Part 43
Tertium commendabile urbis Venetiarum est diuturnum regimen, quod idcirco alia regimina duratione transgreditur, quia ordinatione bona administratur. Nam haec urbs a principio suae constitutionis graves et maturos viros habuit, et ab ejus conditione usque ad tempora Sisinnii papae et Justiniani imperatoris, qui fuerunt anno Domini septingintesimo sexto, sub tribunis gubernabatur, sed propter frequentes adversariorum incursus reprimendos ab omni populo creatus est primus Venetorum dux Paulus Lucius, civis Heracleanus, sub quo respublica Venetorum miro modo profecit, et ab eo tempore usque ad hoc tempus duces habuit sibi succedentes, unde modernus dux est 76. Sic ergo steterunt sub ducibus annis septingentis LXXXII. Non tamen sedes ducalis semper fuit in Venetiis, sed primo fuit in Heraclea et in Alaroa, deinde in Metamacho, post hoc translata fuit in Rivoaltum et postremo est ad S. Marcum devoluta, et (#213 a#) ibi hodie est in insigni palatio, sicut supra patuit. Nec legimus, regimen alicujus multitudinis tantum temporis durasse, sicut Venetorum. Ea namque regimina, quae videbantur esse perpetua, sicut Hebraeorum, Persarum, Medorum, Graecorum, Romanorum, illo citius defecerunt. Nam in Jerusalem non amplius regnatum est, quam 483 annis, a David usque ad Sedechiam. Idcirco Venetorum regimen a Sanctis plurimum commendatum invenimus. Sanctus enim Thomas de Aquino, ordinis Praedicatorum, operum libro 4. C. 8. C. 2 multum commendat Venetorum regimen. Et Bartholdus de proprietatibus rerum Lib. 17. Et Heinricus de Armino in Tract. de quatuor virtutibus et Leonhardus de Utino in sermone de S. Marco pulcherrime commendat, et Antoninus in Chronicis, et Jacobus Philippi in supplemento Chronicarum, et omnes alii docti et prudentes. Nam ipsum regimen Venetorum conforme est propheticis et philosophicis institutis. Moses enim, ut habetur Exodi 18., princeps populi Israel, eligi fecit de populo viros sapientes et probatae conversationis, quos populo praeposuit, cum quibus ipse rexit, et majora ad eum deferebantur. Et haec politiae species includit tres species illas, quas Aristoteles ponit 3° Politicorum. Una species dicitur popularis, in quantum hi majores a nullo praeficiebantur, sed a communi populo eligebantur. Altera species est optimatum, in quantum populum gubernabant et inferiores causas judicabant. Tertia species dicitur regni, in quantum unus praeficiebatur omnibus, quasi singulariter praesidendo, ad quem majores casus referebantur. Et ad illum ordinem de propinquo accedit Venetorum regimen; nam in communitate illa sunt circiter quadringenti, tam ex nobilibus quam ex honorabili populo, qui ad consilia publica procedunt, per quos aliqui prudentiores in creatione sui principis eliguntur, et hi aliquem ex suis nobilibus eligunt, quem in ducem Venetorum praeficiunt. Ille autem dux sic electus, una cum sex, quos consiliarios vocant, et XL, quos quasi populi anteanos vel patritios habent, politiam gubernat, nec hi, qui cum duce regunt, semper manent, sed singuli de consilio statutis temporibus ad praedicta officia per electionem omnium assumuntur, et ita quilibet de praedictis electis partem aliquam habet in politia, quae ex tribus praefatis regiminibus aliquid participat. In quantum enim est unus omnibus praefectus, regimen regni dici debet. In quantum vero aliqui majores ipsum ducem eligunt et cum ipso politiam regunt, regimen optimatum est. Sed in quantum praedicti majores, ducis electores, consiliarii vel patritii, a toto consilio eliguntur, aliquid de politia populi habet. Ipse insuper dux regulatam habet potestatem, tantaque eum statutorum observantia coarctat, ut non plus possit praefectus, quam velit praeficiens, et, si limites suorum statutorum excesserit, statim aut repellitur aut oculis orbatur aut patibulo, quod ante fores palatii est, suspenditur. Sunt enim duae columnae quadratae marmoreae politiae et sculptae, passibus forte VII ab invicem distantes, quibus trabs superponitur in excessu ducis, et in eo suspenditur. Supra deambulatorium vero palatii contra plateam sunt aliae duae columnae rubeae marmoreae in