Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 21

Chapter 21 3,272 words Public domain Markdown

Praeter hos autem sanctos Aegyptios evaserunt plurimi de legione Thebea, qui diversas Germaniae partes vita, doctrina, et miraculis decoraverunt, ut sancta virgo Verona Zurzachum, Sanctus Ursus Solodurum, S. Gereon cum sociis Coloniam. De pluribus etiam martyribus in Aegypto occisis habetur in Spec. Histor. L. XIII. C. 23. Sed et Diocletiana persecutio in tantum in Aegyptum desaeviit, quod eam undique sanguine martyrum consecravit. Et tantum de illo.

Secundo Aegyptus clarissimis et multis abundavit doctoribus prae aliis regionibus, tam ante Christum, quam post, maxime tamen post Christum. Scimus in illa regione deguisse Abraham, Isaac, Jacob cum filiis suis patriarchis, scientiarum non ignaros, sed illuminatos.

Ibi rex fuit quidam Philadelphus studiosissimus et librorum totus cupidus, qui ordinavit quendam nomine Demetrium, qui omnia per universam terram inventa volumina transscribi faceret, et collegit XX millia volumina de dictis philosophorum et gentilium. Cumque adhuc pro libris aliis aestuaret, dixit sibi Demetrius, quod si acquiescere vellet et Judaeos, quos praedecessor suus de Judaea in Aegyptum (#b#) transtulerat captivos, liberos abire permitteret, in brevi posset habere quinquaginta millia libros, cumque rex quaereret, quomodo hoc fieri posset per liberationem Judaeorum, dixit sibi, quod in Jerusalem esset liber legis a Deo editae et digito Dei conscriptae, tantae sanctitatis, quod nemo eam posset in aliam linguam transferre, nisi cultores ejusdem legis, quotquot autem eam transferre attentaverunt, vel orbati oculis fuerunt, vel (in) amentiam inciderunt. Remitte ergo captivitatem, ait, ad summum sacerdotem in Jerusalem et pete ab eo, ut mittat tibi librum legis Dei et prudentiores Judaeos, in hebraica et graeca lingua peritos, qui transferant legem. Hoc audito rex amore librorum liberavit Judaeos centum viginti millia dans pro singulo captivo centum viginti drachmas argenti et misit eos simul in Jerusalem cum pretiosis muneribus pro decore templi, inter quae erat mensa aurea, gemmis impretiabilibus insignita, cujus crassitudo cum esset dimidii cubiti, tamen materiam superabat opus. De hac mensa et de vasis et muneribus transmissis ab Aegypto in Jerusalem mira refert Josephus Libro Antiquitatum XII. C. 2. Pontifex ergo Eleazarus misit regi septuaginta seniores, in lege doctissimos, in multis linguis peritos, cum volumine legis, quos Philadelphus cum honore et gaudio suscepit et introduci eos jussit in domum grandem juxta mare, in qua libraria regis erat et locus ad deliberationem negotiorum, et datae sunt singulis singulae cellulae divisae ab invicem. Receperunt autem semper unum passum legis, quem quilibet in sua cella interpretabatur, prout sibi videbatur, et sex diebus masticabant passum, in sabbato autem convenerunt praesente rege et interpretata collationaverunt et collationata in unum contulerunt, et factum est divino nutu, quod ita conformes[TR125] fuerunt semper inventi, ac si simul consedissent et conflassent ex uno capite. Et isti sunt illi LXX interpretes, quorum frequenter meminit Jeronymus et alii catholici doctores. Porro Jeronymo non placent cellulae septuaginta interpretum in prologo serm. ad Desiderium episcopum, sed dicit, eos in coenaculo uno contulisse ad invicem. Augustinus autem ponit, eos in separatis cellulis suam opinionem conscripsisse et post contulisse ad invicem.

Sic Philadelphus ille librariam maximam composuit, quae tamen postea incinerata fuit, nam classis in portu stans incensa fuit, de cujus igne et libraria incensa fuit. Hic Philadelphus non fuit diu ante tempora Maccabaeorum. Post Christi autem ascensionem facta est Aegyptus abyssus illuminatorum virorum. Ibi Marcus Evangelista primus episcopus Alexandrinus primo docuit. Ibi floruerunt viri doctissimi, Anianus, Philo, Clemens, Origenes, Ammonius, Dionysius, Anatolius, Pyrrhus, Athanasius, Didymus coecus, Theophilus, Thyrus medicus et caeteri plures, qui omnes grandia opuscula de nostra theologia composuerunt.

