Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 28

Chapter 28 3,230 words Public domain Markdown

Turci etiam quatuor vicibus diversis temporibus eorum agros invaserunt et civitatem oppugnaverunt et tamen non victoriam, sed maximam cladem reportaverunt. Causa vero, quare Turci insulae illi tam infesti sunt, est illa, quia ab antiquo pertinet ad imperium constantinopolitanum, quod idem Turcus magnus sibi subjugasset, et omnia illius imperii. Venerunt ad eum Johannitae. petentes manere in possessione insulae. Turcus autem certum tributum annuum eis imposuit et eos in insula manere permisit, sed quia non solverant, eos manu armata aliquotiens est aggressus, sed non profecit. Haec recitavit mihi quidam cliens Rhodiensis. Per XXIV annos continuos excogitaverunt mille modos, qualiter hanc insulam subjicerent aut tributariam haberent, aut amicam, sed Domino auxiliante nihil proficere usque ad hanc horam potuerunt. Novissime autem anno Domini 1480, eo scilicet anno, quo in itinere primae meae evagationis constitutus eram, Machumetus Othomanus Turcorum bellicosissimus princeps, duobus jam imperiis adeptis et XII regnis subactis multisque potentatibus devictis, adorsus est quoque hanc Rhodiam civitatem sibi vindicare, et Rhodiorum militum delere nomen si posset, omnino destinabat, quapropter ingenti exercitu comparato et centum velorum classe instructa, Bassam quendam graeculum, virum in armis exercitatissimum ex nobili Palaeologorum familia natum, expeditioni praefecit, qui cum centum millibus armatorum et XVI ingentibus machinis aliisque armamentis hostili animo in Rhodum duxit et statione mari terraque firmata ingenti tumultu urbis moenia bombardis dilaceravit, porro S. Nicolai custodem portus dejecit, molendinarum turres XIII prostravit, alios etiam turres et muros machinarum importunitatibus invalidavit, fossata urbis terrae reliquae coaequavit et fortalitia rupit. Verum cum omnem agrum insulae depopulatus fuisset, et Rhodios milites per novem et LXXX dies (#b#) cruentissimis proeliis vexasset, tum divino auxilio et clarissimi illius principis Magistri Petri Dambussa sollertia Turci omnes maxima ignominia et caede discessere. Ferunt autem, quod dum Turci ultimo impetu urbis moenia conscendissent numero ad XL millia, eo in conflictu vexilla Domini nostri Jesu Christi et beatissimae virginis Mariae, ac maxime Johannis baptistae Christiani erexerunt divinumque auxilium valido cum clamore imploraverunt, armati contra locum ingressus inimicorum procedentes, et hoc dum fieret, candidissima virgo cum clipeo et hasta in manibus apparuit, et quidam homo vili veste obsitus, sed splendidissimo stipatus comitatu, praesidio militibus adfuit, quae visio non solum a nostris sed a Turcis etiam apertissime visa tantum eis terrorem incussit, ut ultra progredi non possent, sed aversi retrorsum, prolapsi de muro se ipsos peremerunt plurimum statimque solventes classem discesserunt, nihil ibi relinquentes nisi campum repletum cadaveribus et littus maris infectum humano sanguine, sicque naves vulneratis repletas abduxerunt et multa millia corpora mortuorum suorum in littore combusserunt et in mare projecerunt; et multa alia memorabilia in hac obsidione contigerunt, de quibus confecta sunt diversa opuscula, et ego ipse, quia tunc in mari eram, confeci de hoc libellum singularem. Egregie tamen de hoc bello scribit quidam orator insignis, Guilielmus vicecancellarius Rhodiorum, quem ego vidi, ejusque inscriptionem inseruit dominus decanus Moguntinus suo peregrinario, cui legere placet ibi videat, ego vero persequar sequentia obsidionem, de quibus supra P. I. Fol. 18. feci mentionem.

Eodem tempore, Turcis in obsidione ea debachantibus, ego cum pluribus eram in Jerusalem, in reversione autem declinavimus de mari syriaco in mare creticum fugientes a mari asiatico Aegeo propter Turcos; sed quadam die galeam Venetianam obviam habentes, cum audivissemus, Turcos obsidionem Rhodiae solvisse, convertimus nos ab Africa in Asiam et Rhodum appulimus. Quanta autem ibi fuerit violentia et agonia, oculis perspeximus cum stupore et ammiratione et non sine piarum lachrimarum effusione. Invenimus enim per circuitum urbis totum campum defossatum subterraneis habitaculis et diverticulis repletum, et mirae humanae industriae ibi opera vidimus. Sed et corpora humana inhumata ibi multa valde invenimus, et campum humano sanguine infectum et multa membra abscissa dispersa vidimus in littore et in terra et multam congeriem sepulchrorum; nam obsidionis tempore ceciderunt, ut dicitur, novem millia Turcorum, et millia XXV vulneratos et mutilatos abduxerunt. Vidimus etiam deturpatam faciem pulcherrimae civitatis, ita ut prioris urbis facies penitus perdita esse videatur, muri enim crassissimi et turres altissimi, propugnacula et dominorum palatia tamquam gigantea cadavera prostrata jacebant. Nec mirum! injecta enim (#164 a#) fuerunt per Turcos tria millia quingenta saxa bombardarum sphaerica, quibus vidimus conspersas plateas, sed et super muros et in fossatis ingenia bellantium mirabilia perspeximus.

Porro ibi victores laetissimos invenimus, laborantes in ruinarum remotione et murorum ac turrium novarum exstructione, primo tamen turres molendinarum, quos omnes dejecerant inimici, erigere satagebant pro quotidiani panis usu. In illa civitatis purgatione et reaedificatione vidimus Turcos, compedibus ferreis vinctos, portare saxa ad muri, quem destruxerant, reformationem. Sed et sanctissimus pro tunc papa, Sixtus IV., sollicitus manum apposuit ad illius urbis reaedificationem et per mundum maximis datis indulgentiis cunctos fideles ad hoc induxit. Et quia Judaei et Graeci, qui intra urbem tempore obsidionis inventi fuerant, fidelissime laboraverant seque audacius ad mortis pericula dederant per urbis defensionem, indulsit idem papa, ut Judaeis nova aedificaretur synagoga, dispensans in juribus et legibus hoc vetantibus sub poena L librarum, ut patet C. ti. infi. et C. Judaei de civitate etc. De Judaeis et ibidem C. consuluit. Ipsis et Graecis secundum eorum ritum jussit fieri ecclesiam.

Cum ergo civitas jam reaedificata staret, occulto Dei judicio aliud turbativum Rhodiis accidit, improvise enim tota insula tremere coepit et tanto motu agitabatur, ut turres, quas Turci reliquerant, dejicerentur, et muri, quibus prae crassitudine nocere non potuerant, scinderentur et multa aedificia ruerent. Haec in secunda mea peregrinatione vidi et ab omnibus Rhodiae militibus audivi, quod major angustia, timor, tremor et pusillanimitas cunctos acceperit in illis terrae motibus et majus nocumentum factum fuerit, quam in omni Turcorum impetu.

Non longe a Rhodo habent domini milites munitissimum castellum in Turcorum confinibus, quod nominant S. Petri castellum, quod magno sumtu in insula custodiunt, quod non parvo eis usui et Christianis est, qui manus Turcorum incidunt saepe eo fugientes salvantur, in quo ingentes canes tenent et nutriunt ferocissimos, quos per circuitum castelli currere permittunt, de quibus pro vero dicitur, quod Christianos odore cognoscunt[TR149] eisque adventantibus blandiuntur, Turcos vero latratu horribili produnt et morsibus insequuntur, sicut etiam superius dixi fol. 120. de porco in Alexandria, et P. I... de cane in hospitio fol. 32. Habent enim se canes isti ad Christianos, sicut canes Capitolii ad Scipionem, cui canes occurrentes numquam latratu prodiderunt, quare murmure vulgi dicebatur, quod a Jove esset in serpentem mutatus. Non sic canes Actaeonis venatoris; de quo fabulantur, quod dum venaretur, cum canibus lassus intravit vallem Gargophiae, ut se in fonte refocillaret; dum autem accederet, vidit Dianam nudam se lavantem; hoc dum Diana aegre tulit, assumtam manibus aquam in faciem ejus sparsit, qui repente in cervum conversus est, quo facto canes sui eum comederunt.

Hoc castellum S. Petri a quodam Teutonico, Suevo industrioso est primo inchoatum, hoc modo: cum domini milites Rhodenses nihil penitus haberent in continente ejus propinquo et solam insulam possiderent, incidit Commentatori, domino Johanni Schlegelholz, qui de insula lacus Podamici prope Constantiam de domo Johannitarum Meinaw Rhodum advenerat, aedificium aliquod in continenti erigere; assumtis autem militibus et servis navigavit in continentem terram Turcorum, quam nominant Tharsiam, et prope littus maris invenerunt campum delectabilem, in quo certis anni temporibus nundinae Turcorum sunt et multa hominum millia ibi confluunt. Designata pecia campi locum pro aedificio optaverunt, quod videntes Turci eorum vicini et fautores opus dimittendum persuadere conati sunt dicentes, totam Turciam per hoc commoveri posse, nec esse aliud venturum, nisi ut erecta per Turcos discerperentur. Imperterritus autem vir primo locum fossa et vallo munivit, deinde, quoddam ligneum fortalitium erexit, in quo positis speculatoribus fundamenta pro fortissimis muris fodit et jecit, et paulatim murum aedificavit. Hoc cum saepe Turcorum capitaneis delatum fuisset, habita principum congregatione dissimulare decreverunt usque ad castelli consummationem, ut tunc collecto exercitu sine labore arcem acciperent; sicque aedificaverunt inexpugnabile castrum, quod Turci numquam vi capere[TR150] potuerunt, verum dolo et fraude noctibus furtive multa et saepe attentaverunt. Quod considerantes Johannitae canes pervigiles per gyrum castelli locaverunt, qui omnia se moventia latratibus et morsibus produnt, Christianos a Turcis evadentes et ad castellum transfugientes odoratu cognoscunt. His canibus tantum insidiantur et Turci ipsi, et quicumque Turcus aliquem de eis occiderit, statutum pondus auri de publico aerario habet, et qui canem vulneraverit, etiam suum habet pretium, nec hodie est Turcorum proelium in homines castelli, sed totum proelii pondus est versum in fidelissimos custodes (#b#) Christianorum, canes.

De fidelitate canum illorum ad suos dominos mira dicuntur et referuntur, sicut etiam paene incredibilia de canibus scribunt in libris naturalium de bestiarum conditionibus. Dicitur de cane Titi Sabini, quod dominum suum nec in carcere nec in morte dereliquit, sed moestus, edens ululatus, continue cum mortuo mansit, cui cum quidam cibum adjecisset ad os defuncti cibum tulit, et cadavere in Tiberim[TR151] projecto, ut corpus sustentaret, saliens

in aquam subternatavit. Canis etiam Jasonis Ciliciae cibum noluit capere interfecto domino suo. Leguntur etiam canes pro dominis suis usque ad mortem pugnasse. Sic et canes praefati castelli pro Christianorum defensione morerentur. Ex opposito enim Rhodiae interjacente profundissimo maris brachio Turcorum terra adeo est propinqua, quod homo valide vociferans posset in Turcia audiri. Unde a Rhodo navigando in medium Cycladum pervenitur ad insulam Delos, quae olim Ortygia dicebatur, eo, quod ibi primum visae sunt cothurnices aves, quas Graeci ortygias vocant. Ad hanc insulam confugit Latona a Jove, quam prosequebatur [Juno] eo, quod concepisset geminam prolem de eo, peperitque in ea primo Dianam, quae e vestigio surgens obstetricis officium in nascituro fratre matri praestitit et Apollinem nascentem suscepit, qui mox sagittis pythonem, matri insidiantem, interemit et dare responsa divina coepit.

