Part 20
Dividitur etiam Aegyptus in superiorem et inferiorem. Inferior ab Aegyptiaco pelago incipit et per Nili decursum ascendit usque in Cayrum. Superior supra Cayrum adscendit complectens solitudines Thebaidae regionis et latissimas eremos, et pro majori suo inhabitabilis (est.) Protenditur autem in orientem, et habet a septentrione sinum Arabicum, a meridie vero oceanum, ab occasu inferiorem Aegyptum, et ab oriente mare rubrum. Inferior vero regio a Cayro deorsum tendit per lineam Nili, habens ab ortu Syriam et Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare nostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax. Et illa pars est plena hominibus. Homines tamen juxta praefatum montem dominantur mari rubro supra; et dicunt, quod foeminae ibi insignes habeant prolixas barbas, vacantes venationibus, et loco canum habent tigrides et leopardos. Superior Aegyptus est supra montana solitudo vastissima et aridissima, ibi nulla vis imbrium timetur, nec aliquam ibi fuisse pluviam auditum est, sed ventorum canis (?) est, ut si quando vel clementiore coelo aliquantulus spirare flatus coeperit, magis in illis terris quam in ullo mari naufragium est. Nulla ibi germina sata in illa proveniunt, quippe instabili loco (#137 a#) arentibus arenis, ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi adversa quaedam promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam solis sive aëris (ac) ventorum casus evadere solet; fertur enim a die jacti seminis tricesima die maturescere. Consistere autem ibi homines ratio est, vel quia ibi liberi sunt a gravaminibus dominorum et tributorum, vel quia vacare possunt divinis et contemplationibus. Unde in illa superiori Aegypto sancti patres nostri deguerunt eremiticam ducentes vitam. Tantus autem calor ibi est, ut sanctus Pastumianus dicat, se vidisse fluere ollam cum pulmento ad solem, et tam fervida et ignea a sole redduntur saxa, ut carnes crude sine igne, positae supra lapides et inter eos, assentur, ut superius patet de deserto.
In his calidissimis locis generantur bestiae malae diversi generis: satyri, basilici, aspides et serpentes, simiae, pigragones, coppini, inter quae communia sunt dracones, sicut Raphael angelus relegavit Asmodeum in desertum superioris Aegypti, Tobiae VIII. Ibi dicitur esse quaedam fera Coothephas, quae quidem corpore est modica et membris iners atque pigra, caput habens valde grave, propterea semper defert illud in terrae superficiem inclinatum, quod autem natura saluti mortalium est provisum, tantae enim est venenositatis et perniciei, quod nullus eandem in faciem inspicere potest et vivere, sed statim primo intuitu inspiciens exspirat, sicut et de basilisco dicitur. Ibi generantur simiae diversarum specierum.
In illo deserto superioris Aegypti loca sunt metallorum feracia, ex quibus magno cum labore et impensa aurum educitur, ad quod Aegypti reges mittunt homines crimine damnatos vel ex hostibus captos aut ex regum ira incarceratos, ut ibi operentur fodiendo. Ad hoc enim desertum relegatum fabulantur poetae Epimetheum pro eo, quod primo finxerit statuam hominis ex luto, quapropter iratus Jupiter eum in simiam vertit et huc locavit, a quo simiae sunt generatae. Vide supra fol. 18. Hic psittaci crescunt propter loci siccitatem, vide supra.
Aegyptus inferior describitur.
Aegyptus inferior est illa regio, de qua communiter scripturae loquuntur, quae quidem deserta esset sicut superior, nisi Nili beneficio foecundaretur. Est autem illa regio fere triangula, duobus lateribus aequalibus, tertio breviore, et in his tribus angulis civitates tres, scilicet Lacis, Babylonia et Alexandria, et volvitur angulus de Lacis per Babyloniam usque in Alexandriam, et inde iterum in Lacis nonginta quinquaginta milliaria. Adjacentes autem regiones sunt Syria ab ortu, Libya ab occasu, ab aquilone mare magnum, a meridie Climax mons, ut supra patuit.
