Part 24
Hunc ergo montem impudica Venus sibi sacravit per se ipsam et lucos instituit, necessaria plantavit, speluncas fodit in tantum, ul ab intus habitationes quasi magnae et tenebrosae essent. Aliquas cavernas fecit ad flendum in eis Adonidem, aliquas ad luxuriandum. Adinstar autem illius montis multi successu temporis montes per mundum sunt consecrati Veneri, ideo frequentissime in historiis nominantur montes Veneris. Et moderno tempore vulgus rudis delirat de quodam Tusciae monte, non longe a Roma, in quo dicunt dominam Venerem deliciis frui cum quibusdam viris et foeminis. Unde[TR133] de hoc carmen confictum habetur, quod manifeste a vulgo per Alemanniam canitur de quodam nobili Suevo, quem nominant Danhuser, de Danhusen villa prope Dünckelspüchel. Hunc fingunt ad tempus in monte cum Venere fuisse, et cum poenitentia ductus Papae fuisset confessus, denegata fuit sibi absolutio, et ita regressus in montem nusquam comparuit, et in deliciis (#b#) vivit, ut dicunt, usque ad diem judicii. Ecce, quam facile homines in errores ducuntur credentes fictionibus! Nam Venerem mortuam et haud dubium damnatam, quae vivens numquam Europam vidit, credunt in Tusciae montibus degere. In tantum autem hac fama dementati sunt Alemanni, ut multi simplices ad hos famatos peregrinentur montes, et dum contingit aliquem mori, amici sui famant, eum raptum a Venere in montem; alii redeuntes dicunt se vidisse, quae a phantasticis auditu didicerunt, Unde tempore Nicolai papae quinti fuerunt sententiae latae contra adeuntes montes illos, et canes rabidi in stricto locati, per quod aditus est ad suspectum sacrum. Et haec aevo nostro contigerunt. Ad hanc enim fatuitatem devenerunt gentes, ut quilibet crederet, in monte, quem Veneri consecraverat, eam esse in deliciis, ac si in pluribus locis esse posset, unde super montes grandia templa aedificabant Veneri, et orantes non sursum ad sidera oculos aut manus levabant, nec sidereas sedes habere cupiebant, sed deorsum in penetralibus montis, in antris et opacis ac obscuris locis cum Venere esse optabant. Recitat Sanctus Augustinus de civitate Dei L. XXI. C. 6. et Vincentius in Spec.[TR134] natur. L. IX. C. 17. de quodam templo Veneris, quod ego credo hic fuisse, in quo erat altum candelabrum, super quod stabat lucerna semper ardens sub divo, ita quod illam nulla tempestas, nullus imber exstinguere potuit. Ad hoc videndum miraculum plurimi confluebant ad locum putantes, divinitate Veneris ignem conservari, sed natura et ars id fecerant. Est enim quidam lapis, Albestan dictus ab igne, ferrei coloris, qui semel accensus numquam extinguit qui reperitur in aquis Arcadiae. Sic Romae fuit reperta lucerna ardens ad caput Pallantis gigantis, ut patet fol. 83.
