Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 4

Chapter 4 3,395 words Public domain Markdown

Rostri ejus tanta est duritia, ut cum e sublimi praecipitatur in saxum, nisu se oris excipiat. Caput vero habet tam validum, quod non sentit, nisi virga ferrea percutiatur, unde, quando instruitur ad loquendum, virga ferrea caput ejus caeditur. Avis luxuriosa est et vino inebriatur, quod libenter bibit et se ipsam pede cibat, sicut homo manu; aquas omnes sustinet, sed pluvia perfusa moritur. Est mirae calliditatis ad excitandum hominum risum. Domesticos sibi deosculatur, nonnumquam tamen osculum simulando morsum rostro tribuit; hoc enim mihi in navi super mare contigit, in qua juxta me pendebat psittacus, mihi factus familiarissimus, qui etiam aliqua teutonica verba a me didicit, quadam vice gestibus petivit osculum a me, dum autem sibi vultum praeberem, arripuit rostro suo unco nasum meum et graviter me vulneravit. Eadem bestia didicerat a me quaedam verba alemannica; consuevi enim ei dicere: _Bübli, kum her zu mir._[TR19] Sic et avis me accedente dicere solita erat: _kum her zu mir._[TR20] Propter quam causam fuit mihi factus Italicus inimicus, quod corrupissem sibi avem et removit eam a me. Insuper admoto sibi speculo propria forma deluditur et nunc gaudenti nunc dolenti similis efficitur. In aspectu virginis plurimum delectatur, propter humanitatem earum efficiuntur valde cari dominis suis. Vidi unum psittacum, qui scivit nominatim vocare omnes de familia domini et ipsum dominum vocare solebat mane, ut surgeret ad missam. Hanc avem idem non vendidisset pro C ducatis. Alium psittacum album vidi et majorem caeteris, quem pretio valde magno aestimabant. Dicunt quidam, quod psittaci sint aves paradisi et dum pulli de nidis in Nilum cadunt, extra paradisum fluunt et capiuntur ab Aethiopibus in flumine. Sed hoc est puerile. Diodorus historiagraphus dicit Libro III., quod psittaci diversorum colorum in Arabia felici generentur, quae est supra Aegyptum. Dicuntur autem psittaci vulgariter papagogi, item aves regales et nobiles.

De psittacis in aliam habitationem ingressi sumus, in qua erant stabula equorum domini Tanguardini, et ibi vidimus pulcherrimos equos, alipes, dextrarios, palefredos et gradarios. Abundat enim Aegyptus equis optimis, plus quam aliqua alia regio mundi, unde inter ea, quae de gloria Salomonis scribuntur, fit mentio de equis Aegypti, 3. Reg. X. et 2. Paral. I., ubi dicitur: et educebantur equi Salomonis de Aegypto et de insula Choa et egrediebatur quadriga de Aegypto sexcentis siclis argenti et equi centum quinquaginta. Et Ezech. XVII. improperatur regi Jerusalem a Deo, eo, quod misit ad Aegyptum pro equis. Et Esaiae 31. clamat propheta contra populum ex ore Domini, ne in Aegyptum pro equitatura descendant, dicens, vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi sunt nimis. Aegyptus homo et non Deus est et equi eorum caro et non spiritus. Tanto enim impetu currunt, quod videntur volare quasi spiritus, non solum in plano, sed de praecipitiis clivorum currunt, et in scopulis et rupibus et locis (#b#) asperrimis sine laesione et casu, ac si essent equi alati Persei, vel equi Boreae, quos genuit ex equabus Dardani. Vidimus alia vice in ista urbe quingentos equos in uno stabulo, ut patebit.

Monstra bestiarum.

