Part 16
Vicesima quarta die, cum dies illuxisset, composuimus res nostras et saccos ac sportas aptavimus et res in eis, ut scrutatores nihil pretiosi invenirent in ore reservaculorum et illi peregrini, qui habebant pecunias, multa excogitaverunt, ut eam inferrent sine scitu et nota exactorum scrutatorum, unde quidam in amphoram meam ultra centum ducatos posuit, quos in amphora in civitatem portavi, alii paximaciis intruserunt, alii in locis non suspectis suis vestimentis in suorum [insuerunt], alii in vasculum, in quo oleum nobiscum duximus, posuerunt, alii in butyrum, alii in caseum et ita diversis modis abscondere satagebant, quia de omni re, quae infertur et effertur Alexandriae, exigunt crucigerum denarium exactores pro pedagio et theloneo. Liber ego tunc eram ab illa cura, quia dudum defecerat pecunia mea, clenodia autem aurea et argentea in annulis et crucellis et signis, quae mecum ferebam in una bursa, in ipsa bursa abscondi in saccum farinae avenae, intrudens in farinam ne inveniretur. In illa autem rerum absconsione non peccavimus, secundum Hostiensem in Summa, quia ipsis Sarracenis et legibus aut statutis eorum non suberamus, nec eis quidquam juravimus aut promisimus, et terram ipsam, quae nostra est, per vim tenent sine jure. Ideo nihil tenebamur eis. Porro Halliu videns (#b#) nos sollicitos in absconsione rerum, consuluit quod sportas et saccos aperiremus et omnia colligata solveremus, quia omnia fortiter conclusa et connodata cultellis solverent exactores et scinderent; cui cum diceremus, quod litteram libertatis haberemus a rege Aegypti Soldano, derisit nos ille nequam asserens, si Soldanus personaliter adesset, imperscrutati illam urbem non ingrederemur, suasit etiam, litteram potius occultandam, ne scrutatores ampliorem sumerent occasionem exactius visitandi. Solvimus ergo omnia illigata et in lucem deduximus singula, ut citius et sine difficultatibus perscrutatio fieret, demtis clenodiis et pecuniis, quae celavimus. Jam autem sol dudum ortus fuerat et multus tumultus et clamor erat ante exteriorem portam cupientium intrare cum oneratis camelis; tandem autem venerunt portarii cum dominis scrutatoribus thelonariis et exactoribus et exeuntes ad nos omnes res nostras de via ejecerunt et camelos ante portam stantes intromiserunt, singulos autem camelos prostraverunt et dejectis saccis omnia perscrutabantur et ipsos camelarios de ritu eorum, Sarracenos, Aegyptios, Mauros nobis videntibus nudaverunt et quaesiverunt, an aliquid occulte inferretur. Erant autem ultra nonaginta cameli et multum temporis transivit, antequam omnia erant scrutata. Demum venit ad nos Trutschelmannus Alexandrinus, dictus Schambeck, vir personatus et niger, robustus, magnus, ut videbatur colericus, potens Mamaluccus, Italicum optime sciens loqui, salutavitque nos pacifice et singulos ad osculum more eorum recepit, in quo etiam confregit corda nostra et omnem spem nostram in eum posuimus. Ostendimus ergo sibi litteram Soldani, et consilii fuit, quod omnino eam dominis scrutatoribus ostenderemus, consolatus est etiam nos de visitatione dicens, se velle apud dominos instare, ne inhoneste nos tractarent, dictum enim erat nobis, quod etiam in secretioribus locis corporum lapides pretiosos quaererent. Nihilo minus tamen animavit nos ad patientiam dicens, quod ritus antiquus civitatis Atheniensis adhuc in hac civitate servaretur, nam quicumque Athenas ingredi volebat, senes in porta sedentes conviciebantur eum factis et verbis, molestabant etiam usque ad contumelias, et patientes intromittebantur, impatientes bene vexati repellebantur. Sic et hic: omnes intrantes perscrutantur et maxime illi, qui impatienter ferunt, quos quandoque spoliatos redire compellunt. Cum ergo cameli omnes pertransissent, consederunt domini inter interiorem portam sub turre ipsius portae et assumsit Schambeck aliquos