Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 2

Chapter 2 3,181 words Public domain Markdown

Praeter hoc autem, quod fons dicitur beatae Virginis, a nonnullis nominatur fons solis, quia regio illa balsamitica secundum Avicenam nominatur oculus solis, et fons ille est quasi lacrima oculi solis. Insuper judaica perfidia, semper rodens beatissimae Virginis gloriam, hunc fontem nominat fontem Joseph. Dicunt enim, quod in illo loco Joseph occurrerit patri suo Jacob venienti de terra Israel ad se, ut habetur Genes. 46., et negant fontis praedictam originem, sicut etiam negant Mariae virginitatem. Sed falsitas dicti eorum patet in capite praedicto, quod Joseph occurrit patri Jacob in Gessem et non ibi. Esto tamen, quod ibi sibi occurrerit, nihil legitur tamen de fonte. Verum tamen ipsi mendacissimi Judaei nolentes verum dicunt. Est enim pro certo fons Joseph, sponsi castissimi intemeratae Virginis Mariae, quia ipse serviens et Virgini et puero primo aqua hujus fontis usus est; ideo non incongrue nomen ab ipso sortitur, sicut plerumque loca nominantur ab illis, qui ea primo incoluerunt. Ex his patet, quod fons hic habet tria nomina congruentissima. Gentiles nominant eum fontem solis; Christiani fontem Virginis Mariae; Judaei fontem Joseph. Fons solis optime dicitur, quia Christus, sol justitiae, primo de eo potatur, a quo etiam de terrae visceribus evocatur in sui obsequium; non enim est fons illius solis, qui dulces aquas decoquit et salsas facit, sed illius, qui omnem amaritudinem tollit, ex quo similis est fonti dicto Alis, qui adeo dulces eructat aquas, quod qui biberit, nec vinum nec siceram appetit. Similis etiam est Lino, fonti Boeciae, de quo dum mulier bibit sterilis foecunditatem tribuit, in hoc solis officium assumens, quia secundum Aristotelem homo hominem generat et sol. Alius fons potatus in eadem provincia abortivum fieri non permittit, dum mulier praegnans de eo bibit, quod etiam virtute solis in aqua agente fit. Est etiam alius fons solis in oriente, ex cujus aquis accenditur graecus ignis, qui postquam vehementer accensus (#b#) fuerit, vix aut numquam exstingui poterit, nisi aceto aut hominis urina aut injectione arenae; nec potest haec virtus aquae inesse ex propriis conditionibus, nisi a calore solis et virtute ejus. Est et alius fons solis sic dictus, in Cyrenaica regione, qui mirabilior est quidem fonte nostro, sed non virtuosior. Hic fons sole surgente incipit habere aquas tepidas, calescente meridie habet aquas frigidas, ad vesperam inclinante iterum tepescit aqua, nocte autem intempesta habet aquas fervidas, et dum dies appropinquat iterum in tepiditatem revertitur et sic cottidie perenniter mutatur actione mirabili solis. Est etiam fons solis apud Garamantes, qui ita frigidus est sole lucente, ut a nullo bibi possit, sole vero occidente ita fervescit, ut nemo possit manum sine adustione immittere. De hoc fonte habetur Augustinus de civitate Dei II. Haec sol naturalis sensibiliter in praedictis fontibus operatur, sol vero aeternalis Christus Jesus in hoc fonte invisibiliter mirabiliora[TR11] operatus est et operatur.

