Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 18

Chapter 18 3,195 words Public domain Markdown

(#b#) Vicesima nona Octobris in nocte incepit graviter[TR105] dyssenteria vexari dominus Joannes comes de Solms, qua et dissolutus fuit, ut patebit. Missa autem audita et prandio sumto deliberavimus circuire omnes fonticos mercatorum, institorum vel negotiatorum mundi domos et videre ibi negotiationes. Est autem fonticus domus, de qua merces profluunt in alias regiones, sicut aqua ex fonte. De his fonticis multi sunt in Alexandria, sicut aliquando in aliqua terrae petia multi simul fontes erumpunt; quilibet autem fonticus habet patronum de illa regione, ad quam diriguntur merces ex eo, et ille patronus dicitur consul, et illi consules fonticorum sunt potentes, ad eosque spectat consulere, et taxas rerum mitigare et suo fontico providere, et pacem tueri et simul cum aliis consulibus consiliis rempublicam promovere in negotiationibus. Convertimus ergo nos primo ad considerandum merces et dispositionem fontici nostri Cataloniorum, sed illo tempore nec merces nec mercatores ibi erant, nisi pauci. Est tamen fonticus curia grandis, cum multis habitaculis per circuitum, sicut monasterium. Ratio autem, quare jam nemo aderat, fuit, quia Cathaloni sunt maris piratae, et mare infestum habent, et aliquos spoliaverant, et turbaverant potentes, quos timebant, ideo non audebant, se mari illo (tempore) committere, et domus fuit vacua. Deinde de fontico Cathaloniorum exeuntes in fonticum Januensium transivimus, qui est domus ampla et pulcherrima cum curia magna, in cujus parte stat hortus diversis raris plantulis consitus. In illo fontico vidimus multos mercatores, et (cum) ingentibus cumulis specierum, et multa animalia nobis incognita ibi currebant. Egressi illum primum fonticum Venetorum ingressi sumus, quem ita repletum et refertum saccis et sportis specierum reperimus, quod vix erat locus transeundi, quamvis curia magna sit et habitacula multa. Ibi ibant octo struthiones et duo gazelli, quasi hinnuli cervorum, quorum multos per desertum vidimus. Sedebant in domo illa viri notabiles Veneti cum potentibus Sarracenis tractantes suum forum. Abinde egressi secundum fonticum majorem primo Venetorum ingressi sumus, in qua erat stupenda multitudo mercium diversarum, quas ipsi de partibus nostris attulerant, et quas reducere volebant. Ibi praeter species vidimus multa monstruosa, juvenes leunculos, leopardos, simias diversarum specierum, struthiones, et psittacos albos valde pretiosos, rubeos ex toto, et aliquos rubeos cum nigris maculis, et multos communes virides. De psittacis superius dictum fol. 73. Inter alia tamen vidimus quandam bestiam, nobis domesticam, sed Sarracenis monstruosam; deambulabat enim in curia unus porcus grossus, de quo nos multum mirabamur, quia lethalem inimicitiam habent Sarraceni ad porcos et abominantur eos, sicut Judaei, nec quovis modo sustinent secum porcos, unde per totum iter nullum (#131 a#) vidimus, nisi istum. Dictum autem fuit nobis, quod Veneti multis pecuniis emerunt salvum conductum a Soldano pro porco illo, alias Sarraceni non sinerent eum vivere, imo domum propter porcum everterent. Et transit porcus ille ibi pro quadam magnificentia dominorum Venetorum; nisi enim magnifici essent et formidandi ipsis Sarracenis, hoc non facere possent. Vitant Sarraceni domum illam plus propter porcum, quam si esset ibi canis rabidissimus. Hoc autem memorabile est de tam cruda bestia, quod statim, nescio quo instinctu aut sensu, percipit praesentiam Sarraceni in curia, et statim, etiam jacens in luto volutata, accurrit magno grunnitu et inimicum suum quaerit, et nisi fugiat aut ab aliquo Christiano defendatur, vindictam sumit de eo, ut vel vestes ejus trahat vel crura dentibus laedat; nec canis tam cito adesse alienum percipit hominem, sicut sus ille Sarracenum, qui tamen de nullo Christiano curat, quantumcumque alieno. Ego multis vicibus ingressus fui, nec me sensit