# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

## Part 19

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-ca6db54f/index.md

Porro post conventionem voluit dominus Bernhardus de Braitenbach, decanus Moguntinensis ecclesiae, intrare galeam conductam, ad disponendum locum pro domino comite debili, et rogavi eum, ut irem secum. Sic ergo nos duo in galeam navigavimus et locum suae mansionis consideravimus et aptavimus. Valde autem placuit mihi galea illa, nec videbatur mihi, me umquam pulchriorem vidisse, erat enim nova, ampla, optime ornata et ordinata, et ministri in ea amicabiles, et capitaneus classis, qui intererat, vir prudens et bonus. Et haec videns incepi gemere prae desiderio manendi in illa galea cum dominis primae societatis, et exposui domino Bernhardo praefato desiderium (#134 a#) meum, sed defectum expensarum lamentabar. Venerabilis autem vir de utroque me pie consolabatur, et egressi de galea concito gradu duxit me in Venetorum fonticum ad dominum Sebastianum, patronum suae galeae, et pro me intercedens, tamquam pro paupere, conventionem conclusit, ut et ego in praefata galea mare transirem; insuper eduxit XII ducatos eosque mihi tradidit in sublevamen expensarum, rogans, ut deum pro se et suis orarem, et ut in navi dominum comitem infirmum consolarer et curam ejus in spiritualibus agerem; non enim habebat societas prima sacerdotem. Hanc grandem pietatem exhibuit mihi utique anxio et necessario venerabilis vir ille misericors ex sua liberalitate et magnificentia, dominus generosus Bernhardus de Braitenbach, pro tunc camerarius ecclesiae metropolitanae Moguntinensis, nunc autem dignissimus ejusdem ecclesiae decanus, cui deus ut retribuere dignetur hic et in futuro supplex oro.[TR111] Igitur, cum de galea provisus essem, laetus in domum nostram ad socios meos redii, cum autem audivissent, me divisum ab eis, contristati quidem sunt, sed auditis subsidiis mihi praestitis non poterant non congaudere. Eadem hora exivi cum domino Johanne, archidiacono Transsylvaniensi, ut et sibi de navigio provideret, et locuti cum domino Sebastiano Conterini sumus, eumque sicut me in suam galeam suscepit, de quo plurimum gavisus (sum), nam a Venetiis usque huc semper individui fuimus, nec in societatem peregrinorum Sanctae Catharinae venisset, nisi per me inductus et adjutus, ut patet P. 1. Fol. 221. B. Consequenter alii peregrini etiam sibi providerunt de navibus, et divisi sumus[TR112] ab invicem in quatuor naves: octo enim peregrini venerunt in galeam[TR113] domini Sebastiani Conterini, omnes scilicet domini primae societatis et ego cum domino Johanne de tertia societate; quatuor reliqui de tertia societate venerunt in galeam domini Bernhardini Conterini; duo fratres minores, paler Paulus et frater Thomas recepti fuerunt in galeam domini Marci de Jordano; domini peregrini secundae societatis venerunt in galeam domini Andreae de Jordano. Ista autem divisio nostra non absque litigiis et contentionibus transivit, de quibus scribere non est necesse. Effectu autem patebit, quod nemo melius provisus fuit, nisi octo primi, alii multa sustinuerunt, ut in sequentibus patebit.

Dispositio peregrinorum ad naves, et quomodo ramos palmarum emi cum periculo meo.