Secundo dicitur hic fons a Christianis fons beatae Virginis, cujus meritis de terrae penetralibus erupisse creditur, qui omnibus pro diversitate aegritudinum praestat remedium salutare, et opitulans infirmitatibus variis excedit fontes caeteros inclita fama, sicut Virgo beata a nullo illustrium vincitur, secundum Damas. Excedit hic fons Mesopotamiae celeberrimum apud veteres fontem, qui carminibus poetarum ingentium virtutum esse praedicatur, utpote quia aquae ejus salutares et jocundae erant super omnes mundi aquas, cujus causam assignabant, quia Juno quae regina deorum dicebatur in eo fonte se laverit. Si ergo lavacrum Junonis, quae erat regina falsorum deorum, hominum vitiosorum et damnatorum, et cum hoc erat coitu incestuoso proprii fratris Jovis inquinata, tantae credebatur virtutis ex contactu corporis meretricis; quid nos credere decet de illo fonte, in quo lota est regina vera caelorum? Quantam virtutem accepit ex contactu virgineae carnis Dei genetricis? Credo hunc fontem ex contactu virginei corporis accepisse virtutem fontis Cizionis, quem etiam nominant fontem Cupidinis, de quo qui biberit, incendia Veneris in eo exstinguuntur, refrigeratis cestibus carnis; in illo vero extinguuntur incendia Veneris et incentiva voluntatis.

Tertio dicitur fons Joseph, quia eo primus usus in domestica provisione et primo post puerum Jesum et Virginem matrem virtutes hujus aquae expertus est. Puto enim hunc fontem non minoris esse virtutis, quam fontem Tima, qui in specu Apollinis originatur, de quo dicitur, quod qui ex eo biberit, ei miranda revelantur oracula, sed ejus breviatur vita. Et quis dubitat, castissimum Josephum plurimum illustratum de secretissimis caelestium arcanis, ita, ut sibi nihil in hoc mundo placeret, ac si bibisset de fonte Arcadiae, Clites dicto, de quo fertur, quod qui ex eo biberit, odium praesentis vitae habere incipit. Sunt et in eadem regione duo fontes in uno campo, unus habens aquas oblivionem omnium facientes, alter habet aquas, quae memoriam tenacissimam faciunt. Sic Joseph, obliviscens quae retro erant, ad anteriora se extendit, Philipp III., ac si duobus illis fontibus potatus fuisset. Juxta hunc fontem tam Joseph quam Maria in eximias Dei laudes creduntur erupisse, ac si bibissent de Zama fonte, de quo dicunt, quod ex eo bibentes incipiunt canere claris vocibus, etiamsi ante raucas habuerint voces. Omnium ergo fontium virtutes in hoc (#78 a#) unico fonte sunt collectae. Sunt nihilo minus plurimi fontes vitiosi, habentes pessimas qualitates, a quibus fons ille alienus existit. Sicut in Achaja dicitur esse fons, qui de saxis salit, cujus aqua potata illico interficit. In Suesione est fons, de quo si quis bibit, dentes amittit. In Chaja, insula Cycladis, est fons, qui ex eo bibit, rationem perdit et fatuus fit. Alius fons est in Macedonia, quem qui biberit, incitationem luxuriae sentiet. Alius ebrietatem inducit; alius febrem; alius pestem; alius paralysin etc. Fons autem ille, de quo jam est verbum, omni caret vitio, aqua multa virtute. Creditur autem, quod in praesentia Virginis gloriosae et pueri dilectissimi Jesu et Joseph, copiosius aquas effuderit, et abundantius emanaverit, quasi exsultans cum exsultantibus, sicut legitur in Spec. Nat. lib. V. c. 30. de fonte in regione Ophir, qui est tranquillus in emanatione et cum silentio et quiete decurrunt ab eo aquae et hoc, dum silentium et quies juxta eum servatur. Dum autem cantare incipiunt circa eum et buccina concrepare, quod mirum dictu est incipit fons cum sonitu erumpere et elevantur aquae, ut videantur gaudentibus congaudere. Juxta fontem est unus paries lapideus, in quo est una fenestra non perspicua, sed quasi capsa vestita politis tabulis marmoreis, in qua pendet lampas ardens, in honorem beatae Virginis, quia dicunt, eam ibi locum orationis habuisse; optimus autem odor est in eadem coeca fenestra, ac si esset balsamo repleta.

