Part 3
Deinde in processu venimus, ubi in utraque parte viridaria et hortos habuimus, repletos aquis Nili. Stabant autem in ipsis hortis arbores praecellentes et domus magnae et munitae, depictae sicut castra, et in medio processimus, sicut in civitate inter habitationes. Nam a Busiri usque Cairum videtur esse una continua civitas, nec possum ex scripturis et historiis aliud intelligere, nisi quod Memphis, Busiris, Cahirum, Babylonia, Eliopolis et Thebis vel Theba sit una eademque civitas omnium mundi civitatibus maxima et celeberrima, ut clarius patebit in descriptione Cahiri. Processimus ergo diu per vicos, aestimantes, nos esse in civitate, sed Trutschelmannus dixit quod non. Tandem ingressi urbem (#b#) illam maximam, toti mundo formidabilem, cum magna festinantia processimus duabus horis continuis et hominum turmas penetravimus stantium et ambulantium in vicis in infinito numero cum luminibus, lucernis et faculis; erat enim hora laetitiae eorum, comestionis et solatii propter jejunium, quod de die servant, ut patet supra fol. 74, et currebant omnes vici pleni. Juvenes autem videntes et cognoscentes, nos esse peregrinos Christianos, cum clamoribus currebant post nos et homines concitabant contra nos spargentes pulverem; verum nostra festinatio liberavit nos a prosequentibus. Erat autem tantus clamor et hominum compressio, quod non est dicibile, tot lumina et candelae, tantum tripudium, ac si esset ibi totum mundi gaudium et hoc non in uno loco, sed in omnibus vicis. Tandem autem in Tanguardini Trutschelmanni curiam ingressi sumus et occurrit familia cum luminibus, et bestias exoneravimus cunctasque res nostras in unum cumulum jactavimus usque mane. Compositis rebus introducti fuimus in quoddam grande coenaculum, stratum, pulchrum, depictum et marmore polito vestitum, sed sine lectis, sine pannis, sine scamnis et sedimus super pavimentum, reclinantes nos ad parietes, et dormitare coepimus, sed quietem capere non potuimus propter tripudiantes in curia. Venit autem Tanguardinus, dicens: oportere nos sic manere usque ad diem et tunc vellet provisionem nobis facere de habitaculis. Dum autem dies illucesceret, cessaverunt ab inquietudine et factum fuit silentium magnum in domo, nos vero more nostro surreximus et laeti de adventu diei fuimus; erat autem mane et sol ortus fuerat, nec vidimus nec audivimus hominem in toto palatio. Interea cunctis paganis adhuc soporatis, venit secrete ad nos unus gemmarius et aurifaber de Mechilinia, Christianus catholicus, teutonicus, nomine Franciscus,[TR12] qui viderat in nocte ingressum nostrum in sua patega, quia residet ibi negotians; hic adjuravit primo nos, ut hoc, quod nobis dicere vellet, celatum habere vellemus, ne ad aures Tanguardini deveniret, dicens: ecce domini peregrini, in domo dolosi hominis et spoliatoris estis, nec, ultra hunc diem si manseritis, non exibitis nisi excoriati et spoliati, non manifeste, sed fraudulenter et dolose; suadeo vobis omnibus modis, ut non maneatis in hac domo, ego providebo vobis, inquit, de securo et bono hospitio, et addidit, nobis recitans statum Tanguardini hospitis nostri satis terribilem, dicens: homo iste natus Judaeus est de Sicilia et Rabbi in Judaismo factus, derelicto autem Judaeorum errore ad ecclesiam Christi convolavit et scholas frequentans doctus in latina lingua factus est, fuit et in theologia instructus, ad clericatum pervenit, in quo per tempus officio functus aufugit et ad Sarracenos se contulit et abnegata fide Christi Machometo juramentum praestitit et ad curiam Soldani receptus factus est dives et potens Mamalucus et emit a Soldano omnes Judaeos et Christianos in terras suas venientes, quos excoriat astutiis et calliditatibus et mirabilibus adinventionibus (#81 a#). Recipit enim pecuniam per fas et nefas et scit mira suavitate affectum peregrinorum sibi attrahere, ut possit ex consequenti eorum bursas evacuare et de sic male