# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

## Part 23

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-ca6db54f/index.md

Quarta die prandio peracto dominus Johannes Latinus et ego simul navigavimus ad litus, et ingressi sumus Alexandriam ad emendum aliqua pro navigatione nobis necessaria; nos enim duo jam soli eramus et nobis ipsis provisionem fecimus ut potuimus. In foro venit ad nos Schambeck consulens nobis, ne nimis audaces essemus ad ingrediendum urbem, quia si aliquis Sarracenus contumeliam et injuriam inferret, jam non esset defensor. Expedito ergo negotio, pro quo ingressi fueramus, statim de urbe exivimus amplius non ingressuri. Cum autem ad litus maris revenissemus, reperimus ibi duos de fratribus nostris (#147 a#) peregrinis dolentes et tristes. Nam pro suo solatio de galea sua ad litus navigaverant et spatiando sine timore vagabantur in incertum juxta mare super linguam terrae, quae dividit portum Christianorum a portu Sarracenorum; ascendebant autem et videre volebant in Sarracenorum portu classes et naves, quas ego libentissime ipse vidissem, quia dicebatur esse portus pulcherrimus, classibus et navibus repletus et maximis mercibus redundans, cum magna hominum frequentia. Cum autem illi duo sic contra locum procederent, accurrerunt Sarraceni cum magna furia et irruerunt in eos prosternentes et pessime percutientes, trudentes et strangulantes quasi usque ad interitum, unde unus eorum graviter vulneratus in capite periculum vitae sibi timebat imminere. Et nisi quidam Sarracenus supervenisset, qui eos liberavit de manibus eorum, forte occisi fuissent. Strangulabant autem eos, quia sic ab eis extorquere pecunias conabantur, sed talis erat conditio illorum peregrinorum, quod nullam secum habebant pecuniam. Isti ergo duo rogabant nos pro nostra salute, ne evagaremur longius a littore portus nostri, ne deterius nobis contingeret. Stetimus ergo in littore adhuc per horam cum hominibus, et illi duo percussi in suam galeam navigaverunt, stantibus autem sic nobis, vidimus tumultum magnum inter portas civitatis et furiosum hominum concursum; nam Sarraceni, qui nobiscum in littore stabant, ad portam sursum concurrerunt, et alii extra saltaverunt, et custodes exemtis gladiis stabant observantes, ne quis intraret vel exiret. Duo enim zentilomi, patroni duarum galearum, contentionem habuerunt cum quibusdam Sarracenis propter negotiantium vertigines, et in contentione unus Sarracenum percussit et facta percussione de fontico per civitatem cucurrit volens transfugere in classem, sed alii Sarraceni insequebantur eum et sub portis comprehenderunt et graviter vulneraverunt eum. Comprehensum autem eum cum socio alio patrono ambos in vincula conjecerunt et caeteros Christianos latinos repertos in civitate cum percussionibus et contumeliis ejecerunt de civitate et multi galeotae cum planctu et ululatu bene castigati ad nos super littus venerunt referentes, multam turbationem esse in civitate et indignationem magnam contra Christianos. Fuimus autem laeti ego et socius meus, quod ante exortam tribulationem evasimus de civitate. Pejus enim stetissent peregrini reperti, quam quicumque alii, quia salvus conductus noster exspiraverat, non autem illorum, qui erant de classe; semper enim instante recessu Christianorum a Sarracenis incipiunt saevire in eos, et furorem ac inimicitiam, quam animo occulte gerunt, et amaritudinem, quam celant, in fine ostendunt et effundunt. Interim enim quod sperant, se aliquam utilitatem ab eis habere, serviunt et obsequuntur, sed hac spe finem habente saeviunt, vexant, rapiunt, furantur, et ubicumque eis nocere possunt, festinant, ut fiat, et raro efficiuntur Christiani tam boni socii et Sarraceni, quod ab invicem recedant cum pace, praecipue quando sunt multi, ut est, quando peregrini vel classis mercatorum ab eis recedere debet, quando enim hominem christianum non amplius ad se reversurum putant, malum Vale sibi praestant, de quo saepe experientias habui (#b#). Advesperascente die socius meus et ego in classem reversi sumus ad coenam nostram, amplius ad littus non egressuri. Post coenam dum staremus in superioribus galeae, et contra Alexandriam respiceremus, venit una navis plena Sarracenis in tenebris, quia crepusculum erat, de civitate ad latus galeae nostrae, et cum magno silentio alligaverunt naviculam ad galeam, erant enim quidam juvenes Sarracenorum, qui contraxerant societatem cum aliquibus de galea nostra et cum eis vinum bibere jam consueverant. Ad hoc ergo nostri cum flasconibus et amphoris et scyphis vel vitris descenderunt et sedebant bibendo et rebibendo in tantum, ut Sarraceni inebriarentur et tamquam fatui cantarent; illi autem, qui in galeam ascenderant, cum multa difficultate in scapham descendere poterant propter vertiginem capitum eorum. Sicque pleni remigraverunt in tenebris ad litus. Ego autem stabam et casum alicujus in mare exspectabam et hodie aestimo, quod vix sine baptismo ad litus pervenerint. Mansimus autem cum classe in illo portu pluribus diebus propter negotia institorum et liberationem captivorum, sed et ipsi patroni inter se divisi erant, et aliqui volebant classem solvi citius, aliqui tardius dicebant solvendam, uno autem discordante cogitur tota classis manere, et nullo modo audet una galea sine alia recedere secundum leges Venetiarum. Stante autem classe ibi in otio ego in peregrinorum galeam redii et multas pervagatus sum interim regiones, ut promisi supra fol. 132. Et quia eodem modo recessus omnium galearum fit, ideo sub recessu unius galeae totius classis solutionem comprehendam.

