Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 14

Chapter 14 3,418 words Public domain Markdown

Illa ergo pulcherrima facies Aegypti censetur, cum jam Nilus in agros se ingessit. Jacent campi, et oppida et villae insularum modo exstant et in eo major incolis laetitia, quo minus terrarum suarum vident. Non sic est in partibus nostris, dum enim flumina exundant et effluunt, terram quam operiunt eviscerant, abradunt et agros, prata et hortos uberes in arentem terram commutant et sterilitatem faciunt atque famem et caristiam inducunt. Hoc saepe vidimus in exundantia Rheni, Danubii, Ilaris et Blavii. Sed sacer Nilus e contrario facit, verumtamen si super debitum creverit, nocet, si minus debito augmento caruerit, iterum nocet. Ideo incolae terrae habent passim per oppida et villas stantes columnas, in quibus incrementorum varietates signis (#119 a#) notatae sunt, per quae optime futuri tempori abundantiam aut penuriam vaticinantur secundum majus minusque incrementum, nec coelum aut sidera ibi attendunt aut impressiones aëris, sed solum ad fluminis dispositionem oculum dirigunt, nullam enim umquam clementiam de coelo accipit terra illa, sicut aliae terrae, Nilo ei opem ferente. Unde[TR85] Dominus dixit Judaeis in deserto, Deuter 11.: terra, inquit, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed terra nostra de coelo exspectat pluvias. Hoc autem Aegypto accidit ex inundatione Nili contra naturam aliarum regionum: cum abundat in frugibus, sterilis est in pascuis, et e contra, cum bene stant pascua, minus bene stant frumenta. Diutior enim mora fluminis super terram tempora colendi impedit, vel sata exstinguit, pascua vero nutrit; et celerior recessus contrarium facit; unam itaque Aegyptus in hoc spem suam habet, quum aut sterilis est amnis, aut non, prout ille magnus aut parcior influxerit. Solet autem incrementum Nili tenente sole leonis finem et ad medium usque virginis augeri, demum declinare et in ripas revocare aquas incipere, donec sol virginis in finem vel librae principium venerit et tunc totum infra veterem alveum contineri. Nam contra naturam aliorum fluminum ante ortum caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium; hunc enim nobilissimum amnem extulit natura et ita disposuit, ut eo tempore Aegyptum inundaret, quo maxime terra fervoribus usta altius undas traheret; et tanta mensura, quanta sufficere posset annuae siccitati. Fit autem inundatio haec fluminis quasi mirabili Dei providentia, suo namque tempore anni, non humana operatione aut industria ostia Nili, per quae mare ingreditur, cumulis arenae clauduntur, ne aqua in mare defluat et sic alveos suos transgrediens terram irrigat. Sed et tempore illo aquilonis flatibus aqua repercutitur, quibus reluctantibus intumescit et Aegypto inundationem tribuit, post inundationem solutis cumulis redit in alveum suum, ad mare currens. Si autem quis solveret cumulos ante tempus vel ostia obstrueret ad suum placitum, caristiam induceret; ideo imperator legem statuit, ut habetur in Codice L. IX.: De Nili aggeribus non rumpendis, quod, quiumque hujusmodi aggeres Nili rumperet, in ipso loco flammis exuri debet. Et quamvis unus annus fertilior et uberior sit alio, numquam tamen penitus sterilis redditur Aegyptus, sed semper, si non abundantem tamen sufficientem fructum reddit terra beneficio indesinentis Nili, qui semper fluit, quamvis non semper aequaliter effluat et inundet, nam inundatio ejus fit a inferiori regioni et a superiori: ab inferiori quidem, dum ostia cumulis arenae clauduntur et flatu aquilonari aquae sursum pelluntur, ut dictum est; a superiori autem regione augetur Nilus ab aestivis imbribus, quando superior Aethiopia in ultimis montibus diluitur, imbribus autem cessantibus cessat et ipsa inundatio. Quia autem ventorum flatus et imbrium casus non aequaliter singulis annis fiunt, sic nec Nili inundatio aequalis semper est. Si autem omnino non inundaret, adhuc homines arte possent per fossaturas aquas per agros dividere, sicut in hortos per totum annum transmittuntur et ita terra illa semper fert fructus. Inundatio tamen mirabilis supportat homines a maximis laboribus. Occulta autem inundationis hujusmodi causa multos dubitare tum philosophos tum historicos ac varia sentire compulit et diversas assignaverunt rationes diversi, de quibus diserte loquitur Diodorus, antiquissimus historiographus, Libr. 1. cap. V. fol. 116.

