Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 25

Chapter 25 3,319 words Public domain Markdown

Ecclesiae multae sunt in illa urbe, tam latinae quam graecae. In latinis sunt campanilia cum campanis, et cum clericis latino more officiantibus. In graecis sunt pinnacula cum ligneis instrumentis, quibus convocant suum populum ad divina, et graece canunt et legunt. Ecclesia metropolitana est latina, et dicitur ad sanctam Sophiam, estque competenter magna et bene ornata, cum archiepiscopo, canonicis et clero provisa. Ad latus ecclesiae dextrum est una capella, in honore Sancti Thomae de Aquino consecrata, in qua Legenda doctoris sancti pulcherrimo schemate est depicta, et tabula aurea altaris ejus continet gesta. In hac capella hoc memoriale insigne vidi, quod sequitur: stabat enim in ejus latere et hodie stat una spectabilis tumba, ingentis valoris, magna, de Jaspide pretioso lapide; hanc tumbam mensuravi propriis manibus et reperi eam habentem in longitudine XII palmas, vulgariter _Spannen_; in profundum VII; in latitudinem V; et plus quam unam in spissitudine, et est tota de integra petra. Sed et operculum aequalis longitudinis, latitudinis et spissitudinis habet, quod habet dorsum acutum, sicut opercula sepulchrorum solent esse communiter, (#154 a#) ejusdem lapidis et pretiositatis. Color illius lapidis praecipuus est viridis, tamen multos habet alios intermixtos colores et maculas, quod ad decorem politae rupis multum facit, sicut patet in marmore polito maculoso vel vario. Tot autem dicitur habere virtutes, quot habet maculas, est enim infinitis respersus maculis rubris aut roseis, ac si sanguine exiguis guttulis esset conspersus. Ejus virtus in his, qui caste gestant ipsum, fugat phantasmata, reprimit febres, hydropisin curat, parturientes juvat, inter pericula facit hominem tutum, interiorem refrigerat ardorem, fluentem compescit sanguinem et sudorem luxuriosum cohibet et impedit conceptum, menstrua constringit et haemorrhoides si pulverizetur datus cum lacte, ulcera inveterata sanat, sordes oculorum purgat et visum acuit et confortat, maleficiis et incantationibus resistit, et efficacior est in argento quam auro. Nec invenitur, nisi in montibus Scythiae, ubi optimus est, in quibus rupes et petrae sunt illius lapidis. Sed ne tam pretiosus thesaurus sit sine custode et ejus copiositas eum vilem reddat, posuit Deus in circuitu montium istorum fortissimos ac vigilantissimos custodes, gryphones, dico saevissimas bestias, quae accedere volentibus volatu et cursu, rostri morsibus et unguium lacerationibus resistunt, nec potest quis locis illis appropinquare, nisi devictis gryphonibus, in quorum pugna agonizabat Jason pro vellere aureo et Hercules pro malis horti hesperidis aureis. Sunt enim saevissima animalia gryphones, hominibus et equis naturaliter inimica, habentia capita aquilarum, et reliqua corporis leonum et in aëre volant ut aquilae, in terra vero currunt ut leones, suntque tantae fortitudinis et roboris, quod armatum equo insidentem invadunt et cum equo tollunt, in altum ambos per aëra ducunt quo volunt, et sunt animalia immania, ultra omnem rabiem saevientia. In capite, rostro et alis figurant aquilas, et in anterioribus pedibus, in quibus habent longos ungues, in posteriori vero parte, cauda et cruribus habent leonis formam, et habent posteriores pedes breviores, et ungues breves sed magnos, ita, ut de illis unguibus fiant scyphi ad bibendum. Non inveniuntur haec animalia nisi juxta montes, in quibus aurum et gemmae abundant, et dicitur, quod effodiunt aurum et gemmas et in inspectione effossorum gaudent et ludunt atrocissimoque bello zelant et defendunt. Siquidem in Asiatica Scythia, ubi sunt terrae locupletissimae, sed inhabitabiles hominibus, imo inaccessibiles nisi ipsis Arimaspis, qui dicuntur homines esse ferocissimi unum tantum oculum in fronte habentes, hi armati contra gryphos procedunt eisque aurum et gemmas auferunt. De hac gemmarum et auri a gryphonibus custodia loquitur Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum.

