Part 13
In processu ad alium cuneum Arabum venimus de societate priorum; his paximatios in littus projecimus et progressi sumus et in latitudinem maximam venimus, ubi Nilus undique alveos suos exiens planitiem totam aqua operuit, in tanta latitudine, ac si esset mare, nec finem videre poteramus, nisi quod cumuli et aggeres arenarum in aliquibus locis supereminebant. Tota autem illa aquarum congregatio erat salsa, de maritimis aquis irrumpentibus per ostia Nili. Porro, in illa latitudine non poterant nautae nostri amplius navem trahere propter profunditatem, sed nobiscum sedebant. Vagabamur ergo in incertum in aquis, nunc huc nunc illuc, nec progredi poteramus prohibente nos contrario vento. In ista ergo confusa circumvolutione devenimus extra veram gurgitem et alveum Nili, eumque perdidimus, quia aqua turbida pariter et turbata erat et venti magni et aqua instabilis, nec fundum videre poteramus et ita supra agros et campos navigavimus, tandem longius projecti in tenuem aquam devenimus et in incertum ferebamur, quousque in bithalassum incidimus, impegimus enim in arenarum aggeres, quos non vidimus et navis limo infixa mansit immobilis, quamvis aqua mira celeritate et vehementia moveretur vento, navis tamen nostra nec agitabatur fluctibus eam fortissime percutientibus; qua propter nautae nostri se denudantes in aquam descenderunt et multo labore navem a loco removerunt et reingressi iterum agitabamur sine progressu et rursum in alium aggerem incidimus et fortius infixi quam prius stetimus; nautae ergo nostri sicut prius maximo labore conabantur navem removere et remotam tentabant eam in verum alveum reducere et in aquis ibant usque super umbilicum et saepe in aquam totaliter cadebant et in his saepe humo haerebat et iterum atque iterum evulsa quassabatur. Tandem autem magnus et importunus afflavit ventus, navemque de manibus nautarum rapuit et eam grandi impetu in locum tenuissimae aquae injecit, ubi tam fortiter luto infixa stetit, quod omnem spem eam movendi amisimus et in periculo non modico fuimus; nam simili diffortunio tradunt Aeneam vitam finivisse in fluvio. Porro naves quaedam de mari ascendentes (#116 a#) contra nos eodem dubio ferebantur, nescientes alvei tractum, ventus tamen vela eorum implebat et celerrime ducebat, etiam dum lutum tangerent, sulcabant et aquam et lutum duce vento. Dum enim vidissent nos luto infixos a nostro tramite declinaverunt et felices ex nostro periculo facti praeterierunt, si enim in nostra semita mansissent, infixi fuissent sicut et nos. Aliae etiam naves quaedam speciebus aromaticis oneratae sequebantur nos et in eandem damnationem devenerunt stantes luto infixae et maximis conatibus exitum quaerebant. Hoc autem tantum bonum vitae nostrae subsidium habuimus, quod fundus lutosus fuit, si enim saxa habuisset, perditi fuissemus. Laborabant ergo magno conatu nostri usque ad solis occubitum et ita toto illo die in anxietate stetimus et paene nihil manducavimus, quia sacci paximatium in profundo navis jacebant et omnes res desuper et nos compressi superius et sicut unusquisque in Roseto locum acceperat, ita mansit toto die ac nocte sequenti. Porro sex onerariae naves circumstabant nos, pro quarum remotione etiam magnus labor fuit spe procedendi; nam aliquae naves districtum illum evaserant et praecedebant et ideo similiter laborabant putantes, se noctem in quodam oppido super Nilum acturos, sed labor nautarum nostrorum et illarum VI navium in vanum et inanis fuit et tenebrae comprehenderunt nos. Videntes autem nautae, se non posse proficere, ejecerunt anchoras, navesque stabiliverunt fortius, ut futuram diem ibi exspectaremus. De aliis autem navibus clamabant ad nostros nautas, interrogantes eos, quid ducerent? Et cum intellexissent, quod Christiani essemus, maledixerunt nobis aestimantes, se a