Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 15

Chapter 15 3,427 words Public domain Markdown

(#b#) Beneficio Nili terra Aegypti est fertilissima. Nam humus, quam Nilus arenis Aegypti superinduxit, est nobilis, ex se ipso sponte producens multas herbas et virgulta, quae alibi non inveniuntur et aromaticas radices et plantulas profert diversarum specierum, omnia enim ibi virentia videntur esse aromatici odoris. Ibi invenitur lignum aloës aromaticum et medicinale, quod Nicodemus dominico unguento immiscuit cum myrrha, ut habetur Joh. XIX. Dicunt autem, quod nullibi inveniatur, nisi in Aegypto, nec tamen crescit ibi, sed in paradiso. Casu autem nobis ignoto cadunt rami et trunci Aloës in paradisi flumen et inde usque in Aegyptum deducuntur per aquam, homines autem ea videntes et cognoscentes retibus capiunt et care aromatariis vendunt. De hoc ligno vidi in aliqua apotheca Venetiis magnum truncum. Omnia supernatantia in Nilo Aegyptii capiunt, suspicantes esse aromatica et pretiosa. Dicunt etiam, quod quidam reperit pomum aut malum delicatissimum natantem in flumine, quo de aquis levato, cum percepisset insoliti saporis odorisque esse fructum, eum regi Soldano pro munere obtulit, qui eam comedens tantum roboratus fuit, ut post sexcentis annis viveret.

Germinat humus illa fructum centuplum et animalia sunt foecundiora in Egypto quam alibi, tam propter pascua pinguia, quam propter potum aquae Nili foecundum. Dicitur enim, quod oves steriles, equae, asinae etc. potu Nili foecundae fiunt. Idem asseritur de muliebribus, quod raro invenitur foemina sterilis in Aegypto, propter Nili usum. Idcirco forte est, quod Aegyptus tam miraculositate animalium quam hominum, caeteras regiones excellit.

Silvas alit Nilus arborum fructiferarum. Ibi palmae proceriores et plures crescunt, quam alibi; videtur enim Aegyptus in pluribus locis esse palmarum silva. Est autem palma arbor nobilis et insignis, sempiternae pulchritudinis et viroris, diuturnis vestita frondibus, sine ulla successione conservans folia sua tempore hiemis et aestatis, gracilis in stipite et hirsuta et proceritatis magnae, cujus radix est aspera, in profundo terrae valde fixa, truncus autem ejus est solidus et compactus, imputribilis firmitatis, non tamen habet lignum ut aliae arbores, potest enim manu truncus in nihilum resolvi per detractionem funiculorum, quia totus truncus est quasi compaginatio canopi: sicut enim de calamo canopi avellitur hoc, de quo fiunt funes, sic totus truncus palmae est materia funium, unde in illis partibus non aliae funes habentur, quam de palmarum arboribus, de quarum foliis fiunt sportae parvae et magnae. A radice usque in summitatem non sunt rami, sed in capite arboris tantum sunt multi rami, ferentes fructus optimos et dulces dactylos, prae dulcedine unctuosi, ac si jacuissent in melle. In multis aliis regionibus crescunt palmi; sed non fructificant, nisi sit regio fervida, solis speculis continue percussa in terra levi sabulo et nitroso, sicut est Palaestina et Aegyptus in quibus sunt multae palmae. Sapidi sunt fructus nec laesivi, quos incolae accipientes, ejectis lapidibus, qui intra corpus jacent, comprimunt in massas, quasi panes, sicut etiam fit de ficubus, et ita manducant aut vendunt. Hae autem massae vocantur caricae vel cariacae et portantur ad mensas cum caseo, vel loco casei ponuntur. Fructus palmae est compositus ex substantia molli et carnosa et habet durissimum nucleum, quasi saxum, in ejus medio est albissimum granum, quod est semen. Aliqui tamen dactyli reperiuntur sine nucleo et vocantur spadones, quia non continent semen. Antiquiores palmae dulciores habent fructus, nec potest palma (#122 a#) fructificare ante centesimum annum, nisi enim sit centenaria, non habet dactylos. Sunt et aliae arbores fructiferae diversarum specierum, sicut patet supra de horto balsami. fol. 65.

