Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 30

Chapter 30 3,450 words Public domain Markdown

Creta insula habet montes altissimos multos. Unus nominatur Dyptanus, abundans herba, quae dicitur dyptana. Alter dicitur Crocus. Alius Carina dicitur, ex quo mirabile recitatur: ajunt enim cum mollis sit per totum spatium, quod occupat, nullas reperiri muscas, nec mel ibidem factum attingunt. Calistus est alius mons altus, adeo in vertice semper candens, ut a navigantibus nubes potius arbitretur, quam vertex. Alius dicitur Dictaeus, a Dictaea Nympha, quae in eo colebatur, qui etiam in verticibus semper nivibus candet, ut navigantes putent esse nubes. Alius mons altus[TR158] non longe a civitate Candia, qui dicitur Idaeus, de quo multa narrantur. In eo dicitur esse specus, in quo Jupiter a Nymphis fuit nutritus. Est etiam in eo Labyrinthus a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus, in quo si quis intraret sine glomere lini, exitum invenire non valet. Ejus aedificii talis est situs, ut aperientibus fores tonitru intus terribile audiatur. Descenditur centenis ultra gradibus; intus simulachrum et monstrificae effigies. In partes diversas transitus multi per tenebras, ita ut de tenebris ejus ad lucem venire impossibile esse videatur.

Quatuor sunt autem Labyrinthi. Primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, et quartus in Italia, omnes ita constructi, ut dissolvere eos nec ulla saecula quidem possent. De Labyrintho Italico supra dictum est fol. 83. Sunt enim in plerisque montibus cavernae, ducentes in tenebrosa loca, ita per rupes et petras sit ingressus et varius digressus, nisi quis lumen habeat, sicut prope Ulmam supra Blaubüren infra villam Syssen est Labyrinthus satis intrabilis in montis penetralia per longum spatium, ubi quidem primus introitus patens specus est, et deinde, dum in tenebras ad rupis parietem ventum fuerit, per foramen et antrum strictum serpendo ingredi oportet, sicut serpens antrum suum ingreditur, et dum intus ventum fuerit, longo, alto et latu transitu in rupe usque ad finem venitur, ubi est dispositio, ac si aliqua ibi fuisset habitatio. Bina vice inductus fui in specum illum per religiosos patres ordinis S. Benedicti de Blaubüren ad mirandum Dei occulta opera.

O si poetae veteres scivissent hunc specum, quam statim locum alicujus fictionis invenissent aut dixissent esse locum Nympharum, aut habitationem Musarum, aut labyrinthum a Daedalo constructum, aut specum a Venere factum, ad quaerendum in eo Adonidem amasium suum, et plangendum non inventum in ea. Dicunt enim Cynaram regem Cypri pulcherrimum habuisse filium, cujus amore capta Venus ubique eum sequebatur per silvas et montes, tandem autem eum perdidit, quia ab apro dilaceratus fuit; (#b#) quo percepto, nimio moerore afflicta lucem sufferre non valens in montium speluncas commigravit, clamans, ejulans et deflens suum Adonidem, omnes etiam se colentes ad celebrandum fletum Adonidis in speluncis induxit, unde successu temporis per mundum ubique fuerunt consecratae speluncae Veneri ad planctum Adonidis. Nec evasit spurcitiam illius ritus specus sacratissima nativitatis Domini Jesu, qui ultra centum et nonaginta annis consecrata stetit Adonidis planctui, sicut dicit Hieronymus in Epistola ad Paulinum: Bonus homo etc. Sic et alii mundi specus insignes. Nonnulli etiam specus et cavernas ac terrae scissuras inturpant ad responsa quaerenda a Demagorgone et ad divinandum, ut supra dictum est fol. 157.

Est insuper in hac insula specus illa, in qua Epigenides philosophus dormivit 75 annis continue. Nam ut dicitur de vita Philosophorum, cum juvenculus esset missus a patre ad custodiam ovium, declinans autem in quoddam antrum, obdormivit per tot annos, surgens autem postea quaesivit oves parumper se dormivisse aestimans, non inventis autem ovibus ingressus civitatem omnia mutata mirabatur, et neminem sibi notum, etiam in paterno domo, invenit, nisi fratrem, quem infantem reliquerat, jam senem, eo autem omnia dicente cognitus fuit a multis et propheta ab eis habitus, quia in ista longa dormitione didicerat inenarrabilia, et ejus sermones tamquam divina (oracula) acceptabantur, non solum in Creta, sed etiam per totam Graeciam.