De hac Aegypti regione, ut dixi supra fol. 126. loquuntur mira et poetae et naturales et theologi, et mirabilia in ea ab eisque gesta referunt. Haec regio ab initio, ut tradunt antiqui, mare fuit, quod protendebatur in Aethiopiam olim usque, tandem autem Nilus ab Aethiopibus emissus in locum, cum secum semper ferat terram et limum copiosum, propter quod et turbidissimus est, tantum ibi adduxit de terra, ut superexcresceret fundus et terra continens fieret, et multis temporibus regio paludosa vermibus et draconibus plena exsisteret, successu autem temporis exsiccabatur palus, factaque est regio silvestris in parte, in parte mansit ex Nilo paludosa. In paludibus erant cocodrilli et serpentes magni, in silvis leones erant et ferocissimae bestiae, ita quod nullus homo ausus ibi fuit aliquatenus manere, quousque Hercules venit et bestias aggressus in paludibus et silvis regionem purgavit eamque hominibus ad habitandum assignavit. Contendunt etiam Aegyptii veteres fere omnes, deos gentilium ex Aegypto aut habuisse[TR121] originem aut ibi divini cultus magnificentiam insignibus gestis meruisse. Dicuntque in Aegypto primos omnium ad coelos sustulisse, et solem et lunam ut deos adorasse. Haec Eusebius de evangelica praeparatione. L. I. C. 6.
Ibi Isis, clarissima foemina, metu patris Inachi regis Argivorum ob perpetratum scelus adulterii cum Jove navigio venit, et terram desertam reperiens hominesque magis more bestiarum viventes quam hominum adunavit terram colere, hordeum primo ibi invenit et seminandum populo tradidit, et dispersos univit, villas construere coëgit, et ultimo litteras eis dedit, et ita dea habita fuit. Sed et maritus ejus Apis, qui et Serapis et Osiris, divinos honores ibi acquisivit, ut patet supra fol. 45. (#b#) Ibi Jupiter, Mercurius, Venus et caeteri apud veteres celebres habitaverunt, et ideo plures urbes erant in sola Aegypto quam in reliquo terrarum orbe constructae a diis, Sole, Jove, Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis. In Aegypto natus Titan, immanissimus gigas, qui cum suis filiis gigantibus, Titanibus, adversus Jovem, Mercurium, Venerem deosque reliquos bellum habuit, eique coelum conantes eripere montes montibus superposuere, sibi sternentes iter ad illud. Victi tamen Titani sunt a diis et fulminibus interemti, atque apud inferos religati catenis morti perpetuae sunt addicti. Verum quidam effugientes rursum ut patres eorum bellum et impetum in deos fecerunt eosque ita terruerunt, ut mutatis formis in Aegyptum per septem Nili ostia transfugerint. Jupiter enim in forma arietis, Sol in forma corvi, Bacchus in capreae, Luna in damae, Juno in vaccae, Venus in piscis, Mercurius in ciconiae, Cybele in merulae, Pan in fluminis evaserunt formis, et omnis reliquus exercitus deorum non transformatorum prostrati sunt a Titanis. Deos autem Apis, Aegypti custos, hospitio suscepit, et Busiris hospites ad se divertentes sacrificavit aris imponens, quem Hercules trucidavit, ut dictum est fol. 64.
Dixerunt etiam, praedictos deos stellas esse, aliquam aërem, aliquem ignem, spiritum, et per universum orbem transire, in varias etiam formas hominum atque animalium commutari, et illa animalia nequaquam comedebant, deificata animalia illa credentes et carnes eorum. Maxime tamen animalia, quae soli consecrata esse credebant, venerabantur, ut scarabaeum, quem effigiem animatam solis esse putabant. Omnis enim scarabaeus virilem sexum habet, et spermate in stercus infuso, pila deinde confecta pedibus involvit veluti sol coelum, et mensem lunarem exspectat, ut patet per Eusebium de praepar. evang. L. III. C. 2. et supra P. I. fol. 243. B. Sic ergo proficiente aetate profecit et error. Primo enim homines illustres, a quibus beneficia acceperunt et instructiones, pro diis habebant, aestimantes, eos de coelo lapsos, ut Osirim, Isidem, quos post mortem eorum, habentes apud se sepulchra eorum, ita extolli ab omnibus volebant, ut statutum facerent, ut quicumque diceret eos homines fuisse, capite puniretur, ut dicit Augustinus de Civitate Dei L. XVIII. C. 3. Deinde aestimabant, mortuos translatos in stellas et elementa unde dicebant Osirim solem et Isidem lunam, Jovem spiritum, qui per