Porro post decursum temporum videntes terrae habitatores aquae istius virtutes, optabant esse rivum magnum, qui campum latum posset irrigare, solum enim parvus rivulus a fonte descendit; foderunt ergo in loco emanationis foveam profundam et latam, rotundam, quae quidem aqua abundabat, sed non super effluebat. Unde fabricata rota grandi desuper labore bestiarum extrahitur aqua de puteo et hodie sunt ibi semper XXX boves ordinati ad trahendum aquam, qui successive ad laborem ponuntur. Decurrit autem aqua per canalia in agrum balsami et in hortum aromatum et in viridarium arborum et ea irrigat. Dirigitur etiam ad loca, ubi sunt de excisis lapidibus muratorum opere facta grandia aquarum retinacula pro balneare volentibus. Est enim aqua haec, ut ex praedictis patet, salubris et in eam Sarraceni a longinquis veniunt tamquam ad thermas naturales et balneantur ibi maxime, ut mundentur a teterrimo foetore, quo squalent. Sed et nos ipsi in ea balneati sumus et mundiores facti atque validiores. Et tantum de fonte illo.

Descriptio Horti Balsami.

Balsami hortum nunc describere volo et ipsum balsamum. Hortus balsami est valde magnus, muro circumdatus; ager autem, vel locus in horto, in quo balsami crescunt, non est magnus, non enim ultra quingentas cypros vel balsamos habet; et dicitur hortus ille ab Avicena oculus solis, eo, quod sol eum foecundissimis radiis inspiciat. Arbustum autem balsami dicitur vel balsamus vel cyprus; liquor vero vel unguentum vel aroma de balsamo pressum dicitur Balsamum. Porro ita terra horti illius proportionata est balsamo et balsamus terrae, quod nunc non crescit in mundo, nisi in loco illo, nec potest transplantari. Transplantatur quidem, sed non crescit; hanc autem (#b#) proportionem horti et balsami, balsami et horti, causat fons beatae Virginis et respectus solis singularis, ita, quod terra ipsa translata in alium locum et aqua de fonte solis allata eique infusa, adhuc non virescit inserta balsamus, nec virescere potest in alio agro, nisi quis terram illam, aquam istam, locum hunc et coeli aspectum simul transferre posset.

