Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 22

Chapter 22 2,764 words Public domain Markdown

Secunda die, quae est dies Animarum, et erat dominica XXIII post Trinitatis, mane dictis officiis missas legimus in capella domus, quibus intererant quidam officiales galeae nostrae et multi galeotae de classe, a quibus non pauci denarii oblati fuerant in animarum suffragium. Finitis autem missis hortabantur nos galeae officiales, ut praesentaremus nos in galeas, quia, qua hora non putaremus, classis esset recessura. Statim ergo prandium et mensam parari jussimus, ut refecti recederemus; facto prandio ad computandum sedimus cum hospite nostro, domino consule, et remansit quilibet peregrinus ejus debitor in sex ducatis. Milites ergo aperientes bursas solverunt debitum, ego autem vacuam bursam habens solvere cum non possem, rogavi dominam hospitam secrete, ut intercederet pro me pro remissione partis alicujus, et reliquam partem mutuo a dominis peregrinis accipere vellem; fuerat enim domina illa valde benigna ad me diebus, quibus in domo deguimus. Cum ergo hospes exspectaret solutionem meam, et inciperem eum pro amore Dei rogare, et hospita diceret, me pauperem, et alii peregrini pro me loquerentur, exacerbatus fuit homo, et cum magna indignatione repulit me a se, dicens: Roch, Roch, hoc est: recede, recede. Et cum sic recedere verecundarer, annuit mihi domina nutibus, ut recederem, quod et feci, et nihil solvi penitus. Sicque utilior fuit mihi indignatio totum remittentis, quam pietas partem donantis. Oratione tamen pro homine non minus vel forte plus obligor, quam si voluntarie donasset, cum etiam Dominus eleemosynos ex iracundia datas legatur remunerasse, ut patet in Vitis Patrum de quodam divite Petro telonario, qui numquam eleemosynam dabat, sed pauperes cum ira a domo sua repellebat. Quadam vice pauperi ad ostium suum clamanti, cum ante se staret sporta plena panibus, indignatus, cum lapidem in promtu non haberet, projecit unum panem in faciem pauperis; qui pauper accipiens pro viro oravit eique cor pium impetravit, factusque est de post magnus eleemosynarius. Sic et hospiti nostro contingere est possibile, de quo omnis familia sua dicebat, quod esset vir sine misericordia, a quo tamen grandis eleemosyna, mihi summe necessaria, collata fuit ex voluntate uxoris, quae, licet graeca, tamen pia foemina erat, cujus voluntas viro profuit, vel post repromissionem[TR128] consensit in datum, quia post hoc saepe me vidit, nec postulavit.

Soluto ergo hospite colligavimus omnes res nostras, quas occulte deportare nequivimus, et de cellis nostris eas in curiam ad unum cumulum aggregavimus. Trutschelmannus autem Schambeck adduxit nobis asinarios cum asinis et mulis pro rebus educendis. Oneratis autem bestiis valefecimus cunctis de domo, et milites eis pecuniam pro Valete donaverunt, et praecedentem Trutschelmannum secuti sumus pedestres cum asinis euntes. Per civitatem autem euntes cum ad primam venissemus portam, accesserunt scrutatores et onera de asinis dejicere coeperunt scindentes funes et rumpentes blactra, quibus Schambeck obstitit jurans: Walla halla, i. e. per Deum verum, quod nihil (#b#) de mercimoniis duceremus, sicque, ut eos benigniores haberemus, quosdam dedimus eis madinos, et dimiserunt nos. Procedentes ergo inter muros ad exteriorem portam venimus, quae mare respicit, sub qua crudelior exactio fieri solet. Schambeck autem longam locutionem habuit cum exactoribus, et non dejecerunt res de bestiis, sed diligenter saccos et sportas ponderaverunt. Porro in sarcinis meis habui sportam oblongam, repletam lapidibus de locis terrae sanctae, quae erat gravis pondere et bene ac diligentissime obfirmata; hanc de bestia tulerunt et mirabantur ejus ponderositatem eamque disligare inceperunt, ego vero obstiti petens, ne disligarent eam propter laborem iterum religandi, juravique eis