Tertio terra Aegypti ultra omnes mundi partes plures habuit confessores, monachos et virginum choros, partim in civitatibus et villulis commanentes, partim in vasta eremo degentes inter sanctissimos patres. Nam in superiori eremo Anacharius claruit, in inferiori alius Macharius, in Sciti Isidorus, in cellulis Pambo, Moyses in Nitria, Paulus in Apeliota, in Focis alius Paulus, Joseph in Pispiri, demtis aliis, Paulo, Antonio, Maria Aegyptiaca, Eugenia Syncletica, Sara, sanctissimis Aegypti foeminis. Non erat villula aut oppidum in toto Aegypto, quod careret monachis. In civitate Oxiruito erant plurima monasteria, et ipsa civitas intus et extra (#141 a#) monachis erat plena, ita, quod etiam in turribus civitatis residerent et super portarum fortalitia. Per[TR126] quemcumque vicum quis ibat, undique voces psallentium audiebat; non tamen clerici erant, dicit enim Gratianus XVI. qu. 1. superiori annot. in fine, monachos usque ad tempus Eusebii, Sosimi et Siricii monachos simpliciter et non clericos fuisse, ecclesiastica tradit historia. Unde et Hieronymus dicit, monachos in Sciti convenisse in unum, ut sacerdotem sibi invenirent, qui eis missarum solemnia celebraret. Non ergo erat grave regionibus, monachos esse, quia instantissime laborabant nec mendicabant, sed mendicis subveniebant. Unde dicit Hieronymus, quod Aegypti pauperes non sufficiebant monachis, ut eis providerent, et eleemosynas ad longe positas regiones transmittebant ditatis per eos Aegyptiis, nihil enim sibi retinebant, nisi quod pro praecissimo victu et vilissimo vestitu et parvissimo tuguriolo deservire poterat. In praedicta ergo urbe erant XX millia virginum et XIV millia monachorum. In Nitria, ubi nitrum colligitur, erant C monasteria; ibi erant magistri, patres, abbas Johannes, abbas Hor, Abbas Amman, qui erat pater trium millium monachorum, et sanctus Apollonius, pater quingentorum monachorum, et Serapion, pater decem millium monachorum, et Theanos, pater trium millium monachorum. In una Aegypti civitate erant XII. monasteria virginum. In alia civitate erat monasterium CCCC virorum, et aliud monasterium CCCC foeminarum, et haec duo monasteria per Nili brachium erant divisa. Et S. Macarius habebat in uno monasterio MCCCC viros. Multa talia habemus in vitis patrum, ubi Aegypti monachi ultra omnes monachos laudantur. Et profecto magna differentia est inter monachos modernos et antiquos, et inter monachos orientales et occidentales, et inter monachos Aegypti et Syriae, Palästinae et Mesopotamiae. De hoc aliquid supra dictum est P. 1. fol. 237. Inter omnes Aegypti monachi excellebant tam in morositate, quam in religione. De hoc audi Jeronymum Epist. ad Eustachium, in qua tractat de tribus generibus monachorum Aegypti et de religiosa eorum vita. Unde de universo mundo quottidie homines adventabant, ut Aegypti monachos viderent, et hoc faciebant non solum simplices, sed imperatores, reges et principes. Tanta autem erat monachis illis cura pro exhibitione hospitalitatis, quod rectores civitatum ad instantiam monachorum per singulas portas statuerent observatores, ut, sicubi peregrinus aut pauper appareret, sine quaestione ad aliquam congregationem monachorum duceretur, et hospitibus certatim monachi occurrerunt eosque abducebant, et nonnumquam contentio erat inter monachos de praeventione, et peregrinorum pallia in diversa trahentes rumpebantur. Quam cito enim fratres peregrinum adventare senserunt, continuo, velut examen apum, singuli ex suis cellulis proruperunt, et jocunda facie, laeto cursu, festina alacritate eos susceperunt. Et haec religio Aegypti duravit usque ad tempora Heraclii imperatoris, sub quo natus est filius perditionis Machometus, qui cum Arabibus sibi adhaerentibus ingressus Aegyptum et ibi effuso veneno intoxicavit patriarcham Alexandrinum et clerum (#b#), qui abnegata fide catholica Machometo adhaesere. Subverso autem patriarcha Alexandrino viam accepit in totam Aegyptum, et demum in omnia maris littora praevaluit, et invaluit in tantum, quod Asiam, Africam et pro parte Europam Christo auferens sibi subjugavit.