Tricesima prima die Octobris et ultima, quae est vigilia omnium Sanctorum lectis missis incepimus nos disponere ad ingressum navium; et emeramus ea, quae sciebamus nobis esse necessaria per mare. Ea die emi ego ramos palmarum, ultra LX, pro die palmarum, quos cum periculo emi, cum sollicitudine per mare duxi et cum expensis et laboribus per terram Ulmam advehi procuravi. Emtio autem eorum fuit pro tanto periculosa: transivi per forum et multos vidi de foliis et plectis palmarum sportas plectentes, sed nullum ramum inveni, dedi autem cuidam Sarraceno sportario signum, an haberet (#b#) in domo ramos palmarum? Intelligens autem me surrexit de valva negotii sui et laboris, et me secum duxit per longum vicum. Incepi autem dubitare inter me timens, ne Sarracenus seduceret me, et dedi sibi signum, quod redire vellem, et averti me ab eo. Hoc ut notavit homo, turbatus et tristatus fuit loquens mihi seriose Sarracenice, quae non intelligebam, suspiciens in coelum, quasi per Deum jurans, me esse securum, et per brachium me accepit ducens et tenens, quod non fugerem ab eo. Post longum circuitum vicorum in domum suam pervenimus, quae erat domus pulchra et ampla, habens pavimenta marmore strata polito et parietes vestitas tabulis marmoreis, et mirabar, quod sportarius tale palatium haberet. Duxit autem me sursum ad superiorem ambitum domus ad unam cameram magnam, quae plena stabat ramis palmarum, et dedit mihi optionem accipiendi placitas. Elegi ergo quas volui, et ei pecuniam tradidi.[TR114] Stabant autem uxores ejus in ostio alterius camerae retro cortinam, et occulte adspiciebant; colligatis autem ramis accepi eos super humerum et descendi. Volebat autem Sarracenus ille mecum pro reverentia ivisse, sed nolui aestimans, me viam scire. Processi ergo per longum, et nunc per vicum illum intravi, per alium exivi, et erravi ita, quod penitus ignoravi, ad quam partem me divertere deberem, nec erat in illa parte urbis hominum frequentia. Tandem obvium habui juvenem Sarracenicum, ad quem non aliter loqui poteram, nisi: ô Sarracene, fontico Cathalano! Statim autem juvenis intellexit me errasse, et ad fonticum Cataloniorum quaerere, apprehendit anteriorem partem scapularis mei et cum clamore et cantu et magno risu per vicos usque ad fonticum praedictum (deduxit). Multas derisiones per illam viam sustinui, sine tamen molestia et laesione, nec curavi, sed laete et gratanter suscepi reductionem meam, et ita ramos in cameram nostram intuli et sportam mihi pro eis fieri feci et ideo multas sollicitudines cum eis habui et labores, vel forte plures, sicut mercator habere potest cum pretiosissimis mercibus, quas per mare in terram habet ducere.

Et cum hoc finit tractatus septimus totius Evagatorii, et ante inchoationem octavi tractatus describam Alexandriam, et in fine totam Aegyptum.

Circumscriptio civitatis Alexandriae ab antiquo, et qualis nunc sit in praesenti.

Alexandria civitas qualis sit nunc ex praemissis patet, olim tamen erat civitas Aegypti maxima, ante Christi adventum trecentis et viginti annis constructa ab Alexandro Macedone Magno, intra spatium XVII dierum, cum sex millibus murorum passibus condita fuit, cujus situs chlamydis formam habuit, et latera, quae in longum tendebant circumvallabantur stadiorum ferme XXX, et universa viis distincta erat, quibus equi et currus conduci poterant, sed duabus latissimis, quae plus jugero expandebantur, et sese medias ad rectos angulos secabant. Munitur autem undique, ut inquit Josephus, incommeabili solitudine aut importuoso mari, aut fluminibus, aut silvosis paludibus. Verum ante Alexandrum M. fuit in eo loco alia civitas, dicta Noo, ut habet S. Hieronymus de vita et obitu S. Paulae, quam Alexander deposuit, et novam gloriosam exstruxit, quae multas habuit regias (?), magnam urbis partem occupans (occupantes?) Quilibet enim regum (#135 a#) illam pro libitu voluntatis suae aliquo ornamento spectabili decorabat, et alii potentes aliis eam venustabant insignibus; et in quodam ejus prodigioso aedificio corpus Alexandri Magni alveolo aureo reconditum fuit, quod post quidam Syriae rex rapuit. De mirabilibus templis idolorum in ea constructis venit postea in descriptione Aegypti dicendum, de quo tamen videre potes in ecclesiastica historia L. II. C. 31. et consequenter. Est autem civitas haec totius Aegypti metropolis, sita in ea parte, quae Libyam respicit in Africa, in confinio culti soli, ita, ut extra urbis moenia versus solis occasum vasta protinus eremus adjaceat, nec longe sita est a Nili ostio, ita, quod certo tempore solito fluminis incremento pars urbem influit, quam aquarum influxionem cisternis amplissimis et specubus subterraneis pro toto anno ad eorum usum reservant. Tota enim urbis fundatis in solo arcubus et testudinibus superaedificata sustentatur, et in illas concavitates defluit Nili aqua, nec aliam ibi aquam potabilem habent, quae insuetis insana et febrilis est, nam omnes paene galeotae classis febribus infecti fuerant propter aquae potum, quam in caloribus intemperanter biberant.

