equo Alexandri Magni, qui tam insignis et dilectus Alexandro erat, ut in loco, ubi mortuus fuerat, civitatem ingentem aedificari mandaret, quam Bucephalam in sui equi honorem nominavit, ut habetur in legenda Alexandri M. et in Speculo Historiar. L. V. C. 49. Verum M. Anton. Sabellicus illam navem ducalem nominat Bucentaurum, per excellentiam ad Centauros. Hanc Bucephalam adscendit praefato die dux et senatus cum patriarcha, episcopis et omni clero, et concomitantibus multis valde navibus procedunt ad mare solenni spectaculo, ut etiam dictum est P. I. Fol. 37. sub VIII. die Maji, et per totas octavas ascensionis (#b#) sunt feriae nundinarum, quae cum cottidianis peraguntur spectaculis, et quamquam monstruosa tunc videntur et exercentur in omnibus totius urbis vicis et plateis.
Similiter et in die corporis Christi et in receptione principum et legatorum mira videntur et in adventu classium et capitaneorum exercitus eorum et in pace facta et in confoederatione cupita inita et firmata dies gaudiorum constituunt, in quibus continue campanas pulsant et de sero ignes in turribus accendunt. De die in navibus ad mare exeunt cum omni genere musicorum et cum bombardis et vela vetusta incendunt in navibus, et ita mira faciunt in solemnibus. De hoc vide in P. I. de diebus supra dictis.
Porro ad illa festa procedunt dominae Venetianae cum tanto fastu, pompa et ornatu, quod non videntur Christianorum uxores, sed Trojanorum, et ipsius Helenae et Veneris sodales.
Maturitas consulum.
Undecimo plurimum magnificat urbem hanc senatus maturitas et prudentia, qui omnia pacifice gubernant et de pace et tranquillitate suae communitatis cottidie tractant, secundum illud sapientis: ubi multa consilia, ibi multa salus. De his superius patuit.
Diaetae et capitula.