Deo derelictos propter nostram praesentiam, et fremebant contra nos. Credo enim, si propinquiores eis fuissemus, multis contumeliis nos adfecissent. Stetimus ergo sic in mediis fluctibus in caliginosa nocte, nec recolo, nos in majori miseria fuisse per totam peregrinationem, demta nocte illa, quam habuimus 2. Octobris, quando aberravimus in vasta solitudine, ut habetur fol. 57. Felix fuisset ille, qui dormiendi et quiescendi locum habuisset ad illius longissimae noctis pellendum fastidium. Numquam recolo, me tam distincte notasse septem noctis tempora, sicut illa nocte. Videbatur enim mihi, quod in curru, quem antiqui ipsi dominae Nocti adscribebant, sederemus et seplem rotis, hoc est, septem ejus temporibus, lente duceremur. Primum noctis tempus, quod dicitur crepusculum, propter dubium, cum nesciatur, an diei praeteritae vel nocti venturae sit dandum, deduximus cum Sarracenis nostris, qui toto die laboraverant et jejunaverant, usque ad hoc tempus, qui comedebant et cantabant, non ex laetitia, sed ex consuetudine eorum. Quaesivimus ergo paximatios et etiam manducavimus paucillum et aquam bibimus prius haustam de flumine. Secundum, cum jam omnino obscurum est tempus, dicitur fax, eo, quod tunc faces accenduntur; etiam cum nautis nostris deduximus eum parvo solatio in tenebris, (#b#) sine facibus, sine igne, sed cum copiosissima aqua. Tertium tempus, cum jam densior facta esset, quod dicitur connubia, orationi dedimus. Quartum tempus, quod intempesta dicitur, eo, quod nulli operi sit aptum, dormivimus quidem, sed non erat quies dormitionis. Quintum tempus, quod gallicinium vocatur, eo, quod a medio sui nocte in diem tendente galli cantant, deduximus in collocutionibus; quidam enim mecum sedens occasionem mihi dedit, quod sibi dixi perfunctorie quasi totum cursum vitae trium Patriarcharum, Abraham scilicet et Isaac et Jacob, sicut in Genesi habetur, et de Nilo et Paradiso, et magnam noctis partem sic deduximus. Sextum tempus, quod canticinium dicitur, gratissimum quieti, aurorae proximum, nos cum gaudio accepimus et cum vigilia, cum eo enim luna splendescere coepit et aura in melius immutari. Hoc sentientes prae gaudio inquieti fuimus, solis ortum quasi liberationem a captivitate durissima exspectantes. Septimum tempus noctis, quod dicitur diluculum, in quo solertes surgunt ad opera die jam illucescente, deduximus in precatione ad recessum et solis clariorem illustrationem exspectavimus. Et ita noctem illam egimus, qualiter autem diem deduxerimus, folio 122. vide. Nunc etiam Nilus fluvius venit describendus, ex quo prope ejus terminum sumus, ubi per illapsum maris fluvius esse desinit.
Descriptio fluminis Paradisi, Nili scilicet vel Geon aut Gion, de ejus nominibus, origine, utilitate et virtute, et antiquorum errores circa hoc.
Nilum sanctum fluvium describere volens primo de ejus nominibus dicam; secundo de ejus origine, de ejus decursu et fine; tertio de virtutibus ejus et proprietatibus et de bestiis in eo crescentibus. Habet igitur haec nomina: quia dicitur Geon, Gen. II., multi libri habent Gion. Secundo nominatur Nilus ab Aegyptiis, Esa. 23. Dicitur etiam a Latinis quarto Nileon. Et quinto ab eisdem nominatur Melo. Igilius Astrologus nominat eum sexto nomine Eridanum, ab eventu. Nam fingunt poetae, Solis Aegyptii fuisse filium, cui cum Epaphus, Jovis et Isidis filius, objiceret, non esse Solis filium, ad obtinendam filiationis fidem currus lucis temerarie impetravit a Sole patre, qui cum equos nequiret regere, exeuntibus ipsis orbitam, in parte coelum exustum ei in terris multa exhausta flumina, quam ob rem ab irato Jove fulminatus est et in Nilum cadens suum illi tribuit nomen. Hanc Graecorum fabulam Itali de Pado flumine recitare solent eumque idcirco Eridanum vocant. Alii sunt, qui dicunt, Eridanum juvenem Aegypti potentem