Dicunt etiam in hunc montem Idon sanctum Paulum apostolum transfugisse, dum praedicaret ibi in insula et quaereretur ad mortem. De hoc monte numquam deficit nix, unde rustici in media et calidissima aestate montem ascendunt et in terreis vasis nivem portant in civitatem Candiam, quam divites emunt ad refrigerium quaerendum, quod satis mirabile est pro tam calidissima regione.

In hac insula multi illustres viri fuerunt, ut patet de Saturno, Jove et aliis, qui multa sua industria adinvenerunt vitae humanae necessaria. Unde in ea primo inventum boves aratro domare et frumenta sulco quaerere et mel ac zuckarum colligere, vina uvis expressa in vasa recondere et defaecata bibere. Unde hodie illa insula electo frumento abundat, et zuckarum sudat ex canna mellis, et vinum Malfasaticum, in toto terrarum orbe notum, producit, quod ideo hoc nomen habet, quia est villa in insula illa, Malficium dicta, juxta quod praecipuum crescit vinum; vel ideo sic nominatur, de quo vide fol. 181. A.

Insuper primi habitatores sua industria artem remigandi et naves remis regendi invenerunt, et arcus ac sagittae ibi inventae sunt, et ibi jura litteris data sunt, et equestres turmas tribuunt, et studium musicum primo in ea est inventum.

Silvae illius insulae gerunt ligna cypressina, arbusta, et rubos de rosamarina et de salvia, de quorum sarmentis faciunt ignes.

Pecudes domesticas copiosas habet, cervos aut capras paucos, lupos, vulpes, apros, leones, ursos ac hujus modi animalia rapacia et noxia nusquam gignit. Serpens ibi nullus nascitur nec vipera aut bufo aut scorpio; et si venenata bestia in eam fuerit apportata, moritur. A cunctis enim animantibus nocivis purgavit eam Hercules, qui etiam exercitu ibi collecto ad omnem mundi plagam, contra quos voluit, pugnavit, cum sit in mundi medio, ut habet Diodorus Lib. V. Verum unum genus animalis habet haec regio commune cum aliis regionibus, cujus morsus est venenatus et mortiferus. Dicunt enim, quod si mulier irata virum dentibus mordet aut unguibus lacerat, statim veneno infectus moritur, ac si morsu pessimae bestiae fuisset laesus.

Ad hanc insulam missi fuerunt duo magni apostoli, sanctus Andreas et sanctus Paulus. Andreas quidem in Cythea, castello Cretensi, ad tempus praedicavit, et postea in Achajam navigavit, Paullus autem in Aulaciam principalem Cretae civitatem processit et Titum ibidem civem divitem ad fidem convertit eumque episcopum ordinavit, ad quem et epistolam scripsit pulchram, instruens eum, quomodo oporteat episcopum esse perfectum. Civitatem illam Aulaciam aestimo esse Candiam, quae hodie metropolis est insulae et major, in qua pluribus ante diebus degui. Civitas haec est magna et populosa et negotiatoribus plena de omni gente congregatis (#170 a#). Dependet autem ad clivum contra mare estque optime munita moenibus, turribus et muris et fossatis. Ecclesia cathedralis est ecclesia latina, in qua corpus S. Titi, discipuli S. Pauli, episcopi civitatis, quiescit cum aliis reliquiis, de quibus infra fol. 172 dicam (nota etiam de alio juvene Tito nota de Candia, in epist. Cyrilli Episc. Jerosol.).

Est autem ecclesia metropolitana archiepiscopum habens ab antiquo, etiam tempore S. Jeronymi, ut habetur ex epistola Cyrilli ad August. Hipponensem. Et qui nunc est archiepiscopus, etiam est patriarcha Constantinopolitanus.

Sub illa ecclesia sunt etiam ecclesiae et sacerdotes Graecorum totius insulae; unde, quando volunt vel puerum baptizare vel mortuum sepelire, oportet eos sacramentalia ab illa ecclesia accipere. In eadem civitate fratres nostri praedicatores pulchrum habent conventum ad moenia civitatis supra mare, ita, quod una pars cellarum respicit mare, et fluctus maris irruentes per scopulos et cautes in murum impingunt, quem tamen dejicere non possunt, quia super cautes est fundatus, et antequam procellae murum attingunt, confractus est impetus in rupes fremens, verum qui non est assuetus et per fenestras fretum accurrere videt, horrescit ab impetu, timens ne murus obruatur.

