Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 29

Chapter 29 3,439 words Public domain Markdown

Commune valde est apud veteres, loqui de transmutationibus hominum in saxa aut bestias aut arbores, sicut patet de Circe, malefica muliere in monte Circaeo, Campaniae, circa quem adhuc ajunt incolae rugire leones, sibilare dracones ferasque alias, quos ex hominibus incantatrix nunc fecit, de quibus Virgilius multa metra canit; et Medusae flavi et aurei crines per Minervam mutati sunt in angues pro eo, quod Neptunus cum ea concubuit in templo Minervae. Et Alexander Magnus gloriabatur se esse filium draconis, ut Fol. 88. habetur. Et filiae Antiopae mutatae in vaccas, et Jo facta fuit vacca, et Orchades mutati fuerunt in lupos. Perseus etiam cum Gorgonis caput abscissum ostendisset Acrisio, mutatus fuit Acrisius in saxum; et Cinara rex Assyriorum, dum in calamitatem sui filii inciderent, flendo eorum infortunia mutatus fuit in lapidem. Sed et sacra scriptura verissima commutatam esse in statuam salis uxorem Loth testatur, quia retrospexit, ut habetur Geneseos XIX, de quo habetur P. I. Fol. 245. Quod autem herbis aut cantato carmine in belluas et lapides homines transformentur, hoc videtur a multis concedi possibile magicis illusionibus, cum Pharaonis magos ea suis artibus fecisse credimus quae faciebat Moyses virtute divina. Sed de hac re disputare non est nostri propositi. Ad Hippocratis medici filiam redeamus, quae quare in draconem mutata fuerit, non legi, nisi dicere velimus, quod sicut pater ejus multos sanavit, sic illa sua pulchritudine multos intoxicavit, ideo propter aliquod scelus turpe a patre camerae subterraneae fuit inclusa et mortua, quam rudis vulgus suspicabatur vivam, et invenit praedictam fabulam.

Porro praeter hanc filiam aliam habuit, nomine Ageroniam, optimam medicam, quam romani veteres pontifices cultu divino venerabantur XII scil. Januarii eamque solis filiam nominabant, a qua foeminae potestatem medicandi acceperunt, et hodie passim se intromittunt de dandis medicinis mulierculae indoctae, phantasticae, superstitionibus plenae, Bozosae et Beguttae; non Hippocratis filiae, sed Biantis, qui medicus interrogatus ab Iphylo, filios non procreans, quid ad procreandum esset, agedum, suasit ille, ut serpentis potaret venenum; sic et illae delirant fatuellae, communiter contraria monstrant. Et tantum de illo.

Hanc insulam inhabitant[TR153] hodie Cologeri, monachi graeci, et tam strenue eam hucusque tutaverunt, quod Turci numquam eos voluerunt expellere. Praefata igitur die fortiter navigavimus, et ejecti sumus ab insulis Cycladum de mari Aegeo et Carpathico in mare Creticum contra austrum.

Regressus Fr. Fel. Fabri in naves Alexandrinas.