Civitas haec est commodissime sita ad celebranda commercia, portus habens duos disjunctos, lingua quadam interjacente valde angusta, in cujus capite est turris mirae altitudinis, quam Julius Caesar dicitur aedificasse, quam nominant Fareglan, sicut et totum portum cum interjacente lingua et aedificiis.

Portus anterior est pro navibus Christianorum suscipiendis, posterior vero pro navibus infidelium. Lingua autem utrumque portum secans in profundum protensa maris duplicatum murum superaedificatum continet cum XVI turribus, et in acie vel fine linguae in maris profundo est praedicta Julii turris, quasi castrum et firmissimum fortalitium, quod ampliavit et renovavit modernus Soldanus mirum in modum, persuasus a quodam abnegato Christiano, quem ferunt fuisse de Oppenheim, qui architector illius exstitit operis, opere autem completo clam recessit et ad gremium ecclesiae rediit. Quidam dicunt, Julium hanc turrim fundasse in mari in loco, ubi aurea famosissima solis mensa fuit reperta per piscatores, de quo Jeronymus facit mentionem in Epistola ad Paulinum, circa finem primi capituli, et Valerius Maximus Libro IV. Piscatoribus enim in mari verriculum trahentibus quidam in littore transiens jactum emit, extracto autem rete magni ponderis auream mensam extraxerunt; orta est inter piscatores et illum, qui jactum emerat, controversia, illis piscium se capturam vendidisse affirmantibus, hoc fortunae ductus emisse dicente. Qua conditione propter novitatem rei et magnitudinem pecuniae ad universum civitatis populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli, cuinam mensa adjudicari deberet. Qui respondit, illi esse dandam, qui sapientia caeteros[TR115] praestaret. Miserunt ergo eam Milesio Sapienti, qui se non praestantiorem aestimans misit eam Bianti. Bias Pittaco, hic protinus[TR116] alii, deincepsque per omnem septem Sapientium orbem ad ultimum ad Solonem, qui titulum amplissimae prudentiae habuit. Et hic ipsam mensam ad templum Apollinis transtulit. Aliis videtur, hanc mensam in alia maris regione repertam, in insula Choa, de qua fol. 155. vide de medicis.