Saepe miratus fui, quomodo fratres in illis cellis possent quiescere aut studere per confusionem sonitus maris et fluctuum, quia tantum facit aqua sonitum, quod homo proprium cantum aut vocem non audit. Aliquando pro temporis deductione jacui in muro mirans mirabiles elevationes maris, et post admirationem vel cantavi vel oravi, sed me ipsum audire nequivi. Aliae officinae conventus sunt etiam pulchrae, ecclesiae ambitus, dormitorium, refectorium etc. Sed ruinas cottidianas nemo reficit, et unum post alterum ruit, et pauci sunt ibi fratres, qui sibi ipsis provident non curantes de ruinis murorum. Fratres etiam minores duos habent ibi conventus, unum in civitate grandem, alterum in suburbio, in quo etiam fratres Augustinenses conventum habent pulchrum, qui non longe aberat hospitio nostro. Stalla vel sedilia chori sunt ingenioso artificio de lignis cypressinis facta, ita, quod supra quodlibet sedile est sculpta imago aliqua, Domini Jesu, beatae Virginis, apostolorum omnium, beati Augustini, et imagines patronorum ecclesiae. Sed imagines illae passae sunt injuriam, quae etiam usque in contumeliam imaginatorum pertingit; quidam enim graecus haereticus, occulte ingressus ecclesiam, abscidit nasos omnium imaginum et opus egregium et devotum confudit. Sic enim Graeci, ubicumque possunt, nostras confundunt ecclesias, et si eis aditus ad sacra et sacramentalia patet, in odium Latinorum vel ea furantur vel effundunt.

In eodem suburbio est hospitale magnum S. Antonii, quod habet dormitorium cum multis cellis pro collocatione peregrinorum de Jerusalem venientium, in quo etiam aliquando hospitatus fui; modernus hospitalarius est Teutonicus de Landshuta.

Extra urbem prope est mons, in quo est monasterium magnum Cologerorum ordinis et regulae S. Basilii sub abbate monasterii S. Catharinae sub monte Sinai, ad quod etiam omnes decimae totius insulae spectant, quas contulit eis quidam archiepiscopus Cretensis ob devotionem ad S. Catharinam. Vidi in eadem ecclesia etiam bullam papalem, in qua indulgentiae dantur porrigentibus manus adjutrices illi monasterio; et apud me satis mirabile est, quod decimae et indulgentiae dantur personis non (#b#) catholicis. Notum enim est omnibus, qui in monte Sinai fuerunt, quod monachi illi non subsunt romanae ecclesiae, nisi fingant se propter lucrum subesse, de quo vide fol. 70.

Praeter nominatas ecclesias sunt adhuc plures Graecorum ecclesiae.

Haec insula fuit olim per se regnum, et bellicosissimi reges in ea fuerunt, qui mundum domuerunt, sed postea ad regnum Graecorum est assumta et honore regio privata.

Porro anno Domini 1188 dum Christiani conarentur et agonizarent pro dominico sepulchro et civitate sancta et pro tota terra sancta, Alexius Graecorum imperator in Constantinopoli dedit insulam Cretam Bonifacio, comiti Montisferrati, qui tunc erat dux exercitus domini per mare contra infideles, qui dum pecunia indiguus esset, vendidit insulam Venetis, pro qua magnam summam pecuniae accepit. Videntes autem Veneti, insulam ad merces et navigationes esse aptissimam, deliberaverunt in senatu, ut omnem negotiationem, quae Venetiis est, cum merciis transferrent in Cretam eamque cameram mercium, sicut iam Venetia est, facerent. Cum autem vota singulorum consulum recepta essent, inventae sunt non nisi duae voces plures partis illius, qui cameram negotiationum voluit esse Venetiis.