omnia transeat, Vulcanum ignem, terram Cererem, Oceanum humiditatem, Nilum etiam fluvium deum deorum asserebant,[TR122] quia ei generationem deorum attribuebant, et Minervam aërem esse dicebant, peragrare orbem, in variis hominibus apparere formis animalium, et carnes illorum animalium non manducabant, imo illa animalia adorabant ut deos. Unde in Spec. histor. L. 16. C. 34. dicitur: Aegyptii sceleratiores et stolidiores omnibus deterius omnibus erraverunt, qui bruta animalia inducunt deos esse, terrena, aquatilia et volatilia, et contaminati sunt omnium insania; nam quidam colunt ovem, quidam hircum, alii vitulum, alii porcum, alii corvum, alii accipitrem, alii vulturem, alii cocodrillum, cui etiam propriam consecravere civitatem, quae dicebatur Cocodrillorum urbs, quia juxta eam in palude nutriebatur a sacerdotibus pane, carne et vino, et ad ei offerendum de longinquo veniebant. Ad sacerdotem autem mansuetus erat, sed ad alios ferus, eoque mortuo alius subrogabatur. Alii colebant canem, lupum, simiam, draconem, aspidem. (#138 a#) Alii cepe, allia, (?) spinas. Scarabaeum autem summopere venerabantur, quod ridiculosissimum est. Dicit etiam Apollonius in Vitis Patrum, quod illi Aegyptii, qui cum Pharaone non fuerant ingressi post filios Israel, audientes omnes esse submersos in mari, ultra modum multiplicaverunt deos, quilibet enim divinum honorem illi rei exhibuit, qua impeditus remansit, ut, si vir sequi Pharaonem volens retractus ab uxore dixit: deus meus es tu, quia per te vitam habeo. Sic artifex materiae sui artificii honorem divinum exhibuit, et ita nugis irrationabiliter et multipliciter delusi fuerunt. De his multa in diversis loquitur Augustinus de Civitate Dei, et Eusebius de evangelica praeparatione L. III. C. 3 et 4. L. VIII. C. 5. et Boccardus de generatione deorum gentilium.
Sic ergo poetae materiam fictionum maxime sumserunt ab Aegypto. Insuper et naturales de terra scribunt, ut Plato, Aristoteles, et caeteri Aegyptum commendant prae aliis terris, et in ea ab antiquo doctissimi manebant, et de universi mundi regionibus ingenio praestantes in Aegyptum migrabant, ut sacerdotes Aegyptios et vates memphiticos et heliopoleos ac thebanos audirent et monstra deorum in templis cernerent. Nam in Aegypto schola erat antiquorum doctorum, sicut refert Eusebius de evang. praepar. L. X. C. 2. Ibi claruerunt naturali scientia Orpheus, Danaus, Museus, Melampada, Daedalus, Homerus poeta, Lycurgus Spartiata, Solon Atheniensis, Plato philosophus, Pythagoras Samius, Eudoxius mathematicus, Democritus Abdera, Eunapides Chius. Et probat Eusebius de praeparatione evangelica L. X. C. 2., quod Graeci paene omnes sapientiam ab Aegyptiis habuerunt, maxime tamen scientiam astrorum, propter quam etiam Dionysius ab Athenis in Aegyptum transmigravit, ubi in eclipsi solis, quae fuit in hora mortis Christi, Deum incognitum philosophia naturali professus fuit. Unde tota terra illa fuit civitatibus amplissimis ornata et templis locupletissimis et gymnasiis gravissimis, in quibus multarum scientiarum principia sunt inventa.
Medicinam dicunt ibi primum floruisse eamque ab Apolline, qui primus herbarum virium cognitor fuit, practicatam fuisse. Quidam dicunt, Chironem primum medicum, alii Aesculapium ibi fuisse medicos, unde potus ille, quem Helena rapta sumsit, ut oblivisceretur suae calamitatis, fuit inventus in Aegypto, unde inquit Eusebius, usque ad nostra tempora solae Diospoliticae mulieres iram atque moestitiam potionibus sedare resciunt.
Ibi nigromantia et aliae prohibitae artes originem sumserunt. Unde Jeronymus in vita Hilarionis refert, quod etiam tempore Christianorum fuit studium nigromanticum in Memphis, et observationes dierum, unde dies Aegyptiaci dicuntur. Quo modo autem dies Aegyptiaci inveniri debeant in calendario, vide in Catholicon Aegyptus. Non autem solum philosophi infideles in Aegypto philosophati sunt, sed etiam fideles. Unde Eusebius de praepar. evangelica L. IX. C. 4. dicit, quod Abraham vixit cum sacerdotibus Aegypti in Heliopoli et docuit eos astrologiam. Sic et Moses invenit in Aegypto primo arma bellica et praefectos in Heliopoli praeposuit, unde Aegyptii eum Mercurium vocaverunt.