Ad claudendum sermonem de Venere dicunt de ea scribentes, quod dum fuisset viris tribus superstes, tanto ferbuit pruritu, ut fere in publicum declinaret lupanar, et ad suum palliandum scelus mulieribus suasit meretricandum et fornices instituit, matronasque inire compulit, quod satis Cypriorum exsecranda consuetudo in multa protracta saecula protestata est servare, qui diu mittere suas virgines ad littora, ut forensium uterentur concubitu, et sic futurae castitatis suae libamina persolvisse videntur Veneri et suas in nuptias quaesivisse dotes; quae quidem abominanda stultitia postea penetravit ad Italos, cum legantur quidem fecisse Locrenses, id est Galabres. De Cypro vulgata fama est, eam forte totam a Venere infectam, seu coelo agente, seu alio incolarum vitio adeo in venerem prona, ut hospitium, officina fomentumque lasciviarum et voluptatum omnium habeatur et quod homo in terra obdormiens non surgat, nisi foeda pollutione resolutus. Quapropter veteres insulam illam totaliter Veneri consecravere eamque insulam nominaverunt Veneris. Ego quadam alia vice locum Paphum, civitatem Veneris et ejus viridarium, in quo nunc ecclesia Sancti Pauli stat, et montem, in quem post mortem translatam fuisse rudes credidere; diligentius et curiosius perambulavi et perspexi, et petram in littore extensam in mare, quam Venus emergens primo apprehendit, ut dicitur, vidi, et super eam sedi admirans antiquorum fictiones. Sed diceret mihi aliquis frater maturus: ut quid, frater mi, quaesivisti loca Veneris visitatis locis sanctis, quae conventio lucis ad Belial? numquid conscientia tua curiositatis vitio te arguit? Responsio: Non solum, frater dilecte, in illo conscientiae stimulis pungor, sed in actibus multo melioribus. Verum tamen spero, hanc curiositatem criminalem non esse, cum similia gentilium (#151 a#) loca et monstra etiam Sancti videndi causa adiisse legantur. Nam in Itinerario Clementis legitur, et habetur in Speculo hist. L. X. C. 26., quod dum S. Petrus in Anchorado esset audivissetque, insulam ad sex milliaria distantem, in qua columnae vitreae immensae magnitudinis et mirabilis picturae et operis essent, gratia videndi illas columnas cum discipulis navigavit in insulam columnasque miratus aspexit, simul et discipuli ejus. Legitur etiam in vitis patrum, quod quidam locus est in interiori deserto, longe ab hominum habitatione semotus, in quo erat hortus quadratis lapidibus constructus et variis arbustulis aromaticis consitus, puteus etiam delectabilis ibi erat, et multum aurum, argentum et lapides pretiosi erant in horto illo reconditi, et multa mira dicebantur de horto illo. Hunc autem hortum construxerant duo perditissimi magi Pharaonis, Jannes et Mambres, et sibi in eo sepulturas paraverunt, ut post mortem suam ibi tamquam in paradiso deliciis fruerentur. Cum autem mortui essent, mox rapti ex Aegypto a daemonibus in hoc loco ab eis sepulti sunt. Hi duo magi soli restiterunt Moysi, dum percuteret Aegyptum Dominus per manum ejus, de quibus Apostolus 2. Timoth. III. loquitur, et Eusebius de praepar. Evangel. L. IX. C. 3. Audiens autem sanctissimus Macarius eremi cultor devotissimus de loco illo, quomodo esset inadibilis et mirabilis, concepit desiderium videndi locum, sed quia viam ignorabat, fascem calamorum secum portabat, et per millenos passus singulos figuit (fixit), quo facilius haec signa videns remeare posset. Per novem igitur dies itinere confecto locis appropinquavit, cui ferocissimus daemon quiescenti calamos omnes ex propriis locis collectos ad caput posuit, cumque hortum intraret, CXX daemones sicut corvi de loco prosilientes contra eum clamabant. Multa autem sustinuit in illo loco vir sanctus, et regrediendo in cellam suam in tantam penuriam venit, quod nisi bubalum obviam habuisset, cui se supposuit et papillas ejus suxit, penitus defecisset.
Si ergo sancti magistri haec gentilium opera et loca viderunt, non inquietandum mihi vel alteri hujusmodi visitatio. Praefatus casus Macarii habetur in Antonini Chronic. P. II. Tit. 15. C. 6. §. 1.