Porro Cretenses, uti Graecorum mos est, saepe conati sunt se a Venetorum jugo excutere, dedignantes Latinis subesse. Sed Veneti oculati eos vi retinent. Unde anno Domini 1475 conspiratio gravis et periculosa in Creta orta est; nam Cretenses Turcis fidem dederunt, se transituros in eorum potestatem, si mitterent eis armatam classem, et arma suscepturos contra Latinos visa classe. Ut autem hoc nequam consilium Venetis innotuit, statim dux classis Venetianae cum 40 biremibus armatis in insulam navigavit. Cretenses autem, videntes classem, putabant esse Turceam classem et ad arma concurrerunt, nomen Turcorum inclamaverunt et in urbis Candiae custodes saevierunt. Classis ergo portum ingressa pugiles armati de navibus in civitatem commotam et turbatam sunt ingressi et conspiratores omnes vinctos in classem eduxerunt eosque Venetias examinandos et puniendos miserunt. Turci vero paraverunt quidem classem, ut insulam caperent, sed audientes, classem Venetorum ibi esse, converterunt classem suam a mari Aegeo in Hellespontum, ad Propontidem navigantes in Euxinum pontum, qui est trans Bosporum, et urbem Capham Genuensibus abstulerunt. Haec urbs est magna et populosa, in septemtrionali plaga in littore Euxini maris, ad merces aptissima, ab antiquo tempore christiana. Ibi sanctus Clemens relegatus habitavit et fontem per agni demonstrationem fodit et martyrium ibi complevit, et marmoreum templum angelicis manibus paratum in mari pro corpore ejus fuit. Ibi etiam S. Martinus papa, qui concilium magnum in Lateranensi ecclesia celebravit, ratione contra Constantinum minorem exulat.

Hanc ergo civitatem egregiam Turci ceperunt loco Cretae insulae. Quamvis autem insula Creta sit optima, sunt tamen in ea quaedam valde detestabilia. Primum est immunditia. Immundi enim tenent Candiam civitatem in tantum, quod abominabile est videre; omnem namque domorum immunditiam effundunt in publicos vicos, ante aedes humana (#171 a#) stercora, non enim habent in domibus cloacas, sed egesta in ollas projiciunt in publicum, sicut cadavera animalium, canes mortuos et cattos, et quaecumque in domibus non possunt sustinere, per fenestram in vicos projiciunt ante suas fores, nec est qui deportet, et nisi suo fervore statim humiditates consumeret [sol], nemo posset tolerare foetorem. Adeo autem augmentatae sunt immunditiae, quod terra super postes inferiores ostiorum excrevit, ita quod jam in domos est descensus per duos vel tres gradus, in quas secundum aedificii dispositionem fuit ascensus per duos vel tres gradus. Caussam autem illius incuriae sciscitatus a quodam Cretensi mihi facto familiari, qui dixit mihi, quod ante Constantinopolitane urbis perditionem omni septimana purgabatur civitas per personas deputatas, sed amissa urbe tam ordinatae politiae Cretenses et aliae Christianorum civitates desperantes politiae ordinem deseruerunt, providentes solum domibus suis, de publicis et communibus rebus non curantes, ac si jam in Turcos transferendi essent. Alia immunditiae caussa est, quia Veneti tributa exigunt magna nec de civitatis ordine et politia curant in his, sed magno studio observant, ut tributa solvant et quod non conspirationem faciant; ideo semper aliqui magni de senatu Venetorum ibi sunt officiales annui, qui non curant de pulchritudine vicorum. Tertia caussa illius immunditiae sumitur ex communi proverbio apud nos, quo dicitur, omne pingue est immundum; et: ubi opes ibi sordes; et: ubi pinguedo ibi putredo. Est autem Candia farrago pinguedinis et abundantiae omnium bonorum, quibus humana[TR159] vita sustentatur, ideo immunda.

Secundum detestabile est, quod cum sit in medio mundi, ut supra dictum est, confluunt ad eam multi cottidie, et tamen in tota urbe non sunt aliqua hospitia honesta nec pro mercatoribus nec pro peregrinis, nec pro Turcis nec pro Sarracenis, sed omnes coguntur adire lupanaria, honesti, et religiosi, et ibi pro vitae suae necessitate in confusione vulgi manere. In his autem locis sunt communiter alemanni lenones hospites, qui ad ingressum honestorum hominum removent inhonesta et turpia.

Tertium detestabile est potestas Judaeorum, qui in prima mea peregrinatione erant apothecarii in optimis et ditissimis apothecis. Est enim insula illa multorum aromatum fluitiva, et ex Aegypto et Africa et Arabia in eam deferuntur aromata, ideo habet opulentas apothecas, ex quibusque materiam recipiunt apothecarii quasi totius Europae, et illam ministrant Judaei, quod est contra quod habetur in Can. 28. q. 1. C.: Nullus communicet cum Judaeo in mensa, in balneo, in medicinis.