de senioribus peregrinis et ingressus cum eis ad dominos obtulit eis litteram domini Soldani, qui accipientes litteram cum reverentia multa deosculabantur eam et legerunt. Perlecta littera aliqui eorum exierunt ad nos et singulos saccos et sportas primo levaverunt gravitatem pensantes et deinde quaesiverunt, non tamen exacte, sed satis perfunctorie, nec omnia ligata solverunt, sed cum festinantia egerunt. Rebus visitatis stabant sub portam et unum post alium vocantes in vestibus et bursis quaesiverunt et argentum et aurum cujuslibet singillatim posuerunt, nullum[TR95] tamen nudaverunt ex toto. Cum autem et ego accessissem, videntes me sacerdotem, nihil mecum egerunt, nec bursam, quam manifeste cingulo ferebam, aperuerunt, sed quasi pauperem, sicut de facto eram, (#126 a#) et sine perscrutatione dimiserunt. Sic et fratribus minoribus similiter fecerunt et ita cum bona pace tempestas illa transivit, videbatur enim mihi, quod tantum haberent taedium in quaerendo, sicut nos in sustinendo. Singulis autem restituerunt pecunias theloneum statutum inde accipientes. De quolibet autem homine octo postulabant madinos, quos tamen ab nostris religiosis et sacerdotibus non acceperunt, nulla enim thelonea a clero, etiam a Christiano, recipiunt. Laeti autem fuimus pro eo, quod exacte visitati non fuimus, quia multa pretiosa in auro et argento et lapidibus pretiosis et pannis sericis et balsamo nobiscum habuimus, de quibus non modicum recepissent censum: si fuissemus negotiatores, non sic evasissemus, eos enim usque ad nudam pellem spoliant et quod inhumanum est et turpe dicere, in posterioribus quaerunt, in ore et auribus absconditum aurum et lapides pretiosos. Expeditis ergo nobis intravit Schambeck urbem et adduxit camelos et asinos pro nobis et rebus nostris. Nos ergo colligatis sarcinis bestias oneravimus et urbem ingressi sumus et cum tam miserabiles undique cerneremus ruinas, obstupuimus ammirantes vehementer, quod tam miseram civitatem circumdarent muri tam firmi et decori. Per longum autem vicum processimus in curiam grandem domini praefecti urbis, potentissimi Mamalucci, ducente nos Trutschelmanno ad ejus prospectum. Moris est enim, quod omnes alienigenae primo praesentantur conspectibus praefecti. Egressus autem praefectus, vir senex venerandus et personatus, salutavit nos et singulos diligentissime intuitus abire ad locum nostrum permisit, siquidem homines illi uno intuitu miram de homine accipiunt notitiam, in hoc enim praecellentissimi judices sunt, sicut patebit fol. 121. Demum ergo de curia illa adhuc per longum vicum ambulavimus et ad curiam regis Siciliae venimus, in qua Cathalani mercatores suas merces et cameras habent, quia est fonticus Cathalaniorum et hospitium omnium Christianorum peregrinorum, nisi ex singulari favore Veneti et Januenses velint eos in suis fonticis hospitari. Ingressi ergo cum rebus nostris fonticum vel curiam domus, occurrit nobis dominus patronus domus, Cathalonus consul et familiariter nos suscepit, sed et familia occurrit in adjutorium nostrum in exoneratione bestiarum, et laetati sumus ultra modum, quod in domum Christiani hominis revenimus, multis enim diebus cum nullo Christiano potuimus hospitari, videbatur ex hoc nobis, quod in foribus terrae nostrae essemus. Rogavimus ergo patronum,[TR96] ut provisionem nobis faceret de cibo et potu, diximusque ei famem et sitim nostram et defectum; qui statim ascendit et prandium parari fecit. Porro Trutschelmannus Schambeck prohibuit nos die illo domum exire dicens, se in crastinum reversurum et computum de omnibus habiturum nobiscum. Licentiavimus etiam Halliu vicarium Trutschelmanni Chayrini et non paucos madinos coacti fuimus dare illi infidelissimo (#b#) et malo homini, qui ad nihilum nobis fuerat utilis, sed proditor pecuniarum nostrarum et infidelis protector, nam, ut de multis unam