Ab antiquo fuit Cyprus proprium regnum, in quo regnaverunt antiquissimi Pygmalion, Paphus, Cinera et Adonis maritus Veneris, et caeteri, usque ad tempora Alexandri M., qui eam insulam regno Graecorum copulavit, et non regnum, sed partem regni esse voluit, eamque insulam quasi regis sedem constituit, unde ex ipsa cum exercitu profectus totum orientem obtinuit, sicut dicitur 1. Maccab. I. Egressus de terra Cethim, id est de Cypro, provenit usque ad fines terrae, usque in Indiam, et demum rediens ad mare Caspium sive Hircanum, Judaeos decem tribuum, quos Salmanasser captivaverat, arctius montibus Caspiis inclusit, ut patet supra fol. 97 A. De qua Judaeorum reclusione loquitur Magister in Schola historica et alii historiographi. Sed nonnulli mirantur, an aliquid veritatis in re sit? Ad hoc dicit Antonius in Chronico P. II. Tit. 19. C. 8, quod duo fratres ordinis nostri missi propter fidei causas in orientem manserunt in provincia Georgiae in civitate Triphelis, quae prope montes Caspios est, septem annis, et diligentem inquisitionem de hoc fecerunt (#b#) a Georgicis et Persis et Hircanis, et etiam ab ipsis Judaeis, qui omnes dicunt, quod in eorum historiis nihil penitus de hoc reperiatur, sed tantum hoc habeatur, quod Alexander in partes illas veniens reperit ibi bestiales homines, inhumaniter viventes, qui homines comedebant et se invicem devorabant; hos de planis et habitabilibus locis expulit et intra montana habitare coëgit et ibi portas exstrui fecit, quae portae Alexandri hodie nuncupantur. Tandem autem Alexander subjecto oriente cum infinita spoliorum copia in Cyprum reversus est eamque affluentem divitiis et deliciis fecit. Stante ergo Graecorum regno Cyprus per praefectos regebatur. Demum Romani monarchia adepta subregulos ibi constituerunt, de quibus unus fuit Costus, pater Sanctae Catharinae virginis, quam in illa insula natam esse historiae tradunt, sed evocatus a Maxentio imperatore transfretavit cum omni sua substantia Alexandriam, ubi et beata Catharina passa est.
Post multum temporis Graeci rursum regem in insula constituerunt, qui reges, sicut et omnes Graeci, non modicum infesti Latinis fuerunt; quidam autem regno adepto effoeminatus Graecus multas turpitudines operabatur in foeminas peregrinas, qui dominicum sepulchrum in Jerusalem visitare ex devotione volebant, et dum ad insulam appulerunt, rapi fecit vi ab eo desideratas et in hoc nec nobilium filiabus nec uxoribus deferebat. Ea enim tempestate multitudo magna peregrinabatur in Jerusalem quottidie, quia regnum Hierosolymitanum jam ad Latinos translatum fuerat. Contigit autem, quod domina Osina, Richardi regis Angliae soror, devotaria ad Cyprum navigio declinaret et inde in terram sanctam transfretaret, quam quidem rex sub specie honestatis invitavit et omnem ejus comitivam et optime ac honorifice procuravit; cum autem domina festinaret ad Jerusalem, sicut peregrini omnes faciunt in Cypro existentes, noluit eam rex dimittere, nisi promitteret se reversuram ad eum. Domina ergo nihil mali suspicata promissionem fecit et ad loca sancta navigavit. Quibus visitatis in Cyprum ad regem revenit, rex ergo ipsam accipiens vi oppressit et violatam abire permisit. Quae, ut in Angliam venit, omnia quae sibi acciderant, fratri conquesta est, concitans ipsum vehementer contra stupratorem, Cypri regem. Congregata autem classe magna, tamquam contra Trossonios, arabicas gentes Syriam possidentes, profecturus, armatam multitudinem ab Anglia per mare eduxit, et de Catalonis ac Siculis plurimos suis copiis adjunxit et in Cyprum irruit, miserabilem nimis stragem fecit sibique insulam totaliter subegit, regem et omnes ejus amicos exterminavit. Interea Saladinus, Aegypti Soldanus, capta Hierosolyma, Guidonem regem expulit regno, cui Richardus Angliae rex Cyprum in recompensationem dedit. Atque hoc modo insulae propter ejus antiquam regii nominis dignitatem regni titulum dedit. Sicque iterum regnum esse incepit anno Domini MCC. et duravit sic annis multis sub nomine regni Hierosolymitani, quod illinc ibi translatum fuit. (#152 a#) Frequentibus