fenestris, quibus imposito trabe suspenduntur consiliarii aut patritii rempublicam destruere conantes. Ad hanc autem severitatem inducti sunt pluribus turbationibus priorum ducum, qui populum vexabant, unde secundus dux, dictus Urius, propter insolentias fuit decapitatus; et quartus, Adeodatus, fuit oculis (#b#) orbatus; quintus, Gabanus, coecatus et expulsus. Deinde electo sexto duce, Dominico, ei consiliarios adjunxerunt, ne insolescere posset, et tamen communitatem vexavit, unde etiam hunc excoecaverunt et honore privaverunt. Nonum, Odelerum, patibulo suspenderunt; et decimum ducem, dictum Beatum, exilio relegaverunt; XIII., Johannem, renuntiare ducatui compulerunt, qui depositus mox monasterium monachorum est ingressus et tonsuratus reliquum vitae suae in oratione et jejunio complevit; XIV., Petrum, apud sanctum Zachariam in tumultu interfecerunt; XXIII., alium Petrum ducem, cum se in palatio tueretur, pice et igne injecto palatium incenderunt, ipsumque et uxorem cum filio combustum cadaver ejus in mille frusta conciderunt; XXVI. ducem, dictum Mennium, vi monasterio intruserunt et monachum fieri coegerunt; XXVIII. ducem duxerunt Constantinopolim eumque monasterio tamquam carceri mancipaverunt; XXXI. dux, dictus Dominicus, effugit Ravennam, alias occisus fuisset; XXXIV. dux depositus cum ignominia fuit. XLI. dux, Vitalis, quia in urbem duxit classem peste infectam, ideo a populo occisus fuit. LVIII. Martinus dux, securi, omni spectante populo, interiit. Si enim ducibus suis admisissent, agere placita, dudum defecisset respublica Venetorum; nullum enim ducem interfecerunt, nisi in rempublicam peccasset. Sed et ipsos duces recte et juste regentes tantis honoribus prosequuntur, ut salva eorum prudentia metas excedant, ita quod non duces saeculares videantur esse duces Venetorum, sed patres spirituales, cardinales, patriarchae et episcopi; inter quos procedit tamquam unus ex eis in processionibus et publicis apparitionibus. Omnia enim illius ducis insignia a religiosis et ecclesiasticis dignitatibus ortum habent, ac aliquam similitudinem praeferunt; defert enim umbellam pro infula quam sic accepit. Nam cum papa Alexander et Fridericus I. imperator a Venetiis simul navigio Romam pergerent et Anconam venirent, protulerunt Anconenses duas umbellas, unam papae Alexandro, alteram imperatori Friderico; tunc pontifex jussit afferri tertiam duci Venetorum, qui cum eis erat, eique potestatem tradidit pro se et suis successoribus uti umbella. Aliqui libri habent umbrella. Defert etiam funale candidum, quod solum pontifex Romanus de consuetudine defert, quod non nisi jussu pontificis summi habet. Sed et annulum ut ecclesiae sponsus portat, Alexandri papae III. praecepto, propter victoriam contra Ottonem, filium Friderici I.; sigillat etiam plumbo, ut papa; auctoritate ejus habet etiam sedem in latere papae, ita, quod ex una parte imperator, ex altera dux Venetorum. Sed et tubas argenteas habet, ut papa, etiam ejus concessione. Et caetera multa habet, quae splendidum reddunt ejus principatum; et ultra alios duces eum reddunt honorabilem. Ducum enim probitate stabilitus est principatus ille.
Sicut multa regna translata sunt de gente in gentem culpa ducum et regum, aliud habent Veneti, quod firmat et quodammodo perpetuat eorum imperium, scilicet sapientiam, justitiam et misericordiam. De sapientia dicitur Sapientiae 6.: diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Nam major pars patritiorum sunt juris periti, oratores et philosophi, et libros legunt ac sine prudenti deliberatione nihil agunt; expertes senes decrepitos, si ire pedes non possunt, in consilium portari eos faciunt. Dum in processione vadunt, videntur tam multi graves viri in senatu illo, ut homo ex maturitate eorum judicet eos sufficientes gubernare mundum. In vestibus sunt splendidi et honestissimi et incedunt, ac si omnes episcopi, longis et pretiosis tunicis, nec est aliquis etiam quantumcumque juvenis, qui curtatus et truncatus et excissis vestibus appareat, sicut nostri imprudentes Teutonici, qui ad illas devenere nugas, ut turpitudinem esse putent pulchritudinem.