Si plantaretur vinum in Aegypto, praecipuum et optimum fieret: facit enim Nilus Aegyptum quasi paradisum, unde vallis illustris pars praecipua terrae sanctae ante subversionem Sodomae Aegypto et paradiso comparabatur, Genes. 13. Nam ante Sodomae subversionem Aegyptus et terra sancta condependebant ad invicem per Jordanis defluxum; non enim erat mare mortuum, sed Jordanis per aulonem decurrebat contra meridiem ad Aegyptum et Nilo influebat. Universa autem regio ab utroque latere Jordanis irrigabatur ab eo, sicut Aegyptus a Nilo, et eandem fertilitatem praestat aqua Jordanis, quam dat Nilus, cum etiam origo sit de paradiso et aquas habeat de Tigri et Euphrate, ut patet supra.

Sic ergo patet, quod antequam Dominus subverteret Sodomam, convenerunt in duobus fluminibus, Jordane et Nilo, aquae quatuor fluminum paradisi in Aegypto, Ganges, Pison, Tigris et Euphrates.

Ulterior processus peregrinorum a fine Nili per littus maris magni contra Alexandriam, et quid sustinuerint in littore maris a paganis et in via, quotiens tribulati sint et invasi ab occurrentibus Sarracenis, docebunt sequentia.