Facto prandio dum deambulaverimus in curia, ecce, quatuor Mauri venerunt, ducentes secum ingentem bestiam de curia domini Soldani, quam nominant Seraph, quam exhibebant nobis videndam. Haee bestia Seraph est multo major camelo et procerior et quadrupes est, ita tamen, quod anteriores pedes sunt longiores posterioribus, in tantum, quod super dorsum bestiae nec homines sedere, nec onera manere possunt propter declivitatem dorsi. Longum habet collum ut camelus et caput parvum ad modum equi cum acutis cornibus caprinis, caudam habet quasi canis, non ita pilosam, et ungulam dividit ut bos, colorem habet rubeum cum albis maculis, ac si essent stellae. Est autem pulchra et mansueta bestia, magis ad videndum delectabilis, quam ad aliquem usum humanum habilis propter crura disproportionata. Quamvis enim longum habeat collum, tamen ore suo terram contingere non potest propter longitudinem crurum. Ideo omnem suum cibum de alto sumit, de terra colligere nihil potest, sed de arboribus capit folia et a clivis et praecipitiis et petris sumit gramina, dum ipsum stat inferius; in parte anteriori per crura est in tantum elevata, quod homo potest sub ventre ejus sine inclinatione transire.[TR21] Si staret haec bestia in foro Ulmensi ante domum Zecharum dominorum civium et se erigeret, cibum capere posset de fenestra stufae. Dum concipit foetum, non crescit in ventre, nec intumescit sicut alia praegnantia animalia, sed per genitale incipit dependere et extra crescere, in tantum, quod foetus dependens lambit de terra suum nutrimentum et comedit gramina; mater autem contra naturam paene omnium bestiarum maxime odit pullum, sed ei nocere non potest, multos enim cruciatus sustinet interim, quod eum portat. Dum autem tempus pariendi advenerit, subito in terram cadit, sicut malum de arbore, dum maturitatem debitam adeptum fuerit, quam cito autem ceciderit, repente fugit, quia mater, ut sentit se liberatam, convertit se, quaerens ipsum extinguere. Hanc bestiam cum amiratione vidimus et ejus ductoribus curtosias dedimus, propterea enim nobis illam adduxerant, ut denarios acciperent. Illis abeuntibus venerunt duo juvenes Aegyptii, ducentes secum leonem magnum, pinguem et ferocem, ad catenam, qui erat domesticatus, in nostro autem conspectu luserunt cum leone, ita tamen, quod semper uno luctante cum eo, alter adstabat cum fuste et quando leo incipiebat severius agere percutiebat cum fuste et nisi ille sic adstitisset, leo colluctantem in joco discerpsisset, nimia enim fortitudine pollet et jocando strangulat. Ideo Samson dixit: quid fortius leone? Judic. XIV. Horribilis fuit mihi aspectus illius ludi, quia in momento instabat hominis exstinctio; non recepissem[TR22] Cahirum, quod ad bestiam accessissem, (#83 a#) silere volo de colluctatione et congressione. Si autem congressio leonis domesticati est ita periculosa, quid est de leone fero? Samson aggressus leonem silvestrem ipsum dilaceravit, quod tamen facere non ausus fuisset, nisi spiritus sanctus prius in eum irruisset, ut habetur Judic. XIV. Sic David cum leonibus lusit, quasi cum agnis, Sirac. 41., adjutus tamen et protectus a Domino, ut habetur I. Reg. 17. Sic Benajas, vir fortissimus magnorum operum, percussit duos leones Moab, et unum in cisterna 2. Reg. 23. Sic Daniel inter leones mansit vivus, Dan. 14. Et Lysimachus philosophus ab Alexandro M. leoni objectus manu se defendit a bestia. Et sanctus Ignatius leonibus a Domitiano traditus ipse bestias provocabat, quae eum quidem suffocaverunt, sed carnes ejus nullatenus[TR23] laeserunt. Et Gottfridus, primus rex Latinorum in Jerusalem, leonem strangulavit. Et inter strenuissima opera Herculis gigantis commendatur interfectio leonis. Erat enim in quadam regione leo, omnibus terribilis, quem aggressus Hercules ipsum interfecit, et eo excoriato pelle ejus (pro) pallio usus est semper, et omnibus ut leo in hac veste formidabilis fuit. In amorem vero cujusdam foeminae Jolae dictae incidit, quae ei suasit, quod pellem leonis deposuit, purpuram et annulos induit, sertis se ornavit et unguentis inungi se permisit, et ita effoeminatus est factus, quod inter pedissequas amatae suae sedit et muliebria fecit opera et omne robur amisit, qui tamen inaudita gesserat ante. Egressis igitur illis cum leone advenit quidam, ducens secum cum catena ursum, et super ursum sedit una simia canina, quam nos nominamus Coppin in vulgari. Haec simia cum fistula fistulabat et ursum ad saltandum et chorizandum stimulabat et postea de urso saltabat et cum eo per curiam chorizabat, fistulante magistro, et plures alias fatuitates faciebat, quibus risus excitabatur, ac si ex ratione ageret. In fine, joco terminato, circuivit bestia erecta, sicut homo, et ad quemlibet de circumstantibus transivit, extendens manum, postulans denarios, et acceptos ori imposuit, et collectis denariis ad magistrum suum eos detulit. Nunquam vidi bestiam ita rationabiliter agentem. Plura alia vidimus hac die, quae procurante Tanguardino fuerunt nobis adducta.