Sicut de origine Nili propter loci inscitiam diversi diversa dicunt, sic et de causis incrementi ejus diversa est valde prudentum positio. Eupolemus quidam philosophus, qui Moysi facta in Aegypto narrat et Aegypti plagas recitat, dicit, quod ante Moysem Nilus aequalis semper erat, sed cum Pharao populum Dei nollet dimittere, percussit Moyses flumen et tantum abundare coepit, ut Aegyptus paene mergeretur. Et rursum orante Moyse decurrit aqua et ab eo tempore usque nunc, quando illud tempus venit, quo Moyses aquas percussit, excrescit. Hoc in Euseb. Lib. IX. cap. 4. Thales, unus de septem sapientibus, tradit, spirantibus ethesiis Nili cursum a mari reprimi, eoque aquis excrescentibus Aegypti, quae plana est et humilis regio, inundationem sequi. Haec causa ut falsa argui potest ex eo, quod flantibus ethesiis minime in aliis orbis fluminibus hujusmodi incrementum accidit. Anaxagoras et Euripides dixerunt, causam incrementi esse nivem liquefactam Aethiopiae. Quae ratio non valet, cum in Aethiopia universa sit tanta intemperies caloris, ut ibi nix non possit esse, vel si est, modica valde est, quae nullam aquae et fluvii excrescentiam causare potest. Videmus etiam, quod omne flumen, nivibus auctum, auram frigidam aëremque crassum reddit, quae non contingunt circa Nilum tempore sui augmenti. Herodotus dicit, quod Nilus ex natura talis sit, qualis est tempore incrementi, hieme vero solem ad Lybiam delatum attrahere ad se humorem, ideo tunc decrescit; aestate vero, adscendente versus arietem sole, iterum crescere: sic aestivo crescit tempore, hieme minuitur. Sed hoc etiam procul est a vero, cum necesse esset idem contingere in aliis Lybiae fluminibus, quod tamen non fit. Democritus dicit Nilum nivium septemtrionalium liquefactione augeri, non meridionalium, sicut dixit Anaxagoras; nivium enim coacervatam multitudinem boreae regionibus ait bruma congelatam tempore aestatis liquefieri, ideoque elevatis sursum vaporibus multas densasque nebulas circa montana tolli cacumina, quae ab etesiis ad altissimos, quales in Aethiopia sunt, montes delatae, deinde in pluviam versae magnos efficiunt imbres, quibus etesiarum tempore Nilus augetur. Quae ratio etiam revellitur, si quo flant etesiae tempore perpendas; incipit enim crescere Nilus solstitio aestivo, nondum flantibus etesiis, cessat autem aequinoctio[TR86] autumnali jam olim his ventis quiescentibus; praetereo, quod palam est, non magis ab arcto flare etesias, quam ab hespero, non enim boreas aut septemtrionales[TR87] venti, sed qui ab aestivo occidentis flant, etesiae vocantur. Quod autem hoc dicatur fieri circa montana Aethiopiae, non est credibile. Ephorus aliam causam dicit: ait enim, Aegypti terram esse raram et aridam, in qua hiatus maximi in diversis sunt locis, ideoque hieme humiditatem omnem attrahere atque in se continere, quam aestate veluti sudorem emittit, quo flumen augetur. Sed haec vera non sunt, cum supra Aegyptum in Aethiopia eodem incremento sit auctus et inauctus (fluvius quo) Aegyptus et contra, et multis aliis rationibus possint haec improbari. Memphites quidam dicit, quod cum orbis in tres dividatur partes, una, in qua nos sumus, altera huic e contrario sita, tertia inhabitabilis, solis calore adusta; si ergo hieme Nilus cresceret, certe a nostra zona ortum haberet, cum eo tempore pluat apud nos maxime; sed quia aestate augetur in zona nobis opposita ubi hiems est et pluviae ac nives, oritur et incrementum suscitat et per inhabitabiles regiones ad nos fluit. Sed nec hoc valet, quia impossibile est, ex opposito nobis orbe flumen ad nos deferri, cum terra rotunda existat et aquam sursum currere necesse esset. Mirum etiam est, quod solus Nilus de illo orbe ad nos ascendat et non etiam aliae aquae. Inopides dicit, aquas infra terram aestate esse frigidas, calidas hieme, ut in puteis videmus. Sic Nilus hieme depressus, cum terra alias habeat humiditatem, sed aestate effluit, cum terra sit arida. Sed nec hoc est, cum aliae aquae Lybiae alio tempore quam Nilus crescant et decrescant. Agathargines autem propius veritati accessit: ait enim, singulis annis per Aethiopiae montes continuos aestivali solstitio usque ad aequinoctium autumnale imbres fieri. Haud mirum, Nilum hieme compressum secundum naturam his aquis fluere, quas fontes subministrant, aestate vero propter imbres incrementum capere. Et hoc non procul est a vero, cum Aethiopiae montes Aegypto propinqui sint, ex quibus fluentibus aquis de imbribus Nilo incrementum dant. Quod barbari ea incolentes loca affirmant: similia enim in aliis locis fieri scimus, nam in Scythia montes Caucaso contiguos annis singulis jam exacta hieme immensae nives continuis multis diebus opplent. In oris ergo Indiae, quae ad septemtrionem vergunt, certis temporibus plurimae grandines et pluviae incredibili magnitudine descendunt. Fluvius noster Rhenus aestate plus quam hieme excrescit, propter resolutionem nivium in Alpibus. Praeter jam dicta, si placet legere de Nili excrescentia, vide in Spec. histor. Libr. 32. cap. 57.