Recessus navium de portu Alexandrino et ventorum adjutorium.

Quinta die, antequam illucesceret, inceperunt gubernatores classis et navium praefecti clamare et marinarios ad labores hortari. Cum clamoribus autem solitis trahebant sursum accatones, epidromos et dolos, colligata in eorum antennis, subtractisque scaphis et solutis spiris et promesiis et transillis pro forti et salubri spiramine omnes sollicitabantur. Fuit autem tunc quidam ventus lateralis tepidior, cui diu differebant vela committere timentes, ne nimis contra Syriacum mare impelleret classem. Tandem autem solutis velorum ligaminibus mox labentia vela implentur ventis, et paulatim movebamur in portu a loco stationis; cohibebatur autem arte, ne navis importune extra portum ejiceretur, sed cum reverentia, ut oportuit, turrim Julii Phareglan pertransiret modeste. Nulla enim navis sive egrediens sive ingrediens nisi cum remissione veli turrim illam pertransire audet in recognitionem regiae majestatis. De hac turri supra fol. 125 a. Cum ergo jam extra portum venissemus, repente tulit nos ventus, et longius per mare Aegypti perduxit in pelagum Syriacum impellens extra tramitem intentionis nostrae, qua optavimus portum Paphum Cypri regionis apprehendere, ventus autem altius nos tulit in mare Palaestinae et Syriae, ita quod non longe a terra sancta fuimus, eam tamen videre non poteramus nec aliquam aliam terram; si autem ventum directe secuti fuissemus, statim in aliquem Palaestinae portum venissemus, sicque cum gaudio multo et hilaritate felici et forti navigatione (#148 a#) processimus contra plagam aquilonarem cum tendentia aliquali in orientem. Et si gubernatoribus placuisset, illa nocte portum aliquem terrae sanctae habuissemus, sed quantum poterant a Syria se avertebant contra aquilonem cum tendentia ad occidentem, sicque per medium navigavimus, ita quod ventum in orientem tendentem non ex toto secuti sumus, et arte nautarum qua conabantur in occidentem vi ventorum dimisimus, et ita diem illam consumsimus cum nocte, cum continuo quidem cursu, sed non celeri, propter praedicta duo conamina.

Terra Sancta.