Decima die, dicta missa, venit ad nos noster Calinus, ductor de Jerusalem, et recepit licentiam recedendi a nobis et remeandi in terram sanctam; venerant enim quidam Sarraceni de Africa, volentes ascendere Jerusalem in templum, quos conducere volebat. Licentiavimus ergo virum, et non sine dolore et moerore eum a nobis misimus. Quamvis enim esset ethnicus et gentilis, obstinatus Sarracenus, fuit tamen probus et fidelissimus Christianis et sibi commissis peregrinis. De hoc viro saepissime facta est mentio per totam peregrinationem. Vide de eo P. 1. fol. 222 A. Diligentem enim curam de nobis habuit semper, usque in horam sui recessus. Valde autem rogavimus eum, ut dignaretur, nobiscum descendere in Alexandriam, et munera sibi promisimus, sed non profecimus. Pudet me dicere, quod in ejus recessu propter tristitiam aliqui peregrini lachrimati sunt, quia erat nobis sicut pater, et in ejus recessu quasi orbati patre mansimus. Post hoc advocavimus Mamalucum, famulum domus, (#b#) quaerentes, an aliquis barbitonsor Christianus esset in urbe, et non potuit nobis dicere. Venit autem Franciscus aurifaber, de quo supra facta est mentio, et duxit nos per longum vicum in curiam, in qua hospitabatur dominus consul Alexandrinus Venetus, qui habebat barbitonsorem; in ejus habitaculum ingressi sumus, et capita lavimus, et comam ac barbam mundavimus et composuimus: nam a Gazara usque huc non ascendit novacula caput nostrum, et corona capitis mei fuit paene pilis obtecta, quam ibi renovavi; barbas tamen semper servavimus.

Porro dominus consul prospiciens per fenestram de sublimi deorsum cum nos vidisset et peregrinos catholicos et latinos cognovisset, mandavit per servum, ut ascenderemus ad eum. Ingressi ergo ejus triclinium et cum multa veneratione ab eo suscepti sumus ad osculum more Italorum. Induxit deinde nos in capellam suam et calicem aureum ostendit, librum et alia paramenta missae, offerens capellam suam et omnia in usum nostrum, dum placeret, et se ipsum obsecuturum. Interrogavit etiam nos de itinere nostro et libenter audivit nos. Interrogavimus et nos eum de navibus Alexandrinis, an cito recessurae essent? Et intelleximus ab eo, quod in eisdem navibus in Italiam navigare intenderet, de quo laetati sumus, quia maxime timuimus, quod eas negligeremus, ut patet supra fol. 56. b. Interrogavimus deinde virum, an semper in illa urbe degeret, et respondit, quod non, sed vestri, inquit, Teutonici mercatores fecerunt me nunc de Alexandria in Cairum ad Soldanum ascendere, nam ipsi veniunt Venetias et species aromaticas recipere a nobis nolunt, nisi purgatas et electas et exquisitas, et quidquid eis non placet rejiciunt, nos vero in Alexandria cogimur recipere naves plenas a Sarracenis, sine purgatione et sine electione, nec sinunt nos aliquid rejicere, sed sicut de India veniunt, sic oportet accipere, nec permittunt, ut videamus prius, quam emamus. Sum ergo hic, ut querimonias proponam regi Soldano, tam contra Orientales, quam contra Occidentales. Contra Orientales quidem, quia dant nobis species inutiles nec volunt, ut eas probemus; et contra Occidentales, quia nolunt a nobis recipere nisi species probatas et electas. De his diu cum viro contulimus, erat enim vir amicabilis et valde veneranda canitie ornatus, longam habuit barbam et frontem calvitie depilatam, quae calvities eum plurimum honestabat et decorabat. Et ego non dubito, si Caesaris primi calvities sic eum decorasset, non tantum apud senatores laborasset pro obtinenda perpetua laurea ad contegendam calvitiem. Si lectori placet legere de Calvis, quorum fautor ego sum, videat P. 1. fol. 203. B. Fuit etiam vir personatus et eloquens, longa tunica de rubeo Damasco indutus, et mulus ejus, in quo per civitatem ibat, phalera serica tectus erat. Hunc virum vidi XLII die post hoc scindi per medium et exenterari sicut piscem et omnia interiora ejus projici, ut patebit fol. 175 a. Commendavimus ergo nos ei, et ad domum nostram reversi sumus.

Post prandium ducti sumus in curiam filii regis Siciliae, qui curialis est domini regis Soldani (#86 a#) illo tempore, et cum aliis Mamalucis comparet horis statutis ante Soldanum, non tamen abnegaverat fidem, nec Mamalucorum portat vestem, sed manifestus Catholicus fuit cum omnibus servis suis; hunc pater suus, rex Neapolitanus, misit ad serviendum regi Soldano, pro quadam gloria saeculari. In illa curia vidimus mirabiles bestias et simias raras et nobis ignota animalia de genere, ut puto, satyrorum, faunorum et epyganorum. Et his visis regressi sumus in curiam nostram. Post coenam nostram ascendimus cum Tangwardino in altanam domus suae, ut videremus festum Sarracenorum, et primum stupendum, quod vidimus, fuit multitudo lampadum ardentium in turribus, de quibus tota urbs ignea videbatur, et multitudo sacerdotum in turribus clamantium, et multitudo populorum in domibus et in vicis tumultuantium, et hoc per totam noctem illius jejunii eorum, et multitudo moschearum et ecclesiarum gentilium, quarum numerus inferius patebit, quae omnia vidimus in altitudine domus stantes.

Mamaluci multi.

Undecima die venerunt in curiam nostram Mamaluci, abnegati Christiani, de diversis linguis, quaerentes inter peregrinos compatriotas, inter quos erant multi Siculi, et de Arragonia, et de Catalonia. Venit inter eos tantum unus Teutonicus de Basilea, cujus consanguineos novi, sed et eum prius Basileae videram. Cum eo habui longam collocutionem de multis, et promisit, quod redire ad ecclesiam Christi vellet, quia male sensit de secta Machometi, sicut paene omnes Mamaluci male loquuntur de secta Machometi et redire se dicunt, ut patebit. De nulla autem gente Christiana tot Mamaluci erant in curia Soldani sicut de Ungaris, de quibus multi potentes et notabiles venerunt ad dominum Johannem socium nostrum de Septem Castris, quos novit et cognitus fuit ab eis. Causa autem, quare tot de Ungaria sunt abnegati Christiani, haec est: quia Turcus Magnus Ungaros multos in bello capit, et quos non libenter occidit, mittit Soldano, quia secum Constantinopoli non manerent, sed nacta opportunitate redeundi in patriam remearent et fugerent, quod non possunt facere bene missi in Aegyptum. Inter Ungaros illos fuit unus potens et magnus in curia Soldani, vir longus, personatus, et sine dubio probus, quem dum Turcus capere vellet cum aliis quos ceperat, contra totum exercitum Turcorum se opposuit et hinc inde interficiens multos stravit, tandem autem captus pro monstro et gigante fuit Turco praesentatus. Turcus autem hortabatur eum negare Christi fidem et sumere circumcisionem, et multa sibi promisit, si hoc faceret; et etiam mortis minas fecit, si facere nollet. Sed dum nec promissis nec minis acquiesceret, misit eum Soldano. Soldanus autem multo majora promisit, sed vir constans mansit, unde privilegium sibi dedit, quod nullus de omnibus Mamalucis habet, supportavit eum de circumcisione et de abnegatione Christi, rogans, ut se saltem gereret tamquam Sarracenus in vestibus et moribus, et hoc facit, quamvis ad salutem sufficiens (#b#) fidei Christianae confessio non esset. Istis Ungaris Mamalucis praedicavit dominus Johannes Archidiaconus, vir utique religiosus et doctus, conversatione quoque benignus et jucundus, et multa apud eos bona operabatur suo exemplo et hortatu; nam plures eorum data fide in manibus ejus juraverunt, quod quantocius ad sanctae matris ecclesiae sinum redire et super apostasiam condignam agere poenitentiam vellent; ipse etiam matrimonia eorum more Sarracenico contracta sacramentali ritu rectificavit et infantes quosdam baptizavit. Haec autem omnia clam in domo praefati Ungari fecit, me ei coassistente. Gavisus profecto fui de fructificatione domini Johannis, in qua partem meriti non minimam spero me habiturum; per me enim in hanc peregrinationem venit, et nunquam eam aggressus fuisset, nisi ego eum animassem et juvissem. Ob gratiam ergo domini Johannis is praefatus Mamalucus humaniter se nobis exhibens ad multa nos loca per civitatem duxit, et secreta pleraque ostendit.