Porro de ipso balsamo, quae legi, inducam. Allata est primo de India. Inter praecipua enim munera, quae regina Saba attulit Salomoni, obtulit sibi radicem balsami, ut dicit Magister in Spec. hist., nusquam in illis terris visam prius. Hanc accipiens Salomon, eam plantavit in monte Enggadi et multiplicatae sunt arbustulae, ut etiam dixi de montibus Engaddi P. 1. fol. 246. Post hoc transplantaverunt eam ad hortos Jericho et ad alia loca apta in montibus Israel, quae respiciebant orientem et habebant aquam. Nec fuit terra, ubi cresceret balsamus, quam terra sancta, unde Salomon suae delictae carmen cecinit, de hac dicens Cantici 1.: Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Cyprus, ut dixi, est arbor balsami et fuerunt ergo horti balsami in montibus Engaddi et in hortis Jericho, nec sunt remotae ab invicem illa duo loca, quia sunt in eadem regione et potest videri a Jericho in montes Engaddi, suntque duo calidissima terrae sanctae loca et humida. Ab his locis, dicunt aliqui, quod etiam ad alia loca sint cypri transplantati, sed tamen etsi viruerunt, non tamen fructum nec succum portaverunt. A Salomone ergo usque ad tempora Herodis Magni, qui fuit anno 49 ante Domini nativitatem, manserunt horti balsami. Eo tempore fuit constituta super Aegyptum regina Cleopatra, filia Dionysii Auletis, regis Aegypti, scelestissimi viri, nec fuit filia eo melior. Cum enim esset regina et favorem Antonii acquisivisset, qui eo tempore rempublicam in oriente gubernabat, sicut Octavianus Augustus in occidente, commovit Antonium contra reges orientis, praecipue tamen contra Herodem, regem Judaeae et contra regem Arabum et hoc ideo fecit, ut illis interfectis posset etiam in illis regionibus regnare. Sed cum Antonium inficere contra Herodem non posset, ipsamet cum exercitu adscendit in Judaeam et quaedam loca vastavit, alia cepit, in odium autem Herodis ascendit in montes Enggadi et in hortos Jericho intravit et omnia arbusta balsami radicitus evulsit et excidit, non delinquens ibi nec unam radicem. Portavit autem secum in Aegyptum quosdam palmitas cum radicibus et ibi in quodam loco plantavit. Dicunt quidam, quod eos plantavit in Busiris, in loco, ubi hodie est hortus balsami, et quod ab illo tempore usque nunc ibi manserit. Et hoc Judaei, inimici Virginis Mariae tenent. Nos vero dicimus, quod Cleopatra quidem plantaverit hortum balsami, transferens eum de terra sancta in Aegyptum, sed non crevit, nec viruit, sed exaruit. Dum autem Maria Virgo ad locum venit Busiris, fontem impetravit et balsami hortum in totius Christianitatis perpetuam consolationem. Ex eo enim horto solo habemus balsamum, quod oleo mixtum et ab episcopo sacrificatum fit chrisma, quo in baptismo inungimur et in confirmatione in sacri ordinis susceptione. Eo etiam papa, episcopi, imperatores et nostri reges inunguntur. Colendissimus est ergo hortus ille, de quo aromata illa pretiosissima fluunt, quae in nostra transfunduntur sacramenta, quibus abluimur et sanctificamur (#79 a#). Eximium ergo opus esset, hanc nobilissimam plantulam etiam in nostras transplantari regiones et modos excogitari, quo conservaretur. Si enim Cleopatra illa vitiosissima meretrix huc transtulisset cypros, quare non posset transplantari ad alia loca rationem non video. Singularitatem ergo illam habet locus iste a beata Virgine, ut pie credimus, a cujus tempore usque ad hunc diem mansit ibi hortus balsami, in cujus signum, ut dicitur, non colitur, nec irrigatur, nec putatur nisi a Christianis, et si alii non baptizati curam horti acceperint, arescerint statim arbustae. Dicunt etiam, quod hoc pluribus vicibus sit compertum ita se habere. Sed quid hoc veritatis habeat non plene intelligo. Vidimus hortulanos Christianos et Sarracenos, nec bona potest discretio haberi inter Christianum orientalem et inter Sarracenum.

De ipsis virgultis balsami hoc sciendum, quod vix ad mensuram hominis porriguntur in longum, similia paene illis virgultis, in quibus botri crescunt, qui dicuntur vulgato nomine inter nos botri Sancti Johannis et hoc quod ad ipsum crescendi modum, sed differentia est in ligno. Habent enim cypri stipites albos et prae pinguedine molles et folia rutae similia, septem tamen angulorum. Omnia autem, quae sunt in illa virgulta, sunt medicinalia et eximio odore redolentia et folia ejus numquam decidunt. Prima et praecipua virtus illius arboris est in succo, qui dicitur opobalsamus; secunda in uvis, sive in semine, quod dicitur carbobalsamus; tertia in cortice, quod dicitur lachobalsamus; quarta in ligno, quod dicitur xylobalsamus. Et illa est minima ejus virtus. Balsami virgulta non seminantur, sed transplantantur omni anno in agro suo de loco in locum. In Majo enim accipiunt ramusculos novos parvos de loco suo et in alium locum terrae bene paratum, mundatum et irrigatum ponunt, et saepe, immo cottidie irrigant et ingenti diligentia curant usque ad mensem Novembrem. De modo autem colligendi et de tempore diversi diversos modos scribunt et diversa tempora assignant, quia diversa balsama ex uno et eodem balsamo vel cypro exprimuntur diversis modis et temporibus. Sunt enim tria balsama, bonum, melius, optimum et optimus est succus destillans a stipite et ramusculis, de quo supra patuit in practica, fol. 66. b. Hoc balsamum primum et optimum, dum tempus collectionis advenerit, mittit rex Soldanus nobiliores suae curiae de Cahiro in Busirin, ut observent, quod cultores et collectores fideliter agant, nec quidquam agere permittunt, nisi praesentes sint et videant et furem vel infideliter agentem sine mora occidunt. Satrapis ergo missis praesentibus in mense Decembri incidunt cultores acutis lapideis vel osseis cultellulis stipites, solum in superiori vel exteriori cortice, quae tenuissima est, et si incisio non caute fiat, ita, quod cultellulo stipitis corpus nudum tangatur, mox arbustum exarescit; nec quicquam exstillat, si incisio ferreo vel metallico instrumento fiat, quia contactus metalli noxius est illi arbori.