Ideo praestans terra est singulari foecunditate: (#b#) frequenter enim legimus in Biblia, quod homines tempore famis, derelictis suis nativis terris et optimis locis, in Aegyptum descenderunt, etiam sancti Patres et Abraham cum sua familia descendit de Bethel Canaan, Genes. 12. Et Isaac intendebat descendere de Ebron in Aegyptum, sed non fuit a Deo permissus, Genes. 46. Et filii Israël tempore famis descenderunt in Aegyptum, ad emendum frumenta, Genes. 42. Et Jacob cum omni domo sua ad fugiendum famem descendit de terra sancta, Genes. 46. Semper enim, ut dixi, habet fructus, beneficio semper currentis Nili, et si fas est dicere, sive coelo placeat, sive displiceat, terra illa germinat. Unde non orant in terra illa nec pro pluvia nec pro serenitate, sed pro Nili temporanea inundatione, omnem salutis spem in eo habentes. Quapropter antiqui, videntes, quod cessante humiditate et vitam de necessitate cessare et absque humore nihil penitus gigni, dicebant Oceano divinam mentem insitam et ab eo cuncta producta patremque esse Deorum rerumque omnium et terram matrem et genitricem cunctorum. Nilum ergo posuerunt XIV. filium dei et deae, Nerei scilicet et Doris, Oceani et Terrae, eumque sicut parentes deificaverunt, aestimantes enim inesse mentem divinam, ipsumque fluvium Aegyptii veteres adoraverunt, sacerdotes et sacrificia ponentes, nec aliter se posse vivere credebant, nisi jugibus sacrificiis Nilum placarent, quem humano sanguine in eo fuso et ignibus immissis quottidie placare satagebant. Praecipue tamen, quando tempus inundationis advenit, sacrificiis majoribus eum honorabant, et si tardabat inundatio, multo sanguine innocentium eam evocari putabant. Non solum autem Nilum Aegypti deum putabant, sed et patrem deorum, quinque scilicet: Minervae, Herculis, Dionysii, Mercurii et Vulcani, dicebant, quibusque sicut patri divinos honores impendebant. De his plura recitat Johann. Boccatius, de genealogia deorum gentilium. L. VII.