In cibo et potu, ut prudentes decet, ultra quam credi potest sunt temperati, ne per ingurgitationem et ebrietatem mercandi usus impediatur aut status politiae turbetur. Tabernas non habent, nisi quas pro Teutonicis et Sclavis et Vadienis et scortis sustinent quas Venetus si ingressus fuerit, tamquam diffamis habetur, et si adolescens Venetus visus fuerit in talibus, etiam si abundantissimus fuerit, nullus filiam suam ei junget matrimonio, sed tamquam scortator et turpis spernitur. Suos etiam adolescentes ad studia mittunt sub cautissimis tutelis, ne maculentur vitiis adolescentiae, sciunt enim, quod principatus ille corrumpitur, cujus nobiles et optimates prostituuntur vitiis. Idcirco inhumana et enormia crimina non habent et a convicinorum moribus sunt penitus alieni. Ideo imperium eorum non tam robore corporum quam vigore animorum incrementum ac tutelam sui comprehendit.[TR212] Sua insuper prudentia magnam pacem inter concives servaverunt et partialitates perniciosas omnibus modis (#214 a#) vitaverunt. Cum enim tota Italia anno Domini 1238 divideretur in duas partes, et omnes cives civitatum et supposita communitatum inter se disjungerentur per Guelphos et Gibellinos, pestiferas partialitates, Veneti paene soli hac peste non fuerunt infecti. Tempore enim praenominato Gregorius IX. et Fridericus II. contra se invicem tumultuabant, nam cum Fridericus Gregorium pontificem hostili animo insequeretur, et omnes Italiae civitates in tumultu existerent, easque divisisset scire volens, qui secum et qui cum ecclesia sentirent, non modo civitates, verum etiam et castella ac familias, ut ita dixerim filios cum patre et fratrem cum fratre, tum primum in duas partes divisit. Erant autem in Italia in civitate Pistoriensi tunc duo fratres Alemanni, Teutonici, quorum unus Guelph dicebatur, alter Gibel, et Guelph ecclesiae favebat, Gibel vero imperio, sicque ab illis duobus deinceps hujus perniciei nomina indita sunt. Unde Florentini pontifici faventes nobiles suos Gibellinis, partibus faventes expulerunt, quo facto Pisani, qui, imperio favebant, et ipsi e vestigio Guelphos sua urbe propellunt, quorum exemplo multae civitates itidem fecerunt, et in ipsis urbibus partes contra se invicem turres altas aedificavere et domus suas munivere et congressiones periculosissimas in ipsis urbibus fecere usque ad totius Italiae interitum, demta urbe Venetiarum, cujus cives fidelissimi sunt reipublicae eique adversantia nequaquam introducere permittunt.
Insuper justissimi sunt, et justitia suum imperium manet, dicente scriptura Proverb. 16.: justitia firmabitur solum. Leges communes non sequuntur, sed secundum statuta propria vivunt, miro modo politiae negotiis accommoda nec tamen a jure aliena. Sed et ipsa respublica suos cives etiam plebejos magnis libertatibus et singularibus immunitatibus conservat et tuetur, vim nullam alicui inferre permittunt, nullus alterius oppressor est, nullus alieni habitaculi invasor, secura sunt omnia. Homicidia vel humani sanguinis effusio aut numquam aut raro ibi audiuntur in tanta hominum multitudine, rigore justitiae coërcente. Si quis Venetus in aliena patria gravatur, adhibet sive ducalibus scriptis, sive nuntiis publicis, seu repressalium terroribus, ut eum a gravatione liberet, unde pro redemtione cujusdam civis sui apud Eslingam, Sueviae urbem, captivi construxit respublica Veneta, ut dicitur, pontem illum lapideum arcuato opere factum super Neccarum, quia nullis parcit expensis pro suorum civium salute, et propter hoc tardissimi sunt ad bella ineunda, unde vexationes etiam injuste eis illatas vel inferendas pecuniis et muneribus redimunt. Imperatorem Romanorum crebris muneribus placant. In proeliis audacissimi sunt, unde Turcis et Graecis multa intulerunt bella. Demum anno Domini 1472[TR213] Turcis pro conservatione sua confoederati fuerunt. Joannes enim Mocenicus, 75. Venetorum dux, vir prudentissimus, publicae saluti consulens, cum jam anno superiori Forum Julium Turci infesto agmine percurrissent, veritus ne etiam in Italiam bellum inferrent, eo maxime, quia constabat, quosdam Christianos principes litteris et nuntiis in dies hostem fidei in senatum concitare, ex senatus consulto pacem a Mahometo Turco magno magnis difficultatibus tandem impetravit.
