# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

## Part 40

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-ca6db54f/index.md

Septima die, ante lucem solis, in splendore lunae solutam classem extra portum eduxerunt, et paulatim vento tenui ferebamur in mare Venetum. Sole autem orto vidimus non longe grandem et vetustam domum, quam dicebant fuisse fortalitium Rulandi, strenuissimi militis, qui comes Cenomanensis mira bella contra infideles gessit pro recuperatione terrae sanctae et demum coronam aeternam accepit. Deinde fortius navigantes usque (#204 a#) ad Parentiam venimus et ingressi Parentinum portum naves stabilivimus. Est autem consuetudo, quod quando huc veniunt naves, non statim ingrediuntur civitatem, sed navigant in oppositam civitati insulam, et in ecclesiam ascendunt, Deo et S. Nicolao ecclesiae patrono gratias agunt, et nonnumquam patroni galearum in angustiis tempestatum se et omnes secum navigantes devovent, sicut nunc credo etiam contigisse, nam, quam cito naves stabilitae fuerunt, nemo (in) civitatem inductus fuit, sed omnes ad insillam navigavimus et Missam de S. Nicolao solemniter cantavimus. Post Missam autem ipsam insillam et locum curiosius inspeximus. Est enim insilla montuosa, fertilis oleo valde et aliis fructibus, circumdata profundo pelago, in cujus vertice est una vetustissima turris, pro maris custodia temporibus bellorum, et una ecclesia S. Nicolai, cui annexum est parvum monasterium ordinis S. Benedicti, praepositura. Videtur etiam ex ruinis antiquis, quod olim ibi castrum munitum steterit. Cum ergo votum persolvissemus, descendimus ad mare et contra Parentiam navigavimus; occurrit autem nobis in mari multitudo delphinorum, quos quasi cottidie per mare vidimus, sed eorum descriptionem usque huc servavi. Est enim delphinus bellua marina magna, communior aliis, et in magno numero in freto gradiuntur gregatim eo ordine sicut grues in coelo; non habet spinas sed ossa, mirabilis formae est, os habet sursum in dorso et oculos deorsum, et ideo difficulter capit praedam, quia non nisi resupini atque conversi rapiunt, pro voce gemitum faciunt humano similem, extra aquam spirant, in aqua sicut pisces aquam attrahunt, vivit centum XX annis, et decem annis crescit, pro auribus habet unum foramen. Hoc animal omnium animalium est velocissimum, ocior est volucre, acrior telo, et velocior navi pleno vento velo; unde salientes plerumque naves transvolant, et nisi multum infra rostrum os illi paene medio ventre foret, nullus piscium celeritatem ejus evaderet; sed affert providentia remoram in capiendo cibum. Delphini miro modo se diligunt, unde narrat Plinius, quod dum rex Cariae delphinum captivasset eumque ad palum juxta littus ligasset, convenerunt multi delphini in mari plangentium more se habentes, ideo rex solvit eum et dimisit resilire in mare. Delphinus etiam nequaquam hominem ut alienum expavescit, sed navigiis obvius venit ludens et saltans, navem gyrans, et saepe ab una parte navis se immergens et ab altera in ictu oculi reemergens familiarem et amicum se hominibus manifeste exhibens. Optime intelligit voces hominum ad se directos, et suum nomen, quo consueverunt vocari quidem, est Simon. Humano cantu et sibilo exultat, ideo dum occurrunt nautae, vel sibilant, vel cantant, vel eos vocant, vel quod pluries contingit, eis maledictiones imprecantur, quia sunt nuntii tempestatum, et in eorum discursu intelligunt futuram auram. Musicis instrumentis avidissime auditum praebent, et musicis hominibus naturales amici sunt, unde narratur de quodam musico, quod frequenter in mari canebat, et eo ludente multi delphini maximi navem conveniebant. Hic musicus cum mortem meruisset, judicium submersionis in eum latum fuit, petivit autem, quod prius posset facere gaudium delphinis cum suo musicali, accurrentibus autem multis delphinis prosiliit[TR196] reus in medium eorum, quem statim unus (#b#) delphinorum assumsit super dorsum, eumque vivum et incolumem ad littus transportavit. Quid multa dicam, non est novum nec inusitatum, delphinos cum hominibus amicitias habuisse, unde apud veteres Proteus, marinus deus, habuit filiam Melanthonam, cui consuetudo erat positis vestibus delphinos inequitans vagari per maria patris, quae cum formosa esset, in gratiam venit Neptuni, qui ad eam transformatus in delphinum venit atque concubuit, et deificata fuit a veteribus. Apud Jasum puerum delphinus adamavit, quem dum post assueta colludia impatientius sequeretur recedentem arenis inventus haesit. Alexander autem magnus, sed superstitiosus, illum amorem numinis fuisse interpretatus est praefecitque puerum Neptuni sacerdotio. Legimus etiam, Plinio tradente, apud Hipponem delphinum fuisse ex hominum manu cibum sumentem seque tractandum manibus praebentem, et nantibus alludentem et consedentes portantem, et multa talia vera, non fabulosa, dicuntur de istis. Si cui placet, legat in Speculo Naturali Libro XVIII. c. de delphinis.