Incisione facta suspendunt ad ramos incisos vitra parva sub vulneribus, e quibus pulchrae rorant suavissimae lachrymae in ipsa vitra et paulatim (#b#) stillicidias recipiunt, quibus repletis accedunt satrapae et liquorem in aureas phialas fundunt et hoc singulis diebus faciunt per mensem illum, in quo tribus vicibus inciduntur cypri. Et hoc est balsamum primum et probatissimum, quod omne praesentatur domino Soldano, cujus ipsemet dispensator est et cui vult praebet et communicat.

Hoc balsamo sic destillato consequenter in sequenti mense accipiunt cultores arbustulas incisas et radicitus evellunt et magna vi ac multis modis adhuc balsamum extrudunt per ignem et per pressuras sub prelo. Sed et de semine liquorem evocant pressuris et actione ignis. Et ideo balsamum est valde inaequale, primo, quia in his pressionibus et exustionibus distillant liquores alii, longe a natura balsami, etiamsi odorem participent. Hoc solum est balsamum probatissimum, quod purum de camera domini Soldani venditur et raro nisi sophisticatum invenitur alias.

De hoc balsamo quatuor potentissimis regibus suis convicinis encaenia transmittit, scilicet Magno Cham de Catheji, Presbytero Johanni de India, Xanssa domino Tartarorum et Magno Turco, imperatori Turcorum, et si quem alium principem magnifice honorare vult, mittit ei tamquam pretiosius auro, argento et lapide de pretioso illo nobilissimo liquore, sicut legimus in chronicis, quod Soldanus, audiens famam Friderici primi, Imperatoris, misit sibi vas aureum, smaragdinum, balsamo plenum, quod accipiens imperator cum plurimum munus appretiasset et miratus vasis pulchritudinem multum laudasset ac Soldani liberalitatem commendasset, subjunxit: cum, inquit, sim mundi dominus, non decet me possidere tantum thesaurum solum, dividam ergo cum aliis. Et hoc dicto vas cum impetu projecit in terram et in multa confregit frusta et circumstantes ad colligendum effusum et per pavimentum dispersum balsamum invitavit. Mirabantur autem Soldani ministri rem factam, nescientes, an ex animi libertate, vel ex liberalitate, aut ex passione vel aliqua ratione, vel ex ruditate aut crudelitate id fecisset. Audiens autem Soldanus rem gestam virum vehementer timere coepit cum omni regno suo.