per crucem, quod non essent nisi lapides in sporta communes de terra collecti, de quo multum ammirati ridebant et interrogabant, an non haberemus lapides in Occidente, quod de Oriente duceremus lapides? Quibus dixi: lapides quidem habemus, sed non sacratos vestigiis Domini salvatoris Dei nostri et Sanctorum ejus, ideo hinc eos colligimus et carissimos eos in terra nostra habemus. Hoc audientes reddiderunt mihi sportam. Aliam etiam sportam habui plenam ramis palmarum, de qua etiam interrogatus, quid cum ramis illis facere vellem? dixi eis, quod in terra nostra nullae arbores palmarum essent, et tamen juxta cultum Dei nostri rami palmarum essent nobis necessarii quodam tempore anni, et mirabantur de auditis, aestimabant enim, quod de foliis et pelletis vellem facere sportellas, sicut ipsi faciunt, sicque dimiserunt intactam sportam illam; valde enim timui, quod inter ramos quaererent, quia miles quidam arcum sarracenicum cum jaculis et ensem turcicum absconderat in ramos, et si haec invenissent, in tribulationem venissemus non parvam. Ut autem contenti starent, dedimus eis juxta consilium Trutschelmanni aliquos madinos, et dimiserunt nos cum pace. Sic ergo per portas cum non sperata tranquillitate evasimus, et usque ad oram maris processimus, ibique exoneratis bestiis et solutis asinariis aestimabamus omnem perscrutationem finitam. Trutschelmannus autem Schambeck licentiavit nos dicens, salvum conductum jam exspirare, et hortabatur, ne amplius civitatem ingrederemur propter periculum aliquod, quod nobis accidere posset, sicque ipse in civitatem rediit. Statim ergo, ut recessit, conduximus barcam, ut supellectilem nostram in eam poneremus et in classem duceremus, sed. dum saccos et sportas jam super nos levassemus, occurrit quidam Sarracenus et cum ira dejecit a nobis res dicens, oportere exspectare scrutatores finales, et cum multum disputaremus cum eis, non curabant nos, sed prohibebant nos res importare navibus dicentes, quod adhuc nudissima perscrutatio restaret usque ad minimum quadrantem. Hoc ut audivi, extraxi de communi cumulo res meas et res domini Joannis Archidiaconi, socii mei, qui in classem navigaverat, et singularem feci cumulum sedique super eum exspectans adventum scrutatorum, qui cum venissent, militum supellectilem exacte perscrutati sunt et fortius illigata ruperunt et omnia lustrantes de singulis telonea habere volebant, quibus dum dicerent, quod pecuniam telonei solvisset Schambeck, dicebant, eundem nullam habere potestatem juxta littus maris, sed solum sub portis civitatis et in civitate. Sicque domini milites non paucos exposuerunt madinos. Deinde accesserunt ad me, ut perscrutarentur et rumperent etiam sportas et ligamina mea et (#145 a#) tollerent vectigal. Accepi autem animum et audacter restiti, nec sustinui, ut quis contingeret supellectilem meam, illi autem stabant et prae ammiratione ridebant aestimantes me non sani capitis, quia toto conatu eis resistentiam feci. Currebant autem multi Sarraceni et Christiani, insolitam contentionem mirantes; quidam autem Venetus adstans dixit, quare sic me dominis opponerem? Cui dixi: quia sacerdos sum et religiosus, nec duco res venales, sed divinas et mihi necessarias, de quibus Aegyptii nulla telonea exigunt, hoc sciens me oppono, nec aliquem admittam nisi vim intulerit mihi, quae, si illata mihi fuerit, regredior in urbem, et praefecto me ostendam esse sacerdotem et liberum ab exactionibus communis vulgi saecularium et mercatorum. Hoc audientes exactores destiterunt, scivi enim, sacerdotes cujuscumque gentis in Aegypto ab antiquo ab Osiride, primo Aegyptiorum rege et domino, liberos, ut habet Diodorus lib. 1. Antiqu. histor. De quo etiam patet supra Fol. 118. Et habetur Genes. 47. Et Philosophus Metaphysicorum dicit, quod sacerdotes Aegypti, quia vacabant studio philosophiae, liberi erant a gravaminibus caeterorum.