Alia quadam vice cum pluribus peregrinis nobilibus navigavi mane ante solis ortum de Parentia ad illam insillam ad celebrandum Missas, et ecce, respicientibus nobis ad littus insillae, vidimus supra rupem, quae de mari prominebat, stare quoddam monstrum, cujus forma haec erat: longitudo ejus forte quatuor hominum, non multum grossum aut corpulentum respectu tantae longitudinis, sed erat quasi truncus altus nigri coloris, et movebatur sine progressu, quasi fortiter tremens. Quod cum attonitus unusquisque tacitus aspiceret, antequam unus alteri loqueretur, lapsum impetuosum recepit in mare et nusquam comparuit; quid autem hoc fuerit, nec barcarii nec alii poterant nobis dicere, sed affirmabant, se prius tale quid numquam vidisse, unde prodigium esse inimici plurimi judicabant, sederamus enim cum summo silentio, quia ad Missam navigare voluimus, et forte ut interrumperetur quies et oratio et ut curiosa imaginatio daretur devotis. Aliqui dicebant, esse signum alicujus futuri eventus, vel praenuntiatio mortis, vel submersionis. Quid horum fuerit nescio, sed hoc scio, quod pauci peregrini huic spectaculo praesentes redierunt vivi.

Parentia.

Navigavimus ergo ab insula S. Nicolai ad Parentiam et ingressi prandium sumsimus in hospitio, post prandium ad ecclesias in civitate et extra transivimus ad indulgentias et ad videndum reliquias: postea per littus maris spatiando deambulavi et inter scopulos inveni juvenes ostrearum captioni insistentes et pueros conchas colligentes vel testas conchiliarum. Est autem ostrea piscis carne mollis, dura tectus testa, in cautium et saxorum scissuris, ad quas aqua maris intrat, jacens. Aliquae ostreae sunt totae testis inclusae, nec progrediuntur, aliquando adhaerent saxis et parietibus rupium e mari consurgentium et habent solam mediam testam, quae firmissime adhaeret petris in aqua, ita, ut ferreis instrumentis avelli eas necesse sit. Aliquae progrediuntur cum suis domibus sicut terrestres cochleae, cornua extendentes bina et contrahentes, quia oculis carent. Aliquae habent testas (#205 a#) spinosas, et in colore et figuris maximam varietatem ludens natura inducit, quo non solum parvi sed prudentes admirentur. Inter omnes conchas principatum tenent margaritiferae, quae et ecelolae dicuntur, in quarum carne pretiosus (lapis) s. calculus solidatur. De his dicitur, quod nocturnis temporibus littora petunt seque contra coelum aperiunt et ita ex coelesti rore concipiunt, unde certo tempore anni recipiunt et appetunt rorem, sicut foemina virum, et roris desiderio hiant et hauriunt humorem cupitum, quotiens autem aëris matutini semen excipitur, fit margarita clarior, vespere accepta fit obscurior. In aliquibus ostreis pretiosissima margarita naturaliter est infixa, quae maris aqua in ea solidatur, et haec difficulter apud reges invenitur. Testae tam ingentis magnitudinis in aliquibus maris littoribus reperiuntur, ut domum non parvam multarum camerarum contegat una, et in aliquibus regionibus navigii loco his utuntur cymbis. Recitat frater Odoricus, ordinis Minorum, quod viderit in provincia[TR197] orientis, Campra dicta, unam testudinem, majorem trullo, seu cappa ecclesiae S. Antonii Paduae. Sedi ergo aliquamdiu et venationi illi respiciendo tempus dedi, et inde ad alia loca evagatus sum, ut patet in descriptione Parentiae.

