Part 12
Vicesima die, in nocte praecedenti, nave soluta a portu Nili Cairino recessimus, ventum autem contrarium habuimus ita, quod quatuor nautae nostri Mauri remis navem trahere necesse erat. Porro multae naves aromaticis speciebus nos sequebantur et multae praeibant et aequo diffortunio sicut et nos contra ventum conabantur, sed tarda erat navigatio nostra et taediosa, navium vero de mari ascendentium contra aquam erat e contrario velocissimus cursus et quasi volabant ductu velorum (#b#) pariter et equorum. Nam sicut per Rhenum sursum trahunt naves a Colonia equis, sic de mari Alexandrino per Nilum sursum trahuntur in Babyloniam. Porro ab utraque parte fluminis delectabilem et fertilem habuimus terram cum multis villulis. Sunt autem domus villularum omnes sicut clibani testudinati luto Nili, quod tenax est et aptum ad aedificia rusticorum. Aestimabam primo, quod omnes domus essent parvae moscheae, quia pulchrae opere camerato sunt factae. Juxta villas erant amoenissimi horti, agri, viridaria, pomaria, in quibus canamelli, dactyli et quaeque dulcia crescebant. Verum haec amoenitas non erat undique, sed solum in locis, qui Nili aquis irrigari poterant, caetera enim loca irrigua erant arida, arenosa, sterilia, sicut desertum. Lento autem gradu processimus illa tota die, nec extra emissi fuimus, ea autem, quae in Cairo emeramus, manducavimus et de aqua sacri fluminis bibimus, quae tamen erat turbida et tepida, defecerat enim vinum de utribus et cum Sarracenis aquam bibere studuimus; sine timore tamen alicujus infectionis de aqua fluminis bibimus scientes, eam ex paradiso sanissimo profluere. Sic ergo diem illum cum taedio deduximus, quia lente descendimus et somnolentos nautas habuimus, toto enim die dormiebant, ut noctem insomnem ducere possent, more sui jejunii. Cum autem sol occidisset et nos ad quietem poneremus, surrexerunt Sarraceni et Halliu Trutschelmannus, incipientes cantare, ululare, manducare, sicut in turribus moschearum fieri solet, nec nobis aliquam quietem tribuebant, unde ego et aliqui etiam surreximus de cumbis nostris et cum eis vigilavimus, circumspicientes terram et aquam. Eadem nocte vidimus cocodrillos, ingentes bestias de littore se in aquam praecipitantes seque in aqua revolventes, et audivimus eos sub aqua gementes et eructuantes. De his bestiis et aliis Nili monstris venit dicendum in fluminis descriptione. Sarraceni, quia assueti, non curabant nec timebant cocodrillos, sed hippopotamos Nili equos maxime formidabant, qui nocturnis navigationibus infesti sunt navesque evertunt.
Die XXI., quae est XI millium Virginum, illuscente[TR79] aurora cessaverunt Sarraceni a suis clamoribus et quieti ac dormitioni se dederunt omnes, dimittentes navem solum in manu temonistae. Sed cunctis sopore depressis etiam gubernaculi rector obdormivit, reclinatus super temonis clavum, currebatque navis ad sortem deorsum. Steti autem superius ad legendum horas meas et mirabar de navis circumvolutione, quae in aqua passim rotabatur, timebamque ejus impletionem. Post paululum autem, dum minus considerarem, navis cum prora impetuose in littus impegit, adeo, quod omnes dormientes excitavit et omnes perterruit, nullum tamen periculum accidit, quia mollis erat terra, cui incidit navis, sed si fuisset saxosa, comminuta fuisset in petias et nos submersi et a cocodrillis devorati. Interea in locum venimus, ubi Nili fluvius dividitur in duas partes et ita divisus descendunt ambae partes longe a se, quasi per duo milliaria, et tunc iterum conveniunt et fit unus fluvius. Medium autem illud inter duo illa brachia est insula una pretiosissima (#113 a#) et amoenissima, quae Delta dicitur, quia formam Deltae litterae facit; alias autem nominant insulam eam auream propter ejus fertilitatem in frumento, hordeo, oleo et palmis et caeteris, sed et vinum ferret pretiosissimum, si illi maledicti colerent vineas. Sed Dominus hoc potu eos privavit ex demeritis.