Post hoc quidam alii venerunt Sarraceni, et quidam vi conatum in cumulum meum fecerunt, quibus ostendi rasuram capitis mei et scapulare et breviarium, in signum sacerdotii, et juravi eis per Deum crucifixum, me non esse ductorem mercium aliquarum, sed sacerdotem et pauperem peregrinum, qui etiam dimiserunt me. Juvenes autem circumstantes, videntes proterviam meam, inceperunt me vexare, et retro accedentes, quasi volentes mihi aliquid auferre, contra quos simulavi iram magnam, quae tamen de facto non erat in me, sed istis puerilibus moribus defendi me et paupertatem meam, ne asperior fieret. Si enim de singulis teloneum accepissent, duo ducati vix suffecissent, de quibus multis diebus vivere potui. Interea sol ad occidentem declinabat et tardior hora fiebat, unde expeditis omnibus res nostras in unam barcam portavimus et in nomine Domini cum magno gaudio mare ingressi sumus, et cum cantu marino, qui habetur in prima parte Fol. 31. et Fol. 75. classem intravimus. Intra classem autem ad galeam capitanei et domini Sebastiani navigavimus, et res nostras in prora locavimus. Dominus autem decanus Moguntinus cum sua societate et rebus descendit in cellam Caliphi, quae mediat inter proram et carinam, quam pro domino comite defuncto conduxerat et ejus consociis, et ibi mansit. Dominus autem Joannes, archidiaconus Transsylvaniensis, et ego nondum provisi fuimus cum stantia et cumbis, unde illa nocte mansimus in loco pauperum, et rogavimus gubernatorem prorae et socios, quorum cumbae ibi erant, ut usque in crastinum paterentur nos cum eis manere, et benigne nos susceperunt offerentes se ultro ad nostra obsequia. Res ergo nostras in rostrum prorae posuimus, et super eos sedimus, galeotae autem coenantes ministraverunt nobis de suo, panem, vinum et carnes. Sicque sedendo per totam noctem sub divo mansimus, nec erat locus, ut extensis membris jacere pro quiete possemus, quia ipsa prora repleta erat hominibus et tota galea, et quamvis pressi et angustiati sederemus, putavimus tamen nos esse in paradiso inter (#b#) angelos, pro eo, quod nullus paganus erat nobiscum, inter quos diu conversati fueramus in multis turbationibus, jam autem non nisi Christianos vidimus et audivimus, de quo ingens gaudium nobis fuit, in tantum, ut etiam in juramentis galeotarum, cum audiremus crucem et membra Christi et Sanctos, haberemus gaudium, non quidem in juramentis injustis et vanis, sed in cognitione jurantis per crucem vel membra Christi, quae juramenta erant nobis rara usque huc. Unde Dominus, promittens Aegypto bona futura Esaiae XIX., promittit, quod in terra Aegypti jurabunt per Dominum Deum exercituum, in hoc sui cognitionem innuens. Sic ergo nox illa transivit cum exigua quiete.

Cumbae provisio.