Die XXIII. cum nox illa infelix transisset, de qua dictum est supra folio 106., mox ut dies felix irradiari coepit, aurae flatus mutatus est et ventus, qui contra nos fuerat, aquilo fugatus per austrum, cui cum vela praebuissemus, repente de luto, cui infixi fuimus, nos tulit impetu magno et in verum Nili alveum reportavit, per quem descendimus veloci cursu laetis vultibus contra mare. In ortu autem solis primo mare vidimus, in cujus aspectu nonnulli peregrini lachrimabantur prae gaudio, quia regionem intuebantur per quam via in natale solum est, cujus etiam memoria quam dulcis sit procul exulantibus, nemo novit, nisi expertus, de quo vide supra fol. 38. b. Cum hac laetitia ad Nili terminum appropinquavimus et in ostium Canopum vel Heraclioticum, per quod Nilus fauces magni maris ingreditur, delati sumus. Verum ne cum Nilo mari illaberemur, supra ostium navem stabilivimus funibus et anchoris. Venerunt etiam aliae naves post nos cum aromaticis speciebus, et juxta nos naves suos locabant. Erat autem portus ostii repletus navibus, ita, quod nulla se poterat vertere inde vel hinc et in littore magna multitudo paganorum, cum multis camelis, asinis et equis, suscipientes a nautis species aromaticas, et tantus erat clamor et tumultus, quod novo timore turbati fuimus. Accurrebant autem supra littus ad locum, ubi nos stabamus, et stupore et admiratione respiciebant (#b#) nos, quia insuetam rem viderunt, non enim solitum est, Christianos ad hoc duci ostium. Disposuimus ergo nos ad exitum et petivimus nautas nostros, navem propius ad terram ducere, ipsi autem vice versa magis a terra ducebant, ne extra saltare possemus, dicentes, nos adhuc obligatos esse eis, quod tamen verum non erat, quia tota, ut oportuit, in Roseto solvimus, verum ut vexationem redimeremus, solvimus eis denuo. Facto ergo ponte eportavimus nostras res super littus Nili et maris ad locum segregatum in carectum et ibi simul sedimus et paximatios rodimus et caseum et aquam Nili bibimus, nihil enim coctum calidum ab heri et nudius tertius gustavimus, sed cum patientia et timore in carecto sedimus et omni momento turbationem aliquam nobis venturam exspectavimus, nullum habentes dubium, quin de loco illo recedere non possemus nisi bene tribulati et vexati per illos gentiles mercatores, torvo enim vultu nos respiciebant et despectivis gestibus, malum, quod animo gerebant, nos non latebat. Cum ergo pauxillum gustassemus, commisimus Halliu disponere nobis camelos pro ductione nostra et supellectilium in Alexandriam, ad quam super littus maris non minus, quam tria non parva milliaria allemannica; videbantur mihi esse quinque prae taedio viae. Ivit ergo Halliu in tumultum, sed dum vidisset mercatorum concertationem pro camelis, desperabat, quo nobis cameli possint inveniri, erat enim magna inter mercatores concertatio et quilibet volebat prior esse in receptione rerum et suarum bestiarum oneratione. Venit ergo Halliu, dicens, nos non posse hoc die habere bestias propter multiplicem onerum et mercatorum importunitatem. Quo audito tristes effecti sumus, sed statim resumto animo expertiores de nobis timore deposito ad camelarios accesserunt loquentes eis de nostra in Alexandriam ductione et multos reperimus, qui parati erant nos ducere et magis voluntarii ad suscipiendum nos, quam saccos specierum, quia levioris eramus oneris et gravioris pretii. Plures ergo deserentes mercatores ad nos concurrerunt, propter quod mirabile disturbium ortum est novum inter mercatores et camelarios. Elegimus ergo ex omnibus quendam pauperem camelarium cum quinque camelis et conventione facta bestias oneravimus, cum autem jam pergere vellemus, accurrerunt negociatores Sarraceni et cum magna furia res nostras de camelis rejecerunt, camelariumque et suos verberaverunt et ipsos camelos ad suarum mercium cumulos duxerunt et camelarium coegerunt mercium suscipere onera. Caeterum alios etiam camelarios, qui ad nos accesserant, ut convenirent nobiscum, a nobis percussionibus repulerunt et suas suscipere merces coegerunt et inter haec facta fuit tam saeva contentio, ut se invicem cultellis et pugionibus laedere conarentur. Et in his omnibus nos sedimus