acquisitis pecuniis ditatus est homo et emit curiam istam et emit pulchras uxores et emit officia aliqua reipublicae et in malum suum factus est fortunatus. His auditis rogavimus Franciscum, ut aliud hospitium pro nobis disponeret et reveniret. Sic ergo a nobis recessit. Interea Tanguardinus[TR13] surrexit et per circuitum domus suae discurrit cum servis et ancillis, cameras et habitacula pro nobis parans. Advocavimus ergo virum et diximus ei latina lingua:[TR14] ecce, domine Trutschelmanne, timemus vobis esse gravamen, ideo nolumus, quod domus vestra per nos occupetur, ne aliis impedimentum praestemus, liceat ergo nobis, quaesumus, quaerere Francos Christianos, cum quibus manere possumus sine alicujus praejudicio. Hoc cum audisset vir ille astutus, immutatus est facie et cum magna furia licentiavit nos dicens: vos, inquit, estis mei et omnis salus vestra in mea manu est et, si vellem, possem vos vi retinere et in compedes ponere, sed quia non placet manere mecum, ite ad locum placentem, verum tamen, si aliqua molestia vobis illata fuerit et aliquid passi fueritis, sicut pro certo fiet, non mihi conqueramini, nec me invocetis, quia tutor vester in alia aede non ero, nec possum vos defendere nisi in mea domo, quae est quasi asylum Christianorum et Judaeorum. Insuper in alia domo captivi stabitis, nec apparere audebitis extra, nisi per me ducti in publicum fueritis, quod ego non faciam, stabitis ergo conclusi et nihilo minus solvetis mihi solvenda, quia mei estis. In illa locutione fuit factus tranquillus et addidit: quid quaeso displicuit in hac domo vobis? Ecce, ampla, spatiosa et decora est, et similem inter vestros Christianos non reperietis.[TR15] Habitationes meae habitationes vestrae; servi mei servi vestri. Si placet, manete securi in hac domo, si non, exite et de securitate vobis providete. Haec ut audivimus, intelleximus nos irretitos et captos et necessitatos ad manendum cum eo; submisimus ergo nos ei et commendavimus nos ipsos sibi et manere promisimus. Dedit ergo nobis tria habitacula, cuilibet societati unum, et loca ad coquendum ostendit et Mamalucum nobis junxit unum, qui conduceret procuratores nostros ad loca, ubi emuntur necessaria, et dedit nobis licentiam undique ambulandi[TR16] per domum, sed prohibuit nos exire domum sine comitiva famuli alicujus de domo. Exivit ergo procurator noster et necessaria emit optata in bono foro, demtis lignis, quae carissima ibi sunt, emimus enim pro uno ducato ligna, quae quis in Ulma, ubi tamen etiam sunt cara, emeret pro uno plaphardo, vinum autem nullum nec apud Christianos invenire poteramus et vinum in Jerusalem totum erat consumtum et incepimus aquam paradisi bibere de Nilo, sed nullus dubitet, quin melius (#b#) vinum Rheni quam aqua paradisi sapuisset nobis. Emimus illo die multa et omnia ad libram mensurantur ibi, panes, pisces, carnes, sed et ligna pondere librae comparantur. Emimus enim plus quam pro ducato ligna, non tanta, quanta Ulmae habere possem pro uno bohemico grosso; nam ab antiquo fuit terra Aegypti lignis carens, quod poetae referunt accidisse temporibus Vulcani regis, qui dicitur ignem invenisse. Cum enim arbor ictu fulminis in montibus incensa propinqua omnia inflagravit ligna, sicque ignis discurrens omnia succendit et ita Aegyptus privata dicitur lignis. Illum ergo diem deduximus laborando in compositione habitaculorum nostrorum et notitiam familiae accepimus et domum lustravimus, demtis habitaculis uxorum Tanguardini. Sic autem locati fuimus, quod domini peregrini primae societatis ad unum ignem coquebant et domini mediae societatis et tertiae societatis simul communem coquinam habebant et quaelibet societas singulariter pro se provisionem faciebat. Noctem inquietam habuimus propter strepitum et insanas vigilias paganorum propter jejunium suum diurnum, nec solum illam noctem, sed singulas noctes illius mensis inquietas et quasi insomnes duximus.
