Part 42
Sexta decima die illigaverunt negotiatores Ulmenses sua mercimonia in fontico, quibus supellectilem meam etiam involverunt, sportam scilicet cum ramis palmarum, quas in Alexandria aptaveram, et sportam cum lapidibus de sanctis locis collectis et lectulum meum, quem in Jerusalem emi, eoque per desertum et mare usus fui, et omnia alia, quae in equo ducere mecum nolui. Circa vesperas illius diei magnus concursus populorum fuit, concurrentium ad Rivoaltum per pontem ad videndum combustionem farinae falsificatae. Quidam enim saccos plenos farina in navi adduxerat, ut venderet, et compertum est, quod farina erat cinere permixta et calce et aliis albis pulveribus, ut eo copiosior esset; erat enim tunc fames Venetiis valida et farina ac frumentum in foro charissimo. Comperto autem dolo domini Venetiani in captivitatem redegerunt venditores farinae et omnibus emtoribus ut farinam reportarent mandaverunt accensoque igne in medio Rivialto omnem injecerunt farinam et combusserunt infinito inspectante populo. Dies ille longior mihi caeteris videbatur, pro eo, quod in crastinum intendebamus recedere; licet enim urbs Venetiana sit pulchra et mirabilis et omnium rerum mundi sit ibi abundantia, tamen illi, qui in ea nati et enutriti non sunt, longas ibi habent horas, nec morari ibi diutius delectat, pro eo, quod semper homo alienus ibi stat in quodam timore et sollicitudine, in tantum, quod aliquando quidam non possunt ibi nec dormire nec quiescere, quorum aliquos vidi; nam aliqui timent, quod urbs absorbeatur lubrico fundata solo, aliqui quod fluctibus obruantur irruentibus, aliqui quod domus altae solvantur in fundamento, aliqui ne subito tumultus fiat populi timent et in seditione adversus alienos occidantur. Sed illi timores sunt aut superstitiosorum, aut phantasticorum, aut formidulosorum. Superstitiosi timent non timenda, ut Aegyptii timebant casurum coelum, si Apollinis idolum removeretur; et phantastici timent, Atlantem fieri fessum et coelum abjecturum a se; et formidulosi timent ad sonitum et casum (#b#) folii de arbore cadentis. Sed et nonnulli fatui in securitate existentes timent, et sine formidine in locis insecuris sunt. Vidi de his unum, nam vitricus meus conduxerat famulum, domui suae servientem, qui erat villanus, et numquam in oppidis moratus fuerat, cumque per diem unum et noctem in domo nostra mansisset, petiit licentiam redeundi in villam, dicens, se nulla ratione posse manere. Cumque vitricus meus causam quaereret, respondit: ecce, inquit, quando cogito, oppidum esse muro cinctum et nocte portis clausum, tantus timor me invadit, quod inhorrescunt pili capitis mei. Sicque dimissus reversus est in villam, ubi nec muri nec portae erant, et ibi quiescere potuit. Sic etiam est cum illis, qui timent Venetiis. Verum tamen nihilominus causa subest aliqua timoris in Venetiis, nam ego ipse nonnumquam timore affectus fui: ibi enim non auditur folium de arbore cadere, sed tantum strepitus et fragor maris ab extra, praecipue noctibus, dum omnia in silentio sunt, quod non vitiose timet homo. Solebam frequentius in mediis noctibus surgere et in altanam ascendere ad orationem, ubi quandoque prae confusione sonitus maris non poteram manere. Cottidie etiam ibi corruunt muri et domus, et quam saepe obruuntur homines, quod etiam contingit in solo firmo. Nam in juventute mea An. 1450 corruerunt in Diesenhofen tres domus in media nocte, et multi obruti perierunt. Et An. Domini 1486, dum essem Terviso, corruit una alta turris non longe a meo hospitio. Si ergo cadunt domus in firmo solo locatae, quid mirum si Venetiis super luto fundatis domus corruunt? Et quis non ibi timeret? videntur plures ecclesiarum proceri turres inclinati et ruinam minantes et alti parietes multi resoluti, quorum casus omni momento exspectatur. Navigans enim per canalia Venetianae urbis, nisi non aperiat oculos, videbit multa aedificia inclinata, ac si jam casus eorum instaret. Et quod his plus est, videtur mihi, quod etiam turris illa altissima, firmissima et spississima S. Marci sit in latus paululum inclinata, quo tamen non obstante saepe superius fui.