Ex omnibus his patet, quod Aegyptus tres habuit status valde diversos et in quolibet illustrior cunctis regnis inventa fuit.

Primus status fuit status idolorum multorum, jactabant enim se, deos apud se natos et nasci, unde Jovem summum deum in Aegypto natum affirmabant et cum Cretensibus de hoc contendebant. Sic et Venerem dicebant apud se primo de mari emersisse, et cum Cypriis litigabant; et ita de aliis diis concertabant asserentes apud se genitos. Unde tam Graeci quam Romani ab Aegyptiis deos sibi accipiebant, et Aegypti deos quasi totus orbis summe venerabatur. Hic status ab initio, quo Aegyptus incepit esse regnum, inchoatus fuit ante incarnationem Domini anno 2426, tempore Saruth filii Cham, et primus rex fuit Zores. Ab eo autem tempore regnum hoc crebris tumultibus mutatum fuit et multis plagis afflictum, semper tamen in cultu idolorum remansit. Tandem autem Cambyses, rex Persarum, venit et cunctos ejus vastavit fines et omnia templa deposuit et religionem in Persas transtulit. Post decursum temporum iterum nova templa veteribus diis suis erexerunt, plura et majora prioribus. Unde in Cayro Serapi templum fecerunt grande, et idolum ejus sub specie bovis coluerunt. Et in Alexandria eidem mirabile valde et magnum erexerunt fanum, de quo habetur in Ecclesiastica historia Libr. II. C. 23. In hoc templo erat simulachrum Serapis sub specie hominis, et erat simulachrum ita vastum, ut dextera unam parietem, alteram laeva perstringeret, quod monstrum ex omnibus generibus metallorum et lignorum erat compositum et mirabili arte soli oppositum, ut nihil supra dicitur. Fama autem et opinio erat omnium gentilium, quod quando humana manus hoc simulachrum attingeret, terra illico desisteret et solveretur, et in chaos coelum repente rueret in praeceps. Et ita nemo audebat hoc simulachrum tangere. Hic status duravit usque ad Apostolorum praedicationem, qui omnibus mundi diis virtute crucis violentiam intulerunt. Unde quidam Sophronius, antiquus doctor, singulare opusculum composuit de subversione Serapis, ut Hieronymus de viris illustribus refert, et de ejus subversione vide in Ecclesiastica historia L.II. C. 23.

Secundus status fuit status Christianorum, qui magnis laboribus Aegyptum a cultu idolorum averterunt, et ad Christi fidem converterunt. In tantum autem profecit Aegyptus in isto statu, quod in nulla regione mundi tot religiosi, tot monachi, tot docti, et tam multae ecclesiae Christi reperiebantur sicut in ea, ut supra patuit. Et ipse status mansit a tempore S. Marci usque ad tempora Machometi, diaboli filii.

Tertius status Aegypti est Sarracenorum sub cultu Machometi, in quo cultu nulla regio ei aequatur, omnes antecellit in muscheis et in scholis et in zelo ardentissimo pro illa maledicta religione. Nec est regio adeo firmiter et pertinaciter adhaerens Machometo, sicut Aegyptus, quae non solum se, sed alias regiones conservat in Machometi cultu. Unde terram sanctam non possunt Christiani tenere propter infestationem Aegyptiorum, quotienscumque enim Christiani terram sanctam ceperunt, semper repulsam ab Aegyptiis (#142 a#) passi sunt, nec est possibile, Christianos in terra sancta manere, nisi prius capiant Aegyptum, ante quod omnis labor inanis et vacuus est. Aegypto habito in perpetuum nemo auderet de Oriente levare manum contra Jerusalem et terram sanctam. Hoc consilium dedit quidam prudentissimus Sarracenus nomine Carachuz, a Christianis captivatus et interrogatus, quomodo possent regnum hierosolymitanum capere et captum tenere. Respondit, quod per nullam viam nisi per Aegypti possessionem dicens consequenter, quod facile esset Christianis Aegyptum obtinere, quia, cum sint in mari potentes, possent Alexandriam et alias maritimas civitates capere et per Nilum adscendere cum classibus et devastare Nili civitates usque Cayrum, et clauso Nilo, ne mercimonia de Cayro in Alexandriam advehi possent, non posset Cayrus diutius se a deditione continere. Et tantum de illo.