Nona die, quae est Dionysii et sociorum ejus martyrum cum mane illuxisset et cuncta familia domus dormiret, nos surreximus et in habitationem dominorum secundae societatis ascendimus, quia in alto erat, ibique in eorum camera altare ereximus et missas cottidie celebravimus ibi. In die autem illa, cum disponeremus altare, invenimus nos defectum panis sacrificii, quem de Jerusalem nobiscum tuleramus, habere, nec amplius erat hostia in scrinio et accersito ad nos Tanguardino quaesivimus, an aliqui sacerdotes latini essent in urbe, et comperto, quod sic, diximus sibi defectum nostrum et statim directo nuntio ad quendam sacerdotem latinum de Venetiis panes sacrificii apud eum invenimus; nam sacerdos ille noviter venerat de Alexandria cum domino consule Alexandrino, magno Venetiano, cui missas celebrabat. Alias enim nullus latinus sacerdos, nec aliqua ecclesia latina, heu, in tanta urbe est, et si ille casu non affuisset, omnibus his diebus sine missae officio mansissemus. Igitur omnibus dispositis ad celebrandum requisitis cum convenissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos et Satan, Job. 1. Nam officio inchoato et peregrinis devotius inclinatis, ecce, advenit Satan; uxores enim Tanguardini, meretricio cultu ornatae more dominarum nobilium, cum mirabili alto capitis ornamento, auro et gemmis circumdatae, ad nos intravere, volentes interesse officio nostro, locantes se in partem ad manendum. Nos vero territi trepidavimus et submurmuravimus, nescientes, quid esset faciendum. Sed et sacerdos in altari stans substitit et eis praesentibus legere cessavit, non fuimus autem ausi eas ejicere, timentes indignationem domini. Caetera etiam familia promiscui sexus cum eis adscenderat et ante ostium camerae stabat. Cumque sic suspensi staremus, et dominae nos trepidantes propter se conspicerent, incepit principalior uxor patroni domus, mulier grandis et virilis ac eloquens, loqui lingua italica, dicens: cur, inquit, domini mei trepidatis ad ingressum nostrum? Sumus et nos Christianae mulieres, (#82 a#) indignae et criminosae, fatemur, Christi famulae, sacro baptismate renatae el fide catholica insignitae, quam numquam abnegavimus, nec abnegaturae sumus, et subjunxit: ego, inquit, sum italica mulier Christiana et de Christianis parentibus nata. Consodalis autem mea est foemina graeca, de Christianis graecis progenita, sumusque invitae contorales viri Christum abnegantis; caeterae puellae sunt nostrae pedissequae emtitiae; servi isti sunt nostri eunuchi; officio ergo vestro adesse volumus et Deum nostrum sub sacramento una vobiscum videre et adorare cupimus, utinam manducare et communicare liceret! His dictis officium incoeptum perfecimus, cunctis astantibus, inter quos erant Mamaluci et Sarraceni. Officio finito et alienis egressis deliberavimus amplius occulte officiare propter infidelium aspectum vitandum. Nobis autem congregatis in loco venit Tanguardinus, domus patronus, et omnes nos secum duxit in suam habitationem, ut eam videremus. Primo ergo in unam cameram venimus, quae plena erat ornamentis equorum et mulorum. Ibi pendebant sellae plures, obductae laminis argenteis, deauratis, cum scansilibus et strepis argenteis et antelae et postelae et subtelae, ac frena et capistra cum capulis cum argenteis bullis ornata erant, sicut straphia nobilium dominorum.