Decima septima die antequam illucesceret, habuimus ventum validissimum, in tantum, quod gubernatores nostri cogebantur polystrelum sursum trahere et accatonem quasi saccum facere, ad impediendum cursum galeae nimium. Dum autem dies esset, vidimus alias galeas, quae nobiscum de Alexandria egressae fuerant, et laetati sumus, et ibi in Alexandrinarum navium classem redii; a qua ad tempus evagatus fui cum peregrinorum navibus, ut supra patuit Fol. 132. Ita prope autem convenerunt naves, quod poteramus (#b#) conclamare, deinde mutatus est ventus, et factus nobis quasi contrarius, et vi et arte retinebant galeas, ne rejicerentur in Cycladum insulas, unde exivimus. Sole autem occidente invaluit ventus, et disgregavit naves ab invicem longe et terribili impetu naves concussit, noctemque inquietissimam habuimus, vidimus autem, quamvis nox esset, prope insulam quandam esse, quam dicebant Aege vocari. Est enim insula deserta, in qua vetustissimis temporibus immanis et saevissimus gigas Aegaeona habitavit et crudelis piratae per maria latrocinia exercuit centum habens famulos, ideo etiam Centumgeminus dicebatur, et aevo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic placuisset, aliquid audebat. Unde nomen ab eo accepit, dictumque est mare Aegeum, sicque hodie vocatur, et juxta hanc insulam junguntur duo maria, Aegeum scilicet et Creticum. Dicunt autem fabulae, quod Jupiter hunc ligavit centum catenis propter sui fortitudinem. Die XVIII. mane recens advenit ventus et reportavit de pelago Aegeo in fretum Creticum et usque ad insulam nos tulit Cretam, juxta quam naves onerariae non solent littus petere, sed naves peregrinorum, itaque portum Creticum intravimus et civitatem Candiam, et necessaria ibi comparavimus. Ingressi autem hospitium, ut verum fatear turpitudinis, ibi comedimus et bibimus; nam in tota urbe non est locus peregrinis ad manendum nisi lupanar, quod tamen lenones ad ingressum dominorum peregrinorum mundant et in honesta transferunt. Sicut enim olim fuit in oriente, quod non erant hospitia, nisi domus inhonestae, ut patet Josuae II. de exploratoribus, qui domum meretricis ingressi fuerant, et Judicum XVI. de Samsone: sic hodie est. Si autem aliqui peregrini alibi volunt manere, magna exigitur pecunia ad emendum omnia, ollas, caldaria et caetera, quae in publicis domibus habentur parata, et non in privatis. Communiter etiam patroni turpitudinis sunt Alemanni, vel sciunt linguam, ideo propter locutionem non obstante inhonestate ingrediuntur peregrini ad eos, quia alias suas necessitates exprimere nesciunt.

Descriptio Cretae insulae.

Cretam sive Candiam descripturus multa gentilium et poetarum facta inducere regio cogit. Sicut enim descriptio terrae sanctae complectitur sacras historias, sic descriptio Graeciae, maris et insularum ejus fictiones implicat poeticas. Nam sicut in terra sancta exortae sunt veritates theologicae, sic in Graecia ortae sunt fictiones poeticae. Et sicut in terra sancta apparuit unus Deus et homo verus, sic in terris his apparuerunt plures homines, dii falsi. Et sicut terra sancta habuit homines sanctos, sic terrae illae habuerunt homines spurcissimos, de quibus quidem taedet me dicere, sed superato taedio occurrentia de his tangam.

Hujus insulae nomina sunt plura: olim enim dicebatur Oceania, postea Macaroneson, deinde Creta, demum Centopolis, Aërea et Candia. Primum nomen habuit a quodam dicto Oceano, quem credunt ibi habitasse, et filium Coeli et Vestae sive Terrae eum dicebant, a quo et mare mundum circumiens Oceani nomen accepit, eumque pro summo Deo colebant, imo et patrem deorum dicebant, illi praecipue, qui humiditatem principium omnium rerum esse dicebant.

Dicta etiam fuit Idaea haec insula, ab uxore Jovis Idaea dicta, ex qua multos genuit gentilium deos, ipsamque diis consecrarunt ita, ut ab extremis mundi finibus transmitterentur homines et pueri immolandi daemonibus in Idaeam vel Cretam mactandi, quod Apollo Delphicus oraculis consuluit, ut patet per Eusebium de praeparat. evangel. L. 7. C. 10.

(#167 a#) Aliud nomen, Macaronesum, habet propter singularem bonitatem ejus, nam Macaronesum idem est, quod beata insula; est enim una de his insulis, quae ab antiquis reputabantur paradisi, et ideo praecipui dii eam inhabitavere.