Sexto die luce apparente vidimus licet a longe terram sanctam, montem Carmeli, et si ventum sequi voluissemus, brevi tempore in portum Sidonicum, Berithum, aut Tripolitanum projecti fuissemus, sed cursum illum navis interceperunt, avertentes eam, ut in Cyprum, quae nobis erat ad sinistram et Syria ad dextram, pervenirent. Advesperascente autem die invaluit ventus, non quidem contrarius directe, sed nimis in septentrionem nos depellens in sinum Issicum conabatur deducere; tanta autem vi agitabamur, ut penitus desperaremus posse Cyprum attingere, et disposuimus nos in aulonem Cilicum divertere ad Asiae loca, et ea navigatione Cyprum accedere, qua S. Paulus Actor. XXVII. legitur de Sidua (Sidone) in Cyprum navigasse. Itaque aulonem ingressi Cilicum vidimus Ciliciam, patriam illam nobilem, in qua est civitas illa nominata Tharsum vel Tharsis aut Tharsus, de qua jactat se S. Paulus natum fuisse Actor. XXI.; ideo etiam tharsensis dicitur. Et haec civitas ab antiquo adeo fuit Romanis confoederata, quod tamquam cives romani habebantur nati de Tharso Ciliciae. Ideo S. Paulus Romanum se asserebat Actorum XVI. et XXII.

In hunc autem modum fuit S. Paulus civis romanus, quia penula fuit data patri Pauli a Romanis, quando susceptus est in socium et civem romanum. Erat enim penula vestis consularis, qua induebantur consules romani ingredientes in curiam. Hanc sic meruit pater Pauli, Romani enim mundi domini hanc habebant consuetudinem, ut quaecumque gens cum pace et coronis eis occurrisset, darent eis libertatem esse eorum fratres et concives romani, et constituendi consules. Pater igitur Pauli translatus de Judaea Tharsum venientibus Romanis occurrit et penulam promeruit et civitatem romanam pro se et suis liberis. Insuper ante res Romanorum legitur Ciliciam ab Amazonibus libertati datam, Syria enim eis subacta Cilices eis cum donis occurrerunt, polliciti imperata facturos, qua ex re eos liberos fecerunt, ut habet Diodonus Lib. IV. C. 4. Antiquarum rerum. Quid autem hoc nomen Tharsis importet vide Hieronymum ad Marcellum.

Est tamen notandum, quod India dicitur etiam Tharsis in Scriptura, et Carthago civitas Africae, et haec civitas Ciliciae, ut habet Jeronymus de distantiis locorum. Hic Herodes citatus Romam pertransiens, cum audivisset tres reges navibus transvectos, jussit incendi naves, Psalm: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Ad illum locum confugere volebat Jonas a facie Domini, ut dicitur Jonae I. vel in Africam, ut dicitur P. I. fol. 79 A.

Est etiam in Cilicia urbs Thorsicas dicta, unde crocum plurimum et optimum venit, spiramine fragrantiori et colore aureo.

Porro ipsa provincia Cilicia dicta est a quodam, qui nominabatur Cilix, filio Agenoris. Hic Cilix homo acris ingenii et robusti corporis fuit, et cum fratres seniores se haberet nec successionem regni speraret, relicta sua patria Phoenice in hanc provinciam venit eamque possidens ex se Ciliciam nominavit. Ejus pater Agenor Beli vetustissimus filius exstitit; hic Agenor in Aegypto primo consedit, sed peste pulsus inde navigio per maris viam venit in Phoenicem et a Phoenice migravit Cilix in Ciliciam, quam forte nondum inhabitatam invenit. Sunt tamen qui dicant, provinciam hanc a Cadino occupatam, antequam quaesiturus Europam mitteretur a patre, eamque postea a Cilice possessam Cadino non redeunte. A tergo habet Taurum montem famosissimum, quem idem (eundem) cum Caucaso monte dicunt, et a mari nostro a principio Ciliciae usque in orientem extremum protendi videtur. Pictura tamen Ptolomaei dividere montem (#b#) hunc videtur per Euphratem fluvium paradisi, qui per medium ejus transit, et inferior pars dicitur Taurus, alia dicitur Caucasus. Graeci tamen illum totum et longissimum tractum simul nominant Ceraunium, et hujus nominis saepe memoratur S. Jeronymus in suis dictis. Et ille mons recte dicitur catena mundi, nam Asiam omnem ab Aeois incipiens et in Cilicium mare desinens in duas fere aequales partes dividit, incipit ab Indico mari et tendit in occiduum, per varios circumvagatur flexus usque ad Riphaeos montes, quibus Alpes juncti aliam mundi divisionem facit (faciunt). Ideo mons ille Taurus aut Caucasus infinita habet nomina.