Parentia Dalmatiae et Histriae civitas vetustissima olim Paradina fuit dicta a Paride Trojano. Hic enim Paris cum Helenam Graeciae reginam raptum pergeret, omnem suam classem in hac civitate aptari fecit, et cum ipsa Helena rapta illuc de Graecia reversus votoque potitus portum aedificavit et oppidum eique nomen suum dedit, unde hodie Parenza dicitur, et est sub Venetorum ditione, sicut aliae civitates Histriae, ut Justinopolis a Justino secundo condicta, quam Veneti receperunt anno Domini 1129. Est autem Parentia parva, satis munita, optimo solo posita, nam a parte maris rupibus et scopulis protegitur a procellarum impetu, a parte vero terrae fertilissimis collibus est circumdata et silvis olivarum cincta per gyrum a mari usque ad mare. In ipsa est ecclesia episcopalis cum canonicis et clericis, in qua positae sunt multae reliquiae et Sanctorum corpora. In majori altari quiescunt sancti martyres Demetrius et Julianus. In alio altari ante chorum sanctarum virginum Bertae et Acolitae. In eadem ecclesia ante pauca tempora sanctorum martyrum Mauri et Eleutherii corpora quieverunt, sed per Genuenses inde asportata Genuam translata fuerunt. Narratum quoque nobis fuit pro certo, quod cum iidem Genuenses aliud quoddam altare tentassent effringere, animo quaedam sanctorum corpora inde recipiendi, mox sanguis miraculose ex eo altari profluxit, cujus hodie sunt ibi vestigia derelicta, unde territi raptores aufugerunt. Fratres minores etiam habent ibi conventum parvum. Aliae ecclesiae non sunt in civitate, sed extra in hortis, agris, campis sunt multae ecclesiolae, et campus plenus tumbis lapideis mortuorum, et tamen non est coemeterium, sicut etiam ante civitatem Ulmensem in quolibet horto est una domuncula, in qua ligones et rastra servantur, vel pro solatio: sic Parentiae in quolibet horto est una capella et juxta eam tumba, pro horti domini sepultura. Aliquae capellae habent tria altaria, aliquae unum, aliquae duo, sunt tamen pro majori parte desolatae et pecorum stabula factae, pauperes etiam et domiciliis carentes in eis dormiunt, unde vidi unam navem repletam miserrimis et nudatis hominibus applicantem in (#b#) portum illum, qui cum non intromitterentur, omnes simul in unam illarum ecclesiarum, quae stat super mare, commigraverunt, et ibi in tanta penuria et miseria manserunt, quod non potuit absque motu pietatis videri; erant enim homines isti de quodam pago Dalmatiae, quem Turci invaserant, et in devastatione homines isti sicut nudi cum mulieribus et parvulis ad mare confugientes navigio evaserunt et per ventum ad hunc delati fuerunt portum.

Sed quid sentiendum sit de illis capellis et sepulturis et tumbis vix video, hoc autem credo, quod campus ille paganis olim idolis fuit consecratus, et in eo sepeliebantur in tumbis, quae hodie ibi jacent. Supervenientes autem Christiani extumulaverunt corpora damnatorum et campum Christo dedicaverunt construentes capellas et altaria. Vel forte sic accidit, quod aliquis pius Parentinus episcopus coecis devotionibus saecularium condescendens licentiam dedit, ut quilibet in horto suo posset aedificare capellam, altare, et aptare in ea tumbam pro sepultura, et aedificata eis consecravit, et ita episcopus ille sponsam suam et ecclesiam exsecrabiliter prostituit et foedandam exposuit, sunt enim diverticula luxuriantium, nec amplius sunt juxta eas sepulturae, sed tumbae vacuae; moderna sepultura est in coemeterio majoris ecclesiae in civitate, ubi etiam est baptisterium. De illo baptisterio aliquid ibi recitandum occurrit. Quadam vice, dum solus in ecclesia essem et loca circuirem, veni ad concham baptismi, quae erat operculo ligneo operta, sed sera non clausa; elevavi ergo operculum, volens videre sacramentalem aquam, qualis esset et quanta, quia concha marmorea erat magna. Sed dum ambabus manibus appositis operculum levarem et intus respicerem, ecce, tota margo repleta erat scorpionibus per circuitum, et ad remotionem ligni cucurrerunt, et multi et major pars in aquam baptismi ceciderunt, aliqui in terram labebantur, aliqui ligno, aliqui lapidi adhaeserunt, quos ut vidi, expavi et operculum cadere permisi et aufugi, cavens, ne aliquis scorpio mihi adhaereret. Modica autem aqua erat in concha et crassa, viridis, et in his omnibus suspicabar, diu nullum ibi baptizatum fuisse. Porro scorpiones per circuitum baptisterii currebant, quaerentes reascendere ad locum suum, et in latibula murorum se recipiebant; sunt enim scorpiones in illis partibus in magna multitudine sub lapidibus, in silvis, in muris, sub lignis et lectis crescentes et morantes, et generantur ex aliquibus putrefactionibus, sicut alii vermes, praesertim ex putrefactione cancri statim generantur, unde etiam quasi cancro assimilantur, unde Ovidius:

Concava littorei si demas brachia cancri Scorpius exibit.

Est autem scorpius vermis niger, multorum pedum, et habet loco manuum duo bifurcata magna sicut cancri, et cornua gracilia sicut cancer, et habet caudam longam, non cancri, sed serpentis, et in ejus fine duos habet aculeos, quibus arcuato vulnere ferit. Dicitur autem scorpio a scorte, quod est: dulce et picis (?) fingere; quia in anteriori parte blanditias fingit et in posteriori interficit. Scorpionis punctura facit homini multa mala, quia videtur locus puncturae, statim apostematur apostemate duro et rubro, et dolor protensus quandoque inflammatur (#206 a#), quandoque infrigitatur, et imaginatur percussus, se contundi pilis, quibus sal contunditur, et accedunt dolores subito, et punctura est sicut punctura acus, et sequitur tremor et frigus, et mollificatio totius corporis et inflammatio ventris et extensio virgae. Si autem sit punctura ex vehementi scorpionis malitia, tunc punctura est quasi cauterium adustum, et corpus totum rigorem patitur cum frigore, et fluit ad labia humiditas viscosa, quae inter ipsa labia congelatur, et currit ex oculis multa humiditas, quae in angulis congelatur, et alteratur forma et egreditur anus et apostematizatur virga et incrassatur lingua et stridunt dentes et clauduntur compressae nec aperiuntur. Hac mala bestia caret Alemannia nobilis et sana recenti aëre dotata. Haec bestia occidit Orionem, quem nulla bestia vincere potuit. De hoc Ovidius talem recitat fabulam. Jove, Neptuno et Mercurio terram peragrantibus factum est hospitio alio deficiente, eos intrare Herei senis pauperis gurgustiolum, qui cum eos cognovisset deos, obtulit eis bovem in sacrificium coquens, qua oblatione motus Jupiter dixit ei, ut peteret quod optaret, qui dixit, se non habere conjugem et praemortuae promisisse se aliam non sumturum, optare tamen filium. Jupiter autem cum reliquis duobus[TR198] diis bovis occisi sumserunt carnem, et cum in eo minxissent, jusserunt seni, ut decem mensibus carnem terra tectam manere permitteret et filium inde nasciturum exspectaret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiliit puer, qui Orion appellatus est, et adeo vir robustus est factus, ut nullum timeret animal omnesque bestias cum suo cane venaretur. Cui indignata Diana venatrix misit contra eum scorpionem, qui eum interfecit. Dii autem pro scorpionis audacia ipsum in signum coeleste sublimaverunt, quod scorpionis dicitur. Demum miserti Orionis ipsum et canem suum in coelum assumserunt et Orionem et canem signa coelestia constituerunt etc. Haec dicta, licet fabulosa appareant, sunt tamen naturae cursu verissima, ut ostendit Johannes Boccardus de Generatione deorum gentilium, Libr. 12. Cap. 12.

Ultima dicta maritimae peregrinationis.