Haec insula semper cedit in dotem principali uxori regis Soldani, de qua habet annuum censum ultra LXX millia ducatorum, sicut dicebant nobis Mauri nautae. Hanc insulam et ejus littora fugiunt cocodrilli, quia homines illius insulae illos capiunt et domant. Habent enim tuguria super littus fluminis et latitant in eis; si quando autem cocodrillus in aqua natans ibi appropinquat, mox homo repente de tugurio exsiliens in aquam super cocodrilli corpus saltat eumque ferro frenat et ducit quo vult. Nam miro modo bene natare sciunt Aegyptii et tanta agilitate et facilitate moventur in aquis, sicut pisces, sub aquis etiam ad longum spatium se continent et vadunt; unde incolae habitantes in littoribus Nili natant ad nundinas sursum in Cairum et ad alia loca ubi volunt, et dum in civitatem venerint, accommodant sibi ab aliquo noto vestem et emtis mercibus in naves reponunt et rursum aquis insiliunt, renatantes ad loca sua et multis horis citius terminum attingunt quam naves. Tota praefata insula, homines et terra, reginae servit supremae, quae etiam eam inhabitat, si Soldano placet: siquidem ipse rex quatuor habet uxores, quamvis XII legitimas habere possit et concubinas ad placitum, et una eorum suprema in hoc loco communiter habitat, aliae vero in aliis locis, non enim vel raro habent duas uxores in uno domo propter litigia vitanda, sed per loca diversa habent et nunc cum illa, nunc cum alia degit vir. Vidimus in illa insula habitationem reginae solemnem, quasi castrum, delectationem magnam habuimus in aspectu illius pulcherrimae regionis et ab utraque parte voluptuosa loca habuimus, quasi navigaremus per medium paradisi. Circa meridiem applicuimus ad oppidum quoddam super littus Nili, Phua dictum, quod nomen aestimo huic oppido datum a Judaeis illo tempore, dum Pharao eos tribularet, in memoriam perpetuam obstetricum, quae necare nolebant infantes, sed eos servabant, quarum una dicebatur Phua, sicut hoc oppidum, ut habetur Exodi 1. Et propter hanc pietatem aedificavit illis domos manibus filiorum Israel, quieti etiam hoc oppidum aedificaverunt; cui et nomen obstetricis dederunt. Et ingressi civitatem ab Aegyptiis illis emimus victui necessaria, panes, gallinas, ova et fructus; cuncta autem, quae emimus, reportavimus et in littore ad civitatis murum ignem fecimus, comparatis caro foro sarmentis, plus enim pro eis dedimus, quam pro panibus. Coximus ergo ibi carnes assas et lixas, cum autem coquus pullos occideret solvens cultello venam colli, et sanguis erumperet, stabant Sarraceni et in coquum fremebant et accurrentes juvenes conabantur nobis pullos incisos eripere et in flumen projicere et fecissent, nisi nautae nostri obstitissent, et habuimus multa litigia pro ereptione pullorum occisorum, aestimabant enim esse immunditiam et peccatum, sic (#b#) pullum comedere vel quamcumque bestiam, antequam totus sanguis usque ad guttam sit effusus. Ideo ipsi totam gulam pulli incidunt et pullum incisum manibus premunt, ne cum aliquo sanguine coquatur, nam manducationem sanguinis vel carnis cum sanguine abominantur sicut Judaei, servantes ritum praeceptum Genes. IX. et Levit. XVII. Passim manducant quodcumque, sed prius mundificatum, unde pullum, quem mundificare volunt, per sex dies capiunt et in caveam mundam includunt vel in aliquo loco corticula ligatum tenent et pura grana et aquam mundam ei tribuunt et ita mundificatum et a sanguine separatum coquunt. Sunt enim, ut saepe dixi, mundissimi in cibo et potu et vestimentis et creberrimis baptismatibus utuntur ad mundanda corpora. Sic ergo coximus carnes et comedimus. De civitate autem omnis paene populus, maxime juvenes, ad nos exierunt ad videndum hospites, sicut etiam nos facimus in adventu Zigarorum ad partes nostras. Inter accurrentes[TR80] venit unus masculus Maurus et portavit manu cocodrillulum, quem ceperat, duarum palmarum longitudinem habentem, quem curiosius aspeximus et mirabamur, quod tam parva bestia in tam ingentem draconem proficit. De hoc dicetur infra. Alius juvenis portavit origem unum, Aegyptium glirem, in quantitate catti dimidii anni, hunc quidam peregrinus emit, sed non diu vivus mansit. De hac bestia fit mentio Esajae 51.
Mansimus autem in portu illo die illo toto et in sacro flumine balneati sumus, non tantum pro necessitate, quantum pro devotione, ut ablueremur sacris paradisi undis, non tamen aquis in profundo nos commisimus, timentes belluas in eis viventes. De hoc lavacro et balneo, si gloriari voluero, non ero insipiens, cum legamus, sanctum antistitem Epiphanium sola inspectione illius sacri fluminis gavisum, unde dicit in epistola ad Johannem, Jerosolymitanum episcopum: Ego vidi aquas Geon, aquas his carneis oculis aspexi etc. Hanc epistolam transtulit Jeronymus ex Graeco in Latinum.