Non solum autem gryphes, sed aliae horribiles bestiae in illis regionibus sunt constitutae, ut pardi, tigrides, pantherae, et canes tantae magnitudinis et tam immensae feritatis, ut taurum perimant et leones occidant. Hos horribiles custodes Deus (#b#) locavit ad aurum et gemmas, ad cohibendum humani cordis cupiditatem et avaritiam.

Igitur stante me juxta sarcophagum praedictum jaspideum pretiosissimum et mirante, quis victor gryphorum tam ingens saxum depraedatus fuerit et cui hoc sepulchrum impretiabile excisum sit, incidit mihi, quod forte tempore gigantum, qui gryphones et centauros prosternebant pro sepultura Veneris, quam pene omnes dii venerabantur, allata fuerit, et usque huc derelicta. Non enim aestimo, umquam regem aliquem tam immensi pretii sepulchrum habuisse, cum auro pretiosius sit, cui se Alexander M. moriens includi praecepit. Me ergo sic stante et cogitante quidam canonici per medium ecclesiae simul ascendebant et descendebant exspectantes finem pulsus vesperarum; ad hos accessi petens ab eis, cui deo vel deae, vel cui regi aut domino fuisset haec incomparabilis tumba parata? Illi ergo canonici mecum capellam sunt ingressi, et recitaverunt mihi de hac tumba historiam longam et valde delectabilem, et licet eam historiam numquam in aliquo libello legerim nec audiverim alias, tamen dictis fidem adhibui et audita Evagatorio inserui, et si non ita est ut scripsi, tamen sic est quod audivi, et sicut sine culpa audivi, sic absque culpa scripsi, et absque culpa potest legi et sine omni detrimento fidei potest pie credi. Dum Venus Cyprorum regina et dea pudicitia abnegata diversos admitteret amatores, Martem deum belli se amantem adulterum admisit, qui zelotypus erga eam factus currum junxit, et cum Bellona sorore auriga sua hyperboreos montes adiit ibique fugatis et captis gryphonibus saxum grande de monte jaspidis evulsit, sed et Bellona ibi crystallinum clipeum sibi ademit, et currui imponentes Arimaspos autem sive Cyclopes captivatos currum trahere cum saxis gemmaticis coëgerunt, sicque in insulam Veneris venientes Jaspidem ad cubile Veneris posuerunt, quo ejus intemperata luxuria cohiberetur et fervor refrigeretur. Porro Venere translata per mortem non poterant aliquam ei consignare imaginem nec idolum fabricare, unde jaspidem illum sic impolitum et informatum in templo Veneris loco idoli erexerunt. Ideo Virgilius scribit, simulacrum Veneris nullam humanam habuisse effigiem.

Porro tempore Domini nostri Jesu Christi inter alios gentiles volentes videre Jesum, ut habetur Johannis 12, 4., erant etiam quam plures Cypri mercatores, qui frequentes in Syria erant propter propinquitatem Cypri et Syriae. Hi ergo Cyprii audientes Dominum Jesum praedicantem et miracula facientem, crediderunt et ingratitudinem Judaeorum plurimum exsecrantes rogaverunt eum, ut in Cyprum cum eis navigare dignaretur et illi populo beneficia praestare. Quibus respondit sicut et Abgaro regi Edessanae urbis sibi per litteras mandante ut ad se veniret, quod ante omnia crucem et mortem eum operteret pati et tertia die resurgere et post haec suos discipulos vellet mittere eis. Illi ergo cum Cyprum remeassent et ea, quae viderant et audierant, populo narrassent, invidiamque Judaeorum contra eum ejusque instantem crucifixionem timebant, ne forte corpus crucifixi sicut alia corpora damnatorum (#155 a#) abjiceretur a Judaeis, consilio ergo inito miserunt quosdam in Jerusalem, qui tollerent corpus Jesu et navigio imposito ducerent illud in Cyprum. Ingressi ecclesiam Veneris templum saxum jaspideum Veneris simulachrum dejecerunt, et ex eo tumbam Domino Jesu formaverunt. Domino autem mortuo et cum honore sepulto quieverunt Cyprii, et tumbam illam reservaverunt usque in hodiernum diem, nec eam umquam alicui vendere voluerunt, nec aliquem in eam locaverunt, eo, quod Christo Domino dedicata fuerit. Et illa fuit forte causa, propter quam Veneris simulacrum fuit de saxo pretioso, sed impolito et informato, quia fuisset indignum, ut Veneris imago et idolum fieret Christi sepulchrum. Hanc caussam non invenit Joh. Bocc. in Genethliaco gentil. deorum L. III. C. 23. In hoc ergo facto non minus commendandi sunt Cyprii gentiles, quam Joseph et Nicodemus Judaei, tumulatores Christi, et merito in gratiarum actionem possemus eis dicere illud 2. Reg. II: benedicti vos Cyprii a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum Domino vestro, et eum sepelire decrevistis, et nunc retribuas quidem Dominus misericordiam et veritatem, sed et ego reddam gratiam eo, quod fecistis verbum istud. Et tantum de illo.