Duodecima[TR24] die, quae fuit XX post Trinitatis, more fidelium missam audivimus in loco nostro et post missam ad mensam accessimus. Porro intra prandia nostra venerunt in equis Mamaluci praefati de Ungaria, cum propinis[TR25] et muneribus, dominum Johannem et nos omnes honorantes; portaverunt enim nobis in apophoretis pretiosos terrae fructus, dactylos, et panes confectos speciebus, uvas et alia hujusmodi intulerunt in cameram dominorum peregrinorum tertiae societatis. Clausimus autem cameram super nos, et produximus omnia, quae habere potuimus, et reliquum vini, quod reservavimus ad casum, si aliquis de nobis infirmaretur, ut eo reficeretur, infudimus, et Mamalucis mensam posuimus: comederunt autem nobiscum cum jucunditate et biberunt vinum, contra legem Machometi et cum objurgatione et detestatione ac blasphemia Machometi. Et diem illam deduximus cum illis Mamalucis. In eorum recessu promiserunt nobis, quod in crastinum ad nos vellent venire et per urbem circumducere. Fuimus illo die occasio, quod illi Mamaluci commiserunt multa peccata contra Machometi legem; fregerunt enim jejunium suum, vinum biberunt, Machometum blasphemarunt, legem ejus deriserunt, Sarracenis detraxerunt, et Christum Dominum ac evangelium professi fuerunt. Haec in camera nostra occulte fecerunt, nec pro toto mundo hoc facere ausi fuissent audientibus aliis. Cum autem advesperasset et tempus quietis adesset, posuimus nos dormitum; vix autem oculos clausimus, inceperunt Sarraceni insanire in domo et cum clamoribus, cantibus et musicis (#87 a#) instrumentis discurrere per domum; sed et Trutschelmannus Tangwardinus hilarior solito factus venit cum luminibus, ducens secum ambas uxores suas ad commodum nostrum, in quo in lectulis jacuimus, et ibi coram nobis chorizabant et se in lascivis ornamentis suis nobis ostentabant, arridebant et more daemonum tentationes carnis suis precationibus nobis concitare satagebant, foeminae enim erant ita petulantes, si non timuissent Tanguardinum, non dubito, quin omnis verecundiae oblitae aliquam inhonestatem et turpitudinem exercuissent in nostris conspectibus. Sic ergo nox illa transivit.

Tertio decimo die mane venerunt Mamaluci Hungari et nos de tertia societate circumduxerunt per varia loca, de quibus in generali omnium circumductione dicam, et ad prandium in curiam nostram revenimus. Post prandium volebat generosus dominus Comes de Solms exire in civitatem ad aliquid emendum, et conduxit unum Mamalucum, qui eum duceret. Comitati sunt autem eum tres peregrini tertiae societatis, scilicet dominus Heinricus de Schomberg, miles, et dominus Petrus Velsch, et ego frater Felix. Exivimus ergo curiam, et Mamalucus conductus praecessit nos cum fuste, tamquam ductor, protector et defensor et viae factor; nam tanta multitudo hominum est undique in vicis, tantaque compressio populorum, et tam multi mercatores et emtores, quod est stupor videre et incredibile audire, nec potest aliquis ibi ire, sed continue oportet cum conatu vulgum occurrentem penetrare. Sic ergo Mamalucus praecessit, condensatum populum divisit, faciens nobis viam; interea in forum venimus, in quo venales habebantur multi homines, juvenes et pueri utriusque sexus, nigri et albi, foemellae et masculi. Stantibus autem nobis in illo foro cum nostro Mamaluco aestimabant multi, quod Mamalucus noster venales[TR26] nos haberet et quod mercator esset, unde multi accurrebant ad videndum nos, tandem venit unus in equo, homo magnus, et interrogavit Mamalucum nostrum, quanti pretii essemus nos quatuor? Ego, inquit, hos quatuor emam, et sufficiens pretium dabo, exprime, quantum tibi justum videtur. Cui respondit Mamalucus: in hoc foro nemo dabit mihi sufficiens pretium pro illis quatuor sclavis; sunt enim sine defectu, integri et sani, mittam ergo eos Alexandriam, et ibi ducentur ad transmarinas partes, ubi magni pretii erunt. Hac responsione non fuit contentus Sarracenus, et produxit de pera sua X ducatos, volens in promptu sine proba emendorum dare pro quolibet decem, ut sibi eos dimitteret. Inter haec magnus fuit concursus factus ad nos, quia, quando aliquis emit hominem, accurrunt multi, ut pretium et appretiatum videant. Cum magna jucunditate sic stetimus venales: et dum Sarracenus cerneret nos laetos et corridentes Mamaluco, consideravit nos non esse venales et abiit. Nos etiam transivimus ad locum, ubi et (#b#) Aethiopes venales erant: dominus enim Comes juvenem Aethiopem emere cupiebat, sed nullus ei vendere voluit, eo, quod Christianus fuit. Nullum enim hominem Christianis vendunt, sed Christianos emunt. Deinde ad alia loca transivimus, et ibi emit Comes simiam caudatam et pannos pretiosos sericos et vestes Sarracenicas et alia hujusmodi. Et ita in domum nostram reversi sumus.

Quarta decima die, quae est Calyxti papae, mane adscendit Tangwardinus[TR27] equum, et exiens curiam prohibuit nos egredi domum, et post modicum revertens adduxit secum duos Mamalucos equestres, et Sarracenos cum tot asinis, quot erant peregrini. Adscendimus ergo asinos et egressi domum per longum et populosum vicum transivimus. Ad unam autem portam ferream venimus magnam et vetustissimam, per quam intravimus alium vicum populosissimum, ita, quod non poteramus nos in asinis movere nec pertransire: Mamaluci ergo nostri praecedentes elevatis fustibus suis clamoribus et minis populum obsistentem fugabant ad faciendum nobis viam, et hoc saepe nobis contigit, nonnunquam autem tantus fuit populi tumultus et concursus in aliquo loco, quod nec clamor nec minae Mamalucorum advertebantur, et tunc cum fustibus incipiebant caedere et percutere in vulgus, et via fiebat populo ab ictibus declinante et ab equorum impetu; cum equis enim suis irruebant in populum, et elevatis fustibus, minus curantes laedere homines, quam si quis nostrum transiret per gregem porcorum. Sunt enim Mamaluci civitatis et gentis illius rectores, ut patebit, et eorum clamores et minas omnes pavent, nec percussi, trusi, laesi, tacti audent repercutere aut reclamare nec murmurare, imo nec torvum vultum ostendere. Cum ergo sic cum populi injuria via daretur et populus notaret, quod propter nostrum transitum illum sustinuit insultum, currebant post nos multi, inclamantes, irridentes, linguas in nos protendentes, et pulverem spargentes, quia non sunt ibi lapides; aliqui trahebant nos cum vestibus, aliqui caudas asinorum apprehendebant, et circulariter currentes crebrius evertebant bestiam cum sessore, nec curavimus injurias non laesivas, sed cum aliquis peregrinus laedebatur percussionibus, aut de bestia trahebatur, alii socii clamabant ad praecedentes Mamalucos, qui conversi laedentes fugabant. Penetravimus ergo populum ibi et in locis aliis cum labore et periculo.