Ab hac camera intravimus aliam cameram, in qua stabat cavea magna et in ea saeva bestia, in quantitate vulpis, colore tamen lupo similior et breviora habens crura et faciem quasi cattus et dicitur bestia illa Saweta, fuitque foemella. Hanc bestiam ostendit nobis vir, dicens, quod de ea haberet omni septima ducatum, quia gereret quandam pretiosam materiam, quam singulis hebdomadibus ei detraheret, et mox alia succresceret. Rogavimus ergo virum, ut illam practicam nobis ostenderet. Accepit ergo bacellum, cum quo bestiam pupugit et vexavit, eamque currere et fremere fecit in cavea, diligentius observans, ut currentis caudam in cursu per caveam dependentem apprehenderet. Qua comprehensa traxit bestiam cum cauda ad parietem caveae et jussit, ut servi sui bestiam fortiter tenerent cum elevata cauda et cum posterioribus pedibus, quos etiam extra caveam extractos tenebant ita, quod turpitudo posteriorum totaliter apparebat. Habebat autem juxta vulvam naturalem aliam scissuram, quasi esset secunda vulva, per quam tamen nihil recipit nec egerit, nisi ut dicetur. Dum ergo sic bestia teneretur, sibilabat et stridebat ac spumabat prae iracundia, ea autem furente protulit Tangwardinus cochlear parvum argenteum et intrusit eum secundae vulvae bestiae, ex cujus sensu movit bestia vulvam et interiorem carnem emisit extra, in qua materia turpis, coloris cinericei, dependebat. Hanc materiam rasit Tangwardinus cum cochleari de carne, et cochlear plenum protulit et bestiam dimisit. Praebuit autem nobis ad odorandum hanc turpem materiam et erat suavissimi odoris, quasi muscum, pretiosior tamen musco fuit, quia non venditur, nisi aequali pondere aurum remetiatur. Plures ducatos recepit a peregrinis militibus pro illa materia, quae erat sicut pulmentum de avena bene spissum. Interrogavimus ergo virum de masculo (#b#) illius speciei, an etiam esset ferax talis materiae, qui dixit, quod per oppositum ab eo extraheretur materia consimilis, sed tanti foetoris abominabilis, ac si esset recens swibulum. Hanc foetidam materiam emunt truffatores et liniunt vestimenta eorum, quos deludere volunt, et ubicumque tales transeunt, stant, aut sedent secum existentes, circumspiciunt, nares obstruunt, putantes esse ibi recens stercus humanum in caligis et vestimentis eorum, quorum vestes modicum tactae de illa materia. Sic etiam inimici dominarum volentium ad nuptias vel choreas ire, ut ibi confundantur, occulte accedunt et in quantitate unius pisi eis apponunt, a quibus propter foetorem omnes fugiunt. Ideo masculi illorum animalium non sunt alicujus pretii, sed foemellae sunt pretiosissimae.
Inde eduxit nos in thalamum suum, qui erat camera pulcherrima, marmore vestita et tapetiis pretiosis obtecta tam pavimentum quam parietes, et ne illa calceamentis nostris foedaremus, ea ante ingressum camerae solvimus et nudis pedibus, ut moris est omnium Orientalium, ingressi sumus. Erat autem thalamus ille in una singulari turre palatii, plumbo camerato opere tecto, culmen habens mediam vel cornutam lunam, sicut muscheae omnes habent et erat turris rotunda, vitreis fenestris per gyrum ornata, per quas lumen in ipsum thalamum spargebatur. Sedebant autem duae uxores ejus cum puellis suis in eo et operabantur acu muliebria; ambae autem foeminae erant juvenes pulchrae et Christianae, ut fol. 81 dixi. Accepimus autem a quodam nobis referente, quod illam, quae fuit principalior uxor et senior, accepit vel eripuit de lupanari in Alexandria, in quo prostituta tenebatur. Alteram autem juniorem puellam emerat in Graecia et adolescentulam factam duxit uxorem. Non autem curant Sarraceni aut Mamaluci, quod eorum uxores sunt Christianae de hoc vel de illo ritu. Porro nobis in thalamo stantibus et ornatum aspicientibus dixi ego latine ad dominum domus: ecce, hic est paradisus vester, quid quaeso habebitis in alia vita? Antequam autem responderet, extulit vocem senior uxor, ad loquendum satis promta, quia verba mea intellexerat, dicens: imo, inquit, et hic et in futuro paradiso fruemur. Cui cum dicerem, hoc impossibile fore, illa in contrarium reclamabat. Ego vero suis multiplicibus verbis respondere dedignabar. Juxta hanc cameram erant aliae camerae pulchrae, ad quas intravimus et vidimus.