adesse vel non curavit, sed ad ingressum Sarraceni insanit; ideo tamquam canis curiam custodit, et forte propter hanc rationem eum nutriunt, vel forte ad imitationem antiquorum mercatorum Romanorum, qui per annum porcum nutriebant, et inpinguatum in ludis Maji Deae dictae Majae, quae fuit filia Atlantis, soror Mercurii, uxor Jovis, de qua et mensis Majus denominatus est, sacrificabant, ut dicit Cornelius orator. Ego tamen credo, quod ad magnificentiae et potentiae signum porcum nutriant, ac si in Sarracenorum contumeliam hoc facerent; sunt enim Veneti ultra omnes Christianos apud Sarracenos magni, nec eos timent, sed castigant. Vidi quadam vice in curia illa, quod quidam Sarracenus stabat juxta cumulos specierum, servi autem et custodes rogabant eum, ut discederet a cumulis timentes furtum; et noluit, et ita diu litigabant cum eo. Tandem superintravit dominus centilhomo Venetianus, et videns proterviam illius Sarraceni, percussit eum pugno ad caput ictu adeo grandi, quod in terram corruit, et jacentem pedibus trusit et conculcavit, et turpiter de fontico ejecit, non curans videntes Sarracenos. Si alius fecisset Christianus, etiam princeps aut rex, in captivitatem ductus fuisset. Multos potentes Venetos ibi vidimus cum Sarracenis negotiantes. Viso illo fontico egressi in fonticum Constantinopolitanum Turcorum venimus, ibi diversas merces vidimus et Turcos magnos, maturos et seriosos. Inde progressi in fonticum Tartarorum ingressi sumus, in quo profecto invenimus merces pretiosissimas, quae tamen vili pretio vendebantur. Merces illae erant rationabiles Dei creaturae, ad imaginem Dei factae, homines utriusque sexus ultra LX, qui vilissimo pretio venales habebantur. Hos circumstabant multi emtores gentiles et tractabant de venditione hominum, quos Christus emit sua pretiosa morte. Aliquamdiu stetimus in hoc funesto foro et lamentabiles, imo horribiles hominum contrectationes vidimus. Nam dum homo vult emere hominem, masculum aut foemellam, intrat domum et considerat venales, quis sibi placeat, et in illa consideratione sunt oculatissimi et expertissimi, non enim est medicus aut physicus, qui valeat eis comparari in cognoscendis complexionibus et conditionibus hominum; immediate enim, ut in faciem alicujus inspexerint, cujus sit valoris, artis vel (#b#) fortunae cognoscunt, et si puer est, scit, ut eum inspicit, ad quod habilis sit. Sic etiam in cognoscendis equorum naturis et conditionibus tantam habent industriam, ut videantur omnem physicae artis peritiam ad plenum consecuti, ad unum enim unicum respectum omnes ejus defectus et profectus, et cujus sit utilitatis, aetatis et valoris immediate discernunt. Aliis enim artibus speculativis physicalibus omnino carent, nec est apud eos quaestio de anima aut ejus potentiis, passionibus et habitibus, nec quaerunt de ejus infusione aut unione ejus cum corpore. Sed tamen in praedicto sunt super omnes naturales et physicos periti, tam in inspectione bestiarum quam hominum. Dum ergo aliquis hominem emere volens considerat sibi placentem, extendit manum in cumulum, et placentem foemellam vel masculum educit et variis modis probat emendum, loquitur ei et audit responsum, si rationabile. Respicit ei in oculos, an bonos et rectos habet, an bene audiat, tentat, et demum etiam vestimentis denudat notans omnia membra, quam verecundus, quam timidus, quam laetus, quam tristis considerat, quam sanus et integer. Ibi, quod pudor dictu, masculorum et foeminarum pudenda coram omnibus contrectantur et manifesto ostenduntur, nudi etiam compelluntur caesi flagellis coram omnibus incedere, currere, ambulare et saltare, ut manifeste appareat, utrum infirmus vel sanus, masculus vel foemella, virgo aut corrupta. Et si quos viderint erubescere, circa illos magis instant impellendo, virgis caedendo, colaphisando, ut sic coacte faciat, quod sponte erubuit coram omnibus facere. Probato autem homine conveniunt emtor et venditor, et hominem, quem. venditor praebuit pro XV ducatis, emtor solum offert pro eo quinque, allegans defectum hominis, sive sit pure corporalis, sive animalis, et diu disputant de defectibus venalis, sicut nobiscum fit cum equis. Et dum ille emere hominem et secum educere vult, exoritur mox clamor magnus et fletus in cumulo venalium, quia forte puer venditus habet ibi matrem etiam venalem aut fratres. Ibi enim venditur filius inspiciente et dolente matre, ibi venditur mater in confusionem et despectum filii, ibi marito erubescente uxor ut scortum deluditur et alii viro traditur, ibi parvulus a sinu matris rapitur et commotis totis visceribus mater ab eo separatur. Et hoc est verum in prima venditione, dum in aliqua civitate vel villa Christianorum praedati fuerint Christianis, vel dum partes Christianorum depopulatae fuerint; nam illi, qui ducuntur Alexandriam ad nundinas, ut vendantur, prius saepe ut in plurimum venditi fuerunt, ideo tales gaudent quandoque de sui venditione et ad introitum alienorum emere volentium rident et affabiles et modigeratos se exhibent, ut melius placeant emtoribus, praecipue si prius dura sunt perpessi. Est enim inaudita aviditas possidendi proprios homines emtitios in omnibus Sarracenis et Turcis et caeteris infidelibus, et una omnium universalis est opinio, quod quicumque potuerit possidere unum servum aut ancillam, egestatem amplius non videbit. Nec eos fallit ista opinio, nam pro certo credo, quod propter hoc maledictio Dei cum homine emto intrat in domum ejus, ut frustratus totaliter spe felicitatis aeternae gaudeat felicitate terrena, nam ex tunc tanta insatiabilitas cor ejus occupat, ut, cum unum possederit servum vel ancillam, statim ad habendum secundum tanto cordis desiderio adspiret, et sic deinceps de secundo ad tertium, de tertio ad quartum, et sic crescente culpa in infinitum se extendit concupiscentia, ita, quod multi inveniantur, qui villas de servis et ancillis constituunt, et servum cum ancilla (#132 a#) conjugio jungentes domos efficiunt, quatenus ex eis nascentibus filiis et filiabus suo insatiabili desiderio aliqualiter satisfiat. Vix enim est domus in tota Aegypto, Syria et Turcia, in qua non sit homo emtitius, unde fit, ut quantumcumque in numero et in copia multiplicentur, numquam tamen valor et pretium decrescit, imo potius augetur, et exinde ipsorum mercatorum sollertia excitatur, dum conspiciunt, suorum mercimoniorum[TR106] pretium et valorem ex copia non minui sed potius augeri. Unde Turci Christianis vicini saepe terras eorum ingrediuntur, non in odium crucis et fidei, non propter aurum et argentum capiendum, sed ut homines capiant et in suam servitutem redigant. Unde cum improvise in villas irruunt, non solum adultos, sed et parvulos in lacte matris, a parentibus fugientibus derelictos, inventos portant in saccis, et cum magna diligentia nutriunt. Sed sicut dominorum magna est aviditas servos possidendi, ita et servorum magnum est desiderium manus eorum evadendi, nam nihil aliud inter se tractant, non aliud cogitant et loquuntur, nisi quo modo et quo fugiant et evadere possint. Sed cum ipsi domini eorum hoc perpendunt et considerant, statim incipiunt eis negare copiam alimentorum, ne ex superfluitate sibi ad fugam viaticum praeparare possint. Fugiunt autem multi, sed nihil proficiunt, nec evadunt, et dum post fugam inventi fuerint et redacti, duplicatur eis miseria, et si secundo fugerint et reducti fuerint, jam non est locus veniae, sed sine aliqua misericordia verberantur, cruciantur et affliguntur. Si autem fugiendo perseveraverint, venduntur vel etiam variis necessitatibus a fuga coƫrcentur, nam alii eis cibo et potu negato et vestimentis permittunt mori, alii massam ferri in pedibus apponunt, alii colla catenis stringunt, alii combustis nervis eos claudos reddunt, alii abscissis auribus et naso inutiles et deformes reddunt et notabiles, alii etiam crudeliter galiis reductos necant. Multi autem in fuga ad loca inhabitata veniunt, et montibus et solitudinibus errantes fame et situ pereunt, vel quod extremum malum est, sibi ipsis duro servitio pressi vel miseria et defectu in fuga affecti, manus injicientes vel laqueo sibi vitam extorquent vel se ipsos de alto praecipitando perdunt vel aquis immergunt. Haec quottidiana sunt in locis, ubi homo hominem sicut bestiam possidet, nam hoc quidem fieri vidi occulis meis in nostro hospitio Alexandriae. Hospes vel consul emerat unam Aethiopissam cum aliis emtitiis, quos habebat. Illa Aethiopissa quadam die pro aliquo defectu arguta a domina, correctionis impatiens restitit corrigenti dominae, quae jussit verberibus affici, sed ita contumaciter se habebat, et servus castigator arrepto baculo in eam totis viribus sicut in asinum percutiebat, et in terra jacentem pedibus conculcabat, quae nihilo minus contumacissime restitit, repercutiens, sputum projiciens, linguam extendens tortorem paene fatigabat. Demum difficiliter victa cum fuisset funibus ligata, in se ipsam atrociter desaevit, ululans sicut bos, et dentibus se lanians, caput terrae et parietibus illidens, et se de scamno, in quo ligata fuit, frequenter in caput praecipitem dedit et modis omnibus sibi vitam extorquere quaesivit. Deinde contra dominam insurrexit pessimisque verbis eam dehonestavit et in ipsum consulem contumelias valde turpes manifeste tulit. In tantum autem ira dementata fuit, ut Deum blasphemaret et Machometum benediceret, seque ad ritum Machometi migraturam proclamaret, quod et fecisset, si omnibus membris non ligata fuisset, et ultimo tamquam mortua multis horis jacuit, quousque passio (#b#) ejus mitigata fuit. Ad tantas enim miserias homo venditus devenit, ut vivere taedeat et mors omnibus modis quaeratur. Magnum ergo compassionem habuimus in hoc fontico Tartarorum cum emtitiis illis miseris. Creduntur praeter jam nominatos fonticos adhuc plures esse, in quibus non fuimus.

De loco turpi, in quem casu venimus.

Consequenter procedentes ad locum quendam venimus ubique ignominiosum, quem salva honestate nec nominare possum, sed injuria et contumelia nominis Christi et derisio catholicae fidei et opprobrium fidelium cogit me de hoc clare loqui, cum indulgentia tamen et pia legentium interpretatione. Venimus, inquam, per publicum civitatis vicum in locum, ubi ante ostium domus sedebant mulieres multae pulchrae, ad omnem impuritatem ornatae, et erant pro dolor! Christianae omnes, scorta delicatissima, prostitutae per sceleratissimos Christianos lenones, in publicum expositae omnibus, Judaeis, Samaritanis, Sarracenis, Mamaluccis, Tartaris et impudicissimis Christianis. Erant autem misellae[TR107] istae de Christianorum terris, quaedam de Francia, aliquae de Hispania, de Calabria, de Italia, aliquae autem et pars major erant Catalonae, aliquae Januenses, Paduanae, Tervisanae et Venetianae, filiae non dubium bonorum hominum, seductae per intemperatas (passiones?) et usque in fauces damnationis inductae. Eo enim ipso, quo comiscentur infidelibus, sunt excommunicatae, per can. 28, 9. 1. si quis etc. Ideo ad praecavendam illam innodationem et excessum tam depravatae conmixionis statutum in partibus fidelium est, ut Judaei signa manifesta portent, ne meretrix Judaeum admittat putans Christianum. Et hoc statutum jam innovatum est in ultimo Synodo Moguntina, praesidente Cardinali ad Vincula, domino Nicolao de Cusa, et gravibus poenis vallatum. Et secundum leges lenones prostituentes foeminas fidelibus et pretium recipientes puniendi sunt poena capitis, qua poena digni sint illi archilenones, qui prostituunt filias Christianorum infidelibus pro mercede, dijudicet vir prudens. Scimus enim lege prohibitum et interdictum conjugium ratione diversi cultus. Exod. 34, Deut. VII. et in Canone, ubi supra cap. Judaeorum etc. Cave Christiane! Si ergo Christianus graviter peccat tradens filiam suam in conjugium Judaeo vel Sarraceno, quam gravissime ille peccat tradens alterius filiam omnibus, ut prostitutionis habeat pecuniam?

Hoc nefas nullo pacto, nulla ratione admitterent nec Judaei nec Sarraceni, ut scilicet Judaea vel Sarracenica esset Christianis exposita. Imo legem illam Lev. 19. hodie servant, quae dicit: ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Nec sustinent, de filiabus suis esse scortum inter se, servantes illud Deut. 23. Non, inquit, erit meretrix de filiabus Israel nec scortator de filiis Israel. Sed hac causa, quod habetur Ezechiel XVI., videtur loqui de ecclesia, vel potius de ecclesiae perditissimis filiis, ubi inter multa dicit: aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis et abominabilem fecisti decorem tuum et fornicata es cum filiis Aegypti. Plateae sunt civitates gentilium, quae non habent personas in lupanaribus, nisi Christianas. Nam audivi, in Cairo esse grande lupanar, plenum foeminis Christianis, similiter et in Damasco et in Baruto et Tripoli, sicut et in Alexandria et Constantinopoli. Et per hoc profecto decor ecclesiae redditur multum abominabilis: (#133 a#) Melius quodammodo stant homines in foro venditioni expositi, quam istae misellae prostitutae pro tanto pretio; nulla enim in civitatem intromittitur, nisi sub porta solvat in promtu XXX ducatos, et iterum nulla exire umquam permittitur nisi iterum sub porta eundem numerum ducatorum solvat sine defectu et ita oportet, quod misera illa turpissima arte lucretur LXXXV florenos tantum ad solvendum pedagium, demtis expensis suis et sui lenonis, qui etiam nutrit (se) de pretio prostibuli, propter quod eam prostituit. Sunt ergo Sarraceni in hoc Christianis meliores, quod lupanaria in civitatibus suis de suis filiabus non sustinent, sed in illo sunt multo pejores, quod nefandissima loca epheborum intolerabilis immunditiei habent, et stabula pecorum passim ingrediuntur de permissione Machometi. Redeundo ergo ad propositum, ad domum praedictam non venimus ex industria, sed[TR108] duce via et vidimus, quod in adspectu nostro aliquae erubescebant, aliquae flebant, aliquae eripi rogabant et suam miseriam explicabant, aliquae gaudebant dicentes, se nobiscum reversuras, aliquae supplicabant, ut Deum pro eis rogaremus. Habito ergo brevi colloquio in vico cum eis. ad alia processimus.

Visis locis et fonticis intra urbem processimus extra et in littore maris negotiationes vidimus circa naves. Cum ergo per portam exiremus, iterum visitabant nos custodes, sicut prius saepe fecerant, et dimittentes venimus ad mare, et magnum tumultum hominum ibi reperimus, de novo enim naves advenerant, et aliae naves onerabantur saccis specierum, et littus plenum saccis jacebat, et licet omnes sacci prius in fontico fuerint praesentibus officialibus Sarracenis impleti et librati cum speciebus et sub porta visitati, tamen ultimo, quando jam in naves sunt ducendi, effunduntur omnia de saccis in terram, ut videant quid adductum sit. Et circa hoc est magnus labor et multi accurrunt, sunt[TR109] enim sacci grandes, quinque pedum latitudinis et quindecim vel amplius longitudinis, et dum evacuantur, accurrunt multi pauperes, foeminae et pueri, Arabes et Afri, et quidquid subripere possunt accipiunt, et in sabulo cinciber, cariophilas, cinammomum, muscatos quaerunt, ei inventa sub porta vendunt levi pretio, unde aliqui mercatores eos sequuntur, et rapta vel inventa ab eis emunt. Vidi aliquando de illis mendicis raptoribus ultra quingintos ibi currere ad quaerendum et rapiendum species, unde quando importune se ingerunt, disponunt mercatores aliqui Mamaluccum, qui cum baculo et clamore incipit caedere pauperes et durissimis percussionibus repellere a cumulis specierum longius post eos currens et sine misericordia caedens sine differentia, senes, mulieres impraegnatas et pueros percutiens in eos sicut in bestias, non attendens clamores, lamenta et ejulatus, quibus coelum repletur. Hanc crudelitatem saepe vidi. Assistunt istis cumulis praeter laboratores multi custodes omnium circumstantium manus respicientes. Perscrutatis autem speciebus reponunt in saccos et in barcas deportant, in quibus ducuntur in galeas. Cumque ad tempus ibi stetissemus, conduximus barcam et in classem navigavimus ad videndum galeas, in quibus reducendi fuimus in patriam. Visis galeis (#b#) remeavimus ad littus, et ingressi urbem sub porta iterum visitati fuimus, et sub interiori porta stabat unus Soqui, sacerdos Sarracenicus, ululans et clamans, ad vespertinam orationem populum invitans. Ingressi ergo sumus in nostram domum ad quietem.

Conductio navium pro transductione.

Tricesima[TR110] die in aurora audivimus tumultum in mari et intelleximus advenisse aliquas naves, et sperabamus, quod essent naves, quas Veneti exspectare se dicebant, ante quarum adventum non poterant recedere, nec nos poteramus conventionem inire cum eis. Statim ergo missa finita ad mare processimus et, sicut speravimus, ita reperimus advenisse desideratas naves de Africanis locis. Regressi ergo in domum infra (inter) prandia colloquium habuimus cum consule, qualiter nos habere deberemus in conventione cum patronis navium, et an simul omnes in una navi deberemus manere, vel in tribus navibus per tres societates. Ad quod respondit consul, quod nequaquam possemus omnes simul esse in una galea, propter onera multa navis cujuslibet, et difficulter possemus in tribus recipi galeis, suasitque, ut quilibet sibi provideret de navi et conductionem meliorem quo posset faceret, quia patronos duros essemus habituri in conventione. Finito ergo prandio intravimus fonticum Venetorum et cum dominis galearum patronis contulimus de transvectione nostra et de pretio et naulo, sed duriores invenimus eos et indiscretiores in postulando naulum Sarracenis et Arabis, unde aliqui postulabant de peregrino uno quinquaginta ducatos, ad quos praestandos dum difficiles essemus, quidam alius superbus patronus dixit, se non minus quam centum ducatos de homine accepturum. Et illo modo deridebat et vexabat nos. Verum ista indiscreta postulatione non obstante domini primae societatis conventionem fecerunt cum domino Sebastiano Conterini, patrono galeae principalis classis, in qua consul Alexandriae cum filio suo et capitaneus classis transfretare volebant, et multi nobiliores cives Venetorum. Conventio autem fuit dura in quantitate nauli, quam tamen inierunt propter dominum Johannem de Solms, comitem, qui infirmatus graviter indesinenter clamabat petens se transportari in galeam, in qua aestimabat se sanitatem recuperaturum. Male autem contenti erant domini aliarum duarum societatum propter illam conventionem initam timentes, ne etiam cogerentur per hoc ad dandum tantum pretium.