Quartum detestabile est et nimis odibile Turcorum quotidiana commoratio et communicatio; ex eo namque tempore, quo Veneti foedus cum Turcis inierunt, patet illis liber aditus ad omnia loca fidelia Venetis subdita, et mercantur cum Christianis sicut cum suis, et quandoque contrahunt matrimonia contra canones, quibus sub poena excommunicationis prohibetur, ne Christianus carnaliter non Christianam cognoscat, nec infideli commercio commisceatur 28. q. 1. C.: Si quis. Sunt autem Turci in insula illa tam bene visi, quod eligibilius est offendere potentem Christianum, quam vilem Turcum. Unde quadam vice contigit tribus Turcis pertranseuntibus domum nostram, quendam militem de nostris (#b#) derisionem eis facere et marras eos nominare, quo audito compescuit hospes militem dicens, si praefecto constaret, militem in vincula jactaret, et vehementer hospes timuit, ne Turci praefecto dicerent. Quam detestabilis autem sit illa Turcorum confoederatio et Christianorum, patet ex lamentabili casu, qui contigit nobis Cretae existentibus in mea prima evagatione. Cum enim Turci a Rhodo essent depulsi, ad aliqualem vindictam sumendam a Christianis cum aliquibus armatis navibus in Apuliam applicuerunt et improvise irruentes omnia inventa diripuerunt, praedam magnam abducentes et duas naves cum captivis juvenibus utriusque sexus. Una autem de illis navibus non erat bona, et timebant Turci de submersione suae praedae, quapropter Cretam appulit navis illa, petentes aliam navem securam a Cretensibus, concessaque est eis navis, et gubernator ad educendum Christianos de finibus Christianorum ad locum infidelium et crudelium Turcorum, omnino non curantes gravissimam excommunicationem, quae contra tales gubernatores fulminatur de Judaeis et Sarracenis: Ita quorundam animos etc.

O certe res flenda et multis lachrimis Christo conquerenda, quod crucis inimici crucis cultores advocant contra crucis adoratores, et crucis professores praestant auxilium, ut crucis blasphematores ad erucis abnegationem ducant crucis veneratores! O quam mala societas, quam odibilis amicitia, quam detestabilis confoederatio, quam abominabilis conjuratio et intolerabilis colligatio! O Cretenses, bene poeta et veraciter nominat vos malas bestias, qui Christo Domino oves suas, quas sanguine proprio redemit, aufertis easque lupis, leonibus, pardis, canibus lacerandas, mactandas exhibetis! Concurrite quaeso omnes christiani populi et magno zelo accensi illam injustissimam Christianorum et Turcorum societatem dissolvite, amicitiam inficite, confoederationem irritate, conjurationem cassate, consilium dissipate, conventionem disjungite, ligam rumpite sicque simul omnes Christi baptismate renovati praedam illam eripite et in sinum Christi oves innocentes reducere studete.

Quintum detestabile est, cujus saepe in antedictis memini, odiosa diversitas Latinorum et Graecorum, qui simul bono corde numquam cohabitant. Saepe conati sunt antiqui patres in generalibus conciliis, synodis et congregationibus, Graecos Latinis unire, sed nihil profecerunt, quin potius aversi Graeci totam Orientem ab obedientia romanae ecclesiae averterunt. Et profecto dicere audeo, et dictum probabile censeo, quod Sarraceni Aegyptum, Arabiam, Palaestinam, Judaeam, Syriam, Mesopotamiam, et Turci Ciliciam, Capadociam, Pamphiliam, Cariam et totam Minorem Asiam, Macedoniam et totam paene Graeciam et totam Africam, et Europae magnam partem nequaquam possiderent, si Graecorum odium in Latinos et superbia contra ecclesiam romanam non fuisset. Insuper omnes orientales Christianos, Armenos, Nubianos, Abisinos, Georgicos, Jacobitos, Nestorianos, Maronitos, Graeci ipsi corruperunt et ab ecclesiae romanae adhaerentia averterunt et hodie avertere non desistunt. Ego aestimo, omnia praelia Christianorum contra Turcos, Sarracenos, Barbaros et Tartaros esse cassa et vana, nisi Graeci prius radicitus cum sua secta fuerint exterminati. Sancta mater ecclesia pia et misericors Graecorum contumaciae et superbiae locum dans, eos tolerare cum suis ritibus determinavit, sed nunc (#172 a#) considerans, per eos totam Asiam in Turcorum manus devenisse, facti poenitens, optat eos, dum potens erat, delevisse. Certum est enim, quod numquam Machometi secta tantum crevisset, si Graeci firmi et fideles catholici fuissent, in odium enim romanae ecclesiae multas regiones fidelium Satanae tradiderunt. Quanta impedimenta Graeci catholicis praestiterint, dum tota Occidens ad terram sanctam recuperandam per eorum regiones transiret terra et mari, libri pleni sunt, et hoc ultimo tempore fideles contra Turcos procedentes panibus et aquis infectis necaverunt. Sed et omni die, dominico excommunicant in suis ecclesiolis papam, romanam civitatem et omnem clerum et populum catholicum. De his vide P. I. fol. 68 A, et fol. 134 B, et Parte II. fol. 13 a, et fol. 70 ab, et fol. 160 et hic, ut patet.