Istam turrim, quam nunc Sarraceni nominant Faruglan, veteres nominabant Pharum vel Farum, idem sonat, vel graece Pharos, quod idem est, quod turris altissima, Alexandrina, quae unum erat de septem mundi mirabilibus. Stabat enim super quatuor cancros vitreos grandes, qui XX passuum sub maris aqua in fundo stabant, super quos gravissima moles in altum erecta aedificata erat, in cujus summitate semper ignis accensus ardebat, qui longe lateque per mare splendens navigantibus nocte indicium portus erat, ut habet Catholicum in dictione Pharos, littera F. Hoc opus Sapientes mundi mirabantur, quomodo tam magni cancri fieri de vitro poterant, et quomodo fuerint deportati et non fracti, et quod desuper jacta fundamenta non lubricabant, et quomodo caementum sub aqua tenere poterat, et quod tanta moles vitrum non contrivit. Ab hac turri Pharos reges Aegypti Pharaones sunt vocati, imo tota Aegyptus quandoque Pharaon ab ea nominatur. Cum autem successu temporis turris cecidisset, venit Julius Alexandriam contra Pompejum et eo decapitato hanc, quae hodie stat, structuram in eo loco de mari erexit, ut essent duo maris portus. Isti autem duo maris portus stant semper pleni navibus de Oriente et Occidente advenientibus, nam de superioribus Aegypti partibus per fluenta Nili omnium alimentorum suscipit ubertatem Alexandria et de regionibus transmarinis navigio omnis opulentia ministratur. Adhuc ex utraque India, Saba, Arabia et Aethiopia, Perside, Media et aliis adjacentibus provinciis quidquid (#b#) aromaticum, margaritarum, gemmarum et orientalium gazarum et peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare rubrum, unde gentibus illis ad nos iter est, ad eam urbem, quae in superioribus Aegypti partibus, quae Ardech dicitur, alias Thor, quae in ripa ejusdem maris sita, defertur et inde in camelis ad Nilum ducta per fluvium in Alexandriam descendit. Sic ergo orientalium et occidentalium illic fit concursus populorum, estque eadem civitas forum publicum utrobique (utrique) orbi. Orbem enim mercatores sic diviserunt: omnes occidentales de transmontanis partibus ab oceano Britannico et sursum negotiantur in Italiam usque ad oras maris mediterranei et Januam, Venetias et ad alia loca, et non ultra procedunt. Italici vero ipsum mare mediterraneum complectuntur et negotiantur per ejus insulas et ad Constantinopolim et ad caeteras maritimas regiones Europae, Asiae, et Africae usque ad alium maris limbum, quem transgredi mercando non audent nec ultra procedere possunt, et portus transmarini magis nominati sunt Barutinus, Tripolitanus et Alexandrinus. Graeci vero, Capadoci, Armeni, Syri, Palaestini, Arabes et Aegyptii et Libyi negotiantur ab ora maris per suas latissimas regiones usque in Ardech, sive Thor, sub monte Sinai, et ibi tollunt ab Indis species aromaticas et ducunt: eos in suas regiones, et Aegyptii Alexandriam replent. Indi autem quantum isti spatium terrae habeant ad negotiandum ignoramus. Hoc tamen scimus, quod omnes maris portus suis mercimoniis ditant, faciunt autem finem Indiani contra Orientem terrae habitabili. Nam servi, quos quondam miserat Soldanus ad investigandum principium Nili, per exactum triennium longe ultra Indiam processerunt et redeuntes dixerunt, ultra Indiam nullam esse hominum habitationem, sed terram prorsus inhabitabilem, et tantum ibi esse solis ardorem, quem ferre nequaquam potuissent nec ultra alveum Nili sequi valuissent prae caumate.

Ad illum ergo portum Alexandrinum naves de Africa, Asia et Europa applicant, naves tamen maris Indici ad eum venire non possunt, ut patet supra fol. 61.

Est autem propter quottidianum navium accessum mirabilibus muris, turribus et custodiis munita, nam in ipsa urbe sunt duo montes alti, non natura ex terra tumescenti elevati, sed arte humana et industria et labore comportati. In quolibet autem monte stat turris et alta custodia, de quibus longe lateque speculari possunt naves per mare advenientes. Quam statim autem navis videtur, signum datur custodibus murorum, qui id capitaneo vel Amiraldo, praefecto urbis, denunciat, qui audito adventu navis vel navium jubet parari cursoriam naviculam et recipi de suo columbario in caveam quatuor aut quinque columbas, quas exploratores secum portant in naviculam et cursim contra adventantes naves properant et quid sit conscribunt columbamque cum littera ad dominum remittunt, et secundum audita praefectus se gerit, aut tranquille, aut commotionem facit, et alias naves dirigit, si naves visae sunt armatae. De his columbis nuntiis vide supra fol. 85. A. In nulla parte terrae et regni sui Soldanus tantam custodiam habet sicut in Alexandria, ibi enim maxime timent Christianorum invasionem, ideo communiter praefectus Alexandriae est vir bellicosissimus et prudens, cui cedit communi cursu soldanatus post mortem regis.

Habuit haec urbs multa gravia proelia, hanc Romani laceraverunt quondam, sed Trajanus imperator eam reexstruxit. Anno etiam Domini 1230 Petrus, Cypri regis frater, natione Gallicus, classe instructa cum Catalonis et Gallicis eam invasit, dirupit et combussit, et ditissima spolia (#136 a#) reportavit, nec postea convaluit, unde hodie est civitas quodammodo desolata, et in dies domus super domum cadit, et miserabiles ruinae sunt intra moenia solemnissima, et pauci admodum habitatores sunt in ea, nam praeter muscheas et domus Mamaluccorum, regentium, et fonticos mercatorum paene deserta est, nec in domibus adhuc stantibus sunt habitatores.

Haec civitas a tempore S. Marci evangelistae, qui primus ibi fuit episcopus, usque ad tempus, quo eam detinent Sarraceni, fuit abyssus virorum sanctorum litteris et moribus pollentium, de quibus postea pauca dicentur. Sicut autem fuit principium quodammodo religionis, sic et principium fuit fidei desolationis, regnante enim et saeviente Machometo orta est seditio in Alexandria inter cives et graecos mercatores, contra quos cives Alexandrini invocaverunt Machometi adjutorium, qui eos a Graecis liberavit suaeque ditione subdidit, et Christi fidem intulit (abstulit?) Nam patriarcha Alexandrinus, Dioscorus, primus fuit inter ecclesiasticos praelatos, qui Machometo consensit seque spurcissimae legi subdidit et totam Aegyptum et patriarchatum totum perdidit, a quo aliae mundi partes sunt infectae. De quibus esset longus tractatus, si quis de his scripta narrare vellet. Et tantum de Alexandria.

Descriptio vel circumscriptio regionis Aegypti, et de mirabilibus ejus, de ritibus, scholis, scientiis ibi inventis, de duplici Aegypto, et aliis.

Aegyptus, regio celeberrima, codicibus poëtisantium, philosophantium et theologisantium saepissime inserta, nominata et plurimum commendata (Hermes Trismegistus, Aegyptius, ad Asclepium, dicit esse imaginem coeli et translationem omnium, quae geruntur in coelo, ut Augustinus de civitate Dei Libro VIII. C. 23. habet) nunc loco ultimo transmarinarum regionum venit describenda. Quamvis enim ex supra dictis de Nilo et de civitatibus satis pateat qualitas illius[TR117] regionis, tamen in generali aliqua omissa ibi ponentur.

Itaque regio illa primo dicebatur Aërea, forte propter singularissimam aëris illius serenitatem; saepe enim ibi astra lucent nec obteguntur nubibus nec obtenebrantur nebulis nec obfuscantur vaporibus aut pluviis aut nivibus, sed perpetua serenitate aër rutilat et micantia sidera semper cernuntur, et propter eam causam dicunt studium astrologiae ibi esse primo inventum. Secundo dicebatur Essaea, quasi ipsius Esse conservativa, de quo dicit Eusebius de evangelica praeparatione L. X. C. 2: Aegyptus, inquit, venusta regio, in qua longam aetatem multi consecuti sunt propter aestivi temporis serenitatem, quam maxime possidet. Nam calamitas diluvii Deucalionis, cum universas regiones vastaret et homines ac jumenta submergeret, Aegyptum non tetigit, sed cessantibus aquis homines et jumenta ad alias regiones de Aegypto revenerunt. Vel propter terrae sempiternam ubertatem, qua prae aliis floret, nam alibi deficientibus hominibus et pecoribus fame, hic conservantur in Esse, ut supra fol. 108 et sqq. Ideo Essaea dicitur. Vel dicitur Essaea propter longaevum illius terrae statum et diuturnam inhabitationem. Reperitur enim in libris vetustissimis Aegyptiorum sacerdotum, ut dicit Varro ille prudens, et Solon, de VII Sapientibus mundi illustrior, quod centum millia annorum transierunt, postquam Aegyptii religionem comprehenderent, et quod sapientia apud Aegyptios viguit XL millibus annorum. De civitate etiam quadam Aegypti, Sami dicta, dicunt, quod steterit octo millibus annorum, et quod olim numero hominum omnes fere orbis gentes superavit. Ideo civitates et oppida decem et octo millia in Aegypto fuisse antiquorum libri continent, et numerum universi populi fuisse septies decies centena millia; nunc haud pauciores decies tercentenis millibus tradunt. Haec Diodorus L. I. Cap. 1. Et quod his amplius tradunt Aegyptii, ab orbis initio primos homines apud se creatos bonitate et felicitate soli et propter Nilum, qui multa generat, et suapte natura, quae genuit facillime nutrit. Et illi primi homines in Aegypto geniti hunc mundi ornatum conspicientes admirantesque universorum naturam, duos esse deos et eos aeternos arbitrati sunt, scilicet solem et lunam, et solem quidem Osiridem, et lunam Isidem putaverunt. Sic ergo numero hominum haec regio omnes superat regiones. Sic et numero civitatum, quae priscis temporibus ultra decem et octo millia fuisse in Aegypto libri sacri continent Ptolomaei, sed post Lagi tempore amplius tria millia, quae usque ad nostram aetatem perdurant. Haec Diodorus. Et Eusebius de evangelica praeparatione L. I. C. 2. dicit: plures in sola Aegypto urbes, quam in reliquo terrarum orbe fuisse audivit, a priscis diis, Jove videlicet, Sole, Mercurio, Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis conditas. Et multa stupenda antiqui de Aegypto scripserunt. Insuper dicunt, quod heroes in Aegypto regnaverunt decem et octo millia annorum, post Isidem homines regno potiti regnaverunt paullo minus annorum, quindena millia, usque ad centesimam octogesimam olympiadem. Sed haec omnia a catholicis refelluntur, et S. Augustinus (#b#) de Civitate Dei L. XVIII. C. 4. dicit, esse mendacissime conficta, et reprobat ex dictis Varronis, qui ponit, litteras inventas in Aegypto ab Iside, ante[TR118] quas sapientia esse non poterat.