Post hoc descendimus in curiam. Per ejus circuitum multae erant cellulae et cavernae, una autem bene clausa seris ferreis et repagulis nobis aperuit et introduxit, in qua sedit unus Christianus catenatus compedibus. Ad introitum autem nostrum surrexit et ad pedes nostros cecidit, petens, ut opera misericordiae in eum faceremus, quatenus de istis catenis liberari posset, duobus enim fere annis sic in captivitate deguerat pro eo, quod in Alexandria emerat duos pueros a quodam paupere Sarraceno, cujus erant, eosque in Cretam, unde oriundus fuerat, detulit et baptizari fecit. Vetat autem lex Machometi, quod Christiani non debent emere Sarracenos, nec Sarraceni debent subdi quovis modo Christianis. Cum autem (#83 a#) redisset[TR17] in Alexandriam, venit ad eum quidam Mamalucus, qui emtioni interfuerat, dicens ei: ecce, Christiane, contra legem Sarracenorum emisti duos Sarracenos me vidente et eos abduxisti in locum tuum, nisi ergo me aliquo munere placaveris, domino Soldano accusaberis et hinc absque castigatione non evades. Has minas mercator ille parvi pendit et malis verbis Mamalucum a se repulit, qui statim abiens praefecto Alexandriae eum accusavit, qui eum statim missis servis captivavit et vinctum Cahirum transmisit judicandum. Traditus autem fuit Tangwardino, ut custodiret illum et sententia in eum lata talis fuit, ut e tribus unum eligeret, vel daret quingentos ducatos, vel Christi fidem abnegando circumcisionem acciperet, vel morti alicui se submitteret. Dixit ergo nobis, primum sibi esse impossibile propter tenuitatem suae substantiae; secundum intolerabile; tertium horribile. Impetravimus autem ei libertatem a Tanguardino, ut catenatus incedere posset in curia et aliqui milites pecuniam sibi participaverunt, qua se redemit. Hunc postea liberum in Alexandria deambulantem vidimus. Deinde in alium carcerem venimus, in quo sedebat quidam moestissimus juvenis, per omnia modo sarracenico vestitus, qui fidem quidem Christi abnegaverat et circumcisionem acceperat, sed ad poenitentiam conversus ad Tanguardinum confugit et apud eum absconditus mansit inclusus, quousque sine nota pateret sibi descensus in Alexandriam, a qua in Cataloniam, unde fuerat, remeare posset per mare. Quendam alium juvenem invenimus, de Genua, qui Mamalucus factus fuerat et cum Tanguardino de reditu tractatum habuit. Hic cum vidisset nos, prorupit in lachrimas prae laetitia, videns signatos nos esse cruce, et accurrens in amplexus nostros cecidit et cruces vestimentorum nostrorum deosculabatur et magnis gemitibus ad partes fidelium adspirabat, optime autem latinum loqui novit, cum quo saepe posthac collocutionem habui et multa ab eo didici de vita Sarracenorum, Mamalucorum et sub lege Machometi degentium, de quibus enormia et inhumana, quae non licet homini loqui, audivi.
Post hoc egressi sumus in curiam et ibi vidimus unum saevissimum leopardum, catena alligatum, ad quem suus magister solus accedere ausus fuit, cum baculo tamen, cum minis et clamoribus. Est enim leopardus bestia saevissima, de leonis et pardi adulterio nata, colorem habens varium ut pardus et caput, cauda vero et pedibus leoni assimilatur; est alias praeceps, sitiens sanguinem et bestia fera, quae quidem aliquando domesticatur, sed numquam ad plenum, ut suae crudelitatis obliviscatur. Domesticatur autem ad venationem. Itaque cum ad praedam in venatione ducitur et relaxatur, tunc saltando, non currendo, praedam insequitur, quam si quarto vel quinto saltu capere nequiverit, ferociter iratus subsistit et nisi statim venator furenti bestiam aliquam obtulerit, cujus sanguine placetur, mox in ipsum venatorem vel in quoslibet obvios irruit, nec potest placari nisi sanguine. Ideo venatores semper secum ducunt agnum, quem in hoc casu irato lacerandum tradunt, ut placetur. Ungues habet acutissimos, venenosos, similiter et dentes diabolicos habet et