Ecclesiarum in Creta visitatio et reliquiarum deosculatio.

Quum autem tempus recessus nostri instaret a Candia, ingressi sumus ecclesiam S. Titi pro indulgentiis et ad videndum reliquias Sanctorum: sic enim in omni loco peregrini faciunt, quod primo et ultimo in ecclesias currunt pro indulgentiis. In illa ecclesia est caput S. Titi apostoli, Pauli discipuli et archiepiscopi Cretensis; et brachium S. Effrem, antiqui doctoris Graecorum; et caput S. Barbarae virginis. Credo plures virgines fuisse hujus nominis Barbara, quia plura vidi capita, quae dicuntur S. Barbarae virginis. Alias etiam particulares reliquias vidimus, quas deosculati sumus, de quibus transeo.

Reliquiae Rhodianorum.

(Hoc pertinet supra ad folium 155 a.)

Superius omisi de maximis reliquiis Rhodianorum, quas aliquoties vidi, nunc autem occasione habita de eisdem loquar. Primo est ibi crux aenea, ex illa conflata pelvi, unde Christus discipulorum suorum lavit pedes, et fertur, quod si dicta crux in ceram imprimatur, marinas compescat mitigetque tempestates. Sunt etiam duae spinae de corona Domini nostri Jesu Christi, quarum altera quidem in castro, altera vero in ecclesia S. Johannis honorifice conservatur, narratumque nobis pro certo fuit, quod una earum, scilicet quae est in castro, per singulos annos in die parasceves florem producere aperte et manifeste videatur. Ibi etiam illorum XXX argenteorum unus esse perhibetur, imo et demonstratur, pro quibus Christum vendidit Judas Judaeis, et de quibus emerunt Judaei agrum Akeldama in sepulturam peregrinorum, de quo habetur Matthaei XXVI. Qualis formae sit argenteus ille in Rhodo, vide Parte I. fol. 163. Ibi etiam est caput S. Philomelae virginis et portio non parva de ligno sanctae crucis et brachium S. Georgii martyris et brachium Blasii; brachium etiam S. Stephani protomartyris; brachium S. Thomae apostoli; brachium S. Leodegarii episcopi; caput S. Euphemiae virginis et martyris; caput S. Polycarpi episcopi; caput unius ex undecim millibus virginum; manus S. Clarae virginis et manus S. Annae, matris virginis Mariae; sinistrum brachium cum manu (#b#) inclitae virginis S. Catharinae, quod nonnisi in ejus festo demonstratur in castro in capella domini Colossensis. Sed et monachi S. Catharinae reconditam sinistram manum in tumulo virginis peregrinis ostendunt, ut supra patet fol. 40. Cui credendum sit dijudicet vir prudens. Ostensis autem omnibus praefatis reliquiis ultimo loco pretiosiorem thesaurum producunt cum multo honore et reverentia, sanctissimi praecursoris Domini, Johannis baptistae brachium dextrum cum manu extento digito, quo demonstraverat mundo ad oculum filium Dei dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ecce, de quo dicebam vobis: qui post me venit, ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ecce, hic est filius Dei, Johannis primo.

In hoc beatissimus Johannes baptista omnibus prophetis antefertur, unde de ipso canitur: Caeteri tantum cecinere vatem corde praesago; jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis.