Part 26
Quartus episcopatus est in Nimona, in littore maris, ubi etiam per aliquot dies degui in navium exspectatione. Est enim Nimona urbs destructa, portum maris bonum habens, qui respicit contra Tyrum et Sidonem, et ab eo vento secundo afflante potest navigari, in una die et nocte in meliores mundi portus pro negotiationibus, scilicet in Armeniam, in Ciliciam, in Laodiceam, Seleuciam, Antiochiam, in Syriam, Palaestinam, et Aegyptum in Alexandriam, in Berytum, Tripolim, Ptolemaidem, Caesaream, Tyrum, Sidonem, Joppen, Ascalonem et in caeteros portus orientales. Fuit autem Nimona urbs magna, sicut ruinae ostendunt, ad quam capta per Saladinum Hierosolyma transmigraverunt Templarii, Johannitae et fratres ordinis Teutonicorum, eamque possidentes muris et turribus[TR142] muniverunt et praecipue portum, in quem arcem fortissimam erexerunt a maris profundo partim consurgentem. Ecclesias etiam ab intra latinas aedificaverunt et conventus fecerunt, quorum omnium adhuc exstant ruinae; nihil autem remansit, nisi una ecclesia misera sine campanis et cum vilissimis paramentis, in qua signa ad officia faciunt cum lignis. Adhuc quidam clerici ibi degunt latini, cum parva aedificatione, sicut patebit in sequentibus. Multiplici plaga est haec urbs in nihilum redacta per Sarracenos in odium Templariorum, Johannitarum et Teutonicorum, per terrae motus et per inundationem aquarum de monte a tergo civitatis descendentem; nam mons altus civitati imminet, in cujus clivo optima crescunt vina, et dicunt, vites ita magnas ibi esse, quod homo non potest ambobus brachiis circumplecti eas stipites. Crescunt etiam ibi corrobi in magna multitudine.
Super Nimonam est quidam locus nemorosus, adeo plenus serpentibus et nocivis animalibus, quod nemo potest ibi manere, hoc tamen non obstante in medio nemoris construxerunt antiqui patres monasterium, ut circumdati serpentibus minus visitarentur a saecularibus, quorum utique crebra visitatio devotis monachis noscitur esse molesta. Sed ne serpentes ipsos in monasterio molestent, nutriunt multitudinem cattorum, qui serpentibus et muribus, gliribus, soricibus naturaliter insidiantur, et eos non sinunt prope muros morari, sicque quottidie pugnant catti isti cum serpentibus a muris repellentes (#b#), noctibus vero intersunt et officinas omnes lustrant, ne aliquod reptile ibi manere possit, diurnis vero horis per nemus vagantur, et quando hora refectionis eorum instat, tunc deputatus monachus quandam campanam pulsat, cujus audientes sonum omnes accurrunt ad locum suae comestionis; habet enim murilegus bonum auditum, meliorem odoratum, sed optimum visum, quo etiam noctis tenebras penetrat, propter quod cattus dicitur: cattus enim idem est, quod ingeniosus, unde antiqui credebant, cattos esse socios geniorum sive larium, dicentes, quod genii non possint se abscondere, quin a cattis videantur, qui hominibus sunt invisibiles. Brutum tamen dicunt nocte quadam, dum in domo cum lumine quid ageret, vidisse atram quandam imaginem, et interrogata, quae esset? tuus, inquit, malus genius sum, et sic sub oculis mirantis evanuit. Nam antiqui ponebant, cuilibet homini semper adesse bonum genium sive larem, et malum, sicut christiana veritas dicit, cuilibet homini sociatos esse duos angelos, unum bonum, alterum malum; lares autem dicebant esse filios Mercurii et Laris Nymphae et inhibitare privatas domos easque et homines custodire et in communi loco domus habitationem habere juxta ignem, ibique veteres eos ritu venerabantur, quod utique nondum plene abolitum est. Et quia catti scintillantem habent visum et libenter morantur juxta ignem in cineribus, dicebant eos esse socios geniorum, larum, penatum. Sunt et alia plurima Cypri notabilia, sicut mons sanctae crucis, de quo P. I. Fol. 66 habetur. Et tantum de Cypri descriptione.
Invectio contra Cypri provisionem.
Satis ex praecedentibus patet insulae Cypri conditio et ejus status ac regimen in mundanis et saecularibus et de ejus quatuor dioecesibus. De dioecesanis autem et clero, plebanis et religiosis, loqui non possum nisi cum cordis amaritudine, et si loqui vellem, non possem, nisi velim os in coelum ponere. Summe necessarium esset pro fidei catholicae dignitate, quod in finibus ultimis christianae religionis, ut est Cyprus, ponerentur episcopi maturi, fortes et in ecclesiis suis residentiam habentes, qui verbo et exemplo non solum sibi subditos, sed graecos, armenos, et caeteros schismaticos ac orientales haereticos ad ecclesiae romanae dilectionem inclinarent et Sarracenos, Turcos in ammirationem verterent ob insignia virtutum. Praefatis enim monstruosis gentibus Cyprus undique circumdata est, et quottidie pro suis negotiis per insulae totius loca vagantur. Ideo magis esset ibi necessaria maturitas, quam Romae sanctitas, et tolerabilius est Romae esse excessum, quam ibi videre malum exemplum.
Scimus, quod in primitiva ecclesia ad loca gentilia mittebantur principales Apostoli, unde Petrus et Johannes fuerunt missi a Jerusalem in Samariam, Actor. VII. Nunc autem qui mittuntur ad illa extrema loca, ut sint episcopi, videant ipsi mittentes, nam fratres de ordinibus Mendicantium, qui paupertatem professam abominantur, castitate non afficiuntur, obedientia onerantur, et qui observantiam suae regulae detestantur et ferre habitum despectum monachalem verecundantur, ad illa loca destinantur episcopi ad eorum adulationes et preces et mendicatas (#158 a#) principum et nobilium promotiones et nonnumquam ad oblata iniqua et simoniaca munera, quae ipsi in ratione eleemosynarum a Christi fidelibus acceperunt pias sed falsas allegantes causas. Conversatus fui ad tempus cum episcopo Paphiensi in tali casu: quadam vice tribus diebus detenti fuimus in portu Salimensi Cypri, et dicebatur, quod duo episcopi essent venturi et nobiscum navigaturi; tandem duo episcopi cum equitaturis et apparatu multo venerunt et ingressi galeam nobis peregrinis multum infesti fuerunt et nostra angusta loca magis angustiaverunt. Inter illos episcopos unus erat religiosus, de ordine quodam mendicantium, ad quem ego oculum habui magis, quam ad alium dominum. Erat autem episcopus ille juvenis, imberbis, foemineam habens faciem et mores per omnia muliebres, habitum suum portavit, sed in colore et valore mutatum. Nam de pretiosa scamalota formaverat sibi habitum cum cauda retro, sicut foemina, et multos in digitis habebat annulos gemmatos et in collo habebat auream catenam et cum suis ministris quottidie contendebat, aspernabatur autem cunctos, praecipue tamen peregrinos, quos non sinebat secum consedere. Quadam vice quidam sacerdos de nostris, capellanus cujusdam militis peregrini, rogavit eum paululum ascendere a loco, in quo sedebat, ne sic arctaret militem, episcopus autem despective sacerdotem illum inspiciens despexit, sacerdos autem locum et cumbam, quam ingenti pretio pro se emerat, defendit opponens se episcopo, ad quem episcopus in omnium audientia dixit: et quomodo tu asine audes contendere mecum, nonne scis, quis ego sum? Ad quem clericus dixit: ego asinus non sum, sed sacerdos, nec sacerdotem sperno nec episcopum contemnere debeo, sed superbissimum monachum et irreligiosum fratrem sentio, cum quo usque ad unguem pro juribus meis contendere volo. Ad haec ostendit episcopus ille sacerdoti ficum, ut solet fieri ab Italis cum pollice, cum alicui contumeliam inferre volunt. Hoc dum miles clerici vidisset, insurrexit contra episcopum, et alii milites juvenes cum eo, cum clamore et jurgio, episcopus autem prudenti usus consilio fugam arripuit sursum in castellum ad patronum, nec amplius ad peregrinorum loca descendit. Dixi superius in P. I. Fol. 68 de quodam clerico, latino et graeco simul, et multa alia notavi, ita quod miror, quod nomen Christi non dudum est a Cypro deletum, cum sit in medio Turcorum et Sarracenorum.
Octavo die mansimus adhuc in portu Paphum usque ad vesperarum tempus et tunc levatis anchoris et soluta navi a portu quidem recessimus, sed nostro itineri ventum aptum non habuimus, unde ad latus Cypri tota illa nocte inutiliter agitabamur. Si ventum secuti fuissemus, in Asiae Minoris venissemus loca ad insulam Carpaliam, et inde iterum in Cilicium aulonem rejecti fuissemus; avertentes autem navem a vento longius subacti sumus in mari Cypriorum.
Nono die, qui erat dominica 24., apparuit adhuc Cyprus, et vidimus, nos illa nocte longo spatio retrocessisse, tentavimus autem navem reducere ad aliquem portuosum insulae locum, sed non valuimus. Verum in nocte arripuit nos ventus, et circumducens jactavit nos in mare Pamphilicum longius ab optato itinere. Ipsam tamen regionem Pamphiliae (#b#) minime vidimus, nec Cyprum amplius videre poteramus, sicque illo die longum maris iter fecimus, sed non ad propositum nostrum.
Decima die mitigatus est ventus inutilis et fuit facta taediosa tranquillitas, quam bonazam vocant, sicque stetimus coeli adjutorio carentes. Cum autem sero factum esset et lumina accensa fuissent, inceperunt tubicines tuba clangere et galeotae et alii marinarii cantare, saltare, chorizare ad celebrandum festum S. Martini, cujus instabat solemnitas, quae cum multis levitatibus in plerisque mundi partibus peragi solet. Credo inolevisse hanc consuetudinem ex aliqua veterum observantia, qui deorum suorum celebrabant festa cum ludis scenicis: nihil enim ludicrum habetur in beati Martini legenda, sed ingens maturitas, et apud eum vinum nemo noverat, in quo tamen luxuriantur homines praecipue in vigilia S. Martini, in qua forte veteres festa Bacchi celebrabant. Bacchus enim, Jovis secundus filius, primum dicitur in Graecia vites plantasse et Thebanis incognitum vini usum dedisse. Dicebant autem antiqui, quod sacra Bacchi, quae in extrema ebrietate consistebant, ad animi purgationem pertinerent, asserentes, si quis in tantam ebrietatem procideret, ut in vomitum usque veniret, post praeteritum cerebri stuporem animum exutis curis taediosis atque ejectis remanere tranquillum; vinum etiam moderate sumtum laetum et jocundum reddere animum. Idcirco Lycurgus quidam rex Thraciae Bacchum contemnens et (cum) vites ejus se amputare crederet, sua sibi succidit crura, et cum primus aquam vino miscuisset et rem haustu sinceram plurimis infecisset venenis, odiosus factus est superis et oculis privatus, eo, quod tam incliti liquoris moderate sumti commoda ignorasset, et ultimo in mare praecipitatus est. Nequaquam enim antiqui ritum Machometi sustinuissent, putantes se a Baccho derelinqui, quorum aliqui dicebant, Bacchum animam mundi esse, quae quamvis membratim per mundi corpora dividatur, tamen se redintegrare videtur de corporibus emergens et se reformans et semper una eademque[TR143] perseverans nullas simplicitatis suae patiens sectiones.
Noctem ergo illam quasi totam insomnem duximus, non tantum beatum Martinum, quantum damnatum Bacchum honorantes.
Undecima die, quae est beati Martini festum, retrogrado modo per noctem navigavimus, tamen die illucescente satis forti conamine processimus ductu venti, qui tamen non omnino nos quo volebamus duxit, sed contra septemtrionem nimium nos impulit de mari Pamphiliae in mare Aegaeum, et venimus prope Lyciam vel Lycaoniae regionem, quae habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septemtrione Cariam, in qua dicitur esse mons Cadinus, qui nocturnis aestibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Aetna et Vesuvius in Campania.
Lyciae major portus dicitur Lystra, de quo Actor. XXIII. habetur. Ad hanc regionem fugit S. Paulus cum Barnaba ab Iconio, ubi dum sanasset S. Paulus virum in civitate Lystris, credebat populus, istos esse deos, vocantes Barnabam Jovem et Paulum Mercurium, ipsosque adorare volebant et sacrificare (eis), ut patet Actor. XIV. In hac fuit S. Paulus quasi mortuus Judaeorum castigatione, ut ibidem dicitur.
Ab hac alia civitas est, dicta Derbon (#159 a#), in qua similiter S. Paulus cum Barnaba praedicavit, patet ubi supra. Quare autem Barnabam Jovem et Paulum Mercurium esse voluerint, non alia ratio est, nisi quod Barnabas fuit senior Paulo et videbatur ejus prior: Paulus autem eloquentissimus, sicut Mercurius, quem deum ventorum esse credebant. In ipsa etiam regione est Patera, urbs in littore maris, in qua S. ille Nicolaus magnus natus est, et non longe ab ea est Myrrha sive Myrrhea civitas, in qua idem Sanctus dignissimus fuit episcopus anno Domini 343., de cujus tumba sacrum ibi resudabat oleum, quo liniti omnes languidi sanabantur; postquam autem Turci urbem illam ceperunt, venerunt LXX milites de Apulia et corpus S. Nicolai in Bariensem transtulerunt civitatem anno Dom. M LXXXVII., de cujus membris hodie dicitur sudare oleum. Haec regio Lycia est poëtarum carminibus memorabilis: Dum enim Jupiter Latonam oppressisset, et geminos concepisset, Apollinem et Minervam, insidiabatur praegnanti Jupiter (Juno), unde fugiens dum in Lyciam venisset sitim passa, ad locum quendam Lyciae se contulit, ut biberet, quam cum vidissent rustici, confestim lacum intraverunt turbantes aquam pedibus; cum autem Latona deos pro vindicta exoraret, mutati sunt rustici in ranas perpetuo coaxantes. E contra lacus quidam (est) Seriphus dictus, repletus ranis, quae tamen numquam coaxant, sed ad alias aquas deportati clamosae sunt. De praefata Latona vide infra Fol. 144 b.
Insuper antiquum fuisse regnum Lyciam veterum historiae tradunt, nam Bellerophon juvenis a Pritone Argivorum missus fuit ad regem Lyciae Ariobatum cum litteris proditoriis, ut occideretur, sicut Urias,[TR144] pro eo, quod ipsius Priti regis uxorem Antinam amaverat, quae erat filia regis Lyciae. Ariobatus ergo lectis litteris noluit eum per se occidere, sed misit eum ad Chimaeram, ut ab ea occideretur. Erat autem Chimaera monstrum Lyciis infestum, igneum habens caput, pectus leoninum, caprinum ventrem et crura serpentis. Bellerophon autem equo Pegaso pennato assumto evolavit ad illam atque occidit. Inde missus ad Solimissos eos etiam prostravit. Tertio contra Amazonas, quae Lyciam infestabant, missus in proprias sedes redire coëgit, et ita vitam suam redemit et filiam regis obtinuit et regnum Lyciae possedit. Haec fictio de Chimaera aliquid significat, sicut omnes poeticae fictiones. Ut ergo videant laici, quod Chimaera aliquid sit, sciendum, quod in Lycia est mons, Chimaera dictus, Carinam regionem a Lycia disterminans; hujus quidem summitates perpetuis flagrabant flammis, quae augentur aqua infusa, terra vero injecta extinguuntur, demum paululum inferius alit leones, inde infra capras, et radices ejus sunt serpentium plenissimae. Ad hunc montem purgandum misit Ariobatum juvenem putans, esse impossibile eum cum vita evadere, sed omnia vicit et montem habitabilem reddidit; ideo dicitur Chimaeram vicisse. Hunc montem aliqui nominant Cadinum, ut supra patet.
Sic etiam, quod supra dictum est de rusticis mutatis in ranas, non est aliud, nisi quod quondam Delones cum Rhodiis erant congressuri, et dum Delones vellent bibere in Lycia de lacu, prohibiti sunt a rusticis, quos omnes Delones interfecerunt rusticos, et in lacum corpora projecerunt, et cum (#b#) amici interfectorum venissent, ut tollerent corpora, non invenerunt nisi ranas, quas putabant esse suos transformatos.
Duodecima[TR145] die vento inutili deferebamur in aquilonem contra Lyciam, et nisi grandi vi et arte nostri obstitissent naucleri, in Lyciae littora provecti fuissemus, de quibus absque Turcorum molestia non evasissemus. Dicitur enim, quod sicut Lycia olim habuit zelosissimos Christianos, sic nunc habeat crudelissimos Turcos. Satis prope adjecti fuimus ad locum, ubi fluvius Xanthus mari influit de montibus Lyciae, et ubi supra mare quondam civitas nobilissima, S. Nicolai natalis, Patera stetisse in maximis ruinis cernitur, quae peccatis exigentibus habitantium nunc penitus est in nihilum redacta. Dicitur enim, quod post tempora S. Nicolai fuerint ibi infelices homines, omnem luxuriam prosequentes et omnibus illecebris se subjicientes, quapropter civitas in manus Turci tradita fuit et post usque ad solum deducta, et quod his terribilius est, locus campestris juxta urbem totus creberrimis incendiis sicut vetus vestimentum scinditur et ex hiulcis meatibus perinde fumum emittit teterrimum, per noctem vero quasi ferrarii[TR146] fornax ignivomam vaporat flammam, cujus natura esse dicitur, ut si quis experientiae caussa manum propius adhibuerit, ardorem quidem sentiat, sed nullam patientiam adustionis. In Spec. Hist. L. XIV. C. 67.
Tertia decima die a Lycia longius ejecti in Aegeum pelagum decidimus et per aulonem Magistae et Chistae, insillarum Turcorum, navigavimus tarda profectione, in illo enim stricto ventos non habuimus, prohibentibus eorum afflatum promontoriis. Quia autem in medio Turcorum eramus et stare diutius ibi erat periculosum, ideo miseri galeotae plagis et verberibus cogebantur ramos trahere, et hortationes, quae alias fieri solent clamoribus, nunc fiebant durissimis percussionibus, quia clamare non audebant. Toto ergo die laboriosa, taediosa et periculosa navigatione processimus, et nocte adveniente lumina accendere prohibiti fuimus, ne aliqui videntes sumerent occasionem nos turbandi. Multa pericula sustinuimus, de quibus mentionem facere non possum, quia nimis longum foret.
Quarta decima die in Rhodense mare devenimus, per quod die illa sulcantes in vespera portui civitatis propinquavimus, sed quia tarda hora erat, intrare portum non praesumsimus, sed alias infra urbem ad littus portuosum appulimus et navem stabilivimus, in littore autem erat fons, de quo attulerunt nobis aquam galeotae, et tota nocte praeciderunt ligna in galeam de nemore, quia magnum defectum et lignorum et aquae habuimus.
Die quinta decima mane in portum Rhodianum venimus, et ut intellexerunt, qui essemus, licentiam dederunt nobis urbem ingrediendi, non enim ausae sunt naves passim portum illum ingredi, nisi amicae sint dominorum militum de Jerusalem Johannitarum, nec amici civitatem (#160 a#) ingredi permittuntur, nisi de speciali licentia Magistri magni dominorum militum Jerosolymorum. De hoc ingressu vide P. I. Fol. 67.
Insula famosa Rhodus describitur.
Rhodus insula nunc justo ordine venit describenda. Haec in Aegeo mari est sita, nongintorum stadiorum spatio continetur. Poetae hujus insulae antiquitatem et nobilitatem adstruentes fabulam confinxerunt dicentes, auream pluviam ibi fusam fuisse, cum Pallas, quae alias Minerva dicitur, de Jovis capite nasceretur. Nam cum Jupiter cerneret, Junonem conjugem suam non ferentem filios, ne omnino absque germine esset, percusso cerebro suo armatam misit Minervam cum dulcissimo coeli aurifluo imbre. Ferunt etiam hanc insulam consecratam ipsius Danaae coelibatu, quae cum esset unica Acrisii, regis Argivorum, in responsis habuit, se manu ejus, qui ex filia nasceretur, moriturum, qui ad effugiendum mortem praenuntiatam filiam in hanc insulam Rhodum transtulit eamque vestalibus claustris tradidit. Erat autem formosa valde, quo comperto Jupiter, cum accessum alium non haberet ad inclusam, versus in auri guttam ex tegulis in cellam virginis destillavit, quae cernens guttarum fulgorem dulcemque tinnitum labentis auri, accurrit et guttas sinu suo suscepit sicque praegnans effecta est.
In hac insuper insula dicunt reconditum fuisse illum thesaurum desiderabilem, quem multis periculis incursis adeptus est Jason ille nobilis Graecus, aureum videlicet vellus. Verum tamen hoc ex antiquorum dictis non accepi, sed in libellulis militum peregrinorum id reperi, qui solum propter quaedam consonantia nominum aestimant factum in Rhodo, quod est factum in Colchide. Nam Rhodus alio nomine dicitur Cholos, et quia aureum vellus apud Colchos fuit reconditum et inventum, putant illi idem esse Cholos et Colchos, quod tamen non est: nam Colchidis regio est quidem asiatica, sicut et Cholos, sed longe in septemtrione distenta usque ad littora ponti Euxini, quem habet ad occidentem, montem Caucasum ad orientem, a septemtrione Sarmatiam et a meridie Capadociam, quae propinquior Rhodo, et tamen latae provinciae inter hanc et illam mediant: scilicet grandis pars maris Aegei, et Caria, Lycia, Pamphilia et juga montis Tauri, et inde sequitur Capadocia, a qua longa itinera sunt usque ad littora ponti Euxini, qui se flectens in occidentem nostras germanas regiones contingit, Danubium domesticum nobis, a sinu nostro emanantem, in se suscipit. Sic ergo patet, non unum esse Cholos et Colchos, nec apud Cholocenses fuisse vellus aureum, sed apud Colchenses. Non enim difficile fuisset Jasoni et nobilibus Graeciae a Thessalia navigare Rhodum, cum mare Aegeum utriusque littus, Thessalonicense et Cholocense contingat. Omnes autem mentionem facientes de Jasonis itinere (#b#) eum et omnes Argonautas plurimum audaciae commendant et mare indevirginatum primum sulcasse dicunt, quod utique mare Aegeum et Adriaticum non fuit inter Thessaloniam et Rhodum, sed longissima maris itinera terrarumque arripuit insueta; in quibus belluas marinas et crudeles terrae bestias vincens et penetrans in Colchidem devenit.