cum silentio et timore, nec manum movimus, ne furorem suum in nos verterent. Vidimus tamen hoc litigio rem memoratu dignam. Duo juvenes simul (#123 a#) dure contendebant et in tantum se verbis provocabant, quod ad verbera inferenda sibi invicem se parabant, cumque congressionem facere vellent, ambo exemtis pugionibus, quibus accincti fuerant, eos longius a se projecerunt et ita sine ferro irruerunt in invicem, pugnis se percutientes et unguibus digitorum se lacerantes, usque quo ab invicem fuerunt detracti. Hoc nostris militibus videbatur puerile et muliebre, scilicet gladium a se removere in bello. Sed mihi visum fuit bellum virile et rationabile, in quo uterque locum habuit se vindicandi de injuria sine hominis exstinctione et peremtione, ingentis enim sceleris crimen reputant occisionem hominis cujuscumque et nulla passione vincuntur, qua moveantur in humani sanguinis effusionem. Quod profecto rationabile est, divinum et justum. Interea fuerunt multi dure percussi et pauperes camelarii rusticelli sedebant lamentantes et clamabant, se innocenter percussos, quibus mercatores dicebant, quod plagas et verbera meruissent, pro eo, quod Christianis canibus et Francis ribaldis ante Sarracenos servire voluissent, et cum hoc minas eis fecerunt ampliora inferendi, si nobis ante eis servirent. Post modicum alter venit cum suis camelis ad nos, offerens se ducturum et conventione facta iterum sicut primus accurrerunt et bestias ad sua onera duxerunt; sed et tertio idem contigit. Sedimus ergo cum tristitia et desperavimus non posse de Canopon recedere interim, quod unus saccus in littore jaceret. Dum autem duabus vel tribus horis ibi sedissimus, accessit ad nos quidam Maurus, vir protervus de Mauritania ultra Aegyptum, interrogans, an cum eo vellemus proficisci? Et audito, quod sic, adducto sunt cameli et iterum oneravimus quinque camelos nec curavit negotiatorum clamores seque ab eis defendit et quadam violentia usus res nostras aptavit, verumtamen suus conatus non fuit sincerus, sed dolose egit nobiscum. Dicebat enim necesse esse quinque camelos, cum duo vel ad majus tres omnia bene portassent et hoc fecit propter pretii augmentationem; et cum saccos nostros et sportas communes imposuissent camelis noluit saccos et sportas personales accipere nisi pro novo pretio, dimisit etiam quaedam communia jacere, quae noluit tollere, nisi adderetur aliquid pretio conventionis. Oneratis camelis conduximus asinos, in quibus nos camelos sequeremur cum nostris sportellis et saccellis. Cunctis ergo dispositis ab ostio Heracliotico recessimus per sabulum in maris littore praecedentes; quidam autem Sarraceni nos cum ira sequebantur, et[TR92] asinarios percusserunt nosque de asinis rejecerunt et magnae lites et contentiones ibi fuerunt, conantes asinos ad ostium Nili reducere. Illae autem discordiae ut in plurimum propter linguarum confusionem erant, nos enim causas illorum non intelligimus, nec ipsi nos et passionatis conclamationibus offendimus nos invicem. Ille etiam Trutschelmannus Halliu probus homo non fuit sed vexari nos permisit et nequam ad infortunia nostra visit. Cum ergo vidissemus difficultatem illam cum asinis, resignavimus eos et post camelos pedes cucurrimus, asinarii autem precabantur, nos reascendere, sed noluimus. Quidam tamen de dominis reascenderunt (#b#) asinos, alii concurrerunt post camelos cum multo labore, quia sol calidissimus fuit et arena profunda, subtilis et fervens a sole incensa et cum hoc ab heri et nudius tertius nihil coctum manducavimus, nec amplius unum vini vel aquae guttam habuimus ad bibendum. Et profecto gravis erat cursus noster, numquam magis timui ex inedia deficere, quam in hoc itinere, unde applicavi me ad camelarium, signis locutus fui ei, ut dimitteret me ascendere camelum usque Alexandriam pro madinis aliquottis. Acceptis ergo a me madinis prostravit camelum et me desuper sedere fecit. Sedi ergo supra onera et relevatus a labore itinerandi resumsi quodammodo spiritum, similiter et alii quidam peregrini fecerunt. Sic ergo in triplici differentia processimus contra Alexandriam, quidam ambulabant pedes, quidam asinos habebant, alii in camelis sedebant.