Sic in hac insula geniti sunt duo magni veterum dii, Diana scilicet, de qua habetur Actor. 19., et Apollo, in responsis dandis maximae celebritatis, in tantum, ut etiam Christiani oracula Apollinis aliqua pensent, ut est illud: Gnothi seauton, id est, Cognosce te ipsum. Et Augustinus L. III. de civitate Dei C. 14. dicit, quod oracula Apollinis partim fuerint a Deo et bona, partim a diabolo et mala, et dicebatur deus divinationum eique corvus adjungitur, quia corvus dicitur habere LXIV vocum mutationes, ex quibus optime augures futura comprehendere asserebant. Dicitur etiam deus sapientiae, quia physicus magnus erat et inventor medicinae optimaque consilia dabat, tam in naturalibus quam in moralibus. Ferunt hanc insulam olim solitam cum undis fluctuasse semper, pro quo cum Apollinis oraculum petitum fuisset, respondit, ne in ea mortuum corpus sepeliretur, et jussit sibi sacra quaedam ibi celebrari, quibus factis cessavit terrae motuum infestatio.

In hac insula sanctissimae crucis virtus mirabiliter est praesignata, nam cum perpetuo olim tremeret et una cum fluctibus moveretur, consulto Apollinis oraculo contra hoc periculum, dicit sibi fieri simulacrum ex materia dignissima eique divinos honores impendi. Congregatis igitur prudentissimis de materia simulacri disputabant. Primum ergo visum, fuit de auro et argento, sed inspecta veritate refutarunt haec, quia infoecundae terrae atque infelicis morbi colores esse putabant, et invidiosa possessio esset. Aes etiam et ferrum abjecerunt, quia belli sunt instrumenta. Sed nec ebur placuit, pro eo, quia animam deposuit. Lapidem omnino materiam inanem esse dixerunt. Sic ergo Crisichthon vates lignum omnibus praetulit et ligneum simulachrum fabricatus Apollini insulam securam reddidit. Sed et Palladi constitutum legimus ligneum simulacrum. De his vide in Eusebio de praeparat. evangelica L. 3. C. 3. Ad hanc insulam profectus est cum universo exercitu suo ille audacissimus tyrannus Brennus, Suevorum princeps, qui subjugata Roma cum Italia Graeciam vastavit et non solum in homines sed et in deos desaeviit, qua propter in hac insula responsum lugubre Apollinis accepit, et ita ei accidit ut audivit, sicut infra patet fol. 227 a.

Dicta autem est haec insula Delos, ut fertur: post diluvium Ogygis temporibus, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras haec insula Lunae et Solis radiis illuminata est sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata sit visibus humanis, nam delon graece manifestum dicitur latine.

Juxta hanc insulam navigavimus et in ejus portum non appulimus. Non longe ab hac Delos insula est Melos alia insula dicta, rotundissima, non magna, sed fertilissima. Alia Cycladum non longe ab his dicitur Paron, in qua fui, quam iam Paris nominant, a quodam nepote Jasonis sic dicta. Alia dicitur Carpatus, insula Cycladum magna, a meridie posita contra Aegyptum, a qua Carpaticum mare appellatur, sicque est vocata propter celerem fructuum maturitatem. In hac insula primo fuerunt naves magnae fabricatae, quae dicuntur Carbases vel Carpaticae ab insula. Tenos alia Cycladum insula, a quodam juvene, Tenos dicto, sic vocata, de quo fertur, quod dum infamatus esset, quod suam novercam cognovisset, navem ascendit et fugit in incertum, per mare tristis evagabatur. Videns autem hanc insulam eamque nondum ab aliquo inhabitatam reperiens, sibi ejus dominium vindicavit eique nomen a se imposuit, estque in parte septemtrionali ultima. Alia dicitur Cytherea Cycladum in parte occidua sita, cujus Porphyris antea nomen (#165 a#) fuit, Cytherea autem vocata, quia ex ea Venus (alia a Cypria Venere) fuit orta, et a Paride sub oppido ejusdem insulae Helena fuit rapta. Alia insula Cycladum dicitur Icaria, quae Icario mari nomen dedit. Haec inhospitalis est, cum undique sit importuosa nec navibus adiri possit. Dicitur autem, Icarum Cretensem ibi naufragio interiisse ei de exitu hominis impositum nomen loco. Alia Cycladum dicitur Naxon, prius Strongile dicta, quae fertilitate caeteras vincit, ex qua olim Jupiter[TR152] fertur, contra Titanos ad bellum processisse. Alia dicitur Cya, Syra lingua, eo, quod mastix ibi gignitur. Alia est Samos dicta, quae antiquitus dicebatur Parthenia. In hac insula nata est Juno, quae errore gentilium putabatur mater deorum, et Sibylla Samia et Pythagoras Samius. Haec insula erat apud veteres celeberrima propter Junonis venerationem, et ibi erat templum insigne Junonis. In hac insula primo fictilia vasa sunt inventa, ideo vasa samia appellantur. De praedicta Junone mira fabulati sunt veteres, omnia tamen ex ratione aliqua, quantumcumque effectibus naturae improportionata videntur. Inter alia dicunt, eam fuisse pulcherrimam et invitatam ab Apolline ad convivium ab eoque sibi lactucas agrestes appositas, quas cum comedisset cum desiderio, illico praegnans effecta est peperitque Heben filiam sine viro. Supra hanc insulam contra aquilonem declinando in orientem est Pathmos insula, non inter orbem Cycladum, in quam S. Johannes evangelista relegatus exilio dicitur, ibique Apocalypsim conscripsit, a qua directa navigatione contra orientem in Asiae loca venit et in Cariae provinciam, in qua est Ephesus. Caria regio ab oriente habet Lyciam, et est Caria dicta a Carro, rege primo ejus, qui adinvenit primo carros vel bigas aut currus, et fuit primus auriga fuitque filius Erebi et Noctis, quem finxere veteres esse factum post mortem nautam infernalem, qui animas morientium ad profundiora Erebi transfert per Acherontem fluvium.