Antiqui Aegyptii potentia, sapientia et religione cuncta regna superabant. Unde legumlatores Graecorum et aliarum gentium ab Aegyptiis sumserunt regulas suarum legum, et cuncti philosophi in Aegypto scientiam hauserunt. Sic et mechanici ingeniosissimi ex Aegypto prodierunt; de quo lege in Diodori L. II. C. ult. et in Eusebio de praepar. evangel.
De eorum potentia dicit Augustinus de civitate Dei Lib. XVI. C. 17. quod olim Aegyptii totam Asiam, demta India, subjectam habebant tempore primae promissionis Abrahae, (#b#) unde tantae potentiae fuerunt, ut Aegypti reges pro diis colerentur. Potentissimas autem civitates construxerunt. De sapientia dictum est, et de religione in idolis et templis et sacerdotibus parum retuli.
Aegyptus sicut olim sub idolis fuit sentina vitiorum, sic sub Christo facta fuit speculum omnium Christianorum, unde propter incredulitatem fuit plagis maximis adeo attrita et multipliciter per prophetas proclamata. Christo autem cum Maria Virgine ingresso in Aegyptum mox omnia corruerunt idola et templa et delubra, ut habetur supra fol. 81., demtis tribus templis, quae intacta remanserunt cum suis sacris; primum fuit templum virginis, secundum templum sanguinis, tertium templum ignis. In primo templo stetit imago virginis filium in brachio gestantis, quod veteres Aegyptii fecerant propter vaticinium Jeremiae prophetae, qui praedixerat eis, quod in adventum virginis cum filio idola Aegypti corruerent. Secundum templum habuit idolum pelicani avis, et dicebatur templum sanguinis, quia sanguine dicitur haec avis pullos mortuos vivificare. Gignit enim Aegyptus hanc avem, et moratur in buscis et arundinetis Nili, unde antiqui, qui Nilum deorum parentem crediderunt, pelicanum Nilium filium aestimaverunt eique divinos honores impenderunt, et nullo modo ceperunt, sicut nec manducare ausi fuerunt, ea enim, quae adorabant, non manducabant; mirum, quod Nili aquam biberunt, de qua tamen eum colentes non bibebant, nisi transfusa in cisternos, quos primo fodit in Aegypto Danaus. Sicut ergo Nilo templa fecerunt, sic et animalibus in eo generatis, sicut anguibus, piscibus et cocodrillis, et volatilibus sicut pelicano. Dicitur autem pelicanus, quia pellem habet canis plumis respersam, et est avis non modica, magnarum alarum, et macilentissima, quia lubricum habet intestinum, nec potest continere cibum usque perfectam incorporationem. Hanc avem naturaliter odiunt (oderunt) serpentes et insidiantur ovis ejus, unde dum pro pastu avolat, ascendunt serpentes et aut ova frangunt, aut, si pulli sunt, enecant morsibus. Mater autem rediens et suos pullos occisos inveniens fertur per triduum lamentabili garritu lugere et deinde in pectore se vulnerat et sanguinem calidum super eos spargit eosque a morte sic suscitat. In quo facto numen inesse avi Aegyptii aestimabant et eam celebrem inter deos suos habebant eidem templa consecrantes; et haec templa ad Christi ingressum non corruerunt, non propter numen in pelicano, sed propter deitatem in crucifixo, quem figurabat. Ideo communiter haec avis cum nido et pullis depingitur insuper crucifixum. De pelicano loquitur Jeronymus pulchre in epistola ad Praesidium diaconum. Insuper tertium, templum ignis, sacratissimum fuit, conservatum cum suo altari, quod quidem idolo caruit, quia Deo summo consecratum fuit, et phoenicis incendio celeberrimum exstitit. Erat enim quidam magnus vates, sacerdos, Onias nomine, de gente Judaeorum, qui in Heliopoli civitate solis templum aedificavit ad similitudinem templi Domini in Jerusalem ex instinctu divino (#139 a#). Primo ergo die azymorum cum multa ligna congessisset, ut hora sacrificii ea incenderet ad offerenda holocausta, ecce cunctis inspectantibus per