Porro nobis procedentibus ecce tres Satraceni equestres festinato sequebantur nos et, cum ad nos venissent, cum indignatione nos jusserunt stare et prosilientes de equis ad colla camelorum ceciderunt eosque prosternentes funiculos cultellis ruperunt dejicientes onera, inceperunt etiam saccos et sportas scindere, dicentes, nos poenales esse, ex eo quod in ostio Nili thelonium non solvissemus; rogavimus ergo eos, ne scinderent res nostras, sed potius pecunias a nobis acciperent. Sic ergo argentum produximus, cum quo eos quietavimus et juverunt nos disrupta reficere et oneratis bestiis processimus, sicut prius. Fuit autem fictitium de illo thelonio et mercatores juxta portum laborantes nobis in despectum et terrorem spoliationem et truffam fecerunt.

Cum autem venissemus ad tria milliaria Italica de Canopia, obvios habuimus multos camelos cum servis, tollere volentes species aromaticas de ostio Nili et inferre Alexandriam, cumque ad nos venissent et conditionem nostram agnovissent, prosilierunt de camelis et nostros camelos prostraverunt solventes onera, nostros etiam camelarios dure verberaverunt conatum contra eos facientibus et dixerunt eis, quod nullus alienus vel de Mauritania, vel de Arabia et Aethiopia haberet facultatem, ducere in camelis peregrinos in Alexandriam, sed solum spectaret ad camelarios Alexandrinos, quos debuissemus misso nuntio ab Alexandria evocasse. Qua ex re a nobis suum praemium postulabant. Reduximus ergo nos in unum et conjecimus madinos ad invicem et contentos eos fecimus; acceptis ergo madinis facti sunt amici nostri et reonerare bestias juverunt et ita recessimus ab invicem. Post spatium horae venerunt alii cum camelis, postulantes multum importune pretium, quia essent camelarii Alexandrini. Quibus cum diceremus, quod praecedentibus solvissemus, dimiserunt nos in pace procedere; deinde multas turmas hominum et camelorum obviam habuimus et in continuo timore stetimus metuentes invasionem. Interea cum longum iter super oram maris fecissimus, contra montana quaedam non alta, sed usque ad limbum maris protensa, processimus; avertimus ergo nos a mari ad montana illa, ita quod ad dexteram habuimus montana fertilia et palmarum arboribus plena, et ad radices montium illorum ab alia parte irruebant fluctus maris, ad sinistram autem habuimus (#124 a#) latissimum campum, conclusum ab una parte Nilo, ab altera mari magno, totus autem campus ille est salineria pretiosa, optimumque in eo sal generatur, unde, quando oculos primo in campum ipsum conjecimus, putavimus, campum illum nive aut pruina contectum, sed erat sal. Nam Nilo excrescente repletur campus ille aquis, nec eum tamen foecundat, quia aquae maris Nili aquas inficiunt easque salsas et steriles faciunt. In decrescentia ergo Nili omnis aqua remanens in campo illo actione solis in sal sapidissimum decoquitur, aqua etiam, quae in scissuris terrae et in foveis remanet, fit sal et stant in campo illo multi fontes salis; sal autem hoc optimum est omnium, quo utitur dominus Soldanus et magnum censum accipit de salineria illa.