Aliud nomen, quod est Aërea, habet propter aëris temperiem et sanitatem. Illud vero nomen, quo etiam sacra scriptura et historiae eam nominant, est Creta, venit ab ipso nomine Cureta, vel habet ab una nympha Hesperidis filia, quae dicebatur Creta, secundum Plinium. Sed hoc nomen Cureta habet a Curetis, primis insulae possessoribus. Alii dicunt, quod hoc nomen accepit a quodam filio Demogorgonis, Cres dicto, qui a se eam denominavit et in ea regnavit tempore Abrahae patriarchae, ante Christi nativitatem 1848. Veteres patrem ejus Demogorgonem dicebant esse omnium deorum primum et patrem, a nemine genitum, aeternum et rerum omnium parentem, atque in visceribus terrae delitescentem rati sunt; hujus autem insipidae credulitatis non a studiosis hominibus habuisse principium, sed a vetustissimis Arcadum rusticis, qui, cum homines silvestres essent et viderent, terram sponte sua silvas et arbusta, quandoque flores, fructus et semina emittere, animalia cuncta olere, et demum in se omnia morientia suscipere, montes flammas evomere, e duris silicibus ignem excuti, ex concavis locis ventos exhalare, ejusque e visceribus fontes, lacus, et flumina fundi et maria, aestimabant, aethereum lumen etiam et stellas e terra excrevisse. Sicque terram deum esse non simpliciter dicebant, sed illi mentem implicitam esse, divinum intellectum, et nutu ejus agerentur ista, eamque mentem in subterraneis habere sedem arbitrati sunt. Cui errori auxit fidem apud rusticos, antra et profundissimos terrarum abditus intrasse nonnumquam, cum in processu languescente luce silentium augeri videatur, subintrare mentes cum nativo locorum horrore religio consuevit, et ignaris praesentiae alicujus divinitatis suspicio, quae a talibus suspicatam deitatem non alterius quam Demogorgonis existimabant, eo, quod ejus mansio in terrae visceribus crederetur, e quibus et Cretem filium huic insulae misisse credebant; sunt enim in ea plures horribiles speluncae, in quibus antiqui oracula Demogorgonis quaerebant.

Alii dicunt, insulam illam esse Cretam dictam propter terrae illius albedinem, quia creta, qua scribitur ad parietes, est in ea copiosa et optima. Alii dicunt, quod licet Creta sit pars Graeciae, tamen antiqui Graeci nolebant, quod illi de ista insula in nomine cum eis participarent, sed dicerentur Cretes, et non Graeci, quia Cretenses erant malitiosi.

Dicitur etiam Candia, a terrae candore, quia gleba est candida. Et dicta fuit Centopolis, quia centum egregias habuit olim civitates. Antiqui dicebant hanc insulam esse in mundi medio constitutam, et tripartiti orbis tenere medium, Asiae scilicet, Africae et Europae, et idcirco opinari potest, eam Oceaniam esse dictam, quia sicut oceanus mundum ambit et includit, sic Oceania ambitur et includitur mundi partibus; ideo ponebant, eam esse paradisum et voluptatis locum, sub ea ponebant infernum esse, quapropter in ejus altissimo monte Idone posuerunt statuam vel idolum cujusdam senis, cujus caput aureum, pectus et brachia argentea, corpus et renes ex aere, tibiae et crura ex ferro, pedes autem ex cocta terra. Ad hanc statuam dicebant spectare omnem corpoream molem mundi. Ex rimulis hujus idoli sudabant semper lachrimae, quae collectae per cavernas defluebant (#b#) et collectae stagnum faciebant, ex quo consequenter fluvius generatus in terrae viscera per hiatum incidebant, quem in profundum inferni cadere credebant ad locum damnatorum, eumque Achorontem fluvium nominabant, quia forte idolum, a quo fluebant aquae, dicebatur Acharon. De hoc flumine infernali mira dicunt poetae in multis locis, et Eusebius de Praep. Evang. de eo facit mentionem L. II. C. ult.

Sic ergo antiqui credebant infernum esse in terrae centro, et supra paradisum, et Cretam sive Oceaniam esse beatitudinis locum, sub eo vero infernum, et ideo ad hanc insulam tamquam ad medium omnia essent migratura. Pro quo est notandum, quod de medio mundi possumus loqui tripliciter. Uno modo de illo punctuali medio, ad quod spectant omnes partes aut lineae protractae a limbo oceani contra eum. Alio modo accipiendum medium solum terrae habitabilis, mensurando a locis habitabilibus usque ad medium. Tertio modo accipiendo, medium per respectum ad tres mundi principales partes. De primo orbis medio, ubi sit, vere scit orbis conditor, qui et latitudinem maris et terrae magnitudinem, profundum abyssi et coeli altitudinem dimensus est. Multi tamen opinati sunt, hoc mundi medium in Jerusalem, in loco, ubi passus est Dominus, uti patet P. I. Fol. 117. Multi autem non credunt, in Jerusalem posse esse centrale medium mundi, et plures de hoc disputationes fiunt. Dicunt tamen, quod medium mundi secundo modo acceptum est in Jerusalem. Medium vero tertio modo est in Creta, quod patet, quia ad eam insulam maria trium orbis partium terminantur. Nam illi ab arctoo Aegeum est mare et ab occiduo Jonium seu Myrteum, quae Europae sunt maria; a solis ortu est illi Icarium mare atque Carpacium sive Aegyptium, quae Asiatica maria sunt. A meridie vero et occiduo Afro alluitur ponto, et sic tribus orbis partibus terminus est. Quomodo autem totus mundus in has tres dividatur partes, breviter sic accipitur: Asia, prima et major mundi pars, incipit ab oriente extenditurque lateraliter hinc usque ad septemtrionem, illinc usque ad torridam zonam terminaturque ab occidente septentrionali Tanai fluvio, qui ex Riphaeis montibus profluens grandis efficitur et per multarum regionum decursum paludibus Maeoticis illabituri ponto Euxino jungitur per strictum; ab occidente vero meridionali Nilo terminatur, et haec pars mediam partem nostrae habitabilis obtinet.