tamen incommodis et tumultibus vexabatur regnum per Sarracenos sibi propinquos et per Turcos, maxime autem per Venetos et Genuenses, qui inter se discordes totum quasi mare et ejus insulas turbabant, unde et Tyrus in Syria, civitas ditissima et negotiatorum mater, propter eos a Sarracenis destructa est. Eo enim tempore Genuenses non minus potentes erant terra et mari, quam Veneti, multas enim insulas in mari habebant et Graeciae grandes civitates possidebant, utique necdum enim Turci tantum invaluerant, sed Christiani etiam adhuc ad littus ponti Euxini et juxta paludem Moeotidis civitates habebant, sub ditione autem Genuensium aut Venetorum. Reges autem Cypri necesse habebant, cum regnum eorum esset quasi in medio constitutum, et Venetos et Genuenses conservare amicos, qui tamen inter se semper discordes erant, unde consuetudo erat, ut certis anni temporibus rex Cypri mercatorum Venetorum et Genuensium judices simul invitaret ad capessendum amicitiam utrorumque. Anno autem Domini 1369 Petrus, rex Cypri, dum utrosque dominos invitasset, orta est in convivio contentio inter eos de priori consessu, cumque rex propensior Venetis videretur, indignati Genuenses armis suam dignitatem conservare statuerunt et insidias in locis aptis Venetis paraverunt. Quo comperto omnes Genuenses de muris praecipitari jussit in tota insula, quaesitos et inventos Genuenses occidi jussit. Dux autem primus Genuensium, ante quem nullus ibi ducavit, Dominicus dictus, hoc audito classe instaurata improvise supervenit et omnia evertit, regem vero et reginam cum aliis multis captivos duxit Genuam et spolia ingentia, insulaeque praefecit quendam Genuensem. Regina autem in captivitate existens filium genuit, quem Janum nominavit. Data autem regi venia in regnum cum uxore et filio remissus fuit, ita tamen, ut Famagusta, civitas regni optima, Genuensi populo esset propria et alias tota insula tributaria.
Post hunc Petrum regnavit Janus, filius ejus, rex impiissimus, dissimilis Jano primo susceptori Saturni, sub quorum regimine aurea erant saecula. Hic iterum nefanda opera egisse fertur scelus. Filium fratris habuit, adolescentem virtuosum, quem timuit in regem sublimari, unde vicinos arborum ramos sui horti contra se invicem inflexit, singulisque pedes adolescentis obligans, relaxari ramos jussit, qui cum impetu naturali ad situm suum redeuntes puerum infelicem discerpserunt scissis visceribus. Sed nec ipse cruentus impune evasit, nam paulo post, anno 1423, Soldanus Aegypti, Melchella, validissimam in Cyprum classem misit et velut horrida tempestas cuncta diripuit, ecclesias Christi incendit regemque et omnem populum captivum abduxit, demum tamen regem remisit, eumque et regnum tributis subjecit.
Mortuo Jano filius ejus Johannes regnavit, vir totus effoeminatus, inter mulierculas nutritus, cui tradita fuit in uxorem filia comitis Montisferrati, quae paucis vivens diebus, ut fertur, ab ipso rege veneno exstincta est. Post hanc duxit aliam, Helenam, cujusdam Graeci filiam, cum qua habuit filiam Carlottam. Habuit et filium cum quadam alia extra matrimonium.
Porro Helena regina (#b#), uti natura Graeca, Latinis adversa, ritum per reges praecedentes latinum introductum abolevit, episcopos, plebanos et caeteros deponens, populum et ecclesias Graecis subjecit in spiritualibus, et in his rex effoeminatus, magis mulier quam vir existens, Helenam Trojanae Helenae imitatricem meretricium Graecorum ritum admisit, quod tamen ecclesiae catholicae et orthodoxis fidei verae plurimum displicuit. Sed et ipsa domina Carlotta, filia regis, duci Sabaudiae Ludovico jamdudum matrimonio juncta, de hoc multum doluit, sciens Graecorum ritum periculosum multis modis. Interea post decursum aliquorum annorum Johannes rex moritur, et eo defuncto statim Helena regina eadem via post eum abiit, quod audiens Ludovicus Sabaudiae dux, Carlottae maritus, assumtis omnibus suis cum uxore in Cyprum a Taurino civitate navigavit regnum possessurus haereditario jure, quia rex praecedens non dereliquerat regium semen nisi Carlottam, cui deberetur regnum.