Formidulosum etiam reddunt terrigenam cottidiana nova, quae maritimis regionibus accidunt ex maris frequenti immutatione, quomodo obruantur subito civitates, villae et pagi et integrae regiones, montes etiam mergantur, et talia nobis inconsueta cottidiana sunt in maritimis regionibus et Venetiis saepe eveniunt. Nam anno praeterito in die S. Stephani subito mare intumuit et venti importunissimi de mari excitati sunt, qui ipsos fluctus incusserunt per canalia adeo terribiliter, quod omnes cymbae et barcae in canalibus repertae et extra sunt submersae, et quicumque navigabant inter Venetias et Murianum perditi fuerunt, similiter, qui inter S. Nicolai alvum et S. Helenam in naviculis erant, perierunt; nam mare intravit urbem et per canalia etiam arctissima se diffudit et in lacunis adeo fremuit, ac si domus subvertere et obruere vellet. Et haec frequentius contingunt. Ideo alieni citius se expediunt et ad loca sua redeunt. Sic et ego cum magno desiderio exspectavi diem recessus mei et mercatores instigavi ad celerem expeditionem.
NOBILISSIMAE URBIS VENETIANAE
fidelis descriptio vel potius circumscriptio, quam ex diversis collegi descriptionibus, et nonnulla auditu didici et multa experientia propria accepi.
Venetiana urbs est venustior et pretiosior cunctis civitatibus, quas ego vidi, tam in Christianitate quam extra, nec vidi quidquam mirabilius hac urbe, nihil curiosius perspexi et in nullo loco diutius mansi hospes. Ea ergo, quae de hac urbe legi, audivi et vidi, hic inseram simpliciter et profecto insufficienter. Quis enim hanc clarissimam et florentissimam urbem, cujus immensa fama et gloria per se toti notissima exstat orbi, describet ad plenum? Credo equidem, etsi Daedalus ab inferis remearet, qui solus homini inducere pennas novit et mortalibus insuetas coeli vias ostendere, ipse forsan ad hoc posset praestare suffragium; nec Cicero, licet sit dicendi magister, quidquam loqui novit, nisi quae divini ingenii homo Daedalus, inferorum consiliator, sibi tradiderit. Hujus quidem urbis, cum multae poterant latissimae commendationes (exhiberi), ad XIII tamen eas reducere curavi. Commendatur ex his hic subjectis: I, ex ejus mirabili fundatione et aedificatione; II, ex copiosissima populatione; III, ex ordinato regimine et longa ejus duratione. IV, ex dominii lata dilatatione; V, ex divini cultus multiplicatione; VI, ex sanctarum reliquiarum recordatione; VII, ex thesaurorum pretiosorum possessione; VIII, ex necessariorum omnium inventione; IX, ex mercantiarum adductione et eductione; X, ex spectaculorum pomposa celebratione; XI, ex prudentissima senatus consiliatione; XII, ex frequenti diaetarum et capitulorum congregatione; XIII, ex multarum et magnarum dotatione privilegiorum et gratiarum.
Dico primam commendationem civitatis Venetianae esse ex ejus mirabili situ, fundatione et aedificatione. Nam aliae civitates, quas per varias orbis terrarum oras aspexisse contigit, celebres gloriosaeque vocantur, haec autem admiranda una est, cui tamen coelestis adspiravit favor, ut ipsa rerum natura cesserit, cum caeterae mortalium ingenio, opibus, manibus, quod humanitus dici potest, jactis humi fundamentis conditae sint, haec intra fluctuosos maris impetus et medios pelagi vertices quasi regina inter alias caput extulit urbes habetque pro pavimento mare, pro muro fretum, pro tecto coelum, pro stratis et regiis viis, quibus in eam venitur, pelagi aquas, nec est in eam introitus, nisi per aquas, et in ipsa urbe in quocumque loco, modica terra remota, venitur ad aquas.