Explicit tractatus octavus.

Praeambulum in tractatum nonum per mensem Novembrem, necessarium pro intellectu sequentium.

Antequam ad inchoationem novi[TR127] tractatus procedam, quaedam praemittenda censui. Notandum ergo, quod dum per mare versus terram sanctam pergerem, celeri cursu pertransivi regiones, provincias et maris magni insulas, nihil vel parum de his scribens in tractatu quarto mensis Junii totum ad hunc nonum tractatum mensis Novembris reservavi, sperans, me in reditu per mare per easdem regiones reversurum. Sed aliter accidit, nam naves et galeae onerariae de mari Aegyptio in Libycum pelagum navigant, tendentes ad sinistram contra meridiem et occidentem, et de Libyco relabuntur in mare Creticum, et ita ad dextram dimittunt fretum Syriacum cum Cypro insula, et Pamphilia cum Cilicia, mare etiam Aegaeum et Rhodense cum Rhodo, per quae maria in prima mea peregrinatione ingressus et egressus sum, et in secunda ingressus per ea, sed non egressus, quia per mare Libycum et Punicum deveni in Creticum fretum. Ut ergo Ciliciam nobilem et Cyprum gloriosam, Rhodum inexpugnabilem convenientius describere queam, resigno usque ad XVIII. diem hujus mensis classem et naves mercatorum et repono me in galeam peregrinorum terrae sanctae resumens marinum iter meum, quod revertendo feci a Joppe per mare Syriacum in Cyprum, de Cypro in Rhodum, de Rhodo in Cretam per maria intermedia, et in Creta reingredior galeam institoris domini Sebastiani Conterini. Multos enim otiosos taediososque dies habuimus in portu Alexandrino, et istis diebus evagabor de mari Aegyptio in Syriam per loca prius nominata et fortunas terrasque describam prioris evagationis, nec fictum iter describam, nisi ab Aegyptio mari in Palaestinum sive Syriacum, quae sunt continua maria, et de uno in aliud praeprospero vento in quinque venitur horis.

TRACTATUS NONUS INCIPIT,

continens acta peregrinorum per mensem Novembrem et reditum eorum ad Christianorum terras.