Porro Jacobus de pellice natus regnum ambiebat et in adventu Ludovici in regnum navigavit in Aegyptum et Soldano ac suis consiliariis se injuriam pati conquestus est implorans eorum auxilium; composuit etiam amicitias cum mercatoribus Venetorum, qui in Aegypto[TR135] erant, qui eum senatui Veneto commendabant; insuper et Turcorum affectum attraxit, quia vir erat amicabilis et humanus sciens sibi amicos facere Sarracenos, Turcos et Venetos. Collectis itaque copiis Sarracenorum et Turcorum cum praesidio Venetorum intravit regnum, et Ludovicum cum sorore Carlotta, veros haeredes regni, expulit regnumque possedit universum in pace, et Famagustam Genuensibus abstulit conformans se Venetorum voluntati. Ad stabilitatem autem regni sui accepit uxorem filiam Marci Carnary, Veneti, quam senatus Venetus in filiam adoptaverat, ex qua habuit filium posthumum, qui tamen in infantia obiit, et post paucos annos Jacobus rex in lectum extremae aegritudinis incidit senatumque Venetum tutorem regni instituit et obiit. Et ita Cypri regnum in manus Venetorum haereditario jure devenit; reginam enim superstitem in regno quidem dimiserunt, sed sine marito: et ita hodie est in Nicosiae[TR136] palatio, quem ego vidi in mea prima peregrinatione.
Et iste est brevis regni illius decursus a temporibus vetustissimis usque ad hoc nostrum aevum. Continent autem historiae multa de hoc regno, quae brevitatis causa omitto. Hoc autem singulare legi, quod quodam tempore tantae ibi erant divitiae, ut urnae puteorum et catenae earum essent argenteae, et in regiis palatiis[TR137] aureae. Sed nunc longe aliter est, et desolatio magna et miseranda ibi ex malo regimine cernitur. Triplici enim malo subjacet terra illa. Primum est, quod suis veris haeredibus est privata, et dignitas regia, qua a tempore Beli vetustissimi, qui fuit ante Christi adventum 1930, usque ad tempora Ludwici, (#153 a#) Carlottae mariti, qui fuit anno post incarnationem Domini 1463, semper fuit honorata, in tantum, quod nobiles Christianitatis, qui in dominico sepulchro militiam adepti fuerunt, non reputabant se veros milites, nisi cum regibus Cypri confoederationem fecissent et signum ejus amicitiae accepissent, sicut patet supra P. 1. Fol. 16. A. Et in tanto honore reges Cypri habebantur, sicut reges Jerusalem, quia regnum sanctum Hierosolymitanum in Cyprum fuit translatum, et habebatur Cyprus a cunctis fidelibus aditus in terram sanctam, per quem Jerusalem redimenda staret, sed nunc contraria via est, nam Veneti propter Cyprum foedere colligati sunt Turcis, quod sic accidit. Defuncto enim Jacobo spurio, ultimo rege, Fernandus rex Siciliae aspirabat ad regnum et Venetis plurimas irrogabat injurias Turcumque contra eos concitabat, ut sic fractis[TR138] ipse in Cyprum liberum ingressum habere posset. Videntes autem Veneti, se undique gravatos, cum Turcis pacem fecerunt anno 1456, quae res effecit, ut Turci relictis Venetis omnem belli vim in Fernandum converterent, atque ita Hidruntum, Apuliae civitatem optimam, cepit, et nisi Deus sua misericordia succurrisset, tollendo de medio Machometum Turcum magnum, jam totam Italiam Turci possiderent, Ecce, quomodo Cyprus facta est ecclesiae laqueus!
Secundum malum illius terrae est frequentia terrae motuum, quibus quasi quottidie dejiciuntur aedificia et grandes civitates in ruinis jacere cernuntur.