Mons ille ab una parte claudit Ciliciam, ab alia parte mare habet. Porro ultra montis jugum contra orientem est Armenia minor et major, et ab occidente iterum per interjacentes montes est Capadocia. In Armenia est mons ille altissimus Ararath, in quo archa post diluvium requievit, in quo, ut dicunt, usque hodie lignorum vestigia de archa reperiuntur, quae plurimum sunt medicinalia. Dicunt etiam quidam veteres gentiles, quod in Armenia mons sit, Baris appellatus, conjunctus praefato, in quem tempore diluvii confugientes salvati fuerunt ab aquis, et hoc forte factum fuit in diluvio tempore Ogygis. Et ibi etiam faciunt mentionem de his, quia archa vecti in hoc consederunt monte, ut habet Eusebius de Evangelica praeparatione. In Capadocia mons est, Argeus dictus, arduus plurimum et omni tempore pruinis rigens, eumque Dei habitaculum veteres accolae credidere. In Cilicia autem, de qua nunc sermo currit, montem altissimum vidimus, quem Coritum nominant, qui mons insigni specu est mirabilis. Nam in summo montis vertice amplo satis hiatu patet, et in profundum demissis quanto magis dimittitur, tanto amplior efficitur, et undique pubentibus lucis adeo pulcher atque admirabilis se intuentibus aperitur, ut mentes admiratione consternat, qui cum et assuefactos non satiet, per descensum unicum et angustum atque asperum MD passuum inter amoenas umbras et opaca silvarum rivis hinc inde quoddam agreste sonantibus. Ast ubi in finem descensum est, specus apparet alter, verum cymbalorum sonus terret adeuntes ingressu primo, et aliquamdiu spectabilis incedenti fit obscurior, et ingentis amnis se extollentis frons aspicitur, qui ubi parvo cursu maximum demonstravit impetum, conditur intra spatium horribile et incognitum angustumque, adeo ut a diis habitari veteres credidere. Alius demum specus est, quem Thyphonem vocant, angusto ore pressus et assidua nocte suffusus, eumque dicunt Typhonis fuisse cubile gigantis, qui fratrem Apim, maritum Isidis, laniavit membratim et Jovi bellum intulit.

Igitur in aulone Cilicio laborantes per totam noctem conatum ad partem sinistram fecimus, ut in Cyprum navigaremus, et satis bonum ventum habuimus per angustias Ciliciae.

Die septima lucente vidimus Cyprum, et ultra modum laetati sumus, quia in multis mensibus non vidimus Christianorum regionem aliquam usque modo. Processimus ergo contra insulam, et gyrantes Paphum, portum Cypri vetustissimum, ingressi sumus et anchoras ejecimus stabilivimusque naves et necessaria ibi comparavimus. Sed et ecclesias Christi adhuc ibi stantes ingressi sumus, et adorato Domino ac necessariis comparatis in barcis regressi sumus in galeam.

Insula insignis Cyprus.

(#149 a#) Cyprus insula nunc describenda venit. Hanc rapuit mare Syriae, cui olim dicitur juncta fuisse, et proprium effecit regnum, ut patet Parte I. fol. 78 B. Haec insula quondam dicebatur Cethim, a quodam Cethim dicto, nepote Japhet, filio Noae, secundum Isidem. Sed et Cerasim olim dicta est, deinde Apelia, et post hoc Amathusa et Macara, Cripton et Culmia; nunc autem Cyprus dicitur a prima ejus civitate, quae Paphum nominatur, ut patebit. Haec regio ab oriente cingitur mari Syriaco, quod Mesicum sinum vocant; ab occidente mari Pamphilico sive Carpatico; a septemtrione aulone Cilico; a meridie Syriae et Phoenicis pelago.

Est autem insula interius valde foecunda silvis, campis, agris, pratis, arvis, montibus, vallibus et planis, frugibus plena, fontibus et amnibus irrigua, deliciis et divitiis opulenta. In ea primum ferrum effossum a duobus Judaeis, sicut dicit Eusebius L. 1. C. 7 de praeparaoque[TR130] evangelica.