November tristem diem primam nobis attulit, propter casum jam recitandum. In vigilia omnium Sanctorum circa vesperas graviter invaluit infirmitas domini Johannis, comitis de Solms, et advocatus medicus dominorum classis, eoque viso dixit, eum morti fore propinquum; hoc audientes omnem sollicitudinem fecimus, ut eum eucharistiae viatico muniremus, et misimus ad omnes capellas catholicorum, sed sanctum sacramentum, heu! nullibi reservatum invenimus, nec oleum extremae unctionis. In ecclesiis autem schismaticorum forte reperissemus, sed communicare eis in sacramentis noluimus, quia etiam de haeresi nobis suspecti erant illi orientales. Confessor autem suus, pater Paulus, ordinis Minorum, audita ejus confessione impensaque absolutione plenariae remissionis in crastinum sub missa promisit petenti infirmo sacrae eucharistiae communionem. Instante autem media nocte post luctuosam agoniam ad extremam horam vitae deductus est et plena ratione sinceraque devotione in manibus sui confessoris circumstantibus peregrinis et orantibus obiit ab hac luce decedens ad sedes spero beatas. Cum autem vidissemus eum defunctum lamentabili luctu et fletu dominum et fratrem nostrum deplanximus moxque corpus linteaminibus involvimus et feretro impositum in capellam curiae portavimus cum psalmis ad funeralia consuetis, aspirante autem die missas aliquas praesente corpore celebravimus. Porro sole orto interrogavimus dominum Consulem, patronum domus, de loco sepulturae et de modo, de officio funeris? qui dixit nobis, quod nihil possemus agere cum nostro defuncto, nisi de licentia, consensu et jussu praefecti urbis et Amiraldi. Misimus ergo consulem ad praefatos, qui audito casu et pecunia recepta licentiam sepeliendi defunctum nostrum dedit, et quatuor Sarracenos portatores funeris nobis miserunt, et aliquos armatos defensores contra occurrentes paganos. Convenit autem multitudo magna Christianorum catholicorum et schismaticorum, quos sustinere oportebat ad obsequendum mortuo et exsequias celebrandum. Et venerabilis vir, dominus Bernhardus, nunc decanus Moguntinensis, emit pro quolibet peregrino cereum, et alios cereos magnos de cera alba ad circumponendum feretro. Singulis ergo paratis accesserunt milites peregrini, ut portarent feretrum ad locum sepulturae, sed Sarraceni, missi a praefecto, accurrerunt dicentes, hoc esse officii et juris sui, et a peregrinis tulerunt feretrum cum corpore, quod dum aegre ferimus, quia libentissime per nos portassemus, et invite valde mortuum nostrum paganis portandum commisimus, dixit nobis Consul, quod si nos ipsi portaremus funus, numquam cum pace possemus ad locum sepulturae pervenire, (#143 a#) quia juvenes accurrerent et portatores cum feretro distraherent vel cum lapidibus nos vexarent. Et his auditis dimisimus eis corpus, processionem autem ita ordinavimus, quod nos clerici catholici incensis candelis ante feretrum processimus, alii clerici schismatici cum saecularibus post feretrum, et Sarraceni protectores ad latera ibant. Exivimus ergo de curia per longum vicum cum silentio et fletu orantes. Multi autem Sarraceni accurrerunt clamantes et deridentes, nihilominus et ammirantes quietem et silentium nostrum, quia ipsi suos mortuos cum horribili lamento et clamoribus ad sepulchra portant, sicut saepe vidi. Porro ego cum aliis antecedens habui libellum ante me, de quo vigilias mortuorum legi, quidam autem Sarracenus ad me accessit, tamquam videre volens scripturam libelli, et dimisi eum inspicere continuans sine cura, quod inceperam, ipse autem os plenum sputo habens, quod cum industria congregaverat, cum impetu ad me conversus projecit sputum, sufflans in faciem meam, ita quod foedavit oculos et os et totum vultum meum foetidissimo sputo defluente per barbam super cappam meam. Ad hanc autem contumeliam nihil aliud facere potui nec feci, nisi quod immunditiam abstersi et processi. Venimus ergo ad ecclesiam S. Michaelis Jacobitarum, et ibi reposito corpore in ejus medio et circum incensis candelis missam pro praesenti defuncto cantavimus juxta morem ordinis nostri, quia illi duo nostri fratres, capellanus scilicet Cataloniorum et Januensium, rem omnem ordinabant. Fateor, me sub hoc officio et in his exsequiis, timore, displicentia et quadam ira affectum, imo et gravi scrupulo functum pro eo, quod nostro dilectissimo defuncto non fuit undique provisum ut decuisset. Utinam ejus corpus hodie esset repositum in sepulchris suis paternis, vel fuisset commissum sacris undis maris, quod potius mallem, quam quod humatum est in ecclesia mihi plurimum suspecta et in specu abominabili, non quidem ex se, sed ex conditione inofficiantium ecclesiam illam. Verum est tamen, quod nulla oportunitate, nulla via alia potuimus providere defuncto nostro. Itaque missa terminata patefecimus specum, qui grandi lapide claudebatur, et nostrum pium defunctum intromisimus et sine superjectione terrae lapidem reposuimus. Sepulto defuncto solvimus ecclesiae illi sua jura, et dominus Bernhardus, dignissimus decanus, liberaliter omnibus pecunias dedit, et illo die pro tumulatione defuncti nostri ducatos exposuit non paucos. Sicque regressi simul domum cum moestitia prandium sumsimus. Peracto prandio incepimus nos celeriter disponere ad ingressum navium, et aliqui soluto hospite ex toto recesserunt ad mare amplius in civitatem non reversuri. Multa autem occulte deportavimus sub vestimentis ad naves, de quibus non modicum teloneum accepissent sub porta, ut balsamum et gemmas et alia parva pretiosa. Ego sub cappa plura deportavi mihi per nobiles credita, et ita, ut etiam visitatus non (#b#) fuerint penes me inventa. Quidam autem minus caute rem illam agentes fuerunt sub porta spoliati et coacti, pecunia redimere suas res. Quidam miles emerat gladium sarracenicum, quem deportans non bene occultaverat, quem videntes custodes portae sibi absolute receperunt nec eum restituere volebant, etiam data majori pecunia, quam valebat. Non enim quovis modo admittunt, ut arma deportentur ad naves, nec teloneum recipiunt de eis, sed totum rapiunt. Unde miles ille reingressus urbem Mamalucco cuidam pretium dedit, ut gladium illum emeret, tamquam pro se ipso. Emto ergo gladio rediit ad militem sibique eum restituit, miles autem gladium mihi eportandum tradidit. Recepi ergo gladium, et tamquam nihil portarem per omnes portas veni usque ad mare, ubi dum gladium producerem et miles acciperet, accurrit quidam Sarracenus et conabatur militi auferre ensem, sed miles eo fortior cucurrit cum gladio ad locum, ubi barcae stabant, et in unam saltavit barcam et evasit Sarracenos inductus in classem. Aestimabam me obsequium praestare Deo, quando potui aliquid deportare de manibus infidelium, qui injusta et indiscreta telonea a Christianis exigunt, nec de hoc formavi mihi conscientiam, sicut nec formarem mihi in Christianitate, si res ecclesiasticis personis pertinentes possem occulte inducere in urbem, ubi esset consuetudo, quod etiam de talibus reciperetur teloneum. A fortiori hic imposito potest fieri, quia Hostiensis in Summa dicit, Christianos non teneri Sarracenis ad solvendum teloneum nec pedagium, cum non subsint eis.

