Part 17
Et ut altius de hoc aliquid referam, sciendum, quod apud Aegyptios, ut libri gentilium docent, primo fuerunt instituti sacerdotes ad deorum cultum, hoc modo, ut habet Diodorus Lib. 1. cap. 2. antiquarum rerum: Osiris, homo valens ingenio, filius Jovis et Junonis, et Isis foemina industriosissima, cum antiquissimis temporibus, amplius quam decem millibus annorum, ante Alexandrum M., ut habent fabulae, regnarent in Aegypto, erexerunt templa et statuas aureas parentibus, Jovi et Junoni,[TR102] et populum haec honorare docuerunt et multam humanitatem in gentem illam, quae antea bestialiter vivebat, induxerunt. Triticum et hordeum, vinum et cerevisiam primi invenerunt et litteras scribere et legere tradiderunt. Propter quae populus eis divinos contulit honores et Osirin solem et Isidem lunam esse dicebant. Post haec Osiris fuit a fratre suo Typhone interemtus et in XXVI partes corpus divisum. Isis ergo regnum accepit et divisa membra Osiridis recollegit eaque in pristinum corporis ordinem posuit et in pretiosissimo aureo sepulchro collocavit, convocavitque dignos homines et sacerdotium instituit pro servitio Osiridis. Ut autem eos promtiores ad cultum illum faceret, tertiam eis agrorum partem ad sacra deorum concessit. Sed et Isidi mortuae, sicut vivae, divinos exhibuerunt honores, quorum sacerdotes singularem ducebant religiosam vitam, de quibus Cheremon Stoicus, ut habetur in Reg. beati Hieronymi CVIII., narrat, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis semper in templo fuerint et rerum naturas causasque rationesque siderum contemplati sunt, numquam se mulieribus miscuerunt, numquam cognatos et propinquos, nec liberos quidem viderunt et ex eo tempore, quo coepissent divino cultui deservire, carnibus vinoque semper abstinuerunt propter tenuitatem spiritus et maxime propter appetitus libidinis, quae ex his cibis et hoc potu nascuntur, pane vero non vescebantur, ne onerarent stomachum et si quando comedebant tonsum (tusum), pariter isopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leviandam, et ova et lac, ut carnes vitabant. Cubile eis de foliis palmarum, mollem horrebant stratum, nec dormiebant nisi in strato resperso agno casto, propter continentiam, ut infra fol. 199. habetur. Propter haec erant sacerdotes populo pretiosi, eosque nutriebant (#129 a#) de communi fisco et in nullo saeculari negotio gravabant, quia saeculo in illo utebantur, utpote omnibus incogniti, semper sapientiae studiis intenti, semper divinis suis occupati. Non credo, umquam fuisse aut esse gentem sub coelo, quae pro dolor! ita viliter suos tractet sacerdotes, sicut gens Christiana, et multo vilius tractarent, si possent vel auderent. Status enim sacerdotalis grandis et potens est, nec possunt saeculares tantum, quantum vellent, eos gravare, nihilo minus tamen gravant, thelonea, pedagia, dacias, sturas exigendo, non obstantibus gravissimis excommunicationibus et censuris in tales latis. Extra. de Coen. C. et in L. VI. et in multis locis in canonibus et legibus. Sed si veritatem fateri fas esset, dicere oporteret, quod mirum foret, quod Christiani saeculares sacerdotibus suis non vitam auferunt propter vitam scelestam, quam ducunt, et corruptissimos mores. Non sic erat apud antiquos Aegyptios, qui se pro suis sacerdotibus periculis exponere magnis curabant. Legitur enim in c. l. Diodori, quod Bocharus insignis Aegypti rex, cum saepe in somnis Deorum responsa accepisset, se privandum regno, nisi omnes interficeret Aegypti sacerdotes et infelicem his viventibus semper fiendum, nisi cum suis per cadavera interfectorum transiret, accessitis ergo omnibus sacerdotibus deorum oraculum patefecit dicens: nolle se in Aegypto manentem alicui perniciem struere, sed malle purum omnique solutum scelere ab Aegypto abscedere se fatisque vitam reddere, quam impia caede inquinatum regno potiri. Ita Aegyptiis regno tradito in Aethiopiam migravit.