Tertia die statim orto sole dominus Johannes et ego dicto officio de prora per carinam in puppim transivimus, et in castellum, in quo dominus capitaneus classis et consul alexandrinus, et Sebastianus galeae patronus manebant, cum caeteris multis zentilhomis ascendimus, et dominum patronum pro stantia et cumbis petivimus. Qui vocato scriptore navis et parano ac duobus custodibus carinae, quos guardianos vocant, contulit cum eis de loco nobis dando. Accenso ergo lumine descendimus cum eis in carinam et omnes angulos lustravimus, in fine autem ad parietem cellarii fuit nobis locus assignatus pretiosus, in quo sex homines sufficiens spatium habuissent, sed totus erat tenebrosus et numquam nisi per lumen illatum clarus erat; insuper bassus erat vel demissus, adeo, quod non poteramus stare nisi in genibus, et ita etiam incurvati et flexis genibus ingredi et egredi oportebat ultra quindecim passus ab ostio latrinae usque ad locum nostrum; unde prima fronte de loco contenti non fuimus, quousque experientia didicimus, meliorem locum in tota galea non esse quam illum, pluribus respectibus. Fuit enim locus spatiosus, quod ultra modum naviganti est conveniens, et fuit calidus locus: quia hiems erat nobis profuit, unde aliquotiens, quando superius fui infrigidatus usque ad stridorem dentium, mox ut in locum nostrum intravi, recalui sicut in stuppa. Fuit etiam quietus, quia nemo prope nos locum habuit. Fuit etiam securus ab illapsu aquarum in tempestatibus. Fuit etiam prope cellare, et poteramus etiam mediis noctibus necessaria postulare et accipere, et omnia, quae per galeam acciderent, audire. Non sic locus dominorum primae societatis erat, qui, ut superius dixi, habebant strictam cellulam in cornu prorae sub malo trincheti vel doli, in qua tempore tempestatum illabebantur aquae sine mensura, et funes rudentes et vela trajiciebantur intra et extrahebantur, nec erat ibi quies mari moto, verum tamen alia commoda habebant, quibus nos caruimus, scilicet, quia poterant se erigere et sine incurvatione intrare et exire et in die luce gaudere, qua nos caruimus, et in articulo necessitatis statim poterant in prora esse et pericula evadere. Hoc autem fuit loci nostri maxima incommoditas: si periculum fracturae navis subito accidisset, spem evadendi cum vita alii habuissent, nos vero omni spe frustrati fuissemus, quia, antequam de loco nostro prodiissemus serpendo ad medium mali super laternae foramen, ubi est ascensus, mille vicibus mortui fuissemus, et si illa caussa non esset, credo, quod (#146 a#) domini majores galeae locum illum pro se reservarent, quia tempore tempestatum in loco inquietissimo sunt, sed ad fugam apto. Cum ergo stantiam accepissemus, intulimus supellectilem nostram et lectulos nostros aptavimus, eos super saccos specierum stravimus, qui in superficie jacebant et navem ita replebant, quod non poteramus erecti stare, suspendi etiam sportam longam palmarum ad parietem navis juxta cumbam meam. Nobis autem sic laborantibus in loci adaptatione, cellerarius, cujus notitiam non habuimus, per rimas parietis respiciens nos amicabiliter salutavit, promittens nobis servitia praestiturum, unde, ut melius et sine nota posset nobis etiam extraordinarie dare cibum et potum et lumina accendere, solvit unam de asseribus extrahens duos clavos, ut attracto assere ad nos locus esset accipiendi et reponendi placita de spenda; nos tamen ingredi non poteramus, nec ipse cellerarius ad nos poterat venire, nisi totum asserem deposuisset. Super omnia nobis consolatorium erat, quod omni hora poteramus habere lumen, etiam mediis noctibus, ad dicendum officium nostrum, quia in ipsa spenda semper lampas ardebat. Omnia etiam, ut praedixi, quae per galeam contigerunt, in puppi et in prora, ibi audivimus, et quando domini in puppi essent unanimes et officiales, quales essent, et quando venti essent boni vel inutiles, et breviter, omnia nova primum ad nos deferebantur, nam cellerarius continue ab omnibus quaerebat, et ille hoc, alius illud postulabat, et nova contingentia ei recitabant, quae semper audivimus, nam transitus vel descensus fuit a coquina in spendam, et antequam vocaremur ad mensam, scivimus, quid commesturi eramus, et quando socii nostri commedere volebant scivimus, quamvis longe ab eis