decrevisse mutare sedes et navem adscendens per Nilum ad mare descendit et Nilo suum nomen pro perpetuo ejus memoratu reliquit; qui in Ligures veniens eis imperavit et casu in Padum cecidit, etiam illi flumini suum nomen in ultimo decessu dereliquit et ita ambo flumina ab uno viro sortita sunt idem nomen diversis ab eventibus. Multo tempore Nilus dictus fuit Aegyptus, et quia rex Aegypti, Nileus, fluvium divisit per terram eumque utilem terrae effecit, nomen regis contraxit, dictusque est Nilus. Sed et Aquila propter cursus velocitatem est nominatus. Et Oceanus ab antiquis Aegyptiis dicebatur. Et Astopon, quasi de tenebris ortus ex ignotis locis. Commune tamen nomen illius sacri fluminis, quo nunc ab omnibus nuncupatur, dicitur Nilus, cujus brachium contra terram sanctam tendens dicitur Syon, id est turbidus. Nilus autem (#117 a#) dicitur a limo, quasi limum trahens. Est enim fluvius turbidus, multum de limo secum ferens, propter quam causam etiam Geon, Gen. II., dicitur, a Ge, quod est terra, quam secum trahit, vel a terra, quam irrigat et foecundat; nec debet scribi Gyon, sed Geon, sicut patet per Isidem 13. Et in correctis textibus Bibliae nonnumquam in sacra pagina nominatur flumen Aegypti, pro eo, quod similiter illam terram utilem reddit, vel quia in Aegypto finitur et a mari absorbetur. Dicitur etiam fluvius paradisi, quia ipsum irrigat et de ipso emanat. Et Jos. 13. et Jerem. 2. dicitur fluvius turbidus. Sic ergo nomina omnia illa sumta sunt ab effectibus vel ab eventibus, vel a principio aut a fine fluminis.
Origo sacri fluminis Nili adeo philosophis occulta erat, ut eum nominarent Astopon i. e. de tenebris fluens, et dum conarentur aliquid de ejus conscribere origine, ad fabulas se converterunt, quia locorum inscitia errandi praeparat causam. Unde[TR83] Dionysius dicit: Nili fontes locaque, ex quibus fluit, nullus ad hoc tempus scriptor neque vidit neque audivit ab aliis, qui se asserunt adspexisse, ex quo res ad opiniones et conjecturas pervenit. Aegyptii sacerdotes Nilum ex Oceano profluere dicunt, nihil certi dicentes. Troglodytae, qui loca eminentiora incolunt, dicunt, congregationes fontium apud se in lacum fieri, ex quo credunt Nilum esse. Sed nihil iterum affirmant. Ideo plures putant eum de coelo fluere, quod etiam gentiles scripserunt, inserentes fabulas Osiridis. Memphitici philosophi dixerunt, eum oriri ex opposita nobis zona, ubi est aestus, quando apud nos est hiems, et hac re nulli ad fontes Nili accessum patere, et quia per loca decurrit solis adusta ardoribus, dulcoratur ita, quod caeteras mundi aquas dulcedine superat. Vetustissimi interim poëtae dicunt, Nilum esse Oceani et Terrae filium, quod tantum est, quod Nilus ortum habet ex oceano, quo terrae immisso rursus e terra nascitur; sed hoc est commune omnibus fluminibus et terrae fontibus. Haec origo notatur Genes. 11., ubi dicitur: fluvius egrediebatur scilicet de abysso, id est matrice omnium aquarum. Antiqui poëtae dicunt, ut refert Diodorus antiq. historiar. c. 2., quod eo tempore, quo Osiris Aethiopibus leges edidit, circa Siricanis sit Nilus exortus et mox defluens maximam Aegypti partem inundavit, demergens praesertim eam partem, cui Prometheus praeerat, et damnificavit. Prometheus autem contra Nilum Herculem invocans, qui e vestigio contra torrentem se opponens aquarum compressit impetum et Promethei partem redemit. Alii dicunt, ut Solinus, quod originem habet a monte inferioris Mauritaniae, quae propinquat oceano protinusque lacus fit, quem Nilidem dicunt, sed hoc lacu effusus arenis absorbetur et cuniculis coecis absconditur. Deinde in Caesareae lacu ampliori prorumpit et iterum ab arenis receptus absconditur, quasi dedignetur excurrere hiatu terrae, nec apparet, antequam excursis XX diaetis itineribus per deserta atque inaccessa loca