In hac Caria est civitas Halicarnassus, in qua sepulchrum fuit tam magnificum, ut inter septem orbis spectacula computaretur, quod quondam foemina suo viro construxit defuncto. In ea provincia est Ephesus, ut dixi, in qua S. Paulus et S. evangelista Johannes mira egerunt. De hoc habetur Actor. XIX. In ea regione fuit primus S. Pauli discursus, ut patet in Actibus Apostolorum.

Porro plures sunt adhuc insulae Cycladum, et multae inhabitabiles. De istis dicta sufficiunt ad praesens, in sequentibus adhuc plura de his insulis veniunt dicenda.

De reliquiis Rhodiensium vide Fol. 172.

Sexta decima, quae dominica erat XXVI. post Trinitatis, in noctis medio solvimus galeam a portu rhodiensi et profecti sumus cum satis bono vento et ante diem Carpathum insulam et Cesi transivimus, illucescente autem die vidimus insulam Choa dictam, quam iam vulgo Longo vocant, unam de Cycladibus, quondam celeberrimam, in ea enim equi optimi gignuntur, velocissimi, et securi; unde regibus ad longinquas partes describuntur, etiam ipsi ditissimo Salomoni, regi Jerusalem, ut habetur 3 Reg. 3. Ars etiam lanificii secundum Isidem dicitur ibi primo inventa, et vestes lineae.

Plutarchus in vita Salomonis scriptum prodidit, Milesios, quodam tempore apud hanc insulam hospites a piscatoribus rete trahentibus jactum emisse, qui aureum extrahentes [extrahebant] tripodem, quem ferunt Helenam, cum e Troja navigaret, quodam oraculo admonitam, in his locis immersisse. Varia de hac re narratio est, ut patet supra Fol. 125.

Ex hac insula Hippocrates fuit, divinus ille medicus, cujus adhuc exstant opera, et ruinae domus ejus ostenduntur et hortus herbarum medicinalium.

Symus etiam ejusdem artis clarissimus inde originem traxit. Quondam etiam insigne templum Aesculapii ibi erat, in quo Antigonissae imago ab Apelle depicta, et Venus nuda, arte ingeniosissima.

Hanc insulam cum desiderio vidi, ut clarissimis doctoribus medicis urbis Ulmensis, mihi utique colendissimis, de ea referre possem, cum haec insula singulariter sacris (#b#) divae medicinae fuerit dicata, et ratione medicorum in ea genitorum, et ratione glebae salubris, ferentis aromaticas herbas et radices, et ratione librorum medicinae in hac insula factorum. Eadem etiam ratione insula Delos honori habita est, quia in ea Apollo, medicorum summus floruit, ut patet supra fol. 154 b. Post quem medicina quingentis annis abolita fuit, et in hac Coa insula per Hippocratem reinventa. Occasione ejus hic videre placet aliquid de clarissimis primis divae medicinae inventoribus.