Dictaque est Asia ab uxore Iapeti quondam potentissimi hominis, quae dicebatur Asia et orientis regna tenuit. Et ab oriente habet haec pars ortum solis, a meridie oceanum, ab occasu nostro finitur mari, a septemtrione Maeotide lacu et Tanai fluvio, habetque multas provincias et varias gentes.

Africa, alia mundi pars, et minor inter tres, terminatur ab oriente Nilo, Aegypti flumine, a meridie torrida zona, a septemtrione mediterraneo mari, ab occidente mari Atlantico.

Dicitur autem Africa quasi aprica, eo quod soli sive coelo sit pervia et aperta, ideo horrori frigoris nullatenus est subjecta. Et quamvis haec pars sit minor spatio quam Asia et Europa, ditior tamen est et mirabilior, in auro enim et gemmis et terrae frugibus ditissima est valdeque mirabilis in diversis monstruosis hominibus et bestiis. Vel dicitur Africa ab Afer filio Abrahae, qui ex Ketura natus ei fuit et eam regionem incoluit.

Europa ab oriente Tanai flumine terminatur, ab occidente mari Gaditano, a meridie (#168 a#) mediterraneo mari, et a septemtrione frigida zona. Dicta est autem Europa a filia Agenoris[TR154] regis Tyri, de qua talis fertur fabula. Cum esset virgo pulcherrima et cum suis sodalibus in pratis Phoenicum supra littus luderet, transformavit se Jupiter in candidum taurum et pulcherrimum et armentis ibi in pascuis existentibus immiscuit. Hunc cum[TR155] cerneret virgo, pulchritudine et mansuetudine ejus delectata illum primo tractare manibus coepit ac inde ejus conscendit dorsum, qui paulatim procedens contra mare cum ea in mare prosiliit, quae territa manibus cornibus apprehensis se tenuit, ille autem transnatans cum ea usque in Cretam insulam, de qua nunc sermo est, deduxit, ubi in veram redactus formam eam in uxorem accepit et ob ejus eximium amorem, ut maneret ejus memoria perpetua, tertiam mundi partem ab ea denominavit Europam.

Haec Europa spatiis major est Africa et minor Asia, et quamvis sit minor Asia, ei tamen par est in populorum numerositate, et forte multo major, populos enim, ut dicit Plinius, alit corpore majores, viribus fortiores, animo audaciores, forma et specie pulchriores quam Asiae vel Africae regiones.

Hae tres mundi partes mari mediterraneo intersecantur, et maria trium partium ad Cretam insulam terminantur, quae est insula suavissima, fertilissima, inter paradisos terrestres computata. Sunt enim sex terrestres paradisi: unus in occidente versus Zephyrum seu favonium; alterum in aequinoctiali inter Eurum et Euronotum; tertius, de quo Beda loquitur, inter cancri tropicum et circulum antarcticum; quartus paradisus est versus orientem ad Eurum ultra aequinoctialem, in quo sunt arbores solis; quintus est ad polum arcticum, de quo Solinus loquitur; sextus etiam invenitur in occidente, de quo Jeronymus: quod senatus populusque Romanus mandavit, summum sacrum pontificem nisi de Italiae deliciarum horto eligi.