non tantum periculum est in laesione et vulneratione, quantum est in intoxicatione (#b#) veneni ejus, habet enim dentes venenatos et hoc, quod mordet, praeter vulnus intoxicat. Hae bestiae capiuntur juxta Cahirum et Alexandriam et datur unus juvenis pro uno ducato. Capiuntur autem cum humanis stercoribus; habet enim quasdam naturales infirmitates, quibus dum se gravatum sentit, stercus humanum quaerit, comedit et convalescit. Suspendunt ergo venatores vas cum stercoribus in altam arborem, quam dum bestia ascendit, illico a venatoribus capitur. Recitatur in Chronica martyr. sub Heinrico tertio. Dum leopardus hominem vulnerat, tunc infinita multitudo murium accurrit, et super ipsum mingunt, donec moriatur, nec potest protegi a muribus. Dolosus est leopardus, ita, ut etiam leonem dolo vincat: fodit enim sibi specum in terram cum duobus foraminibus, ita quod per unum foramen intrat et per alterum exit, et ista foramina lata et patentia facit, in medio autem ipsum specum strictum facit. Dum autem leo ipsum insequitur, currit in specum, quem leo sequitur, etiam intromittit se et, dum in medium venerit, per strictum ire non potest, sed captus tenetur et leopardus, qui prius per foramen evasit, reingreditur per aliud, sequens leonem in stricto laborantem et ipsum a tergo laniat, mordet, lacerat et occidit.
Deinde duxit nos in atriolum septum, in quo vidimus tres struthiones grandes, quos capiunt in deserto, quorum saepe vestigia vidimus in eremo. Est autem struthio avis paene bestialis, grande habens corpus, paene ad magnitudinem asini, ut dicit Vincent. in Speculo Natur. Ita magnos tamen nos non vidimus, sed ut oves. Habet pennas, sed numquam eis utitur ad volandum, alas habet tenues et plumas sicut lanam, in eundo alas erigit, adeoque in terra currit, ut equos celeritate praecedat, quos etiam prosequitur et fugat, nec eos videre potest propter naturalem inimicitiam. Habet ungulas bisulcas, ad comprehendendos lapides, quos emittit in fuga contra insequentes. Calidissimae naturae est, ita, ut ferrum comedat et digerat, calvescit etiam ita, ut totaliter nudus fiat, sed habet pellem durissimam contra frigus. Dum venit tempus, ut ova pariat, ad stellas plejades oculos levat, nec ovat, nisi ipsos videat, ova autem in sabulo abscondit et eorum obliviscitur in arena, solis autem calore excubantur; egressis autem pulliculis cum gaudio mater eos suscipit et quos in ovo contemserat, de ovo egressos recolligit et magna cura nutrit. Et ideo dicitur Job: Induratur struthio ad filios suos, quasi non sint sui. Et Threnor. IV.: Fiunt populi mei crudeles, quasi struthio in deserto; nam in desertis locis sunt, ut patet Jesaiae 13. et 34.
De[TR18] hoc in aliam habitationem nos induxit et ibi in caveis pendentibus erant pulcherrimi psittaci, mira humanitate se nobis ostendentes, nam communes sunt in illis regionibus illae aves, quia de littoribus indici maris, in quibus gignuntur, ducuntur in Aegyptum. Est autem psittacus avis nobilis, quam veterum error tradit fuisse hominem. Erat enim temporibus Moysi in Thessalia vir Psittacus, prudentissimus, Deucalionis et Pyrrhae filius; hic ad Aethiopes abiit, ubi in maxima veneratione habitus, cum in longissimum evasisset, oravit, ut rebus subtraheretur humanis, cujus precibus dii faciles eum in avem sui nominis mutaverunt et inde omnes psittaci sunt geniti, nec alibi in mundo reperiuntur, nisi in locis, ubi Psittacus regnavit. Haec avis est viridis coloris tota, torque tamen puniceo collum habet ornatum, (#84 a#) grandem habet linguam et latam, unde articulata verba exprimit, ita, ut si eam non videris hominem locutum putes, loquitur autem muliebriter. Ex natura autem imperatores salutat, dicens: Chere, ave. Sed caetera verba dicit instructione, unde quidam sub persona psittaci dicit:
Psittacus a vobis aliorum nomina disco; Hoc per me didici dicere: Caesar ave.