# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

## Part 27

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-ca6db54f/index.md

Videamus historiam, ut satisfiat evagatorio, nec enim liber iste evagatorium diceretur, nisi ex hoc in hoc evagaretur. Ovidius et Servius, Augustinus etiam de civitate Dei Lib. III. C. 7. recitant, quod Athamos, rex Thebanorum, filium Phrixum et filiam Hellen habuit, quibus mater arietem aureum tradidit, ut novercam fugerent, quae machinabatur eorum in mortem, eaque jubente conscenderunt ambo, frater et soror, aurei velleris arietem, qui repente cum eis in mare saltavit et per ignotas eis regiones portavit; quos cum sic ferret, contigit, ut Helle perterrita caderet in pontum, a quo casu illa maris particula nomen aeternum accepit et Hellespontus usque hodie nominatur. Phrixus autem procedens, quo eum aries tulit, devenit usque in Colchidem regionem et arietem ibi superis sacravit, ubi templum juxta ostia fluminis et locus nobilis Phrixi aurei velleris ariete multo tempore colebatur, cui etiam rex Colchidis filiam suam uxorem tradidit. Porro, hoc sic stante, auditum fuit de vellere aureo, quod multi quidem cupierunt, sed nemo sperabat id assequi propter inevitabilia discrimina. Erat autem Peleus tunc rex Thessaliae, cui oraculo dictum fuit, quod, quando sacris Neptuni operam daret et videret aliquem nudo pede sacrum ingredi, proxime moriturus esset. Contigit autem eo celebrante sacra, Jasonem inclitum juvenem festinantem ad sacrum in limo fluminis calceamentum alterius pedis liquisse, quod videns Peleus expavit suasitque Jasoni, ut Colchos iret aureum vellus quaesiturus, eum non rediturum existimans; cum audisset, opus esse humanis viribus insuperabile. Qui expeditione assumta fabricata est illi navis longa, et nobiles Graeciae audaces fere omnes convocavit, inter quos fuit Hercules, Orpheus, Castor, Pollux et caeteri splendidissimi genere, qui a nomine navis et factoris ejus, Argo, vocati sunt Argonautae, qui in Peloponneso ascensa navi devenerunt in portum Trojanorum, quos rex Trojae Laomedon a portu cum jurgio repulit. Ponunt autem scribentes de hoc diversi varias vias et mirabiles, quibus illi Argonautae in Colchidem navigarunt: ut enim navem solverunt, secundo urgente vento ex sinu Pegaso in Trojam et inde repulsi in Lemnum insulam devenerunt, inde in loca innavigabilia venientes, obstantibus navi sacoi[TR147] (sabuli?) montibus, socii naves humeris imposuerunt et montes superaverunt, in quibus tigrides, dracones et alias feras superaverunt, et ubique in locis triumphorum altaria Jasoni erexerunt. Demum Histrum sive Danubium, flumen cisalpinum, transierunt, cum Amazonibus foeminis conserto bello se composuerunt. Erant enim Amazones foeminae, virorum regimen aspernatae, quarum prima origo dicitur fuisse in Boëmia, in qua creditur Jasonem fuisse. Post hoc in pontum Euxinum transierunt, et inde (#161 a#) in Colchidem navigaverunt. Ibi ergo Jason quia florida juventute valens erat, Medea regis Colchorum filia eum accepit docuitque, quo pacto aeripedes tauros et domare et jugo subigere posset, occidere draconem pervigilem, et hoc pacto qualiter illi ad aureum vellus iter pervium esset. Qui cum juxta monita peregisset omnia, in praedam devenit optatam, et ea sublata clam cum sociis et Medea fugam arripuit et per longa itinera a propria venit eum gloria ad Peliam, regem Thessaliae, dixitque ei, quomodo repulsus fuisset a portu Trojae per regem eamque rem vindicare vellet. Porro de longissima redeundi via Argonautarum vide infra Fol. 226 a. Rursumque assumtis copiis inchoavit bellum trojanum, Laomedonte interfecto. Et tantum de vellere aureo, quod forte post ejus adeptionem translatum fuit per Jasonem in Cholos sive in Rhodum insulam, propter insulae nobilitatem et munitionem. Nec omnino inutile est posuisse hanc historiam, cujus meminit Hieronymus in epistola, qua sacerdotem Valentem ad castitatem inducit hortans exemplo Jasonis viriliter agere.

In Spec. Natur. L. VI. C. 78 dicitur, quod vellus aureum sit res quaedam ex aquis generata nobilissima, pretiosissime colorata, sed Michael Libro de memorabilibus orbis dicit, quod in Colchide regione torrentes aurum ferunt, quod barbari lanosis pellibus excipiunt, haeretque pellibus arena defluente. Guido autem de Columna, translator historiae trojanae in stilum familiarem, detectis figmentis, quibus antiqui eandem exornavere, libro I. C. 1. dicit, quod vellus aureum fuit immensus thesaurus Octae, regis Colchorum, traditus custodiae mirabili dei Martis, in cujus custodia erant boves quidam deputati urentes flammas ex ore vomentes, et draco squamis horridus, flammas igneas exhalans, et haec per incantationem signita et artes mathematicas, quibus etiam Salomon tutavit thesauros reconditos in paterno sepulchro, ut dicit Josephus et habetur supra P. I. Fol. 97 B. Quicumque ergo hunc thesaurum optavit habere, cum bobus necesse habuit inire certamen et demum cum dracone. Et cum multi strenui cumulum thesauri quaerere sibi voluerunt, inpugnantibus incantationibus noxiis necem crudelem invenerunt. Et ibi lege, quomodo Jason ad thesaurum venit.

Porro Diodorus Historiarum libro dicit multo aliter de aureo vellere. Ait enim: cum Phrixus in Colchidem venisset cum suo paedagogo, qui dicebatur Aries, ambos Octa rex captivavit, sicut omnibus adventantibus fecit, ut eos sacrificaret. Eodem tempore advenit amicus Octae, Cambrus Scytharum rex, qui Phrixo misertus eum ab Octa petitum dono accepit, Aries autem ad sacrificia ductus jugulatus est, pellem autem a cadavere avulsam de more templo affixit, ubi prius multae pelles hominum expansae stabant, quo facto divinorum oraculo dictum est Octae, se tunc moriturum, cum hospites advenirent, qui Arietis pellem auferrent. Quo rex audito adhibitis templo custodibus pellem ipsam deauravit et accuratissime custodire fecit, sicque usque ad adventum Jasonis res stetit, qui pellem tulit. Porro rapta pelle per longissima itinera, tota Europa gyrata, reversi sunt Argonautae. De hoc itinere mirabili vide infra fol. 226 a. Haec tamen omnia legentibus suo arbitrio judicare licet.

Insuper ante trojanum bellum fuit facta Rhodus regnum proprium; legitur enim, quod Hypolemus, Jovis filius, magnus factus, fabricatis navibus cum multitudine gentium fratres fugiens et affines, quia occiderat Licemonem, a Marte progeniem ducentem, intravit mare et Rhodon abiit ibique imperavit Rhodiis. Inde euntibus Graecis in Trojanam expeditionem cum eis abiit ad Trojae destructionem.

Insula haec duo habet nomina principalia: dicitur Rhodos et Cholos, vel Rhodon et Colon, vel Rhodis et Cholis, vel Rhodus et Cholus, vel Rhodum et Colum (vide plura nomina fol. 157 b.).[TR148] Inde Rhodienses et Colocenses. Volunt tamen aliqui dicere, quod Rhodus sit nomen totius insulae, et Cholus sit nomen civitatis principalis in ea, sed unum pro alio sumitur. Sumtum est autem hoc nomen Rhodus ab eo, quod dum urbis fundamenta foderentur, rosae capulum dicitur fuisse inventum, dicitur enim rhodus graece, rosa latine.

Cholos autem dicitur vel Colus propter colossorum multitudinem et propter ingentis Colossi magnitudinem. Est autem Colossus simulachrum quoddam et statua, aliqui dicunt Jovis, communiter dicitur idolum Solis fuisse, et fuerunt centum colossi in illa insula, unum tamen simulacrum et unus colossus adeo ingentis erat magnitudinis, quod connumeratus fuit inter septem mirabilia mundi tertium, quae ponit Josephus post librum vigesimum Antiquitatum. Fuit autem simulacrum ex aere fabrefactum per clarum Liddum statuarium, fusum, altitudinis LXX cubitorum. Alibi legi, quod erat imago aerea, CXXX pedum, longior XV pedibus quam major colossus inter colossos, qui in Colosseo Romae erant. Mirum profecto fuit, quomodo tam immensa moles fundi potuerit, et facta quomodo eam erexerint? Verum hoc, quod vulgus refert de isto Colosso magis mirabile est, quod fateor me non legisse sed audivisse. Dicunt enim, quod Colossus ille in mari stabat et portum rhodianum observabat, distentis enim ab invicem cruribus stabat in introitu portus ita in altum erectus, quod naves quantumcumque altae et magnae per crurium medium sub ventre ejus intrabant. Digiti ejus majores erant plerisque statuis. Porro anno quinquagesimo sexto, quo fusum est, idolum hoc terrae (#b#) motu insulam concutiente corruit, unde Soldanus rex Aegypti, cum insulam invasisset, ex fracturis hujus statuae naves oneravit et in Lyciam ducens camelis imposuit nongintis et terrestri itinere per regiones Lyciam, Pamphiliam, Ciliciam, per portas Tauri montis, juxta Aegeam civitatem, quae in capite maris est supra sinum Issinum ingressi Syriam, per Syriam, Galilaeam, Palaestinam, Arabiam, usque in Alexandriam Aegypti ducens, totum pondus asportavit.

Civitas haec Rhodon multis olim excellentiis claruit, praecipua autem fama Colossi exstitit, robur etiam et habitatorum probitas, et civitatis firmitas et glebae fertilitas. Unde hanc antiqui Graeci et potentes Romani amicos habere satagebant. Est enim insula haec tamquam caput et regina omnium insularum, quas Cycladas nominant, per gyrum maris aegei sitas. Nam CIV insulae simul per circulum sunt constitutae in mari Hellespontico inter Aegeum mare et Maleum, vel sinum maleaticum, quae dicuntur Cyclades, quas ideo Cycladas autumant esse dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo, quae in medio earum est, porrectae sint, in orbem tamen circa Delum sitae sint, nam orbem Graeci cyclum vocant. Quidam tamen dicunt, eas sic vocatas propter scopulos, qui in circuitu earum sunt. Circumdatae autem sunt pelago Myrtheo et tendentes a septemtrione in meridiem. Faciunt spatium quinquaginta millia passuum, ab oriente vero in occidentem totidem, secundum Isidem. Ab oriente finiuntur littoribus Asiae Minoris, ab occidente mari Icario, a septemtrione mari Aegeo, a meridie mari Carpathico. Prima vero inter has insulas ad orientem est Rhodus, ad septemtrionem est Tenedos, ad meridiem Carpathos, ab occasu caeterae, media vero est Delos. Non autem omnes hae insulae sunt aequales in magnitudine, sed aliquae magnae sunt, aliquae parvae, aliquae habitabiles, aliquae non solum non habitabiles sed inaccessibiles propter importuositatem. Jam nominatiores describam, longam enim in his insulis habui navigationem, ut docebit processus, et ideo ante earum ingressum me expediam de eis incipiendo a capite.

Rhodiae insulae descriptio.

Rhodus praeter ea, quae dicta sunt, est insula prima Cycladum et caput earum, siquidem ut veterum habent historiae, cum Cyclades adhuc vacuae cultoribus essent, Minos, Jovis et Europae filius, Cretensium rex, potens terra marique, in Cycladas classe abiit easque Cretensibus colonias fecit, et aliquas ex eis suo nomine vocavit, Rhodum autem primum invasit, quae utique optima et sanissima, in qua metropolitana civitas dicta Colon, a Colosso insigni idolo, et cives urbis Colocenses sunt dicti, ad quos S. Paulus apostolus personaliter non accessit, ut dicit Jeronymus in Prologo Colo, sed eis Archippum misit et dulcissimam epistolam quatuor capitulorum per manus Tychici et Onesimi acolythi misit. Ipse enim apostolus tunc in vinculis tenebatur dum eis scripsit, ut patet in fine epistolae. Videtur mihi, quod inter omnes Pauli epistolas Colossensium sit magis affectuosa et informativa et plana ad omnes et singulariter amicabilis, ut in salutationibus activis et passivis patet capitulo ultimo. Plurimum etiam commendat fidem eorum in primo capite.

Civitas illa Rhodiorum est antiquissima, in qua quondam philosophiae florebant studia, eo scilicet tempore, quo Atheniense viguit studium. Legitur enim, quod Aristippus philosophus, Socratis discipulus, naufragium in mari passus ad Rhodiensium littus fuit ejectus, et nudus civitatem ingressus gymnasium intravit, ubi cum plurima de philosophia disputaret, magnis muneribus fuit ditatus, unde hortabatur discipulos tales aggregare divitias, quae e naufragio una possent enatare.

Est autem haec civitas una ex parte mari (#162 a#) cincta et freto impetuosissimo juncta et profundo, altis vero montibus ab aliis partibus est circumamicta; unus mons altus dicitur Artiimuti, quod dictum tactum fuisse ab arca Noae, nescio a quo hoc habeant, nisi forte ex aliquo carmine poëtico, quae et de diluvio Noae et de insulis multa cecinerunt. Alius mons dicitur Philermi, in quo beatae Virginis oratorium devotum existit. Per circuitum autem urbis, in locis ubi mare muros non tangit, sunt horti et viridaria et pomoeria, quae irrigantur ex cisternis ibi fossis.

Porro ipsa urbs adeo est munita, ut videatur esse inexpugnabilis, nam fossata per gyrum, ubi non adest mare, sunt profunda, per praeruptas petras inscissa, et ipse civitatis murus superpositus scopulis et rupibus est adeo spissus et altus et de ingentibus saxis compositus, quod inspiciens dubitat, an hominum robur ad sublevandas tantas moles se extendere valeat, faciuntque muri isti fidem poetarum miraculis, qui canunt, Orpheum in constructione Thebanae urbis affuisse cum sua lyra et adeo dulciter cecinisse, ut saxa ingentia, quae homines elevare non poterant, super se invicem ad sonum lyrae saltarent. Sed et Titani, diis coelum eripere conantibus, montes montibus et petras molibus superposuerunt, ut sibi in coelum ascensum pararent. Videtur ergo murus ille non hominum labore, sed gigantum conatu vel Orphei ludo esse constructus, praecipue tamen turris S. Nicolai in eo loco maris ab antiquis constructa, ubi priscis temporibus Colossus ille ingens, de quo supra dictum est, positus erat. Est enim moles ipsa trecentorum circiter passuum in mare protensa, miro artificio manufacta vel giganteo robore aut Orpheseo canore comportata, quae suo progressu portum triremibus aptum a parte occidentis efficit, cujus introitus cancribus concluditur, ut triremis intrare vix possit. Denique turres portarum et angulorum tam fortes et altae sunt, ut stupori sint intuenti. Sed super omnia castellum dominorum militum Jerosolymitarum in altiori parte urbis locatum est sicut mons Sion, firmum ut civitas et arx David. Demolitis enim omnibus inferioribus ab inimicis adhuc vix est inceptio desolationis urbis stante hoc castello.

Demum et possessores illius insulae et civitatis sunt milites Hierosolymitae, dicti Johannitae, sed quomodo ad eorum manus haec devenerit insula, statim subjungam. Populus multus est in hac urbe, Christiani utriusque ritus, Latini et Graeci, Judaei plures et Judaeorum synagogae, et orientalium parochicolae et occidentalium ecclesiae, monasteria et capellae. Latini ibi habent archiepiscopum dominum Colossensem. Porro inter milites templi, dominos insulae, praecipui sunt Cataloni, et demum Francigenae et Anglici, minimi sunt nobiles Alemanni, semper pauperiores et omnium servi.

Insula haec et civitas ab antiquis temporibus diversis proeliis fuit vexata. Hanc enim Argonautae centum annis ante destructionem Trojae purgavere et repositione aurei velleris celebrem fecere, non absque bellis illatis (#b#) incolis ejus, quibus expulsis nobilium habitatio facta est, sed quia vivebant sine rege et lege, insurrexit contra eos Hipolemus, Jovis filius, vir bellicosus, et classe appulit insulae eaque devicta rex ibi sedit et post cum Graecis contra Trojam processit, ut prius etiam dixi. Romanorum etiam bella sustinuit, et demum Graecorum jugo pressa diu eisdem subjecta fuit. Demum cum Turci Asiam Minorem domassent et per Syriam usque in Aegyptum venissent et omnia sibi passim subjicerent, etiam hanc insulam Graecis abstulerunt eamque tributariam sibi constituerunt. Deinde Johannitae ibi venerunt. Antequam autem de hoc loquar, altius aliquid, quod jam inveni de hac insula, dicam, ab initio resumendo breviter.

Ante Christi nativitatem 1740 Rhodus urbs, a qua insula nomen accepit, condita est, nam ante urbis constitutionem dicebatur Ophnisa, deinde Stadia et postea Telchinis, eo quod Telchines urbem ibi condiderunt et insulam incoluerunt, quos nonnulli maleficos et fascinatores fuisse credunt, tamquam stygiam aquam arboribus et animalibus perniciei gratia inspergerent. Alii contraria sentiunt, Telchines eximios artifices primosque ferri et aeris fabricam invenisse, quos ex Creta in Rhodum profectos vicini per invidiam fascinatores dixerunt.

Rhodus ergo insula primum inhabitata est ab his, quos Telchines appellant secundum fabulas, maris filios. Fertur sane, eos una cum Chalfurna Oceani filia nutrisse Neptunum, ab Rhea illis datum, fuisse quoque eos ajunt quarumdam artium inventores et statuas deorum fabricasse. Neptunus jam vir ex Halia, Telchinum sorore, ab se dilecta, mares sex genuit et foemellam unicam, nomine Rhodus, a qua et insula cognominata est. Fuerunt in ea parte insulae, quae orientem respicit, gigantes eo tempore, quo Jovem ferunt expugnatis Titanis Himaliae nymphae amore captum tres ex ea suscepisse pueros; demum Telchines, futurum praevidentes diluvium, relicta insula abierunt. Facto ergo diluvio caeteri quidem aqua deleti sunt, locis insulae planis in modum stagni redactis, et Jovis filii, qui ad montes confugerant, evasere. Sol ergo secundum fabulas Rhodiae amore captus insulam aqua amota Rhodum ab ea dixit. Post haec existimatum est, insulam Soli esse sacram, Rhodii quoque postmodum Solem prae diis caeteris coluerunt, tamquam sui generis auctorem. Demum cum serpentes insulam odiosam facerent, venit Phorbantes eamque purgavit. Post Telchines Heliades insulam tenuere. An autem illae sint Heliades filiae Solis Aegyptii, nescio, cum de iis habeatur fictio, quod dum secus Padum flerent mortem Phaëtontis, in arbores sunt versae electrum lachrymantes; nisi dicere velimus, quod antequam ad Padum venirent, habitassent in Rhodo, et quia filiae solis erant, ideo forte tot colossos consecraverunt Soli Rhodii.

Post Heliadas venerunt Argonautae, post quos cepit insulam Tripolemus, inde Graeci, inde Romani, et demum iterum Graeci, sub quibus Turci ingressi insulam possederunt, ut dixi, et multo tempore ibi cum Christianis habitaverunt, et nisi Deus citius succurrisset, tandem Christiani penitus de insula eliminati et deleti fuissent. Sic autem Dominus illi insulae auxilium praestitit. Anno Domini 1308, dum capta et perdita esset Hierosolyma et terra sancta, exstinctis Templariis ordinatione Clementis V. Johannitae, in quos militia templi translata fuerat a Templariis, primo in Cyprum navigaverunt, sed quia rex Jerusalem cum nobilibus et multitudine populi in Cypro habitabant, non bene poterat insula eos omnes capere, sc. regem, patriarcham et magistrum militiae templi cum eorum populo; unde Johannitae templi milites instaurata classe vagabantur per mare, quaerentes sibi locum ad habitandum a Turcis possessum. In Aegeum vero mare processerunt et Rhodum videntes animo fixerunt insulam capere. Applicantes autem fortissimam in ea manum repererunt, unde eam quatuor continuis annis obsederunt, tandem spe obtinendi quasi frustrati, cum obsidionem solvere cogitassent, acceperunt, nonnullos in civitate se habere amicos et fautores, et tunc fortius oppugnata urbe illorum, qui intus favebant obsidentibus, practica capta civitas fuit, quam numquam cepissent, si illi intus non favissent. Capientes autem urbem Turcos omnes ejecerunt et paene dirutam Christianorum suffragiis instauraverunt et navalia reformantes non solum (#163 a#) insulam ipsam tutati sunt, sed et Cypriis aliisque finitimis Christianis et peregrinis Hierosolymam petentibus magno auxilio esse ceperunt factique sunt terribiles et Sarracenis et Turcis et nonnullis infidis Christianis odibiles, nam Genuenses quondam mari terraque potentes contra eos et insulam eorum classem duxerunt, qua superata plurimi Genuensium sunt necati, major tamen pars captivi in urbem ducti sunt. Hos captivos Genuenses redemerunt, aedificantes propriis sumtibus murum molendinarum in mare a civitate porrectum in profundum multis passibus, et super murum XIII turres, cum rotis ad ventum volubilibus ad molendum frumentum. Et ita aedificio peracto suos reduxerunt captivos.

Sed et Veneti non multo affectu Rhodios prosequuntur: est enim insula illa eis spina in oculis et lancea in lateribus, ideo ipsis militibus fide et gratia ac religione clarissimis, christianam fidem professionis voto ingenti virtute tutantibus addita sunt eis per pontifices et alios orthodoxae fidei principes Templariorum bona; postmodum etiam beati patris Augustini regulam profitentes, a summis pontificibus maximis privilegiis et ecclesiasticis beneficiis prosecuti sunt, et quanto feliciores fiebant et crescebant, tanto magis invidorum eos zelus rodebat, unde factum est, ut sentirent inimicos tam ex christianis quam ex paganis. Hoc enim paulo ante aetatem nostram (apparuit): cum Soldanus dominus Aegypti toto quinquennio armata classe [eos] vexasset, multo majora pertulit quam intulerat damna confususque obsidionem solvit.