erumpit in terras iterum et ex eo fonte prosilit, quem Nigrum vocavere, exinde autem palam procedens totam Aegyptum et Aethiopiam transfluit usque in mare mediterraneum. Alii dicunt, eum ex fonte quodam prodire, qui apud Hesperos Aethiopas existit, qui Pyrus ab incolis appellatur. Alii asserunt, eum in littore maris rubri emergere, in loco appellato Massilone et inde per mirabiles et longos circuitus Aegypti aequora subintrare. Alii dicunt, in Oriente esse insulam quandam, quam Phile nominant, asperam et undique praeruptam, quae duobus amnibus ibi coëuntibus tingitur, quorum effluxus in Nilum mutatur. Ab hac ergo insula Nilus magnus magis quam violentus egressus per arduas excisasque pluribus locis rupes insurgit et vires suas concitat; frangitur enim occurrentibus saxis et per angusta eluctatus ubicunque vincit ac vincit, fluctuat et illis exercitatus aquis, quas sine tumultu leni alveo duxerat, violentus prosilit sibi dissimilis, quippe ad illud usque lutosus et turbidus fluit, at ubi in scopulos cautium verberavit, spumat illicque non ex natura sua, sed ex injuria loci clarior est, tandem vero obstantiam eluctatus in vastam altitudinem subito destitutus cadit cum ingenti circumjacentium strepitu regionum, propter cujus fremitum gens in eis regionibus habitans emigravit et sedes suas ad remotiora loca posuit. Denique jam manifestus novarum virium Nilus (#b#) alto ac profundo alveo fertur objectu montium pressus et demum circa Memphim liber ac per campestria vagus in flumina plana scinditur et totam amplectitur Aegyptum. Alii, ut Ptolemaeus in effigie orbis, dicunt, in Oriente esse quosdam altissimos montes, quos nuncupant[TR84] montes lunae, a quibus per resolutionem nivium profluens aqua paludem ingentem facit ex qua Nilum decurrere dicit. Moyses autem legislator et Chronicae sacrae scriptor de Geon, id est, Nilum de paradiso egredi (dicit) Genesis II. Hunc paradisum, ut praefatus Moyses describit, a principio dominus plantaverat in Oriente, in loco celsiori totius mundi, interjecto oceano et montibus oppositis a regionibus quas incolunt homines, in loco ubique secreto et remotissimo, ut nulli carni peccatrici pateat aditus, qui et multam habet salubritatem amoenitatemque ac jucunditatem: salubritatem inquam, quia temperie gaudet, quia nec frigus nec aestum habet et quidquid ibi vivit mori non potest, sicut Henoch et Elias ibi vivere referuntur. Amoenitatem vero, quia universae pulchritudinis promtuarium, ubi nec arbores sive folia aut flores umquam marcescunt. Jucunditatem denique, quia omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave est ibi, ut sacrae tradunt litterae. Serenitatem insuper omnimodam habet, quia locus, ut Beda scribit, altissimus est, cujus altitudo usque ad lunarem circulum pertingit. De medio autem ejus fons egreditur, qui totum irrigat nemus, exitque aqua locum et de altissimis illis locis deorsum cadit et maximum lacum facit inferius, in suo autem casu tantum facit strepitum et fragorem, quod omnes incolae juxta surdi sunt, ex immoderato sonitu ruentis aquae. Ex illo lacu, velut ex uno fonte, procedunt illa quatuor ingentia flumina, quorum primum appellatur Phison, qui et Ganges; qui universam circuit Indiam, secum trahens arenas aureas et interpretantur caterva, eo, quod X flumina recipiat. Secundus Geon, qui et Nilus, totius orbis fluvius maximus, de quo patet in continuo. Tertius Tigris, qui et Dilach dicitur, quod sonat acutus, eo, quod velocissimus sit. Quartus Euphrates qui frugifer sonat, quia, sicut Nilus, uberrimam terram, quam irrigat, reddit. Duo ultima flumina, Tigris et Euphrates, mille et quingentis stadiis ab invicem distant, delatique per Medorum regiones descendunt in Mesopotamiam, circumdantes eam, cui et nomen praebent, et inde per Babyloniam fluentes in mare rubrum deferuntur.