Cives honorabiles, at divitiis tenues, officiis vel retanrie[TR214] provisione sublevare curant. Advenientes profugi (#b#) a quocumque loco apud eos tute servantur, ad justitiam nullus de hac civitate natus est alterius servus, nec etiam mercenario pacto conductus, sed unusquisque libertatem sibi vindicans victum proprio labore quaerit, et juventutem erudiunt in usibus maris ad acquirendum vitae necessaria, sicque pro colentibus agros remiges habent et pro bove navigium, pro ligonibus anchoras, pro equis dextrariis et mulis habent barcas depictas et pannis ornatas.
Suam denique justitiam summa misericordia temperant, scientes illud Esa. 16.: quod in misericordia praeparabitur solum. Non solum autem pietatem exhibent his, qui digni sunt, sed et illis, qui severae justitiae summas incurrunt. Carceres enim reorum sub deambulatorio palatii sunt contra publicam plateam respectum habentes, patentibus fenestris lucidi, quae ferreis cancellis sunt clausae, per quas captivi respicere possunt et manus extendere et cum astantibus colloquium habere, et si sunt pauperes, eleemosynam a transeuntibus petere possunt. Vidi in uno carcere ultra XL pauperes transeuntes inclamantes pro misericordia. In alio vidi foeminas pauperes pro eleemosynis clamantes. In alio vidi sedentes mechanicos captivos, qui manibus nihilo minus laborabant in suis artibus et denarios lucrabantur. In alio carcere vidi divites negotiatores inclusos, qui simul ludebant in alea et scacho, et domicellae uxores eorum cum ancillis et servis ante cancellos stabant colloquentes eis. In alio singulari inclusorio vidi Judaeum quendam senem, captivum ratione debitorum, qui se ipsum in custodia strangulavit, quem custodes carcerum posuerunt sic defunctum ad publicum palatii deambulatorium et quosdam deputaverunt, qui eum per multas horas circumsteterunt exspectantes, si aliquis veniret ad inculpationem vel excusationem Judaei mortui, ostendentes omnibus patentibus signis, a nullo nisi a se ipso occisum. Sed cum nemo veniret, nisi testes homicidii in se ipsum, traxerunt cadaver in plateam et juxta littus maris concremaverunt. Multos etiam captivos cum industria minus caute custodiunt et aufugiendi opportunitatem tribuunt, praesertim cum partem adversam crudeliorem justo sentiunt, unde non curant, quod tales carceres frangant et effugiant, sicut ante paucos annos mercator quidam de Ulma evasit carcerem per effractionem testudinis. Verum, qui pro enormibus excessibus, qui morte plectendi sunt, in carceribus detinentur arctioribus, tolerabilibus tamen. Inter multas crudelitates Teutonicorum est illa una, quod reorum carceres sunt inhumani, terribiles, obscuri, in profundis turrium, humidi, frigidi, et nonnumquam serpentibus et bufonibus pleni, longe ab hominibus sequestrati, nec aliquis accedit consolator ad miseros illos, nisi tortores crudelissimi, qui terreant, minentur et torqueant. Aliam pietatem exhibent Veneti reis, etiam morte plectendis; consumunt enim eos brevibus poenis, ut puta: jam suspensus laqueo non dimittitur simpliciter pendere, sed lictor dimittit se per funem super collum suspensi et pedibus stringit laqueum, sicque vi magna extorquet sibi vitam, repellens conglutinatam corpori animam, quae diutius manet in nostris suspensis cum inexplicabili poena etiam post cessionem omnis motus. Sic et alias poenas celeri festinantia morientibus inferunt, sicut saepe vidi apud eos. Inaudita enim etiam apud eos crudelitas, dimitti hominem vel in laqueo palpitare vel in rota diutius agonizare, sicut apud nos fieri solet. Inscelerati (#215 a#) effugiendi apud eos habent opportunitatem, antequam captiventur. Si enim reus praesentit se captivandum et currit ad aliquod canale, ubi barcae stant, et ducatum in barcam projicit in eamque saltat, tenetur barcarius eum educere ad quamcumque plagam petat, etiamsi ducis et totius senatus servi currerent ad eum capiendum, et si etiam vel civitatem incendisset vel S. Marci thesaurum furatus fuisset vel ipsum ducem interfecisset, nec ipse barcarius punitur propter eductionem talis malefici, sed puniretur, si reum ad se confugientem cum industria negligeret.