Tertio nominabatur antiquitus Mephaina, a filio Cham, filio Noae, vel Mesraina, a Mesraim, ejusdem filio, qui ibi primo habitasse dicitur post diluvium. Et his nominibus multis annis fuit nominata; nam Belus, primus Assyriorum rex, Nimrodides, Aegyptum inhabitavit, nec tamen in ea mansit nec nomen a se ei tribuit, sed eam Danao filio suo reliquit, qui inde pulsus fratri suo Aegysto cessit, qui possessor ejus existens Aegystum eam nominavit, a quo mutato s in p Aegyptus dicta est usque in hunc diem. Nominatur etiam fornax ferrea, Deuteron. IV., propter duram Judaeorum servitutem in calore, luto et latere. Quidam insuper aestimant, hanc regionem tempore Noae dictam Heliocaram, quod idem est, quam regio solis, in quam misit Noë Jonichum filium suum, ibique Astronomiam invenit, cujus discipulus Nimrod gigas fuit. De hoc loquitur Magister in Speculo histor. de Noa. Sic ergo regio illa dicitur Aërea, Essaea, Heliocara, Mesraina et Aegyptus, et nonnumquam tota Aegyptus dicitur Thebaida a principale civitate Theba dicta. De Aegypto dicit Herodotus, quod olim non fuerit terra, sed mare, quod usque in Aethiopiam protendebatur, sed eo decrescente mansit pluribus temporibus terra paludosa inhabitabilis. Dicunt Aethiopes, Aegyptum ab initio mare fuisse, sed Nilus de eorum terra limo abducto continentem fecit. Imo eorum coloniam etiam nominant, Eusebius de Evangel. praepar. L. IV. C. 1.

Est autem Aegyptus regio Africana terra undique clausa et inaccessa. Nam ab occidente habet mare magnum, ubi non est accessus nisi per naves, et hoc in paucis locis, quia littus habet importuosum. Contra Africam est desertum magnum, multarum diaetarum, Libyae. Ab austro est desertum Aethiopiae per XV diaetas usque in Nubiam. Ab oriente vero est desertum Thebaidae[TR119] usque ad[TR120] mare rubrum per tres diaetas ad Ardech, portum maris rubri. Contra vulturnum et septentrionem est desertum magnum usque ad terram sanctam.

Forma terrae Aegypti est oblonga, nam secundum Diodorum maritima ora duo millia complectitur stadia, mediterranea vero stadia circiter mille sexaginta.