Verum tamen quia Aegyptii inter innumeros Deos, quos colebant, principalem et maximum Serapim aestimabant, eum auctorem incrementi Nili, sicut et sustentatorem coeli et terrae credebant. Moris autem in Aegypto erat, ut mensura vel ulna adscendentis Nili fluminis ad templum Serapis deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis auctorem et hoc longo aevo servatum fuit. Subverso autem simulacro per Christianos tempore Theodosii Magni, ignique succenso, omnes pagani negabant Serapim injurie moerore aquas ultra influentiam solitam largiturum. Sed ut ostenderet Dominus, non Serapim, qui multo erat Nilo posterior, sed se esse, qui aquas fluminis temporibus suis jubet excrescere, tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quanta prius nulla aetas meminerat. Contigit autem anno sequenti, Nilum solito non excrescere; accurrebant ergo Aegyptii et sacrificiis Nilum placare, sicut antiqui fecerant, volebant, sed Christiani eis obsistebant, nec sacrificare sinebant, qui ad Theodosium ibi tum morantem currebant, dicentes, Nilum copiam aquarum non redditurum, nisi sacrificatum fuerit. Ad quod respondit imperator: numquam currat ille fluvius, si magicis artibus et fluxu sanguinis polluendae sunt undae paradisi. Post paululum vero altius, quam solebat, excurrit, clamantibus paganis in tetro quod velut senex deliraret Nilus. Et hoc facto multi ad Christum sunt conversi, videntes, nec Nilum nec Serapim esse (#120a #) auctorem incrementi, sed Deum. Unde[TR88] ulna vel incrementi mensura, quae prius ad idolorum templa delata fuerat, iam ad Christi ecclesiam deferebatur, sicut habetur in Eccles. Histor. Libr. II. cap. 24. Et in Spec. Histor. libr. 18. c. 79.

Non autem solum Nilus terram foecundat, sed tam hominibus quam bestiis potum dulcem tribuit. Est enim aqua dulcissima totius mundi et sanissima et tempore suae inundationis replet cisternas et lacunas, de quibus homines bibunt, nec est alia aqua in Aegypto reperibilis; si autem profundius fossum fuerit et in terrae visceribus aqua reperta, salsa et insipida est, sicut in deserto. Cum ergo Aegyptum Nilus irrigaverit et fontes repleverit et in multis ministerium suum compleverit, Aegyptio mari per septem ingentia miscetur ostia, quorum primum, quod in Syriam versum est, Pelusium appellatur; secundum Tanaiticum; tertium Mendisium; quartum Captastion; quintum Seveniticum; sextum Valbitium; septimum et ultimum, quod est nostrum, per quod nos cum Nilo ad mare venimus, vocatur Canopon a Menelao gubernatore navis ibidem tumulato. Hoc ostium nominat Ptolomaeus Heraclioticum. Et ita habetur Nili decursus manifestus. Credunt enim multi, per tramites subterraneos multas de eo derivari aquas, etiam ad remotiores mundi partes. Unde in Delo, insula quadam Cycladum, quae sunt Graeciae, est fons quidam, dictus Molus, qui crescente Nilo crescit et decrescente decrescit, aquasque dulciores habet caeteris fontibus, sed claras, per terrae penetrationem colatas; nam Nilus turbidas aquas habet, quas Aegyptii potare volentes stare permittunt et clarificantur in hydriis, si autem ad statim cupiunt clarificatam habere aquam, imponunt hydriae lac amygdalorum modicum et statim cum lacte faeces fundum petunt. Ego vero saepe vehementi siti accensus lutulentam et turbidam bibi, nec aliquam molestiam sensi. Dicunt ergo, fontem praefatum per venam Nili in illum infusam transmitti, quod mirabile est, cum mare magnum intersecat. Sic etiam fons est in Capernaum Galilaeae, qui piscem Coratinum gignit, qui nusquam reperitur, nisi in eo et in Nilo, ex quo putant, eum fontem de Nilo recipere aquas. Ille etiam fons, qui est in ecclesia beatae Virginis in valle Josaphat, dicitur habere aquam de paradiso, ut dictum parte 1. fol. 144. Fons insuper beatae Virginis in horto balsami inde aquam sine dubio habet. Sic etiam tres alii paradisi fluvii se communicant, sicut Jordanis creditur suas aquas habere ex Tigride et Euphrate, ut dicitur Parte 1. fol. 199., et Nilus auctus esse ex Gange, qui maximus inter quatuor dicitur fuisse. Sed Cyrus, rex Persarum, fluvium iratus propter submersionem cujusdam militis sui, eum deduxit in CCCCXL alveos, quorum aliqui Nilo miscentur. Ex quo patet, quod peregrini, qui de Jordane biberunt et de Nilo, de aqua quatuor paradisi fluminum potaverunt, in quo ubique gloriari vanum non est.