Tertium malum est aëris infectio tanta, ut quasi omnis homo ibi febricitet certis temporibus et pestilentia ibi saepe grassetur. Unde inter avisamenta peregrinorum est illud praecipuum, ne moram trahant in Cypro, ut non inficiantur. Hanc autem infectionem dicunt aliqui ideo esse, quia mons Armeniae et Caucasus et Taurus prohibeant ventos salubres a Cypro, sicque aëri crasso subsit et insano. Sed hanc rationem non aestimo veram esse, cum praedicti montes longe a Cypro sint distantes retro Ciliciam, Syriam et Phoenicen. Nec de malo et infecto aëre inculpatam legi Cyprum in aliquo libro authentici auctoris, sed tantum in libellulis militum Almanorum. Et si montes Armeniae causarent infectum aërem, prohibendo causam sanitatis, semper fuisset ibi malus aër, et ita Japhet, filius Noae, stultus fuisset, quod eam regionem prae omnibus elegisset; nec illa delicatissima Venus in eam enatasset, nec Belus, nec Pygmalion, nec Paphus, homines nobilissimi, ibi sedes posuissent suas. Credo autem, aërem non esse malum, sed disproportionatum Teutonicorum, qui nati et enutriti in aëre duro, frigido, consumtivo, non possunt bene vivere in aëre subtili et tenui, in quo eorum intemperatae comestiones et potationes consumi nequeunt. Porro si incolae dicunt, ibi esse aërem infectum, et si de facto ita est, pro certo non ex natura, sed ex Dei plaga hoc terrae illi accidit, sicut et terrae sanctae maledictio illa advenit. Potius autem credo, quod sit unum fictitium et quod ideo illam regionem exosam reddant, ne rursum regnum Hierosolymitanum per Christianorum (#b#) principes resuscitetur et rex ibi aliquis constituatur, de quo insulae possessores moderni nec verbum volunt audire, et ad hoc sunt per insulam de praesenti certi, qui circumeunt per loca, et si aliquem audierint loqui de rege restituendo vel regimini moderno detraxerint, statim vincti mittuntur Venetias ad reddendum rationem senatui. Unde in prima peregrinatione mea multis diebus in insula degens vidi in civitate Nicosina quendam fratrem ordinis nostri per civitatem in mulo ornato frequenter spatiantem, ac si fuisset episcopus, et in nostro recessu intravit ad nos in galeam cum quibusdam reginae clientibus et recessit nobiscum. Semper autem mane descendit ad me in cumbam meam ad dicendum mecum officium, quia per se librum non habuit. Quem dum interrogarem, ubi suum haberet breviarium, cum gemitu et lachrimis occulte dixit mihi, se esse captivum pro eo, quod mentionem fecisset in quadam vaga locutione de rege eligendo in Cypro, propter quod subito eum rapuissent in galeam nec ei reditum in suam habitationem ad tollendum breviarium et cappam indulsissent. Compatiebar viro, quia personatus et discretus vir erat, et[TR139] bene a Latinis collegerat. Et tantum de regibus Cypri et de saeculari ejus statu.
De Episcopatibus regni Cypri.
Episcopatus vel dioeceses quatuor sunt in toto regno Cypri. Episcopatus primus est in Nicosia, quae est metropolis regni, et est hodie civitas magna, non maritima, sed in corde insulae sita, quinque alemannicis milliaribus a mari distans, cincta fertilibus montibus et amoenis; per medium civitatis est torrens magnus, qui suis temporibus redundat aquis impetuose decurrentibus, verum quando ego eram ibi, non habebat guttam aquae.
De universo mundo sunt in hac urbe mercatores, fideles et infideles. Multae sunt ibi apothecae et pretiosae, quia aromata cruda orientis huc deferuntur et arte pigmentariorum conficiuntur, sed et in ipsa insula crescunt pigmenta et fluunt aromata; ideo apothecae illius civitatis sunt quasi origines, ex quibus in alias mundi apothecas fluunt pigmenta.