Hanc primo inhabitavit Japhet, filius Noae, ut dicunt, et vetustissimis poetarum carminibus celeberrima habetur. Ex ea namque Venerem deam ortum habuisse referunt et ibi de mari eam emersisse fingunt et meretriciam instituisse; unde fabulantur, quod Jupiter, patri suo Saturno iratus, abscidit ei falce genitalia eaque projecit in mare, de quibus sanguis effluens spumae maris adjunctus est eisque concretis in carneam massam crevit, et virgo pulcherrima facta est. Multo tempore in undis maris natavit nuda, tandem sibi data a deis licentia petendi aliquam terram vultum vertit in Cyprum, et juxta Paphum de mari emergens ad littus transiit, moxque ad eam concurrerunt omnes Cyprii et propter ejus eximiam venustatem de coelo in mare cecidisse credebant et ad se enatasse, ut divinis honoribus ab eis veneraretur; pro dea ergo eam habuerunt. Sed dum Cinara rex Cypri dissentiret Veneri, consurrexit Venus adversus eum, et devicit, salvumque eum dimisit hac conditione, ut apud Paphum sibi templum construeret, simulachrum erigeret et animalia tantum masculini generis offerret. Et haec omnia rex complevit. Venus omni libidini dedita ad meretriciam mulieres Cyprias amplius induxit, quamvis ante egressum Veneris impudicitiae deserviisse legantur. Nam Pygmalion filius Cilicis, filii Agenoris, filii Beli Babylonii, cum juvenis esset in Cilicia, gloria dominandi affectus collecta Cilicum multitudine classeque parata in Cyprum transvexit exercitum, ejectis habitatoribus inde sedem suam ibi posuit et regnavit. Sane cum ibi sceleratissimas comperisset mulieres et omnino libidini obsequentes, vitio offensus vitam caelibem ducere disposuerat, ut dicit Ovidius. Attamen, quia valebat ingenio, et artificiosas haberet manus, sculpsit sibi ex candidissimo ebore foeminae imaginem pulcherrimam, in qua ingeniosus homo et artem miraretur suam, et venustatem imaginis commendaret, in dilectionem ejus incidit, et furore maximo cupiebat eam esse foeminam vivam, oravitque Venerem, ea tempestate celeberrimam insulae deam, ut animaret eam et suorum faceret amorum sensibilem, nec effectu caruere preces: foemina facta est. Quod advertens Pygmalion, gaudio plenus ejus usus concubitu, et e vestigio gravida facta (#b#) est eique filium peperit, quem Paphum nominavit eumque haeredem post se reliquit. Hic Paphus, ex eburnea matre genitus, Paphum civitatem condidit, quam Veneri sanctam esse voluit, pro eo, quod ejus beneficio eburnea mater sua animata fuit, et in loco illo Venus ipsa de mari emersit ibique habitavit pomoeriumque pulcherrimum in hoc loco habuit cum delicatissima habitatione, in qua omnia reperiebantur spectantia ad lasciviam. Sed et poma aurea in eo viridario crescere dicebant poetae, de quibus tria propinavit Hippomenae juveni, quibus virginem Athlantem cursu superavit, et eam obtinuit. Eadem enim virgo cum esset pretiosissima et cursu velocissima, in silvis habitavit, et cum a multis in conjugium peteretur, legem opposuit, cursus certamen se cum omni petente se inire, et qui superarentur morte mulctarentur, victor autem ejus potiretur connubio. Et cum jam plures magis audaces quam felices superati tam severa lege damnati essent, Hippomenes juvenis Veneris implorat auxilium, quae tria mala aurea sibi dedit, ut currente cum eo Athlantae in via projiceret, sicque cupiditate pomorum allecta colligeret, et interciperetur cursus sui velocitas, quod et accidit, et virginem in conjugium habuit. In hoc etiam viridario celebratae fuerunt nuptiae inter Peleum et Thetin, deam aquarum, quam Jupiter licet amaverit, tamen eam ducere noluit oraculo edoctus, quod ex ea nasceretur filius major patre; provisor tamen nuptiarum fuit, et omnes deos invitavit deasque, demta Discordia, quae indignans cum cerneret Junonem, Palladem et Venerem invicem ex parte una sedentes, sumto de arbore horti aureo malo, illud inter eos projecit dixitque: digniori detur. Ex quo confestim inter eas seditio orta est, cum unaquaeque se digniorem diceret. Cumque sententia ad Jovem devoluta esset, indicare quae dignior et pulchrior foret, noluit ferre sententiam, sed Paridem judicem adnotavit; quae illi sub opacis nemorum umbris remotis vestibus [se] monstravere, cui promisit Pallas, si sententiam pro se ferret, omnium rerum cognitionem se daturam; Juno regnorum et divitiarum dominium; Venus autem pulchriorem orbis mulierem spopondit.