Haec sane quatuor flumina ab eodem paradisi fonte emanant et separantur et iterum eorum quaedam inter se commiscentur, iterumque separantur, saepe etiam absorbentur et locis rursum in pluribus emergunt. Et inde est, quod de eorum ortu varia leguntur. Certissimum tamen est, omnia de paradiso effluere. Ascensus autem ad locum emanationis eorum primarium est impossibilis; hoc patet duplici historia. Prima habetur in parte prima Vitarum Patrum fol. 115. de Sancto Machario Romano, qui conabatur adire paradisum et per mirabilia et nimis horribilia loca venit ultra hominum habitationes prope paradisum, sed non fuit permissus accedere, sicut nec illi quinque monachi, qui per flumen Euphratem in finem terrae conabantur venire, sed ultra cellam Macharii non poterant procedere. Secunda historia est vulgaris. Dicunt enim, quod quidam Aegypti rex, audiens, Nilum e paradiso profluere, conatus est ejus primariam originem quaerere. Misit autem multos viros fortes et prudentes cum expensis copiosis et cum litteris promotoriis ad reges, per quorum regna erant transituri. Cum ergo multa regna percurrissent ad littora Nili, cumque aliquotiens perdidissent et reinvenissent, ultimo perducti sunt in regionem, in qua immensam repererunt paludem, repletam paludalibus virgultis et magnis (#118a #) arundinibus condensatis, et de illa palude arundinosa prodibat fluvius, cujus caput quaerebant, nec poterant incolae dicere, quid post illas paludes esset, tum quia erant paludes latissimae per multa terrarum spatia protensae, tum etiam, quia nulla navis videbatur posse arundinetum et herbas in palude crescentes penetrare. Nuntii autem illi, quod suum erat facere cupientes, fabricare fecerunt acutas naviculas in prora, sicut barcae Venetianae, sed multo longiores, et paratis naviculis arundinetum paludis ingressi sunt et multis diebus cum maximis difficultatibus penetratis arundinibus venerunt in locum profundissimum et magnum, quo transito ad duas rupes grandes venerunt, ex quibus vis ingens fluminis emanabat et lacum ac paludem faciebat. Ab hoc loco ulterius procedere non poterant propter altitudinem montium, quos transire impossibile videbant et ita ad propria reversi, non alia experti, quam illa. Dicitur etiam de vita Philosophorum, quod Plato spretis omnibus amicis et divitiis, quibus abundabat, Nili inexplicabiles ripas peragravit.
Origo ergo ejus est in paradiso, inaccessibili quidem loco, sed non inhabitabili, quia, licet locus in Oriente sit, non tamen est inter duos tropicos, quia talis locus secundum Aristotelem 2. Metaphys. est inhabitabilis propter nimiam caliditatem, cum ibi sol in anno bis transeat; sed creditur esse extra tropicos versus Orientem aestivalem vel hiemalem, vel forte est inter duos tropicos sub aequinoctiali circulo, ubi dicunt de sphaera materiali praedicantes esse regionem temperatissimam. Ab hac defluens Nilus progreditur per ignotas et incognitas nobis terras et per inhabitabiles, imo intransmeabiles regiones, ut hospes a remotissimis locis veniens, lacum ingentem facit et demum ex lacu rapido sese procipiens impetu insulas grandes facit et regionem cinamiferam pertransiens variis incitatus irritamentis montium coarctatur rupibus, ex quo torrentior factus ad eum Aethiopicum locum deveniens, qui Cattaduppa vocatur, tam violenter inter obvios scopulos suo impellitur impetu, ut vasto aquarum se frangentium rumore incolarum aures in surditatem usque laedat, adhuc autem atrox spumansque amplo gurgite usque ad Elephantilem regionem devolvitur, hinc deposita violentia lenis, placidus ac navigabilis efficitur et primo circa Cercasorum oppidum incipit esse triplex, cujus pars una ad Delta in Chayrum et Meliam declinans iterum separatur, et sic divisus atque vagus aliis etiam alveis varie separatis in septem postremo totus divisus partibus omnem Aegyptum irrigat sole in cancro existente annuo incremento, sicque totam Aegyptum amplexus haud dubium Dei ordinatione arenoso et sitienti solo aquam et terram inducit, nam hoc duplex malum, quod comminatur Deus Judaeis non servantibus praecepta Dei Levit. 