Apollo Vulcani et Minervae filius, a matre, sapientiae dea, in multis instructus et postea ingeniosus factus, primus herbarum novit virtutes et radicum vires et ad opportunitates hominum earum virtutes adaptavit, et ita medicus efficax factus ab hominibus divinos honores habere meruit et vivens pro deo colebatur. Fuit autem ante Domini incarnationem anno 1740 sub temporibus Isaac patriarchae. Multa autem ficta propter insignia sua facta de eo habentur. Dicitur enim, quod dum audivisset, uxorem suam, quam impraegnaverat, habuisse cum altero viro colloquium, iratus eam occidit, facti vero poenitens cum remediis suis eam ab inferis nequiret revocare ad vitam, secto ejus utero infantem vivum eduxit eumque Aesculapium vocavit. Juno etiam, dum esset sterilis, sibi conquesta est, qui eam invitavit, dans ei comedendam lactucam agrestem, a qua praegnans facta fuit. Quo etiam tempore fuit Chiron quidam, vir justissimus, medicus expertus de Centauris, qui cum Argonautis in Colchidem navigavit et eorum dux, judex et medicus fuit, Aesculapii et Achillis magister exstitit. Statim post hunc Aesculapius celeberrimus medicus claruit, hic primum speculum adinvenit et alvei purgationem et dentium evulsionem. Hic quondam Hippolytum frustratim discerptum membris collectis undique in vitam revocavit Dianae precibus, cui Romani insigne templum fecere, dum a diuturna peste eos liberaverat, et deus Romanorum fuit. Sed et Machaon, filius ejus, eadem arte claruit. Quidam etiam Mercurus inter deos relatus propter medicinam fuit, unde etiam post mortem homines juxta sepulchrum ejus suos defectus explicantes sanabantur. Deus vini, Bacchus, jussit usque ad ebrietatem et usque ad vanitatem bibere, dicens esse medicinam. Deinde Hippocrates Choacensis, de quo dictum est, floruit ante Christi incarnationem 464 annis, qui renovavit abolitam medicinam ad quingentos annos. Post eum fuit Macides medicus, quem, cum Darius rex Persarum cum pluribus aliis captivasset et rex pedis vehementem dolorem pateretur, Macides eum sanavit et magnos honores habuit et libertatem.

Aristoteles etiam medicus fuit ante Domini incarnationem 314, post quem venerunt Ptolomaeus, Galenus, Avicenna, Averrhoes, Johannes Damascenus, Lucas, Rasis, Alburnasar, Isaac, Seneca, Constantinus Mesve, et usque in hanc horam insignes clarent viri in hac facultate communibus utiles et necessarii.

Et ut de caeteris taceam, nostro aevo in nostro oppido Ulmensi habuimus expertos et nobiles clarosque hujus artis doctores, scilicet Johannem Wirker, Heinricum Steinhöwel, Nicolaum Stocker et ejus filium Johannem Stocker, Johannem Minsinger, Johannem Jung, Johannem Kyfer et Ulricum Ulmer. Hi omnes cum suis antecessoribus sunt Hippocratis alumni, quem nobis ab hac insula Choas missum esse diximus, de quo fertur, quod filiam habuerit ingentis elegantiae, quam Diana in draconem mutavit. Est autem locus quidam desertus cum ingenti specu in insula illa, in qua dicunt hodie draconem vivere, qui terribilis est aspectu et conspectibus hominum se exhibet, quasi desiderans liberationem a draconina forma; dicunt enim delirantes, quod qui audacter in amplexum draconis irrueret (#166 a#), mox virginis speciem recuperaret eamque cum incomparabili thesauro haberet. Multi ergo audaces conati sunt virginem eripere et thesauros acquirere, sed ad eorum accursum draco tam horribiliter prodiit flammantibus oculis et iracundis tortuositatibus, quod nemo huc usque sustinere potuit. Hanc fictionem sumtam puto ex carmine quodam Ovidii, in quo per omnia simile recitatur. Si de hoc loquitur, nescio.