Octava incipiendo diem a vespera praecedenti propter continuationem insonuerunt navium servi tubis per civitatem vocantes nos ad ingressum navis, et soluta classe tenui vento extra portum elati sumus, de quo naucleri plurimum gaudebant; nam quando sunt venti importuni, etiamsi sint pro navibus et pupales, non audent eis committere naves per hoc maris spatium usque Venetias, quod nominant Venetiolam: periculosissima est etiam navigatio, et naves in intempestatibus[TR199] bithalassum incurrunt, quia fundum inaequalem habet, nec profundum ulterius est, et ideo magis arte, cautela et industria indiget navigatio Venetiolae, per quam singulares et jurati habentur gubernatores, qui Parentiae morantur, et sine eorum nutu nulla galea Venetiolam ingreditur, sed praefati navium gubernationem assumunt, et alii, qui per totum mare gubernaverunt, non se intromittunt nec judicant. Contingit saepe, quod naves magnae in mense vel amplius non possunt de portu Parentino descendere propter ventorum vel maris defectum, et oportet singularem ibi ventum habere (#b#), ideo illi gubernatores sunt experti auruspices, ventos considerantes et eorum durationem, nisi enim ventus duret usque in portum Venetianum, male stant naves in Venetiola. Ideo propter periculosum ingressum navium in portum Venetianum non possunt Venetiae classe peregrina oppugnari. Igitur classis ferebatur vento secundo in Venetiolam, nec erat amplius timor de periculo nec dubium, quin mane essemus in portu optato, quapropter factum est carnisprivium in classe, et gaudium majus, quam umquam in galea viderim. Est enim modus et consuetudo marinariorum, quod quando post transmarinam navigationem ad portum suum veniunt, miro triumpho gaudent. Eodem sero lautissimam coenam habuimus, carnes et pisces. Inter pisces fuit per navem distributus unus cancer valde magnus, quem in Parentia cellarius emerat, de quo multi homines sufficientiam habebant. Sunt enim in paludibus maris valde magni cancri, durissimae testae et optimarum carnium. In aliquibus partibus maris sunt ita magni, ut hominem forcipe sua apprehensum in mare trahunt et submergunt. Albertus dicit, quod quandoque forcipe navi immissa eam dimergunt. Cancer sicut scorpio propter Jovis ministerium in coeleste signum translatus est; nam Jupiter, cum vidisset juxta Capream Garamantidem nympham speciosissimam, lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, e vestigio concubitum ejus optavit, quem cum virgo vidisset ad se venire, territa voluit capere fugam, verum cancer pedi propinquus pedis ejus digitum forcipe apprehendit et tenuit, quae dum cancrum deponere conaretur, supervenit Jupiter eamque ad votum habuit. Jupiter ergo ob impensum beneficium cancrum in coelo locavit signumque zodiaci fecit.

Terminata autem coena, cum hora quietis advenisset, inquietissima commotio in tota classe facta est ex laetitia, et totam noctem insomnem duximus, quia illi cantabant, isti saltabant, alii comedebant, bibebant et res transponebant et separabant illa ab aliis, saccos, cistas, vasa, cassas, et omnia in motu erant, nec lumina exstincta sunt illa nocte, et cum hoc dulcissimo vento ferebamur. Ex quo enim cani montium nostrorum vertices coeperant videri, videbatur mihi mare placidum, et nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores praestare, et spe atque aviditate contingendi littoris, in quo quies promittebatur futura, et ob superatos labores et transgressa pericula. O quam praestolabamur diem fieri, quae benedicta dies finem datura erat omnibus maris amaritudinibus, miseriis, laboribus, angustiis et periculis, et praestitura initium priorum consolationum, etc. Itaque dies increpuit, et cum sol ab oriente inciperet splendere, incepit ab occidente urbs nobilis Venetiana rutilare; hanc cum vidissemus, quantus clamor gaudii, quanta laetitia omnium fuerit, non facile dixerim. Ad hoc galeotae visa civitate pannos scissos, saccos et ruptas vestes, quibus in mari involvebantur, elevabant et in mare projiciebant cum clamore et cantu, et omnia vetusta et inutilia tali solennitate ejiciebantur. Insuper servi patronorum productis vexillis, tapetiis et omni ornatu navium classem regaliter ornaverunt, et ita ornata classe vexillis et velis contra Venetias per aëra volitantes processimus. Pulcherrimum erat videre ornatam classem sic in jubilo advolare.