Huic cathedrali ecclesiae adhaeret grandis archiepiscopi curia. In ea insuper urbe est conventus pulcher ordinis nostri, et est ultimus conventus Praedicatorum contra orientem situsque est in regio castello supra torrentem, siquidem rex quidam Cypri tanto ad fratres inclinabat affectu, ut noluerit eos habere locum nisi in ipso castello, quod utique firmissimis muris et altis cum pluribus turribus munitum est, et per lapideum pontem, arcuato opere factum, ingressum habet tam castellum quam conventus, et circumductus est torrens per gyrum muri extrinsecus. Desolato autem et devastato regno multipliciter, ut supra patuit, ipsum castellum eversum fuit ab intra et combustum, conventus tamen fratrum diligentia in tantis incendiis integer mansit, et murus per gyrum cum ponte etiam mansit et hodie est, de castelli autem habitaculis nihil mansit nisi alti muri, quos ignis non poterat consumere. Sic ergo conventus noster hodie solus[TR140] muris illis stat inclusus, nec admittitur, ut aliquis ibi quidquam aedificet, sed fratres totam latitudinem castelli possident. Ecclesia fratrum est regio ornatu decorata, et in ea est sepultura regum Cypri. Duos ambitus habet marmoreis columnis sustentatos per gyrum, et omnes officinas ordinis admodum pulchras et aptas habet. Superius lucida habet dormitoria, inferius marmore strata pavimenta. Quadam vice cum solus per dormitorium deambularem, reperi quandam cellam apertam, et dum percepi, quod esset vacua, nec aliquis iam frater eam inhabitaret, ingressus sum cellam, ut eam viderem. Erat autem in cellae pariete factum reservaculum sine sera, ligno clausum, ferreo tamen parvo repagulo clausum; ad illam capsam ergo ut curiosus accessi et remoto repagulo aperui, ecce autem statim ut aperui, eruperunt contra me infinitae et iracundae apes, circumvolantes et bombylantes, et continenti cella replebatur, a quibus de cella effugi cum agna difficultate, et insequebantur me per totum dormitorium, erat enim foramen parvum per murum de horto in capsam, per quod (#b#) intraverant et grande examen fecerant, habet enim conventus ille pulcherrimos hortos in ambitu et retro et est omnino pretiosus locus. Sed quales sint fratres et quanti et quam zelosi pro regulari vita et quam docti, quam diligentes in divinis officiis, quam hospitales et charitativi, ne dum nescio, sed ea quae scio scribere erubesco. Nec est mirum, si parva sit religio in illis locis remotissimis, quae a praelatis numquam visitantur, et fratres pro excessibus non corriguntur, et malo exemplo graecorum sacerdotum corrumpuntur, cum tamen modo contrario fieri deberet. Nam mendicantes ad illa loca sunt missi, ut verbo et exemplo Graecos aedificarent et eos in romanae ecclesiae obedientiam ducerent. Omnes fratres illius conventus sunt barbati, sicut graeci, et habent procuratorem saecularem, qui cuilibet fratri omni mense dat octo marcellos, de quibus sibi quilibet procurat hoc quod placet, alias provisio conventus est nulla. Fratres etiam Minores pulchrum in ea civitate habent conventum. Sed et fratres Eremitarum Sancti Augustini in hortis canamellorum conventum habent, et in ecclesia eorum ad latus sinistrum est solenne et deauratum sepulchrum, in quo corpus nobilis cujusdam Teutonici requiescit, nomine Johannes de Montfort, quem Cypri colunt pro sancto, et peregrini ipsum visitant et implorant. Integrum autem jacet ibi corpus, tabefactis carnibus, nervis et cute, in uno tamen brachio videtur os nudatum pelle et carne, quasi morsellus dentibus esset a corpore avulsus, quod sic accidisse dicitur. Erat quaedam nobilis foemina in Alemannia, dicti Johannis de Montfort consanguinea; haec cum loca sancta Hierosolymis visitasset, in Cyprum navigavit et ad Nicosiam venit gratia visitandi sepulchrum amici sui, beati Johannis, cui cum patefecissent sepulchrum, et cancellos amovissent, reclinavit se super corpus ejus, applicans os ad scapulas, tamquam eos deoscularet et longioribus osculis demulciretur, occulte autem dentibus suis in carnes corporis defuncti morsum impressit, evellens petiam, quam clam in sinum abscondit secum portare volens pro reliquiis in patriam. Mira res! dum navem ingressa fuisset, et jam longe in mari essent, omni secundo vento caruerunt, et aliis navibus prospere procedentibus navis illa penitus non processit. Videntes autem marinarii hoc miraculose fieri, coeperunt mansiunculas, singulorum saccos, peras et cistas perscrutari, et de singulis inventis rationem petere, sicut moris est fieri instante singulari impedimento. Cum autem morsellum panniculo involutum reperissent, audita veritate, quam mulier confitebatur, redierunt in portum unde exierant, et ipsum morsellum cum in locum suum reposuissent, expedito itinere mare sulcabant. In hac urbe est etiam reginae palatium, et omnia sunt in bono foro ibi.