Sunt autem aliqui Mamaluci Cahiri, quibus Soldanus communicat etiam de primo balsamo et illi honoratis et nobilibus peregrinis vendunt et eis videntibus multipliciter probant esse de vero et primo balsamo. Una proba est, quod accipiunt carbonem vivum et totaliter ignitum et ei superfundunt unam duntaxat guttulam balsami, quae statim totum ignem depellit et carbonem extinguit. Quod si esset balsamum sophisticatum per aliquod oleum vel unguentum, facere non posset, sed magis accenderet. Alia proba: aquam puram et frigidam in vase ante se ponunt et in aquam guttam unam cadere permittunt, et si est balsamum verum, repente fundum petit, si falsum, supernatat sicut aliae pinguedines. Alia proba: accipiunt vas cum lacte et duas vel tres guttas in hoc projiciunt et dispergunt guttas in parvissimas guttulas per superficiem lactis; et si est verum balsamum, omnes guttulae fundum petunt et in unum concurrunt, si est sophisticum, non cadunt ad fundum nec concurrunt. Alia proba: pannum candidum accipiunt et super eum guttam balsami projiciunt et si est verum, nullam maculam panno infert, si sophisticum, pannus maculam contrahit propter pinguedinem. Alia proba: lac caprinum accipiunt et guttam in eum projiciunt, statim autem lac coagulatur et gutta fundum petit, falsificatum vero hoc non facit. Item probatur aquae purae inpositum; si ipsam totam aquam albidam facit, verum balsamum est. Hoc optimum balsamum dicitur opobalsamum, ab opo, quod est caverna vel scissura, quasi per incisionem corticis destillat. Cujus balsami alia probatio est, quando gutta manu imponitur et ad solem manum penetrat, sicut practica nos docuit, et quando gutta in palato ponitur, ita calidum cerebrum facit, quod videtur succendi.

Efficacissimum est hoc balsamum ad multas infirmitates: frangit lapidem vesicae; menstrua provocat et foetum mortuum educit; est et contra iliacum dolorem stomachi; contra omnes passiones capitis; contra omnes cicatrices; contra vitium aurium; contra dolorem dentium et oculorum, nam oculo impositum, quomodo oculum invenit, ita perpetuo eum servat; contra febres; contra venenum et morsus venenatorum; corpora mortuorum integra conservat et odor ejus dulcissimus omnibus prodest, qui magis videtur coelestis quam terrestris. Et quia carissimum est hoc balsamum, raro invenitur purum (#80 a#). Quidam enim vendunt pro eo therebintheum oleum; quidam therebinthum ei admiscent; alii oleum nardinum admiscent therebinthino. Diversis enim modis adulteratur, nam seminis sui succo vitiatur et oleo rosae cypri, lentisci, balani, therebinthi, myrti, resina, galbano, cera et caeteris variis modis his in terris vitiatur, in coelo vero purum erit; de sanctis enim canit ecclesia: Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium et sicut odor balsami erunt ante Te. De Sapientia aeterna et de beatissima Virgine Maria canit Eccles. 38.: Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi. Et iterum ibidem: Sicut balsamum non mixtum odor meus.

De balsamo vero et probato aliqui de meis dominis peregrinis emerunt et principibus terrae nostrae propinaverunt, coram omnibus comprobantes aliquibus modis praedictis. Sic fuit factum coram Archiduce Austriae Sigismundo in Insprugg et coram Archiepiscopo Moguntino et coram domina ... relicta Ducis Burgundiae Caroli. Et tantum de illo.

De ingressu peregrinorum in Cahirum, civitatem maximam totius mundi.

Octavo die Octobris, dum nox praecedens eum advenisset, oneravimus camelos nobis de Cahiro adductos nostros, quorum usum a Jerusalem habuimus, ascendimus et praecedentem Trutschelmannum secuti sumus, egredientes de Busiris in crepusculo serotino, ut in tenebris ingrederemur Cahirum propter insultum hominum vitandum; non enim potuissemus clara luce nisi cum multis percussionibus et vexationibus populum penetrare. Assumsimus autem nobiscum Calinum ductorem nostrum per desertum, cujus ministerium etiam impletum erat, et asinarios nostros, et nova pretia eis constituimus, uti manerent nobiscum usque in Cahirum. Egressi autem Busirim habuimus ad sinistram desertum, solis ardoribus terram adustam, sterilem et inutilem, ad dextram vero hortos, agros, pomaria, viridaria et voluptuosos paradisos perfusos Nilo foecundissimo fluvio, sine cujus beneficio tota Aegyptus arida et inhabitabilis esset, sicut in tractatu de Nilo dicetur.