Praeter hos paradisos multos invenimus, de quibus antiqui scripserunt, sicut Plato in Gorgia dicit: ego, inquit, verissimum arbitror, quod qui juste sancteque vixit, eum postquam mortuus fuerit, in beatorum insulas profectum absque ullo incomodo summa in beatitudine vivere. Ex quo patet, quod quasdam insulas paradisos et beatitudinis locos esse aestimavit. Diodorus Libr. III. dicit, insulam esse in meridionali oceano, de qua mira narrantur, quam felix terra et felices ejus inhabitatores, nam insulae virtus aërisque temperies terram sua sponte frugiferam ultra quam satis est reddit sine hominum labore ac sollicitudine, sunt ibi aquarum fontes permagni, ex quibus partim aquae calidae ad usum balneorum ad curandosque morbos manant, partim summa dulcedine frigidae, quae ad valetudinem conferunt. CL annos vivunt: mos est eis ad certam usque aetatem vivere, qua peracta variam sibi mortem sponte constituunt: Ocanima est apud eos herba, supra quam si quis jaceat, in suavem deductus somnum moritur. Ad hane proficiscuntur Aethiopes maximis cum periculis, et dum advenerint, aestimant se adeptos beatitudinem.

Aliam insulam magnam in oceano esse asserunt, non minus priore felicem, saluberrimi aëris glebaeque optimae, quam etiam paradisum putabant, de qua Libr. VI. Diodorus loquitur. Sic et insulas fortunatas beatitudinis loca esse crediderunt, et ob ubertatem rerum Fortunatae sunt cognominatae. Hae enim insulae omnibus propinquis, non solum priscis sed etiam nostris temporibus, bonitate soli, locorum amoenitate et salubritate, aëris felicitate praestant, ita, quod vere felices beataeque dici queant. Insuper Plato paradisos posuit quosdam hortos Jovis, ut Eusebius de praepar. evang. Libr. 12. C. 6. ponit. Et multa his similia invenimus, et quia Creta, de qua sermo est, singularis erat deorum habitatio, de qua utilibus legibus mundum regebant, eam veteres paradisum aestimabant. Haec insula tale fertur in fabulis habuisse initium. Dum Graeci a Trojanis bellis continuis urgerentur, Graeci uxores suas in eam insulam, quae adhuc inculta et nondum inhabitata erat, transtulerunt. Bello autem diutius durante foeminae pro viris anhelabant et impatientissime eorum absentiam tolerabant diisque se devovebant precantes pro consolatione. Dii vero pro calamitate muliebri miserti in insulam descenderunt easque mulieres omnes impraegnaverunt et filios ac filias genuerunt. Finito praelio Graeci suas uxores reacceperunt, derelinquentes pueros genitos in insula, qui pessimi homines facti sunt, uti germen daemonum mundum turbaverunt. Nam dii isti, patres Cretensium, non alii nisi diaboli fuisse probari potest ex sacra scriptura, quae dicit ad Titum Cap. 1: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Quod dictum Epimenides poeta contra Cretenses intulit, et S. Paulus idem assumit, dicens: esse verum testimonium, Capite ubi supra. Si ergo sic est, quod Cretenses semper sunt mendaces, semper fuerunt filii diaboli, cum secundum Domini sententiam Johannis VIII. diabolus ab initio in veritate non stetit, sed mendax est et pater mendacii. Si semper malae bestiae,[TR156] semper fuerunt hominibus insidiosi, quod etiam de diabolo dicitur, quia insatiabilis homicida est. Idem ex alio patet, quod scilicet Cretenses a diabolo sint: nam Johannis I: qui de terra est, de terra loquitur, qui de coelo, de coelo. Sic qui de inferno loquuntur, de inferno. Cretenses autem in omni locutione, jocosa et seriosa, falsa et vera, semper nomen diaboli assumunt, et secundum verbum est diabolus. Unde dicunt pro certo, quod puer, antequam sciat vocare patrem suum, scit nominare diabolum. Et hoc hodie experti sumus in hac insula. Idcirco propter singularem illorum hominum nequitiam placuit antiquis Graecis non Graeciam sed Cretam eam terram nominari. Haec insula celeberrima apud veteres fuit, et creberrime carmina poetica canunt. Nam in ea Saturnus creditur ille vetustissimus esse progenitus et frater ejus Titan et sorores. Titan autem, cum esset major natu, regnare voluit, sed quia turpis facie fuit, et (#b#) inhumanus gigas, suasum est Saturno accipere sibi regnum. Titan autem, videns fratris sui ambitionem, cessit regno illa conditione, ut si quis nasceretur virilis seminis ei, mox eum necaret, hoc pacto sperans tandem regnum in suorum filiorum potestatem deventurum. Natum ergo primum filium necavit. Alii dicunt, quod omnes suos filios devoravit et statim devoratos evomuit. Porro, dum uxor ejus Opis iterum concepisset geminosque edidisset, Junonem foeminam et Jovem marem, obtulerunt patri Junonem et lapidem, dicentes, Opem cum Junone petram genuisse, Jovem autem clam in altissimum Cretae montem Idam alendum matri transmisit, et Curetis populis transmissus est, quem Melissëus rex Cretae assumsit eumque duabus suis filiabus commendavit, quae eum melle et caprino lacte nutrierunt. Alii dicunt, quod melle tantum sit nutritus ab apibus. Nam dum puer fleret, ne audiretur ejus fletus, cymbala, tympana, clypeos et arma pulsabant, ad quorum sonitum suo more convolantes apes mella in os parvuli Jovis inferebant; ob quod beneficium postea deus factus, hanc contulit apibus gratiam, ut sine coitu generarent.