Secundus episcopatus est in Famagusta, quae olim fuit insignis et totius regni caput et regum sedes. Sita est haec civitas in maris littore, et portum aptissimum (habet) ad susceptionem classium. Conventum habent ibi fratres nostri, sed paene annihilatum, quia ruinam omnia minantur, sicut et ipsa urbs in dies deficit; dicunt, quod nemo potest manere ibi propter aëris infectionem, In his duabus civitatibus (#156 a#) fuit olim omnis Cypri gloria et mercantiarum copia et omnium linguarum et gentium concursus, sed in dies omnia deficiunt.

Prope Famagustam sunt ruinae vetustissimae urbis, quae dicebatur Salamina; haec a quodam dicto Teucro fuit aedificata. Dum enim hic Teucer cum fratre ivisset in trojanum bellum et eo peracto absque fratre in patriam rediisset, non susceptus secessit in Cyprum et Salaminam aedificavit, et in ea vitae residuum habitavit, cujus pater Telamon primus muros urbis Trojae ascendit, et Hesionam nobilissimi Troiani filiam in uxorem habuit, ex qua Ajacem et Teucrum suscepit. Ex illo autem Teucro nonnulli opinantur Teucrorum populos, id est, Turcorum, ortum habuisse, unde hodie ipsos Turcos nominant, tamquam a Teucro diffusos. Et quum de Turcorum origine hic casu mentio facta est, non judico alienum a proposito, de ortu hujus gentis nobis tam notissimae et formidulosae aliquid beviter dicere.

Pro primo notandum, quod duos Teucros in veteribus legimus historiis, qui fuerunt temporibus Trojanorum. Unus fuit filius Priami, regis Trojae, alius fuit filius Telamonis ex Hesiona, Laomedontis filia, qui Laomedon pater fuit Priami. Primus paulo ante bellum trojanum interiit ab urso laceratus, nec ejus proles invenitur. Secundus autem bello interfuit, cujus pater socius Herculis fuit et in Colchos cum eo profectus postea primus in obsidione Trojae muros adscendit et Hesionam regis Trojae filiam in praeda uxorem meruit, ex qua Teucrum genuit, qui, ut dixi, Salaminam Cypri aedificavit. Quid autem de ejus posteritate contigerit non plene invenio. Frater Vincentius Bellovacensis, ordinis nostri, dicit in Speculo histor. L. 3. C. 66., quod post eversionem Trojae, quae facta fuit ante incarnationem Domini annis 1190, multitudo magna fugiens in duas partes se divisit, duos facientes populos: unam partem duxit Franco, filius Hectoris, nepos Priami regis Trojae; fugiens in extremam Germaniam devenit, ibique diu demorati regioni, quam inhabitabant, nomen suum reliquere, quae hodie dicitur Franconia, Suevis et Bavaris vicina. Deinde ulterius diffusi transvadato Rheno eas in partes venerunt, quas semper postea tenuerunt, sibique ex eis ducibus quasi reges constituerunt et in posteritatem longam atque fulgidam devenerunt, sed et easdem partes a se denominaverunt, Franciam vocantes. Aliam partem multitudinis duxit Turcus quidam, filius Troji, filii Priami, in asiaticam Scythiam profugientes; ibi more bestiarum vitam duxerunt, et isti sunt et dicuntur Turci. Hos simul cum Judaeis propter vitae inhumanitatem inclusit Alexander M. intra montes, ponens portas et clausuras, ne exire possent. Ut patet supra Fol. 141 et Fol. 87.