infidelitatem recitem, quidam miles tradidit sibi secrete et bona fide ante civitatem Alexandriam auream imaginem St. Christophori, timens gravitatem thelonei de tanto auri pondere, et dum venissemus in domum, noluit militi depositum restituere, nisi daret sibi quam postulabat pecuniam, et si voluit miles aurum suum rehabere, opportebat cum majori redimere pretio, quam exposuisset in theloneo. Sic ergo illi duo Trutschelmanni, Schambeck et Halliu, de domo exierunt, nos autem ascendimus in coenaculum pulchrum et paratam mensam reperimus et dominam domus fidelem Christianam cum omni familia; sicque ad mensam sedimus et lautum prandium habuimus, vinumque de aureis et argenteis vasculis bibimus et bene refecti sumus. Peracto prandio conventionem fecimus cum domino domus de pretio sibi praestando pro prandiis et coenis, quamdiu contingeret nos ibi moram trahere, et facta conventione duxit nos per circuitum domus, quae grandis est et multorum habitaculorum et dedit nobis distincta habitacula secundum distinctionem trium societatum peregrinorum. Quae omnia ante adventum nostrum fuerant disposita per militem illum, qui ante nos de Cairo recesserat, ut dictum est supra fol. 91.
Acceptis habitaculis descendimus in curiam et supellectilem nostram habitaculis intulimus. Porro in illo labore casu in mortis periculum incidi, sed Deo protectore illaesus evasi. Steti enim juxta sarcinas et res nostrae societatis cogitavi segregare, quia omnia in confuso simul in uno cumulo jacebant; habebamus autem sportam magnam, in qua graviora utensilia erant, fuitque ita gravis, quod non poteram eam levare de terra; apposui ergo manus ad sportam eamque de cumulo per terram traxi incurvatus retrocedens, et quia gravis erat, violentiam feci et cucurri quantum poteram retrorsum vadens, nec a tergo videre poteram, quo irem. Dum autem sic sportam post me traherem, ecce clamor ingens attollitur et de superioribus domus, ubi stabant et respiciebant, clamabant: o frater, fuge, fuge; inferiores etiam socii mei super me clamabant, ut caverem et velociter fugerem. Ad quorum clamorem territus suspexi fixo stans gradu, et ingeminabant[TR97] clamantes cum ira ad me, ut fugerem. Conversus retrospexi et inveni me stare ad latus saevissimi et crudelissimi leopardi alligati catena, ardentibus oculis et acutissimis unguibus, quo viso repente ab eo declinavi. Mirabantur autem omnes domestici de insolita bestiae indomatae mansuetudine et congratulabantur mihi, quod me non apprehenderit, cum tamen posteriora mea anterioribus ejus juncta fuerint. Nam si ungues suas acutissimas dorso meo incussisset, me dilaniasset, et si tantum unguibus me modicum vulnerasset, infectus veneno fuissem, quia habet ungues venenosas et dentes et morsum pestiferum. De hac bestia et ejus ferocitate vide supra fol. 93. Sic ergo gratus de protectione laborem incoeptum perfeci cum (#127 a#) majori cautela. Vidi post hoc illam bestiam saepe iracundissimam, ita quod timui, quod rumperet catenas. Unde quodam die struthio unus, qui in curia habebatur, incautius cibum quaerendo ei appropinquabat et levato pede contra eum evulsit a corpore ejus alam cum multa carne, quia erat struthio magnus. Interea audientes Christiani, qui in classe Venetiana venerant et in portu stabant Alexandrino, attulerunt de navibus flascones vini ad nos et alia, et cum eis zechas fecimus et de recessu galearum cum eis contulimus. Duxerunt etiam nos ad altanam domus, quae adeo alta erat, quod urbem supervidere poteramus et classem in mari stantem cernere, in cujus profecto aspectu tantum laetati sumus, ac si aliquam patriae nostrae civitatem vidissemus et sicut ille laetatur, qui habitat in loco alieno sibi inconvenienti et videt equum, sive vehiculum, in quo reducendus est ad optatum sui natalis soli locum. In illo die singulare mihi gaudium occidit, nam dum in superioribus