Ingressus peregrinorum in Alexandriam, et quomodo inter portas conclusi et captivi tenti sunt et non parum tribulati et vexati.

Cum magna festinatione salis campum pertransivimus, ut citius Alexandriam veniremus ad aliquid manducandum et bibendum, et ingressi opposita montana in crepidine per viam profundam ad terminum illorum montium venimus ibique grandes et vetustissimas murorum ruinas invenimus, in longum latumque protensas et dicebatur nobis, ibi olim antiquam stetisse Alexandriam. Vidimus autem ante nos gloriosam civitatem Alexandriam, mari magna pro parte cinctam, pro alia parte hortis et pomeriis amoenissimis circumdatam, in quibus stabant tam altae palmarum arbores et multae ac si esset nemus arborum pinorum, nam terra juxta Alexandriam singularis foecunditatis est ex Nili beneficio et abundantia omnium rerum, quibus humana vita sustentatur, est ibi in copia, ut patebit. In processu, cum jam urbi proximi essemus, conversi camelarii et asinarii cum indignatione traxerunt nos de camelis et asinis dicentes, esse contra jus illius nobilis urbis, quod Christianus eam ingrediatur in camelo, equo aut asino sedens. Gradiebamur ergo eam bestiis ad portam urbis nobis oppositam et propinquiorem, sed cum portarii nos vidissent, cum baculis et fustibus nobis occurrerunt, claudentes portam a tergo suo, dicentes, portam istam esse apertam incolis et notis Sarracenis et Machometi ministris et nullo modo canibus et Christicolis. Dixerunt ergo camelariis nostris, ut ducerent nos per gyrum super fossata ad aliam civitatis portam, in qua alieni homines examinantur et probantur, an digni sunt intromitti vel non. Gyravimus ergo per longum iter urbem cum anxietate et tristitia, scientes nos iterum vexandos et tribulandos. Quidam autem juvenes Sarraceni, qui ante primam portam simul ludos pueriles habuerunt, visis nobis dimiserunt ludum suum et post nos currentes cum clamore irrisivo lapides contra nos miserunt, quos dum etiam lapidibus repelleremus cum fundibulis contra nos fortissime jactabant et ita nos vexabant, quod non ad pedes poteramus aspicere, sed in aërem, ad cavendum lapidum ictus. Insuper quidam super moenia civitatis currentes de muro clamabant contra nos, mittentes crebros lapides. Numquam (#b#) ita male fuimus hospitio recepti, sicut Alexandriae. Circuivimus per longum cum magna fatiga et in tanta defectione fuimus, quod vix amplius potuimus ambulare, confecti inedia et multipliciter tribulati. Tandem autem ad portam venimus magnam, altam, turribus et fortalitiis miro modo munitam, ferreos habentem vectes et quadruplicatum introitum de ostio ad ostium, et tam anterior porta quam interior erat ferrea, et pons intra duas portas supra fossam mobilis, qui poterat subtrahi. Porro ante portam stabat unus exactor cum fuste, qui solum de bestiis nostris exegit theloneum parvum, sine atrocitate, et nihil de nobis, reservans nos aliis. Soluto theloneo ingressi sumus primam portam per pontem cum quadam laetitia, putantes nos evasisse manus exactorum primo contentato. Quia enim sol jam mergebatur, aestimavimus exactores ideo non adesse et ita nos occulte urbem ingredi posse, multa enim terribilia per totam peregrinationem audivimus de exactoribus Alexandrinis sub portis. Ponte ergo fossati transito ad magnam venimus ferream portam, juxta quam quidam Sarraceni stabant cum armis, sed penitus nihil nobis dicebant nec bonum nec malum, nec introitum prohibebant, sed subsistere ab intus jubebant simul, et dum omnes de exercitu nostro intrassent, clauserunt portam, qua clausa jusserunt nos procedere. Est autem post portam illam via curva inter altissimos muros et turres, usque ad interiorem portam ferream, quae ducit ad civitatem; ad quam cum venissemus, stabant intra eam multi armati, et cum ingredi vellemus, cum baculis et fustibus nos repulerunt et post se portis clausis jusserunt exonerari bestias et depositis sarcinis reserraverunt exteriorem portam et camelarios nostros cum camelis, asinarios cum asinis et cunctos alios praeter peregrinos et Halliu Trutschelmanni vicarium excluserunt et nos inter ambas ferreas portas concluserunt cum rebus nostris dicentes, quod in crastinum lustratis rebus nostris et soluto theloneo intromittendi essemus. Sicque ferreis portis et repagulis ac catenis ferreis murisque valde altis inclusi stetimus. In mentem venit mihi Dis[TR93] civitas inferni ferrea, quae quam terribilis sit pluribus metris ostendit Virgilius, cujus regem fingunt Plutonem poetae et canem tricipitem cerberum esse ejus custodem, inaudita voracitate cuncta vorantem, quem ideo tricipitem vocabant, quia latratu sonorus, mordax nimium et in tenendo fortissimus. Hic canis nullum intromittit bonum et justum, unde versus: Nulli fas casto sceleratum insistere limen. Hunc canem valde timuimus, qui avaritiam designat voracem et iracundiam mordacem, nec alia de causa inclusos nos esse scivimus, quam ut avaritia Sarracenorum laceraret nos. Igitur cum undique clausi essemus et res nostras aliquantulum composuissemus, recordati sumus defectionis nostrae et inediam sensimus et productis paximaciis deglutire vel dentibus frangere non poteramus, quia deerat aquae potus. Necessitate autem compulsi ad portam interiorem transivimus, quae duxit ad civitatem et cum lapidibus fortiter (#125 a#) pulsavimus. Accurrit autem primo ille invidus canis Halliu, qui nobiscum erat, et dure nos increpabat de strepitu facto, sed nos eum non curavimus et spem in humanitatem illorum Alexandrinorum habuimus, quod non sinerent nos in defectum, qui praesto erat, venire. Ad pulsum accurrerunt aliqui prope portam residentes, quaerentes de causa pulsationis, qua exposita praebuimus eis aliquos madinos per spatium, quod est inter portae valvas et terram vel limen, precantes, ut aquam et panem afferrent; erat enim tantum spatium inter limen et valvas, quod etiam amphoras et flascones extra porrigere poteramus. Acceptis ergo pecuniis,et amphoris portaverunt nobis gentiles illi panes, sed calidos, recenter de fornace acceptos et amphoras aquae et sportellam cum dactylis palmarum fructibus. Sedimus ergo et quilibet modicum de oblatis accepit et confortati sumus, sed nullo modo saturati, eramus enim famelici sicut canes, sitibundi sicut cervi, et praedictis potius appetitum irritavimus quam saturavimus, grati tamen fuimus de pietate ethnicorum et gratissimi de requie et loco quietis,[TR94] inclusi enim fuimus in loco securissimo et mundo, nec poteramus egredi vel ingredi et nemo ad nos venire poterat, a parte tamen dextera juxta portam interiorem ostiolum apertum relictum fuit, per quod erat transitus in spatium, quod est intra murum altum interiorem civitatis et exteriorem, qui ex fossatis consurgit, et in isto ambitu poteramus ad longum spatium ire in gyro inter utrumque murum et per moenia in fossata respicere et supra murum exteriorem ascendere in fortalitia et turres aliquas, sicut et feci. Credo autem, quod de industria locum illum apertum nobis reliquerint, ne opere necessitatis foedaremus communem transitum inter duas portas. Cum ergo nox jam esset, ad quiescendum nos locavimus et quietissime dormivimus, nec fuit homo in turribus aut muris, qui nos quovis modo molestaret, recuperavimus in illa nocte dormiendo, quidquid super Nilum praeteritis noctibus negleximus vigilando.

Scrutatio peregrinorum sub porta Alexandriae et ingressus eorum in urbem.