Porro, de ejus primo initio multi varia dicunt, hoc vero, quod familiare est et vulgare, recitabo. Erat ante tempora Trojanorum, forte temporibus Jani et Saturni, piscator quidam pauper, habitaculum habens in extrema Adriatici sinus ora, in loco, ubi nunc est Margerum oppidum; habuit etiam uxorem satis prudentem, nomine Nesam, amboque simul et soli de piscium captura (#b#) vivebant. Quadam autem die piscator naviculam adscendit piscaturus, et cum per littora propinquiora quaeritaret nec pisces occurrerent, naviculam altius in mare duxit viditque a longe intra paludes campum assurgere, ad quem cum navicula appulit invenitque copiosissimam praedam optimorum piscium, de quibus cum cepisset quantum voluit, remeavit et ab uxore comiter susceptus est et laetanter propter allatam praedam. Cum autem frequenter vir ille rediret a loco illo et numquam vacuus veniret, cum tamen ante loci inventionem non multum fortunatus fuisset, et locum apud uxorem plurimum commendaret, quadam die uxor Nesa cum viro naviculam ingressa transducta ad locum, ubi campus inter paludes eminebat, de palude et arundineto ascendit in campum, ut autem solum vidit firmum et habitabilem, suasit viro, et transtulerunt domicilium in eum campum, et crescere coepit vir et mulier in illo loco in servis et ancillis, in auro et argento in immensum. Tandem autem viro mortuo domina Nesa domum gubernabat eratque prudens, dives, affabilis et hospitalis, unde domus dominae Nesae facta fuit hospitium et refugium piscatorum et aliorum ibi navigantium, et ab ea locus nomen accepit Nesia, et sub illa Nesa multa aedificia sunt ibi erecta.
Porro ante Domini incarnationem anno MCLXXVIII destructa Troja, cum Antenor rex Trojae repulsus de regno esset, cum duobus millibus Trojanis, qui et Heneti dicti sunt, aufugit per mare ad oras Adriatici maris et ibi plures aedificaverunt civitates. Quidam autem de principibus illis Trojanis, dictus Venetus, in campo Nesiae, ubi erat domus Nesae, sibi fortalitium construxit idque Venetiam nominavit, et circumjacentem regionem vulgus eodem nomine appellavit, tum propter Henetos, tum etiam propter Venetum principem. Sic ergo stetit locus ille multis annis in continuo profectu, et dicunt quidam, quod illi Veneti cum navibus Phrygiam intraverint ad locum destructae Trojae et de ruinis ejus columnas marmoreas, tabulas politas et sculptas petras et conchas levaverint et navibus impositas Venetias duxerint, eamque urbem de ruinis nobilissimae Trojae suscitaverunt, sicque[TR207] stetit tempore adventus Christi usque ad Attilae Hunnorum regis tempora, qui tyrannizare coepit anno Domini 450 et terribilissimo impetu universas Europae regiones vexavit. Nobiles ergo Venetiae regionis et Italiae et convicinarum urbium congregati locum tutum quaerere deliberaverunt, in quo se a tyrannide Attilae vel absconderent vel defenderent, et ascensis navibus cum omni substantia sua commigraverunt ad Venetias, parvulam adhuc licet pulchram et munitam civitatem, sed quia locus arctus admodum erat nec tantam nobilium multitudinem cum tam ingenti substantia capere poterat, exsiccaverunt cottidie de industria solum et mansiones muniverunt, aedificia exilia Nesae et aliorum piscatorum destruentes, in altiori autem loco campi, qui dicebatur Rivoaltum, primo fundamenta fortissima jactaverant anno Domini 456. Aliqui habent, quod fundamenta Rivoalti primo jactata sint anno 321 septimo Idus Aprilis, et ecclesiam S. Jacobi super (#212 a#) Rivoaltum aedificaverunt, quae hodie ibi manet, et fuit prima parochia Venetiarum. Cottidie autem augmentabatur numero nobilium confluentium ad eos, et aedificaverunt pontes ad LX insillas per circuitum Rivoalti jacentes, in quibus ecclesias et templa et regias ac amplissimas aedes et grandia monasteria aedificaverunt et pontibus conjunxerunt, ita, ut unius civitatis esse corpus videretur, quamvis sint plures distinctae civitatiunculae, per canalia media junctae tamen pontibus multis lapideis et ligneis. Unde non solum usus grammaticorum privavit nomen illius urbis singulari numero, sicut contigit civitati Athenarum, sed etiam realis habitudo illius urbis ostendit, eam carere singulari numero, ut non dicamus Venetia, Venetiae, sed Venetiae, Venetiarum, cum sint plures civitates unius civitatis. Quamvis autem urbs illa sit multipliciter per canalia distincta, principalis tamen divisio ejus est per canale magnum, quod quasi mediam urbem secat. In una parte est ecclesia S. Marci cum ducis palatio et latissima platea, et praeter regias aedes duo conventus Praedicatorum et archanale et fonticus Teutonicorum et multa alia. In alia vero parte est Rivoaltum, cum