domus starem et in curiam deorsum respicerem, ecce duos fratres ordinis praedicatorum intraverunt, in quorum profecto aspectu commota sunt omnia viscera mea prae gaudio, et statim descendi ad eos et magna caritate salutavimus nos invicem; erant enim capellani honoris, conducti a mercatoribus, et unus frater, Wilhelmus de Sicilia, providebat sicut plebanus homines domus nostrae; alius frater, Johannes de Janua in fontico Januensium provisor Christianorum erat. Erant autem duo experti viri, multa mihi exhibentes solatia me Alexandriae degente. Duxerunt autem me in capellam domus bene paratam et ornatam, dicentes, me ibi habere locum celebrandi et orandi ad placitum, ostendentes mihi in loco occulto clavem ecclesiae etc. Cum autem sero factum esset, cum domino consule coenam ad lumen fecimus cum gaudio et deinde pro quiete ad habitacula nostra ivimus et in lectulis, quos de Jerusalem nobiscum tuleramus, quievimus, Et ita dies illa transiit.
Die XXV., qui est Crispini et Crispiniani, disposuimus nos et in capella domus pulsata nola missas celebravimus et audivimus et gavisi fuimus, nos locum ordinarium invenisse pro divino officio. Statim autem post missas, antequam de capella descenderemus, audivimus fragores bombardarum et clangores tubarum et strepitum tympanorum et clamores populorum tripudiantium, quod signum erat adventus alicujus magni domini in navi per mare, tali enim solemnitate recipere solent naves magnatum. Cucurrit ergo familia domus extra ad mare ad spectaculum, nos vero, qui captivi eramus, ascendimus in altanam et ad mare prospeximus in navium portum et ecce grippae et fustes et barcae plenae ornatis Sarracenis in portum appulerunt, ad quorum ingressum haec facta fuerant. Siquidem praepotens quidam Sarracenus de Libya Africae advenerat cui praefectus Alexandriae obviam naves cum armatis miserat, (#b#) ad eum honorifice suscipiendum, tum quia peregrinus erat sepulchri Machometi, ad quod tendentes ubique cum honore suscipiunt, tum etiam, quia desideratam praedam in mari captam ducebat secum. Idem Sarracenus cum suis in mari navigantes ceperunt navem cum XIII Christianis rebusque eorum inter se divisis ipsos Christianos Alexandriam vendendos adducebant et praedictis clamoribus omnem civitatis populum ad spectaculum convocabant, cumque in terram de navibus descendissent, colligaverunt cordis et funibus illos pauperes Christianos et cunctum exercitum praeire fecerunt miseros captivos et urbem ingressi cum gaudio Christianis lugubre spectaculum fuerunt et causa timoris moeroris et tristitiae. Duxerunt autem eos in fonticum Tartarorum et eos ibi venales habuerunt et vendiderunt. Post hoc ad prandium accessimus et cum luctu comedimus compatientes fratrum nostrorum infortuniis. Post prandium venit Schambeck et congregatis nobis legit registrum suum et pro solutione thelonei et pro salvo conductu et libertate ambulandi per urbem postulavit de quolibet peregrino XIII ducatos. Quo numero audito obstupuimus dicentes sibi, quod in libellis peregrinorum, qui ante nos fuerant, reperimus non plus quam sex ducatos pro persona et quare nos gravare plus vellet. Respondit: libellos, inquit, vestros non curo, registri mei ordinem tenebo, ideo sine litigio cogitetis de solutione mea et cavete, ne domum hanc egrediamini, nisi per me educti fueritis; si secus feceritis, non bene stabitis. Et hoc dicto egressus est a nobis. Erat autem vir paucorum verborum et non litigativus, sed strenuus, et suspectum habuimus Tanguardinum de Cairo, quod ille eum scriptis corruperit, ad excoriandum nos inducens. Et ita de facto fuit. Sed et Halliu nos etiam promovit et perdidit; in se vero vir justus fuit ipse Schambek, nullum gravans et fideliter protegens. Sic ergo et hoc die in hospitio mansimus, sed nullum defectum nec vini nec alicujus rei necessariae passi sumus. Vicesima sexta die, quae erat dominica XXII. post Trinitatis, missas celebravimus et quietius devotioni hac die stetimus et prandio sumto in umbrosis locis nos continuimus propter intensissimum solis fervorem, nam cum illo in tempore sit apud nos quasi hiems, ibi adhuc erant calidissimi dies, sicut numquam sunt apud nos aestivo tempore. Advesperascente die iterum audivimus clangorem tubarum et fragorem bombardarum ad receptionem aliarum navium. Ascendimus ergo altanam et vidimus grandem galeam Christianam portum intrare. Misimus ergo servum unum de domo ad mare, ut exploraret, unde galea illa venisset et quas merces afferret. Revenit ergo servus dicens, navem istam de Campaniae partibus, quae est contermina Apuliae et Italiae, venisse et nullas alias merces habere, nisi avellanas, quas nos vocamus nuces avellanas, quarum galea tota repleta. Si quidem Campania illa nuces istas in magna copia producit, unde etiam appellantur abellanae, ab Ellana, oppido Campaniae, nec crescunt in orientalibus partibus, (#128 a#) propter siccitatem et calorem terrae, sed solum crescunt in locis humidis, frigidis et macris et ideo ducuntur de Campania in Syriam et Aegyptum, tamquam peregrinae et carae merces. Interrogavimus autem die sequente unum Theutonicum, qui eadem galea venerat et galeota erat, quanti pretii aestimarentur avellanae istae simul. Respondit, quod inexpertus vix credit, quod galeae patronus speraret, se multa millia ducatorum recepturum pro eis. Scribere non audeo numerum millium ducatorum, quem servus ille nobis determinate expressit. Carae enim valde sunt in Oriente nuces illae et homines orientales libentissime eas comedunt tamquam rem pretiosam et eis sanam, cum tamen apud nos non pretiosae nec sanae sunt, sed puerulis ad ludendum exponuntur et inter silvestria computantur, sicut et glandes. Verum tamen alias conditiones merces illae acquirunt ductae in Orientem, quam habent apud nos. Nam nobiscum ultra annum reservatae tabescunt vel marcescunt aut oleascunt et insipidae fiunt. In Orientem autem ductae semper manent etiam per centum annos sine defectu et ideo sanae et pretiosae efficiuntur. Unde[TR98] Amalfitani mercatores, de Amalfia, Apuliae civitate, primi creduntur fuisse, qui avellanas in Aegyptum et Syriam, peregrinas utique merces, quas Oriens prius non noverat, lucri faciendi causa per mare detulerunt longe ante tempora Latinorum, dum adhuc regnum hierosolymitanum in manibus erat paganorum. Propter has ergo merces meruerunt Amalfitani gratiam et favorem dominorum terrae; unde, quia tunc Latini in Jerusalem nullum habebant locum, in quo hospitarentur peregrini, obtinuerunt praefati mercatores a rege Aegypti potestatem construendi habitaculum in quocumque loco voluissent in civitate sancta. Sic ergo ante januam ecclesiae dominicae resurrectionis aedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae Virginis et abbatem et monachos latinos imposuerunt et quia Latini id fecerunt, nominaverunt locum Sancta Maria de Latina. Ecce hanc gratiam obtinuerunt cum avellanis Christiani. De quo supra. P. 1. fol. 268. A.
Die XXVII., quae est vigilia Simonis et Judae apostolorum, mane ad dicendum officium meum surrexi et descendi in curiam et sub testudine, quae est in introitu portae domus, sedi orans. Adhuc autem erat porta domus clausa, quam aperiunt et claudunt Sarraceni ab extra ad placitum, sicut omnes alias domus Christianorum, ad quas ipsi et non inhabitatores Christiani claves habent. Pari modo fit ipsis, dum sunt Venetiis negotiantes, nam domum, in qua sunt Christiani, a foris noctibus claudunt, ne quis vel intrare vel exire possit, ut nocturni insultus praecaveantur. Me autem ibi sedente venit portuarius Sarracenus et remoto repagulo et seris aperuit ambas valvas et abiit. Surrexi ergo et sub ostio steti, respiciens deambulantes et apud me mirabar, de tam diversis hominibus percurrentibus, vidi enim Christianos multos, orientales et occidentales, Judaeos, Samaritanos, Sarracenos, Mamaluccos promiscui sexus, inter quos pertransire volebat quidam juvenis barbitonsor, quem prius Venetiis noveram; hunc ut vidi, vocavi Italice, ô barbarero veza; et audiens venit. Cui dixi, utinam, bone socie, essem in habitaculo tuo, ut caput mihi lavares et barbam et coronam meam raderes, captivus, heu, sum detentus cum aliis a Trutschelmanno propter debita solvenda. Ad quod juvenis respondit: adhuc mane est et nondum surgunt Sarraceni, venite mecum et antequam Trutschelmannus procedat de domo sua, vos eritis rasus et lotus (#b#) et capite reformato in locum vestrum ibitis. Cumque adhuc trepidarem, dixit: quid formidatis? numquam juramentum praestitistis, venite ergo mecum. Ad hanc persuasionem surrexi et secum ivi per forum usque ad majorem fonticum Venetorum et ibi lotus et rasus fui ad placitum, sed dum in domum reverterer, obvium habui Schambeck Trutschelmannum, ad cujus adspectum territus de vico reclinare volui ab eo. Hoc dum consideraret me revocavit Sarracenica lingua clamans: thali, ihali, Christiane, hoc est, veni, veni Christiane. Tremens ergo ad eum veni, spem tamen (concepi), ut vir prudens nulla passione permotus leviter Italice dixit, ut in domum reverterer et peregrinis dicerem, quod post prandium venire vellet et pecuniam sibi debitam exigere, quam utique aut dare opportet, aut in publicas custodias poni et cum tormento exigi. Ad hoc viro respondi: ecce, domine, ea quae mandasti, dicam quidem dominis meis peregrinis, sed in Domino meo crucifixo juro vobis, quod ego pauper frater et sacerdos non habeo pecuniam propriam et illam, quam habui, dudum consumsi et de misericordia dominorum peregrinorum utcunque sustentor et in natale solum, quod longe ab hinc distat, ultra mare et montana, sub eorum expensis reducor. Ad hoc benignius intuitus me dixit Italice: Startu praeto non paga ingenti, id est:[TR99] Es tu presbyter, non solves quidquam; quasi diceret: De te non est quaestio, cum sis sacerdos, quia sacerdotes, sive sint divites sive pauperes, non solvunt thelonea, nihil exigam a te, sed domini saeculares solvent. Gratias ergo egi viro et laetus domum reversus reperi adhuc peregrinos dormientes, nullum enim cogitatum alium habueram, nisi quod ego sicut alii ad solvendam pecuniam arctarer et jam quibusdam dominis peregrinis locutus fueram de concedenda mihi pecunia, nec constabat mihi, quod sacerdotes Christianorum libertatibus gauderent apud gentiles. Cum ergo surrexissent domini peregrini, dixi eis, quod dominus Schambeck fuisset mecum et haec dixisset mihi et quomodo libertatem me habere dixisset ex sacerdotio. Hoc audientes domini congratulabantur mihi et sibi ipsis condolebant pro elargitione tantae pecuniae, unde aliquorum consilium fuit, quod res ad Amiraldum, praefectum civitatis, deferretur, sed dominus consul, patronus et hospes noster, dixit, quod nihil proficere possent contra Schambeck, qui ab omnibus vir verax habebatur et amabatur et si eum offenderemus, non bene in Alexandria staremus. Sic ergo inclinaverunt se domini ad solvendum. Igitur facto prandio venit Trutschelmannus[TR100] et exegit pecuniam ab omnibus aequalem, a paupere sicut a divite, ab ignobili sicut a nobili, demtis sacerdotibus. Quicumque enim signa sacerdotii sui ostendebat in rasura et veste, illum libere dimisit; ab antiquo enim innatum est Aegyptiis libertati dare sacerdotes, nam Genes. 47. legitur, quod cum tempore famis cunctorum Aegyptiorum terram Pharao emeret pro dandis victualibus, atque sub eodem fame cunctos servituti subjiceret, sacerdotibus ita necessaria ministravit, ut nec possessionibus, nec libertate privarentur et nudarentur. Domino ex tunc pronunciante sacerdotes in omni gente liberos esse oportere inquit Gratianus XXIII. a.[TR101] VIII. §. quamvis etc.