Fingunt alii dicentes, eum Nymphas in apes convertisse, a quibus nutritus sit. Hic ergo cum adolevisset, insulae regimen accepit et ex ea paene totum mundum turbavit et fratrum suorum dominus factus cum eis immanes gigantes, Titanes, devicit, eosque montibus supposuit; patrum suum Saturnum de regno expulit usque in Italiam, ubi tunc Janus[TR157] regnavit, qui eum benigne recepit et conregnare permisit, Saturnus ergo multo populo ostendit antea non cognita, et inter alia cum eo usque ex pellibus pecudum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus aera signavit et nomen apposuit suum, ex parte una Jani, sui susceptoris, bifrons, ex altera vero navem, eo, quod in navi venisset.

Sub illis duobus regibus fuere aurea saecula in Tuscia et in Italia, quia nihil privatum, sed omnia erant communia. Igitur Jupiter, rex Cretae, cum quinque vicibus totum mundum peragrasset et ubique tam in campestribus, quam in montibus sibi templa construxisset seque deum esse populis nuntiasset et populum humaniter vivere instruxisset; fratribus suis divisit imperium, dans Plutoni inferorum dominium, Neptuno maris, reservans sibi coeli dominium. Tandem post multa vitam commutavit et moriens ad deos abiit, eumque sui filii constructo decoro sepulchro in Creta juxta Aulacium oppidum sepelierunt; quem Cretenses pro summo Deo coluerunt eumque aliis terris colendum praedicaverunt, cum tamen fuerit vitiosissimus homo et immundissimus, ut Augustinus libr. II. de Civitate Dei Cap. 7. ostendit. Unde vitiosi homines ad palliandum sua scelera eum pro deo coluerunt. Non solum autem Cretenses pro deo Jovem suum habuerunt, sed et prudentissimi Graeci, qui ipsum mundi mentem arbitrantes, quae in se ipsa mundum continens produxit. De quo Orpheus, Graecorum theologus, carmen edidit valde magnificum et omnino divinum, ut patet per Eusebium de praepar. Evangelica L. III. C. 3.

Qualis homo fuerit Jupiter ostendit Lactantius L. 16, qui, inquit, Jupiter, qui in solemni precatione optimus et maximus nominatur? Nonne a sua prima pueritia parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit nec exspectare finem decrepiti senis voluit cupiditate regnandi, et cum primum solium paternum et arma cepisset, bello a Titanibus lacessitus, quibus victis reliquam vitam suam in stupris adulteriisque consumsit. Omitto virgines, quas imminuit, illud enim tolerabile judicari solet. Amphitryonem ac Tyndareum praeterire non possum, quorum domos dedecore ac infamia (#169 a#) plenissimos fecit. Id vero summae impietatis et sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum, parum enim ei videbatur, si in expugnanda pudicitia maculosus esset et turpis, nisi etiam sexui suo injuriam faceret. Miror profecto illius rudis aevi insaniam, ut quod ex homine natum, passibilem atque mortalem viderant et servum vitiorum multorum experti fuerant ejusque jam mortuum cadaver ante oculos habebant, Deum, et summum optimumque Deum tam inconsulte crederent. Sinamus ergo veteres in sua fatuitate et ad propositum de Creta insula redeamus.

De Creta.