grandi foro et platea, et conventus fratrum Minorum[TR208] magnus, et multa alia monasteria et ingentia aedificia, nec loqui permittit me stupor, dum convertere me volo ad singularia, propter multitudinem, magnitudinem et pretiositatem structurarum. Quid de ducis palatio dicere possum, altum, amplum et pretiosum ab extra undique a summo usque deorsum polito et vario marmore vestitum, pretiosis columnis fulcitum, triclinia, solaria, coenacula, camerae et cuncta habitacula usque ad cubiculum ducis lustravi, quae miris picturis, auro et coloribus pretiosis decora nimis exstant. Supra palatium in alto est viridarium, arboribus pomerantiarum et aliis virgultis aromaticis consitum; similiter et aliae domus polito marmore nitent, magis autem regiae, quae modo aedificantur, quae non solum polito marmore et vario, sed auro fulgent, quo vestitae sunt, cybariae, arcus et culmina, modum enim virtutis in aedificiis notabiliter excedunt, volentes coaequare exilium paradiso; unde Turci et alii infideles videntes has mirandas structuras scandalizantur et arguunt ex hoc, Christianos nihil de futura vita curare et sperare. Et ut finem faciam de primo, sciendum, quod septem faciant fundationem illius urbis celebrem: 1) quia non est fundata in terra, sicut aliae mundi civitates, sed in mari; 2) non est aedificata a tyrannis, sicut Ninive, Babylonia, sed a tyrannide fugientibus; 3) non est aedificata a latronibus, raptoribus, ignobilibus, rusticis, pastoribus,[TR209] sicut Roma, sed a divitibus, dominis honestis et nobilibus Venetorum; 4) non est constructa a paganis et idololatris, sicut Troja, Athenae, sed a Christianis et Crucifixi cultoribus; 5) non est aedificata communibus lapidibus vel lignis, sicut Ulma, Augusta et Constantia, sed lapidibus in Troja nobilitatis, sicut supra patet;[TR210] 6) non habet murum, sicut aliae civitates, communem, sed quaelibet domus est quasi per se castrum, ex qua resistentia adversariis fieri potest, et idcirco est inexpugnabilis, tot munitionibus protecta; 7) portum habet mirabilem, quem nulla externa classis ingredi potest, nec formidant alicujus hostis incursum.
Secundo commendatur urbs Venetiarum a copiosissima populatione (#b#). Nam anno Domini 570 quidam tyrannus, Daphon nomine, Italiam infestavit, quo terrore multi nobiles desertis urbibus per maritimas paludes ad Venetiarum civitatem se contulerunt, quorum adventu tunc Veneta civitas mirum in modum aucta fuit in populo et aedificiis. Nec multo post destructa fuit Heraclea, civitas populosa, a qua omnis populus Venetias transmigravit. Insuper et Aquileirenses destructa Aquileja in Venetiarum urbem populariter commigrarunt, adeo, ut tunc secunda urbis conditio fuisse dicatur. De Sclavonia etiam multi ibi domicilia aedificaverunt, et de universis de sub coelo modo gentes ibi morantur in tanta multitudine, ut mirabile sit videre; nec est numerus hominum per vicos currentium et recurrentium, per canalia navigantium, in palatio S. Marci stantium, in foro Rivialto confabulantium, in fontico et alibi negotiantium, in valvis et pategis mercantium, in laborariis operantium, in plateis et vicis otiose spatiantium, in domibus residentium, in monasteriis Deo servientium, in ecclesiis orantium et cantantium, in ambitu exteriori ducis et atriis ecclesiarum mendicantium, in hospitalibus infirmantium, in consistoriis et praetoriis causantium, in scholis studentium et disputantium, in tabernis comedentium et bibentium, in theatris ludentium, in occultis locis se ludis depauperantium, in omnibus locis urbis artibus suis laborantium, in prostibulis multis scortantium, in carceribus pro suis culpis swalentium,[TR211] in omnibus rivis naves intrantium et exeuntium; sine autem confusione, contra commune dictum: ubi multitudo ibi confusio, cohabitat sibi tam innumera multitudo. Aestimo enim me vidisse totum universum in duplici speculo, secundum mundi duplicem considerationem. Consideratur enim mundus primo sub quadam confusione, secundo sub quodam ordine. Primo modo vidi mundum Cayri, secundo modo vidi eum Venetiis, in qua ordinatissime convivunt homines et mundissime cohabitant, puramque et sine foetore urbem servant, nec stercoribus aut purgamentis vicos foedant, sed mare omnia deportat. Nam semper in sex horis, postquam influxerit, per alias sex horas refluit, sicque continue influit et effluit nihilque foedum et immundum in urbe relinquit. Unde experti credunt, in mari Venetiarum esse voraginem quandam, quae aquas sorbet et rursum absorbtas revomit, ad modum abyssi; magna ejus rei causa fluxus et refluxus vicissim perpetua successione ibi est.
De diuturno Venetorum regimine.