Ad commendationem etiam Nili maximam facit, quod orbem dividit et duas ejus principales partes facit, Africam enim disterminat ab Asia majori, ab austro habens Africam, ab aquilone Asiam. Habet et hoc singulare, quod nullos penitus ex se spirat auras, sicut aliae aquae.

De belluis, quae in Nilo flumine sunt.

(#b#) Fluvius Nili praeter hoc, quod terram foecundat, in se ipso foecundus exsistit. Nam piscibus optimis abundat in multiplici specie, magnis et parvis, belluas etiam immanes producit, ut cocodrillos et hippotamos, equos fluviales et alia hujusmodi saeva multa. De jam tamen nominatis parum inferam.

Cocodrillos plures vidimus in navigatione Nili, ut patet in praecedentibus. Est autem cocodrillus quasi bestia saeva et horribilis, formae aequalis lacertae, quantitate tamen multum dissimilis, ex ovo generatus; ova enim in terra fovet, quae sunt ovis anserum paullo majora, ex quibus procedentes vix habent palmae longitudinem, sed ab ea hora, qua vivere incipit, crescit, semper proficiens in longum et latum quamdiu vivit et, si viveret centum annis, semper cresceret, pervenitque ad longitudinem XX cubitorum quandoque, nec est aliquid aliud, ut dicit Albertus de animalibus, quod ex tam parva origine in tam immanem bestiam proficiat. Dentium et unguium immanitate armatus est cocodrillus, quos adeo acutos habet, sicut serra ferrea, et ad apri modum habet culmos; tantam etiam habet cutis duritiem, ut, quamvis fortium lapidum ictus in tergo recipiat, nihil curare videatur. Est autem culis rugosa grisei coloris, ad latera tamen ad croceum tendit colorem, ventrem habet valde mollem; ideo pisces, serratam cristam habentes, tenera ventris ejus desecant et ita interimunt. Oculos habet claros, profunde in foraminibus capitis jacentes, quibus acute videt. Rictus oris ejus est usque ad loca aurium et morsum habet venenosum. Gulosum animal est multumque comedit et in tantum se replet, quod jacet ructans et in aqua ructat ac si gemat. Crura habet brevia, ideo non multum velox est et homo expeditus praecurrit ei. Nocte in aqua manet, die vero in terra greditur, quaerens rapinam et pastum, in hieme vero se abscondit et nihil penitus comedit. Cibus suus in aqua sunt pisces et alia animalia aquatica, extra aquam vero herbas bonas quaerit, quas manducat. Hominibus maxime insidiatur et visum hominem insequitur, quem dum apprehenderit primo eum interficit et mox super infectum plorat et deploratum devorat. Lac ejus effusum induratur ut lapis. Aegyptii, praecipue in Delta insula, artem habent captivandi in aqua hanc bestiam, ut dictum est Fol. 113. Captam autem excoriant et pellem, quae durissima est, vendunt. Has pelles circumferunt quandoque Gyrovagi,[TR89] dicentes esse pelles draconum. Longae vitae est haec bestia et si non ita avare voraret cibum, multo diutius viveret; nam inter herbas, quas vorat, latitat nonnumquam vermis, qui emdros dicitur, quem simul cum herbis devorat, qui interiora ejus radit et interimit et repletus exit illaesus. Aviculae quaedam ei insidiantur et dormientis aperto ore ventrem ingressi eum occidunt. Si quando ab Aegyptiis captus fuerit, cogunt ipsum praedam comestam evomere et mox saepe multitudinem piscium evomit. De his belluis saepe mentio fit in Vitis Patrum. Legimus enim, dum quidam monachi irent in Vitriam, Aegypti pagum, et ad locum quendam venissent, in quo erat grandis fovea, aqua plena, quae in eam decurrerat tempore exundantiae Nili, viderunt super margines stagni multos jacere (#121 a#) cocodrillos et magnos, qui dormiebant ad solem, monachi vero aestimabant eos mortuos, sed dum accederent propius ad videndum immanes bestias, continuo, ut sonitum pedum senserunt, excitati sunt cocodrilli et contra monachos illos insurrexerunt et, nisi divinum auxilium adfuisset terrens cocodrillos ut redirent in stagnum, omnes illi monachi perditi fuissent. Aliud legitur: quidam sanctus Aegypti monachus, dictus Helenus, de eremo venit in monasterium multorum monachorum, quod juxta Nilum erat, ut illo die, quia dominica erat, missam audiret, sed non erat sacerdos, qui celebraret, in monasterio. Qui dum de hoc miraretur et causam quaereret, dixerunt, quod sacerdos eorum haberet habitationem trans flumen nec venire posset propter metum magni et saevi cocodrilli, qui super littus Nili discurrit et omnibus nocere contendit, sed et non paucos occidit. Hoc audiens Helenus ad Nilum ivit, ut sacerdotem advocaret et ecce bestia quasi latro de fruticetis prodiens furiosa occurrit Heleno, quam ut homo Dei vidit, oravit et fiducia accepta ad bestiam intrepide accessit et super dorsum ejus insiliit et in aquam duxit, qui magistrum habere se sentiens cum tranquillitate eum ad aliam partem fluminis duxit. Adiit ergo Helenus ad domum presbyteri et hortatus eum rogare coepit, ut veniret ad dicendum missam dominicalem. Cum causaretur sacerdos de bestia et de naviculae carentia, dixit Helenus:[TR90] nil verearis pater, sed veni securus et Deus providebit nobis de vehiculo. Sequebatur ergo sacerdos fratrem et dum ad aquam venissent, exclamavit voce magna Helenus, cocodrille veni. Qui ad hanc vocem festinus accurrit et dorsum placide praebuit. Prior ergo Helenus adscendit, invitavit presbyterum a longe stantem, ut consederet sibi in dorso bestiae, sed ille a bestia territus et miraculo consternatus appropinquare nulla ratione ausus fuit. Sanctus autem Helenus, sicut venerat in tergo bestiae, sic rediit. Sed ubi descendit, secum pariter in siccum bestiam eduxit dicens ei: melius est tibi mori, quam tot scelerum, tot homicidiorum involvi reatu. Ad haec verba protinus corruit et exspiravit. Multa talia in Vitis Patrum legimus.