fenestram avis ingressa est oneratas habens alas diversis liquoribus aromatum seditque super struem lignorum, ipsa ligna gummi aromatico perfudit ea impinguans et cremabilia reddens; ad hoc autem accedentibus solis fervidissimis radiis mox ligna accensa sunt et in cinerem concremata; cum quibus et ipsa avis pariter consumta est. Haec videns sacerdos intellexit mirificum quid in hoc facto fieri, precavit ne cineres removerentur finem videre volens illius insueti sacrificii. Post triduum autem templum ingressus digito diligentius cineres scrutatus est, in quibus reperit vermiculum vivum complicatum, qui odore suavissimo fragrabat: nec deformis erat, ut ejus aspectus suspicionem veneni homini generare posset, sed quodam singulari prae aliis vermiculis pollebat forma nobili. Secunda die iterum sacerdos accessit et vermiculum in aviculam profecisse invenit. Tertia die cum accessisset, invenit avem completam et perfectam stantem in loco cinerum, ac si esset avis domesticata, quae sacerdoti adstanti quasi valefaciens evolavit. De hac ave habetur in Epistolari beati Jeronymi, Volume II. L. 3. Tractat. 8. fol. 204.; valde pulchra in epistola ad Praesidium, et in Speculo naturali L. XVII. C. 74., et in Bartho. de proprietatibus rerum. Nec hoc, quod dictum est, contingit frequenter, sed semel, Deo disponente, pro significatione passionis Christi, qui semel igne charitatis incensus in ligno mortuus est, factum in Aegypto fuit. Non enim est avis aegyptiaca sed arabica, nam Arabia felix, quae mediat inter sinum persicum et sinum arabicum, inter innumera pretiosa et aromatica, quae gignit, etiam phoenicem nobilissimam nobis mittit, quae in toto orbe est sine pari, vivens ultra quingentos annos unica et sola. De qua Albertus Magnus Lib. de animalibus XXIII. C. 4. dicit, quod phoenix est aquilinae magnitudinis, pulcherrima, caput habens ut pavo, fauces cristatas, circa collum fulgore aureo purpureus est, caudam habet longam purpurei coloris, pennis quibusdam roseis interscripta, sicut interscribitur[TR123] cauda pavonis quibusdam orbibus ad modum oculorum formatis, et haec varietas est mirae pulchritudinis. Cumque sentit se gravari aetate, transcensis ultra quingentis annis, secundum Isidem XII. ethicorum, construit sibi nidum de pretiosissimis pigmentis, faciens sibi domicilium aptum suae nobilitati, super arborem altam, sitam super limpidissimum fontem, ipsamque arborem lignis nobilissimis replet exsiccatis, incendio aptis, et rogum magnum construit; quibus autem sic paratis in Martio in nidum ipsum ruit, et se radiis ferventibus objicit solis, et illos resplendentia pennarum multiplicat et alarum plausu voluntarium sibi nutrit incendium et incensis lignis se cum nido incinerat sicque iterum de cineribus suis resurgit. Et hoc communiter in Arabia facit, quamvis et in Aegypto, ut dictum, factum sit. De quo etiam Albertus, ubi supra, mentionem facit, et Isid. et Amb. et Alanus. Tradit Cornelius Valerius tempore Claudii principem phoenicem volasse in Aegyptum, et ibi captum (#b#) fuisse et in urbem Romam allatum imperatori. Templum ergo phoenicis in Heliopoli non corruit, quia sanctum. Creditur etiam, quod beata Virgo degens in Aegypto prope templum hoc habitationem habuerit septem annis. Sunt enim una civitas Heliopolis, Hermopolis, Busiris, Cayrum, Babylonia, Thebea, Massora, Memphis, ut plenius supra fol. 93. est dictum.
Omnia ergo idola per Christi ingressum fuerunt prostrata, et successive omnis immunditia ab Aegypto eliminata, ita, ut illud Romanorum V. impletum sit, ubi superabundavit delictum, superabundavit et gratia. Terra enim illa prae aliis abundavit terris in martyribus, in doctoribus, in confessoribus, monachis et virginibus.