Cum ergo multas res illo die sacro deportassemus sic, tandem regressi sumus in nostrum hospitium, in quo choream chorizantium aegyptiaco modo invenimus, non autem solum in curia nostra, sed in tota civitate erant choreae et tripudia Sarracenorum illo die, quia quasi pascha eorum erat, cum jejunii eorum finis esset. Per totum enim mensem praecedentem duxerant quietos dies et inquietas noctes, ut supra patuit, sed nunc illo die resumebant usum humanae consuetudinis, vigilantes in die et dormientes in nocte, et ideo de naturali ordine resumto gaudebant et chorizabant. Chorizantes autem in curia nostra erant quatuor puellulae sarracenicae, ad tympani sonitum ducentes choreas coram nobis adeo cum turpibus gesticulationibus et effrenatis motibus, quod nemo poterat inspicere choream istam sine imaginatione venereorum, nec erat species actuum turpitudinis illius, cujus signum non praesentarent puellae istae suis collusionibus. Ostendebant manifeste suis lascivis gesticulationibus bestialitates suorum parentum, nam ea, quae ludendo agebant, a suis parentibus sic operantibus didicerant, et quod nequitia senum adinvenerat, hoc parvulae artificialibus gestibus exprimebant, et unde parentes erubescere debuerant, inde laudem quaerebant. Pro magna enim laude parentum videtur esse, si pueri gestibus impudicis sciant animos intuentium movere, similes vel pejores mimis (#144 a#) et histrionibus, qui in ludis scenicis saltantes et effigiantes motibus corporis ea, quae in domuncula (quae scena dicebatur, et erat in medio theatri) canebantur turpia tam de diis quam hominibus, ut habet Augustinus de civitate Dei L. 1. C. 32. Cum multis ergo insolentiis diem hunc sanctissimum omnium Sanctorum Sarraceni peragebant, nos autem cum multa tristitia propter recentem mortem domini comitis, socii et confratris nostri, et cum decenti maturitate propter diei sanctitatem et cum sollicitudine propter instantem recessum nostrum transivimus diem illum.

Recessus peregrinorum.