26. dicens: Dabo coelum desuper ferreum et terram aeneam etc., adest Aegypto non ex plaga, sed ex natura et a principio, habet enim coelum ferreum, quia, sicut de ferro nullus stillat liquor, sic de coelo supra nullus descendit humor, vel valde tenuis, quia teste Platone in Aegypto numquam pluit nec ningit. Et Augustinus in epistola de Pastoribus dicit: Possum obtinere, mundi meridiem esse partes Aegypti, et illas exustas sole regiones, ibi pluvia non apparet, quasi ipsa est meridies ubi floret medius dies. Dicit autem Vincentius in Spec. Nat. L. V. cap. 47.: Quod si in Aegypto pluere contingeret, infinita multitudo murum cresceret. Habet et terram aeneam, quia, sicut aes durissimum est et prae duritia sonorosum est et porosum, sic terra Aegypti durissima, aridissima per omnia, sicut desertum est, cujus lapides prae duritia sicut aes sonant et adeo porosa arena sicca, quod nullam continere potest aquam ex se ipsa. Huic duplici malo subvenit Deus per Nili inductionem: affatim enim praebet Nilus usui, non solum ejus regionis incolis sed extremis quoque, ad quos salliti [?] deferunt, utilitate commodisque caeteros orbis fluvios excellit. Incrementum ejus a solstitio aestivo incipiens usque ad aequinoctium, semperque novum limum secum vehens rigans cultas et incultas regiones quantopere velint agricolae, aqua enim leniter fluente facile cum parvis aggeribus arcent inducuntque pro commodo terrae. Tantam vero fertilitatem infert et agri colendi facilitatem, ut cum seminaverint aut oves introducant in campos ad conculcanda jacta semina, aut aratro levi terram subducant, neque nisi quatuor aut quinque expletis mensibus ad messem redeunt et brevi tempore uberrimos fructus absque ulla pensa aut damno reportant. Alibi agricultura magno labore ac sumtu exercetur, soli Aegyptii minima impensa, labore tenui, fruges fertiles inferunt. Vineae quoque, eodem rigatae modo, vino abundant, terra inculta pecori ad pastum relicta adeo exuberat herbis, ut oves bis in anno pariant, bisque praebeant lanam. Est Aegyptus plana et campestris, suntque urbes, vici et mappalia aggeribus munita, quae inundationes devitant, tamquam cyclades apparent aspicientibus. Haec autem et multa alia bona affert fluvius haud dubium a benedicto loco suae originis.
(#b#) Nilus, ut saepe dictum est, emanans primo ex abysso erupit in medio paradisi, ex ingenti et profundissima fovea, sicut suo modo Blavius fluviolus ex fovea valde profunda erumpit. Et illa fovea dicitur caput Nili, ad quod nulli patet aditus propter flammeum gladium et regionis altitudinem, de quo Lucanus in in X. dicit: Arcanum natura caput non prodidit ulli. Si enim caput hoc aliquando inventum fuisset, statim humana fatuitas illud alicui Nympharum consecrasset, sicut accidit de caeteris originibus fontium et fluminum. Dum ergo Nilus erumpit e terra, clarissimas profert aquas et per medium voluptatis locum transcurrens nobilitate terrae allectus ipsam rapit avare ad se ei se involvens et terrae formam induens claritatem originalem operit colore cinereo, malens potius locis, per quae transit, deformis prodesse, quam clarus obesse, sicque pretiosissimo spolio rapto repente onustus terra de alto ruit, medicinam terrarum sterilium secum ferens. Tantum enim de terra paradisi secum affert, ut inspissatus omni claritate careat et non aliter quam palus fimi appareat, in quo faeces fimi virgulatim undique actu protendantur. Ideo nominatur fluvius ille in sacra pagina fluvius turbidus Aegypti, Josuae 13. et Jerem. 11. Quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Sic sacer fluvius turbulentus et lutulentus crassus Aegyptum de se arenosam, adustam et inutilem ingreditur, omnem in siccis et hiantibus locis faecem relinquit et quidquid pingue secum attulerit, arentibus locis alluit juvatque agros in duobus contra duo mala praedicta. Primo enim inundat contra hoc, quia habet coelum ferreum, nullum profundens humorem. Secundo oblimat et macram terram impinguat, quasi fimo sano obducens, contra hoc, quia terra illa de se videtur aenea, quam emollit, impinguat et fluidas arenas solidat et conglutinat porositatem ejus oblimando. Itaque, quidquid Nilus non adierit, sterile et squalidum jacet. Mira itaque hujus natura, quia cum mare et caeteri amnes abluant terras et eviscerent, Nilus nihil exscidit et abradit, sed e contra vires adjicit, cum illico limat et ungit aridas arenas, in tantumque solum illum inspissat et consolidat, quod Philosophi dicunt, quod terrae motus numquam percussit Aegyptum, nec movere potest causa jam dicta. In plagis tamen Moysis, dicit Eusebius, Aegyptum terrae motu concussam, ita ut templa et domus corruerent. L. IX. c. 4.