[TR131] Qua tractus concupiscentia silvanus judex Veneri deberi pomum judicavit tamquam digniori, quae illi raptum Helenae concessit. Nam dum Helena navigio Cyprum peteret, ut visitans in Papho templum Veneris ei hostias deferret, ipsa Venere consentiente Helenam rapuit Paris, ex quo subsecutum est trojanum bellum et occisus Achilles, qui in nuptiis praefatis conceptus fuerat, ad quos Discordia vocata non fuerat, et sic expiata est injuria et multus effusus humanus sanguis fuit. In eodem horto celebrabant antiqui festa floralia et ludos florales ad placandam Nympham Floram, deam florum, cui omne jus in flores contulit Zephyrus pro eo, quod suae voluntati paruit, qui ludi memoriae meretricis conveniunt, nam omni lascivia et verborum licentia, quibus omnis obscoenitas effunditur, positis flagitante populo a meretricibus vestimentis, quae ludis in illis mimorum fungebantur officio, celebrabant. Et haec turpis celebritas mansit usque ad praedicationem Apostolorum, unde legitur in Legenda beati Barnabae, qui dum Paphum (#150 a#) venisset ad locum illum cum Johanne, invenerunt ethnicos viros et mulieres nudos currere in viridario in festorum floralium celebratione, et statim Barnabas templo maledixit, et corruit, et praedicantes civitatem ad Christum converterunt, Actor. XIII. Non autem solum viridarium Venus suo consecraverat ritui, sed montem civitati superimminentem libidinosis sevit plantulis et umbrosas cavernas in monte plurimas fieri fecit consecratas vel potius exsecratas suo cultui, unde mons ille mons Veneris nuncupatus est usque in hodiernum diem. Est autem mons altus, ascensum habens arduissimum, et in summitate planitiem latam ad duo milliaria, rupe altissima ut muro circumcincta, ubi dii veterum de siderum cursu et de mundi ordine tractabant. Ibique crescit vinum praecipuum, in quibusdam enim locis adeo fortia crescunt vina, quod nullo ligneo vase retineri possunt, et in principio sunt vina illa nigra, et dum veterescunt, albescunt et clarissima fiunt. Dicitur etiam, quod in quibusdam locis crescat vinum adeo forte, quod ad nullum usum humanum valeat primo uvarum expressio, sed in terram decurrere sinitur; secundam expressionem medici accipiunt et apothecarii et conficiunt corrosivas medicinas, et demum tertia expressio in usum humani potus assumitur et fit potus regius.

Alia etiam pretiosa ibi crescunt, et dicunt, olim etiam balsamum ibi crevisse, qua propter nonnulli putabant, Salomonem de hac vinea cecinisse Cantici II., cum dixit: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi, intelligentes dictionem illam Cypri significare regionem Cypri et montem illum dici Engaddi. Sed est puerilis intellectus, Cyprus enim in illo loco est surculus sive plantula, quasi sic dicta, ferens botrum balsami, qui crescebat in vineis Engaddi in Judaea, ut patet supra P. I. fol. 65., et de fonte Elisaei, et P. II. fol. 246 (?).[TR132] Possibile tamen est etiam huc transplantatos fuisse arbustulos balsami tempore Romanorum, sub quibus montes Israel pleni balsamis fuerunt, ut dicit Josephus. In hoc insuper monte et in aliis Cypri montibus sunt multae fossae mineriarum, quia metalla ibi reperiuntur. Dicit enim Ysidis, quod usus metallorum fuit primo in Cypro inventus.