Dominus Antonius in Chron. P. II. Tit. 16. C. 43. dicit, quod gens Turcorum ab initio septemtrionalis fuit, Turci dicti a quodam duce nominato Turco, qui post trojanum excidium ad hyperboreas regiones se transtulerunt, ubi armorum relicto usu gregibus et armentis operam dabant; propterea una pars magna populi sequestrata in Persidem devenit, et multis annis ibi ut miseri hospites degentes tandem multiplicati (#b#) robur acquisiverunt, in tantum, ut Persis suspicio fieret, ne fortiores eis essent, unde sicut Aegyptii filios Israel gravabant oneribus, ne crescerent super eos, sic Persae multis modis Turcos illos afflixerunt, tandem autem post multa (proelia) de terra eorum exire coëgerunt supra fluvium Chobar, qui dum in campis consisterent ingentem cernentes suam multitudinem puerili sorte regem inter se elegerunt anno Domini nongintesimo vel circa, cum iam Machometi negotium curreret. Rex autem factus statim populum cunctum reduxit in Persidem, et ipsos Persas expugnaverunt, subjicientes regi eorum; sic aggressi sunt Medos, Arabes, et usque in Syriam et Aegyptum descenderunt, cuncta Orientis regna sibi subjecerunt. Deinde Capadociam, Pontum, Ciliciam, Graeciam et Constantinopolim devicerunt, extensis palmis usque ad Germaniae fines, sicut est dies hodie. De his Turcis dicit frater Jacobus Bergamensis in suppto.[TR141] Chron. sub tempore Pauli papae primi: Turci, inquit, Scythicae gentes, ut divus Hieronymus scribit, fuerunt duae, quas Alexander Macedo inter hyperboreos montes ferreis clausit repagulis. Hi, ut Othus historiographus tradit, juxta annum Domini 758 Caucaseas portas egressi cum Avaris viris ferocissimis, bello multis ex utraque parte interfectis, conflixerunt, exinde Pontum, Capadociam et caetera devicerunt et hodie possident. In omnibus istis dictis non est magna diversitas, nisi in comparatione annorum. Nam S. Hieronymus in epistola ad Flabiolam virginem dicit, suo tempore gentes, quas Alexander M. Caucasi rupibus inclusit, claustra rupisse et totum Orientem turbasse, in tantum, ut fideles locis sanctis transfugerint ad transmarinas regiones. Et Flabiola virgo, quae a Roma migraverat Hierosolymam, ibi mansura, sed terrore illius gentis percussa remeavit ad propria. Alii dicunt, ut Hermannus in chronicis, quod tempore Heraclii imperatoris sint emissi simili modo. Cum enim Heraclius astris inspiciendis peritus vidisset, suum imperium a circumcisis devastandum, universos Judaeos baptizari fecit et nolentes occidit. Exsurgentes autem Sarraceni et Agareni, qui sunt de circumcisione, contra Heraclium, prostraverunt de ejus exercitu et millia pugnatorum et eorum spolia Heraclio remiserunt in contumeliam. Heraclius autem portas Caspias aperuit, quas Alexander obstruxerat ante mille annos, et inde Judaeorum CL millia auro armata eduxit eosque cum suis exercitibus contra Sarracenos misit, sed in nocte, quando mane congressio fieri debuit, gladius domini C duo millia de exercitu Heraclii interfecit. Inter quae mala imperator febribus correptus obiit prae tristitia, et eo tempore solutus est Satanas, et Machometus detestabilis natus, et ecclesia usque in hoc tempus vexata et immorata, nam populus ex Caucaso eductus contra ecclesiam arma sumsit, unde Hieronymus in epitaphio Nepotiani, ecce, inquit, anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos non jam Arabiae, sed septemtrionis lupi, tanta brevi provincias percurrerunt, DC monasteria capta, quanta fluviorum aquae humano cruore mutata sunt, quot civitates obsessae, totus oriens plangit timore.