Non reperitur cocodrillus, nisi in Nili littoribus. Est autem animal immundum, juxta legem Levit II. prohibitum manducari. De ejus stercoribus conficitur unguentum, quod mulieres accipiunt et rugas facierum extendunt et candorem inducunt, sed lota facie deterius in pristinas rugas convertitur, ut Albertus habet de animalibus. Antiqui gentiles colebant cocodrillos, ut patet folio...[TR91]

Aliam terribilem bestiam nutrit Nilus, quae dicitur hippotamus, vel Nili equus. Est autem hippotamus monstrum ingens ac ferocissimum, crura, pedes et ungues habet admodum acuta et terribilia, multo majora cocodrillo, estque humanorum carnium cupidissimum. Insidiatur autem navibus, ut homines comedat, et dum navis sibi occurrit, unum pedem in terra figens altero navem in anteriori arripiens facillime eam scindit vel inclinatam mergit, unde in locis, in quibus habitat, nemo securus est, sed passim omnes perdit. Rarissime tamen haec bestia comparet; denique capi non potest ullis instrumentis, nisi reti ferreo ex catenis in Damasco ad hoc fabricatis et captum tantum ferreis malleis occiditur. Pellis ejus unius cubiti spissitudinem habet tantaeque est duritiei, ut nullo jaculo aut armatura penetrari valeat. Has bestias insania gentilium illorum, qui Nilum quo Deo colebant, dicebant esse germen Nili eisque divinos honores exhibebant et praecipue cocodrillis, ut supra fol. 118. habetur.

De hoc animali dicit Eusebius de Evangel. praeparatione L. 8. c. 5.: apud Aegyptios, inquit, mirabile quoddam consideravi, cocodrillus enim, omnium belluarum atrocissimus, in sanctissimo natus et enutritus Nilo quamvis sub aquis vivat, utilitatis suae non est ignarus; magna enim copia apud eos invenitur cocodrillorum, quod animal ideo tamquam sacrum veneratur, minime autem reperiri apud eos potest, qui eum venantur, et navigantes hic quidem nec digito aquam fluvii tangere audent, cocodrillis statim insultantibus, cum eis homines non noceant, sed ut Deos venerentur.

De foecunditate, quam Nili beneficio habet terra Aegypti.