Cum ergo Schambeck pecuniam imbursasset, ascendit equum suum et jussit, ut eum sequeremur; eduxit autem nos foras ad portam maris, quae ducit ad Christianorum portum, in quo eorum naves stant, et ostendit nos portariis, thelonariis, exactoribus et scrutatoribus pronuntians, nos tributum solvisse et conductum domini Soldani habere et ideo sine impedimento deberent nos dimittere exire ad naves et intrare pro exigentia negotiorum nostrorum. Viri autem senes ibi sedentes diligenter nos inspiciebant, ut notitiam nostri caperent dicentes, quod nec in exitu nec in introitu vellent nos impedire, sed nollent nos emittere vel immittere imperscrutatos, ne quid deportaremus vel importaremus thelonaticum, cunctos enim alienos, sive Christianos sive Sarracenos, tam in exeundo quam intrando visitant et perquirunt, nec pecuniam deportare sinunt, sed eam reservant usque ad introitum illius, cujus est; verum tamen satis superficialiter quaerunt, multa enim ego ipse deportavi sub cappa, quae non repererunt etiam me visitato, saepe etiam pertransire sinunt sine inquisitione. Cum ergo nos visitassent, exivimus cum Schambeck ad mare et visis navibus reduxit nos ad portam et iterum nos perscrutabantur et hoc facto reversi sumus in curiam nostram. Sicque dedit Schambeck nobis licentiam eundi per civitatem in vicis publicis et intrandi in fonticos et foros (fora) et in vicos cocorum, sed prohibuit ne per aliquam portam exiremus demta porta maris et ne per vicos strictos iremus et in locis ruinosis non staremus, nec quovis modo montem custodiae civitatis ascendere praesumeremus. Et datis istis regulis abscessit et dies illa transiit.
XXVIII. die, quae est apostolorum Simonis et Judae, audita missa advocavimus Schambeck, rogantes, ut per loca martyrii St. Catharinae nos duceret et ad ecclesias Christianorum. Exivimus ergo cum Schambeck de domo per longum vicum, in quo multi sedebant mechanici operantes, et in quandam plateam venimus, in qua stabat una singularis domuncula clausa et erat carcer beatae Catharinae Virginis, in qua reclusa tenebatur XII diebus sine cibo et potu humano, sed in eo angelico utebatur alimento et claritate coelesti tenebrosus ille locus replebatur, ut habetur in legenda Sanctae Catharinae. Hunc carcerem aperuerunt nobis Sarraceni, datis eis aliquibus madinis et ingressi adoravimus et indulgentias (†) accepimus. Deinde exeuntes in plateam revenimus et locum illum diligentius consideravimus, quia in illa platea virgo sacra (#b#) creditur fuisse flagellis caesa. In illa etiam fuerunt illae duae rotae horribiles erectae, quibus virgo gloriosa discerperetur, sed ab angelis fuerunt destructae. Haec autem ligneae rotae duabus marmoreis columnis sustentabantur et in eis volvebantur et illae columnae usque hodie ibi manent in eminenti super murum locatae XII passibus ab invicem distantes. Viso loco illo extra urbem venimus ad locum decollationis virginis, ibi in terram procidimus et locum passionis deosculavimus recordati ibi, quomodo lac pro sanguine de collo abscisso capite fluxit et pro sui memoriam agentibus oravit et quo modo ab hoc rapta subito per angelos in montem Sinai deportata fuit. Creduntur etiam in loco illo quinquaginta rhetores, quos S. Catharina convertit, flammis injecti, sed incombusti emigraverunt hinc ad coelum; et uxor Imperatoris Maxentii conversa ibi fuit torta et decollata; et Porphyrius cum ducentis militibus et multi alii sancti creduntur in loco illo per tyrannos martyrizati. In loco illo stant duae columnae marmoreae, quarum una corruit, et est locus venerabilis tam Christianis quam paganis. Non longe a loco stat una grandis et alta columna, in loco, ubi Ptolemaeus Pompejum Romanum contra Caesarem reluctantem decollavit et nominant eam hodie columnam pompejanam.
His visis reingressi urbem sumus et per multas ruinas miserabiles et loca desolata in civitate devenimus in locum ruinis jam distortum, in quo quondam Imperatorum palatium fuisse dicunt et Alexandrum M. urbis fundatorem ibi habitasse referunt. In hoc loco stat hodie una spectabilis et multum mirabilis columna, unius quidem lapidis, sed mirae altitudinis et magnitudinis, de marmore rubro excisa; summitas ejus est acuta ita, ut a procul cernentibus credatur esse turris non parum alta murata, quadrangularis est et in parietibus sunt sculptae figurae animalium volatilium et gradientium et figurae instrumentorum artificum mechanicorum a summo usque deorsum, nec potest aliquis nunc scire, quid significent istae figurae. Quidam tamen indubitate tenent, quod olim veteres scribebant suas scripturas talibus characteribus et quod sit quaedam scriptura. Nam, ut refert Eusebius de Evang. Praepar., olim litterae Aethiopum fuerunt figurae animalium, membrorum et instrumentorum mechanicorum et illae figurae significabant non litteram, sed mentem et intentionem, ut accipiter velocitatem, cocodrillus malum, oculus custodiam. Sic enim hodie reperimus rusticos nec legendi nec scribendi scientiam habentes, suam tamen intentionem in pictos characteres redigere sciunt et tamquam in scriptura legunt et scribunt. Vidi unum in nostro ordine, conversum, qui nec legere nec scribere novit, omnes tamen sermones auditos imaginibus depinxit et ita legit ac si litteris signasset. Haec columna major est multo, quam illa, quae Romae retro Sancti Petri ecclesiam stat, de qua nonnulli dicunt, quod etiam olim hic steterit et hinc Romam delata sit. Haec columna est adeo alia, quod videtur in mari existentibus et putatur a nescientibus esse turris murata.
Vidimus hic et in aliis locis, Cairi praecipue, ingentes columnas unius lapidis, quas antiqui aut Colossos aut Obeliscos nominant, ut Plinius de Natur. Histor. Lib. 36. C. 9 et Diodorus de variis priscorum historiis. Illa autem nomina significant columnas et simulacra soli consecrata, de quibus mira recitant. Hoc tamen refertur, dum obeliscus ille esset erigendus, vererenturque artifices, ne machinae ponderi non sufficerent, quo majus periculum curae artificum denunciaret rex, filium suum alligavit cacumini, ut salus ejus apud molantes prodesset lapidi, major enim difficultas erat in erigendo, devehendo, statuendo, quam in excidendo. A Satyro enim architecto aliqui devectum tradunt rate a Phoenice, fossa perducta ad Nilum usque. Sed inimaginabile, in qualis modi ratibus aut navibus tam ingentes moles transduci poterant etiam per mare Romam. Moderni artifices hos stupendos obeliscos videntes, quasi eorum motio, erectio, translatio, imaginationem transcendit, dicunt, eos opere fusorio fore factos, artemque ipsam modernos latere. Sed certo per tale opus eos factos in antiquissimis non invenio, nec Plinius nec Diodorus aliud credunt nisi ab excelsis montibus excisos aut a protensis rupibus, sicut excidit Semiramis petram. Supra fol. 50 A.
Circa illa imperialia loca creditur habita disputatio inter S. Catharinam et rhetores; et locus, in quo sancti martyres examinabantur. Non longe ab illo loco venimus ad unam vetustam ecclesiam, quae dicitur ad S. Catharinam, in quo loco dicunt stetisse domum Costi regis et ibi inhabitasse virginem Catharinam post mortem patris et fidem in ea suscepisse. Deinde ulterius progressi sumus ad ecclesiam Sancti Sabbae Abbatis, cui annexum est monasterium monachorum Cologerorum de graeco ritu, et illi dicunt, S. Catharinam ibi fuisse in fide instructam et baptizatam. Aestimo etiam, in illo loco fuisse antiquitus templum (#130 a#) mirabile Serapis, de quo habetur in ecclesiastica historia L. II. C. 24., toti mundo spectabile, quod postea Theophilus Alexandrinus episcopus purgavit a sordibus, eamque basilicam in honorem Sancti Johannis baptistae consecravit, in quod posuit ejusdem praecursoris caput sibi a Jerusalem missum, ut dicit Beda venerabilis.
Ab hoc loco consequenter ad ecclesiam S. Marci Evangelistae venimus, juxta quam habitant Jacobini christiani. In hoc loco S. Marcus habitationem habuit et Alexandriam ad Christi fidem convertit et missas ibi celebrare consuevit et ordinatus episcopus Alexandrinus fuit primus. In Italia autem existens evangelium conscripsit. Hic autem regens et officio episcopi fungens verae religionis et perfectionis normam tradidit, de qua multa habentur in Eccles. histor. L. II. C. 16. Unde[TR103] Cassianus in Coll. Patrum L. II. in primordiis, inquit, fidei probatissimi monachi a beato Marco, qui primus Alexandriae pontifex fuit, normam susceperunt vivendi, non tantum illa magnifica, ut in Actibus Apostolorum retinebant, verum tamen multa etiam subtiliora atque sublimiora cumulaverunt. Ab eo autem susceptis regulis diffusi sunt per Aegypti et Thebaidae loca, et eremus repletus fuit monachis. In hoc loco singulariter oravimus tamquam circa fontem religionis et spiritualis vitae. Quondam erat ecclesia illa patriarchalis et corpus beati Marci Evangelistae in ea reconditum; sed omnia defecerunt, et corpus S. Marci ad Venetias fuit translatum et fides catholica est ibi exstincta. Deinde ad aliam ecclesiam transivimus, quam ecclesiam Jacobini habent, quae dicitur ecclesia Sancti Michaelis, et ibi patrocinia Sancti Archangeli invocavimus. In eadem ecclesia est sepultura Latinorum, quando aliquando contingit mori in Alexandria, sicut patebit. Ab hoc loco venimus ad locum passionis Sancti Johannis Eleemosynarii, qui etiam Alexandrinus fuit episcopus, et mira sua in vita gessit.
Deinde ad fonticum primum Venetorum venimus, et ingressi capellam gratiosam et ornatam visitavimus ad invocandum Deum. Inde egressi in secundum Venetorum fonticum venimus ad capellam pulchram et ibi similiter adoravimus. Ad fonticum etiam Januensium venimus et valde pretiosam et magnam capellam ibi invenimus, in qua Deum laudavimus. Post illa in domum et fonticum Cathaloniorum, ubi nostrum erat hospitium, ingressi etiam capellam visitavimus, et finem processioni illi fecimus et ad prandium sumendum accessimus. Finito prandio transivimus ad littus maris extra urbem, et sub porta visitati fuimus, an aliquid exportaremus, nobis autem in littore stantibus applicuit una navis cum armatis Mamaluccis, quos miserat praefectus urbis ad invadendam quandam navem, quam speculatores a longe viderant in mari, sed dum navi venienti appropinquassent miserunt Christiani illi contra eos bombardas et in portum fugaverunt, unde quidam Christianus ad nos accessit, interrogans, an sciremus, quare illi armati Sarraceni ita tristes de mari in terram descenderint. Cui cum diceremus, non, dixit nobis casum praedictum. Post modicum spatium intravit portum illa navis, de qua Sarraceni fugati fuerunt. Post hanc navem venerunt aliae duae naves, una Venetorum, alia Januensium, sed navis Venetiana spoliaverat et ceperat Januensem nomine guerrarum inter Venetos et ducem Ferrariensem, cui Januenses favebant contra Venetos, nam in mari nemo securus est ab alio; quaecumque navis aliam potest spoliare, invadit eam. Unde[TR104] Sarraceni Alexandrini evagantes semper habent naves ad insidias Christianorum, nec sunt ab eis securi, nisi dum in portum civitatis venerunt, omni die audiuntur nova juxta mare de proeliis maritimis et de spoliationibus navium.