Primo abundavit in martyribus, ibi enim innumeri pueri innocentes necati fuerunt a Pharaone Chencre, qui, ut opprimeret et humiliaret seniores filios Israel, infantulos in flumen jussit projici, Exodi I. et II. Et praeter hoc mira malignitate desaeviit in populum, nec potuit ejus saevitia mitigari maximis miraculis nec durissimis plagis, ut patet Exod. per totum. In Aegypto fuit lapidatus Jeremias propheta a suis contribulibus Judaeis propter veritatis anuntiationem, quem gentiles Aegyptii honorifice sepelierunt juxta tumulos regum una juxta pyramides, de quibus supra fol. 79. dictum est. Oratione enim sua fugaverat a terra aspides et cocodrillos, qui nimis increverant et populum gravabant maxime; et ideo populus memor beneficii eum sepelivit, quem tamen postea Alexander Magnus extumulavit et in Alexandriam transtulit. Dicitur autem, quod hodie pulvis terrae loci, ubi propheta sepultus fuerat, sanet morsus serpentum et aspidis. De his loquitur Magister in Speculo histor. in fine Tobiae.
Deinde post Christi mortem quis numerare posset martyres occisos in Aegypto, quorum primicerius exstitit S. Marcus evangelista ibi necatus. Si quis Eusebium in Ecclesiastica historia legerit, pavebit ob immanissimas persecutiones, quas passi sunt Christiani in Aegypto primis temporibus, et mirabitur de fortissima tolerantia poenarum et mortis. De his habetur ubi supra Lib. VI. Cap. 32. et L. VIII. C. 7. et sequ. Capp. 12, 13 et 17. Valde pulchrum est legere in praedictis capitulis agones Sanctorum.
Demum, quanti in Aegypto martyrisati sint sub Arriana haeresi, horrorem legenti incutit, et non solum desaeviit illa persecutio in loca habitabilia Aegypti, sed et per eremi vastitatem currebant cum ensibus et monachos in speluncis et cavernis pro fidei constantia necabant. De his vide in Ecclesiastica historia L. II. C. 2. et 3., et in variis locis aliis in eadem historia. Non fuit locus vel regio in mundo, quae tam fortiter pro Christo agonizaverat sicut Aegyptus. Ab hac de civitate Thebea prodiit illa fortissima legio Thebaeorum, quam S. Mauritius eduxit per mare Romam, et inde profecti in Alpes ibi pro fide Christi occisi sunt. Ab illa denique Aegyptica legione multi utriusque sexus usque in Sueviam devenerunt, inter quos S. Felix, cum germana S. Regula, et socio Sancto (#140 a#) Exsuperantio in Thuregam, imperiale oppidum, usque devenerunt ibique multis miraculis factis et doctrinis populum illius civitatis idolis prius deditum converterunt ad Christum, propter quod detenti a praefecto regionis Decio post plurima tormenta eis illata, post carcerum squalorem et mirabiles agones capitis obtruncatione martyrium compleverunt anno Domini 35.[TR124] sub Diocletiano. Hoc autem singulare et insigne miraculum de praedictis Sanctis legitur, qui dum decapitati essent juxta fluvium Limacum, erexerunt se truncata corpora et de terra levaverunt capita sua sicque simul de flumine ascenderunt per XL passus ad locum, quem sibi pro sepultura elegerant, in quo etiam viventes orare consueverant, ibique se cum capitibus in terram reclinantes quieverunt. Accedentes autem fideles eorum corpora sepeliverunt. Cum autem crebra ibi clarerent miracula, construxerunt super eorum sepulchra oratorium, sed post multorum annorum decursum inclitus imperator Carolus Magnus auditis miraculis et signis super eorum tumbas aedificari fecit ecclesiam egregiam; canonicis ibi locatis beneficia pinguia ordinavit, unde usque hodie ecclesia illa doctos litteris habet viros, ornatos vita et moribus.
De his gloriosis Sanctis et de illa ecclesia et civitate plurimum delector audire, legere, scribere, cogitare et loqui, cum, teste religioso Hugone, natale solum dulcedine cunctos ducat, et immemores non sinat esse sui. Sum enim natus in illa civitate Turicensi et renatus fonte baptismatis ad tumbas sanctorum martyrum et consors nominis factus Felix et Sancto Felici sum votatus sicque ipsis Sanctis et loco affectus. Et profecto gaudeo, quando me recolo fuisse in regione, ubi praedicti Sancti ortum habuerunt, in Theba Aegypti, et ubi fidem Christi et baptisma susceperunt in Jerusalem civitate sancta, et in loco, ubi confirmationem in fide acceperunt, hoc est, in Roma, et in loco in quo ab hoc mundo cum palma martyrii emigraverunt ad coelum, hoc est Thuregum.