Quartum commendabile est, quod non solum Venetorum potestas est durabilis, sed ampliata et dilatata nimis, ita, ut etiam inter ferocissimas gentes late mari terrisque imperet. Quaenam civitas in toto orbe, quae conimunitas, quis rex invenitur terminos suos tantum ampliasse, sicut haec Venetiarum urbs, cujus potestas hodie Germanorum fines attingit et Ungarorum, Turcorum, Sarracenorum, Barbarorum, Siculorum et Italorum; et Europae, Asiae et Africae terminos tangit? Includit dominium eorum Forum Julium, Aquilejae patriarchatum, Histriam, Dalmatiam, Sclavoniam, Croatiam, Albaniae partem, Illyrici, Graeciae, Venetiae, Italiae. Et in medio illarum provinciarum est mare latissimum cum insulis suis, regnis et regionibus, quod totum paene ad eos spectat. Et faciendo crucem per eorum dominium ponitur pes crucis in occidente ad principatum archiducum Austriae in Alpibus, cujus magnam obtinent partem, et protrahitur haec pars crucis in longum a montanis per mare secando aquilonem et meridiem usque in orientem, sistitque in Syria, cui Cyprus connumeratur, quae hodie eorum est. Deinde trahendo transversam crucis partem a terminis Pannonum sive Ungarorum usque ad mare Adriaticum et Siciliam in australem plagam. Has autem latissimas regiones acquisiverunt multipliciter. Nam Cypri regnum jure haereditario, sicut patet supra Fol. 142 b. Cretam emerunt, ut patet Fol. 160. Echium vero insulam et Samum, Mitylenen, Andrum, Dominicus 38. dux Venetorum anno 1117 Graecorum imperatori abstulit justa de causa, et Metanum, Spalatrum et Tragurum ab Ungaris eripuit. Et Petrus Pollanus, 39. dux, Corinthum, Thebas, Euboeam, quae est Negropontum, Corcyramque insulam accepit et Justinopolim Venetis addidit. Tandem omnes insulae Aegei maris eis oblatae fuerunt, et multae civitates ducum et nobilium relictis suis dominis se sponte Venetiano senatui tradiderunt, sicque creverunt in immensum.
Insuper, dum Christiani in recuperatione terrae sanctae laborarent, tantum adjutorium a Venetis acceperunt, ut reges Hierosolymorum Latini, et omnes principes Christiani eis in recompensam multa privilegia et libertates darent in regno Hierosolymitano et in universa Asia, prout continetur in formula concessionis illius, in qua inter alia dictum fuit, ut dux Venetorum haberetur princeps regni Jerosolymitani et communibus cum rege Jerusalem jungeretur honoribus. Deinde concessum fuit Venetis, ut in omnibus Hierosolymitani regni Antiochenique principatus urbibus primam aream, primum vicum primumque forum haberent. Concessum etiam fuit Venetis, ut in omnibus negotiationibus suis per Asiam mari terraque immunes haberentur et essent a vectigalibus, teloneis, pedagiis, gwidagiis et gangfragiis et quibuslibet tributis. Sed et pars tertia civitatis Tyri eis fuit assignata in suam possessionem, quod ob id eis concessum arbitror, quia captis aliquibus urbibus sacri regni Hierosolymitani facta fuit inter principes populi Catholici longa concertatio et contentio, quae civitas jam oppugnanda esset? Ad hanc contentionem ingessit se dux Venetorum, tamquam mediator, et hoc dedit consilium, ut omnes civitates oppugnandae conscriberentur in schedulis et ipsae schedulae super aram unam in aliqua ecclesia adducerentur et lecta Missa invocatoque divino responso puer unus innocens litterasque non cognoscens, intelligens tamen verba secum conferentium, adduceretur ad aram, et diceretur sibi, ut unam schedulam, quam vellet, de schedularum numero acciperet, eamque regi Hierosolymarum assistenti his assignaret. Summe ergo placuit omnibus regibus et principibus ac nobilibus ducis consilium, et dispositis omnibus juxta consilium Venetorum ducis arripuit puer schedulam, in qua stabat Tyrus civitas, et mox consurgentes eam ceperunt sine difficultate et infinita bona ibi repererunt, quia aestimabatur inexpugnabilis propter fortitudinem. Videntes autem reges et principes, quod dux Venetorum divinum dedisset consilium, tertiam partem Tyri ei tradiderunt et suis successoribus. Sic Ptolemaidae vel Acon, principalis civitatis, partem possederunt.