Concluditur ergo, quod Turci sint Trojani, per Turcum ducem ducti de Troja in septemtrionem orientalem ad asiaticam Scythiam, et quia ut viri truculenti bestialiter vivebant sine legibus, Alexander coegit eos secedere ultra hyperboreos montes et tauricuntas insulas, contra aquilonis ubera includens eos, exitus viarum obstruens et claudens; successu autem temporis, cum Machometus diabolus incarnatus jam esset missus in mundo, et Satanas solutus a suis claustris orbem pervertere incepissent, irruperunt etiam et Turci montium claustra non absque diaboli potentia, et coglobati Machometistis fines Christianorum usque hodie non cessant infestare.

Est etiam notandum, quod dum lex Machometi inciperet circa annos Domini sexcentesimos, sub Bonifacio V. et Heraclio imperatore, vixerunt cultores legis turpiter et inhumaniter. Sed anno Domini MCCLXXX. inceperunt inter eos fieri prodigia mendacii et religio dolosa, et crudelissima quaedam humanitas ad Christianos, qua parcunt sub se degere volentibus, nec abnegare cogunt, nam antea semper cruento gladio in Christianos saeviebant, et tunc multo minus in corporibus, in animabus et rebus nocere poterant, quam cum ipsa impiissima humanitate, et simulata aequitas duplici praeponderat iniquitate, secundum Augustinum. Et tantum sufficiat dictum de illo.

Salamina ergo Cypri, civitas Teucri vetusta, praeter hoc, quod fudit nobis odiosos detestabilesque Turcos, edidit nobis S. Barnabam Apostolum, qui ibi martyrium sustinuit, et amabilem sanctamque virginem Catharinam, quae ibi nata esse dicitur, et in loco nativitatis capella hodie peregrinis monstratur. Nam Costus in Salamina sui regni habuit sedem. Hanc civitatem nonnullae historiae Constantiam Cypri nominant, quod est nomen ejus novum, ut dicit Hieronymus de vita et obitu S. Paulae. Quidum autem historiam S. Catharinae legentes, dum legunt eam in Constantia natam, putant, Constantiam illam (#157 a#) esse Germaniae urbem, super chronicum lacum vel potamicum sitam, unde ibidem solet monstrari locus suae nativitatis, sed non verus.

Insuper in Salamina fuit sanctus vir, ille antistes Epiphanius, cujus persaepe mentionem facit cum ingenti praeconio S. Hieronymus, quia cum eo socius erat in expugnatione haeresis Origenis, ut patet per Hieronymum in epistola ad Pammachium contra Johannem episcopum Jerosolymitanum, ex quo etiam patet, quod episcopatus Famagustanus antiquitus fuit Salaminae et demum Famagustam translatus.

Tertius Cypri episcopatus est Paphum, omnium civitatum insulae antiquior, sicut patet supra Fol. 139. Hanc civitatem non solum celebrem reddunt carmina poetica, sed facta apostolica. Nam sanctus Paulus et Barnabas ibi praedicaverunt. Ibi S. Hilarius abbas habitavit et S. Manna, quem Graeci contra pestilentiam invocant, eumque fidelem advocatum sentiunt. Quanta autem haec civitas fuerit et quam solemnes ecclesiae ibi steterint, ruinarum immensitas et prostatae marmoreae insignes columnae demonstrant. Haec jam est desolata, nec est civitas, sed paupercula villa ruinis superaedificata, propter quod et portus ipse desolatus est, in quem naves non ingrediuntur nisi cogente necessitate, sicut contigit nobis. Haec civitas prostrata per terrae motum, sicque prostrata manet, cui nec rex nec episcopus manum porrigit, ut erigatur.