essemus. Recessum etiam galeae vel tardationem ejus in loco optime novimus, et omnia occulta ad nos deferebantur, et si non nobis dicebantur, tamen cellerario recitabantur in audientia nostra. Cum ergo stantiam nostram praeparassemus, aderat hora prandii, et tubicines clangebant tubis ad mensam dominorum, jussit autem cellerarius nos adscendere in puppim ad mensam domini patroni, cumque ibi venissemus, vidimus quidem mensas paratas, sed nullum alium peregrinum vel hominem humilis status ibi reperimus, et ideo non fuimus ausi nos ponere inter dominos illos magnos, rogavimus ergo scalium, qui mensis praeerat, cellerario et cocis, ut sineret nos manducare in carina juxta medium descensum supra latrinae ostium cum guardianis vel custodibus galeae, quos pro cibo et potu nostro mittere suis horis vellemus, et concessit nobis de consensu patroni. Sic ergo cunctis de carina sursum ad puppim ascendentibus pro cibo sumendo nos semper mansimus inferius, et portabatur nobis cibus et potus dominorum ad prandia et ad coenas. Diem ergo illam sic deduximus in adaptatione loci et ad vitam marinam nos disposuimus; non enim aequali sorte ducitur vita humana in mari et in terra, sed multum differenter, quod multa experientia didici. Cum autem sero factum esset, multi venerunt de civitate in galeam, nobiscum volentes transfretare, inter quos duo homines galeam ingressi sunt, ad quorum ingressum tota galea commota fuit: quibusdam placebat ingressus eorum, aliis displicebat, quidam optabant, ut prope locarentur, alii jurabant, si secus suos cumbos collocati fuerint, quod galeam resignare vellent et ad aliam transire (#b#) navem; quidam maledicebant patrono propter earum receptionem, et ut verum fateor, si dominus Johannes et ego scivissemus illorum ingressum, aliam galeam elegissemus,[TR129] et si locassent eos juxta nos, sicut comminabantur nobis, in crastinum in aliam galeam transivissemus. Aperte dicam cum supportatione, qui fuerint hospites illi tam male visi. Fuit quidam leno arte aurifaber et gemmarius, qui cum scorto delicatissimo ad nos ingressus est. Hoc scortum a Venetiis Alexandriam advexerat et prostituerat, et adepto lucro turpi redire cum ea volebat. Vicerant autem ambo dominos galeae nostrae precibus multis, eosque sub hac conditione acceptaverunt, ut foemina in sua cumba semper maneret nec adscenderet aliquando, et clamosa non esset aut garrula nec procax, nullumque admitteret nec ipsi lenoni se submitteret, sed navali castitate viveret, et si secus repertum fuerit, absque misericordia ambo simul ad proximum littus ejiciendi essent, sive littus sit terra habitabilis sive inhabitabilis, sive Christianorum sive Turcorum, et hoc pacto ingressae sunt istae personae. Sed longa fuit habita concertatio et deliberatio, in quo loco vellent eos locare; aut simul, vel separatim. Multae autem preces fuerunt porrectae domino decano Moguntinensi, ut, si non ambos, saltim foeminam in suam suorumque reciperet cellulam, sed vir prudens nullo modo consentire voluit sciens, non fore tutum cohabitare serpenti et fovere scorpionem sinu incaute. Sicque data est eis stantia in carina, ultra malum ad partem prorae, sicut nostra stantia erat ad partem puppis. Et quamvis hae duae personae conditionis displicabilis essent, tamen in veritate dico, quod ita silenter, patienter, pacifice et disciplinate se habuerunt, ut modo non solum non suspectae et despectae essent, sed honestae et bonae ab omnibus haberentur, unde sua pudicitia et honestate omnium in se concitabant affectum. Ipse enim aurifaber erat vir juvenis, mundus, pulcher et rationabilis totusque ad omnes reverentialiter, cui nemo dedignabatur propter suam humanitatem conversari. Foemina vero, eo junior, fuit pretiosa, muliebris et tota verecunda ut virgo silens et quieta, et multas longas horas habuit per mare in sua cumba, nam per totum mare numquam ad navis superiora conscendit, nec etiam ad opus naturae, sed quidam galeota ad hoc conductus misellae ministravit deferens et inferens. In insulis etiam et portubus maris non se movebat, cum tamen omnes communiter exirent, sed sicut monialis inclusa manebat, et ita neminem nec intus nec extra gravabat aut scandalizabat. De his prostitutis apud Alexandriam vide supra Fol. 122 b.

Aliud Capitulum.