Quamvis autem Veneti sectatores pacis semper sint, ita tamen cottidie instrumenta bellica parant pro mari et terra, ac si nunc ad bellum esset procedendum. Ad latus enim aquilonare urbis armamentarium habent vel archanale, muris altis et turribus cinctum, in mari situm, tam amplum, ut non parvum oppidum intra muros istos contineri posset, nec patet alicui ingressus nisi de licentia senatus, qui hospitibus nobilibus ingressum non denegant. Fui ego tribus vicibus in eo cum nobilibus Alemannis. Stupendum profecto est videre apparatum bellicum in hoc armamentario paratum. Nam facile et parum est sexcentas armatas galeas ex eo archanali producere bidui duntaxat spatio in mare, et sub unius horulae intervallo ducenta millia virorum expeditorum ad pugnam vel terrestrem (#b#) vel navalem omnibus necessariis et opportunis armis a planta pedis usque ad verticem munire et providere possunt de reservatis in hoc armamentario. Non autem solum facta arma in illo archanali habentur, sed cottidie in eo nova fabricantur et conflantur, sunt enim in eo habitacula paene omnium artificiorum, in quibus semper morantur expertissimi artifices, nulli nisi communitati laborantes, de qua et pretium copiosum suorum laborum suscipiunt. Ibi fiunt naves variae omnis generis, et omnia attinentia ad eas, de lignis, ferro, funibus et velis. Sunt autem loca, in quibus naves fabricantur, permulta, et distincta habitacula ordinata, quia quaelibet galea et quaevis navis oneraria indiget non parvo spatio pro sua compositione, et illorum habitaculorum sunt plura, ita quod simul et semel possunt fabricari naves, et de habitaculis, in quibus sunt, submitti in mare, quod ante aperturas habitaculorum est. Ibi sunt multi metallorum fabri, qui parant ferramenta pro navibus, et invasiva et defensiva arma. Ibi sunt caesores lapidum, qui saxa sphaerica ad machinas faciunt, magna et parva. Ibi sunt mulcibri et fusores bombardarum. Ibi textores pannorum ad vela navium, et foeminae supra quinquaginta, quae nent et consuunt vela stupamque parant et cannabim aptant pro funibus, sunt quasi inclusae tamquam moniales, nec recipiuntur ad illa communitatis opera, nisi viri et foeminae clarae formae et fideles. Est autem in medio domus magna, sicut grande et oblongum dormitorium, quatuor habens partes, estque per gyrum tricamerata, inferius, in medio, et superius: in illis tribus interstitiis sunt multae cellae et camerae repletae instrumentis bellicis, ibi loricae, thoraces, galeae, scuta, clipei, gladii, fustes, cuspides, lanceae, arcus, tela, balistae, fundibula, machinae et bombardae, massae plumbeae ad jactandum et jacula, massae sulphureae et piceae ad ignem incendendum, et haec omnia in tanto ordine et multitudine sunt ibi, ut stupor sit videre. Ibi vidimus multa bellica instrumenta terribilia et rara, mirabili ingenio excogitata. Ibi vidimus oblongas naves in alto suspensas, in memoriam victoriae cum eis adeptae; nam dum Garlacum terrestri pugna aggressi fuissent, nec profecissent, fabricatis navibus ad hoc aptis oblongis ipsas naves portaverunt supra montes, et ab alia parte in locum deorsum submittentes navali proelio civitates, castra, villas, fortalitia ceperunt munitissima per gyrum loci, quae terrestri bello obtinere non poterant.