Porro post occasum solis reingressi sumus navem et ea soluta recessimus, cum gaudio autem navigavimus, quia Sarraceni, qui tota die dormierant, jam vigilabant, cantabant et manducabant. Mirum autem et pulchrum est videre noctibus in regiones habitabiles, quia ubique in turribus moschearum ardent lumina et videntur noctibus procul propter ignem. Circa medium autem noctis venimus non longe ab oppido Roseti et supra ipsum oppidum littus petivimus, ibique navem palo alligantes stabilivimus usque ad mane, non enim in portum civitatis ausi fuimus intrare, ne de muris a custodibus molestaremur. Navi stabilita audivimus per circuitum navis cocodrillos ingentes, in aqua contra navem frementes, sed nullam in navi molestiam passi sumus, si autem aliquis in aquam intrasset, in mille frusta discerptus fuisset; quidquid autem eis projicitur, devorant. Erat nobiscum in navi Sarracenus quidam, qui Cairi ad nos intraverat, qui tantae disciplinae vir fuit et, si fas est dicere, tantae devotionis, quantae nullus religiosus apparere potest in Christianitate, videbaturque ex facie ejus splendere maturitas. Libenter locutus sibi fuissem, si linguam scivissem, ego tamen numquam usque Alexandriam vidi eum loqui; credo, eum fuisse unum de illis, quos nominant Czamutlar, qui perpetuum tenent silentium. Quidam in illo loco, et major pars dormierunt, ego vero inter frementes cocodrillos quiescere non valui, sed sedi in aquam respiciens, ammirans bestiarum magnarum motum et gemitum et non minus errores ammiratus sum antiquorum, qui templa his bestiis dedicarunt et immortales honores, unde etiam quaedam civitas Cocodrilla dicta fuit, quam suspicabar fore Rosetum, propter multitudinem cocodrillorum. Mirandum profecto, cur lege, ut pro diis colantur, fuerit sancitum? sed dicebant, toti patriae salutem afferre et Arabiae Lybiaeque latrones prohibere fluminis transitu. Hanc rationem assignat Eusebius de Evangelica praepar. L. 11. c. 1. dicens: Arabes in Aegyptum natarent, nisi cocodrillos timerent, et ideo pro hac salute Aegyptii adorant eos ut deos protectorios. Aliam assignant rationem, dicentes: Minoem, Aegypti regem, fugisse insequentes se canes et a cocodrillo susceptum in continentemque delatum. Ut ergo gratiam animali refunderet, civitatem loco proximam Cocodrillam nominavit (#114 a#) mandavitque accolis, ut pro deo coleretur bestia et agrum eum devovit bestiae, ac pyramidem in sepulchrum sibi ibi ingentem et admirandam erexit et labyrinthum et ita horribilem bestiae cultum instituit. De his dicendum venit in sequentibus, fol. 120.
Rosetum.
Vicesima secunda die aurora illucescente solvimus navem et in portum Roseti navigavimus ibique facto ponte de navi ad littus res nostras eportare volebamus, sed nautae nostri nolebant quidquam nobis dimittere, nisi prius essent soluti, cumque diceremus, quod Tanguardinus Trutschelmannus Cairinus haberet eorum pecuniam, deriserunt nos dicentes, se conductos ab eo ad nostram solutionem et quod nihil eis tradidisset. Post multas ergo rixas, quas cum eis habuimus et inter nos, iterato naulum solvimus cum parva patientia, quidam enim erant duri, quos vix induximus, ut darent suam portionem; consilium eorum fuisset, ut cum illis rediissemus navigio Cairum et illum nequam Tanguardinum accusassemus apud Soldanum de injustitia, sed consilium hoc videbatur majori parti peregrinorum non utile, imo periculosum nostrae vitae, ideo melius judicavimus pecunia vexationes illas redimere. Et ita solutis nautis et aportatis rebus nostris ad littus ductores nostros licentiavimus, qui cum nave ad propria reversi sunt.
Sedimus ergo ad murum civitatis ante portam, quae nondum aperta fuerat, quia adhuc mane erat et tempus quietis Sarracenorum, et deliberavimus cum Halliu, quod quam statim porta aperiretur, intrarent aliqui cum eo et camelos aut asinos conducerent, quibus nos et res nostrae in Alexandriam veheremur, non enim poteramus ulterius per rivum descendere, quia ab hac civitate non est navigabile brachium hoc Nili, quod possit per eum in mare descensus fieri, et de navigabili alveo exiveramus illa nocte, ut ad illam civitatem veniremus, quia in ea copia bestiarum camelorum et asinorum semper invenitur, quibus ducuntur alieni Christiani ad Alexandriam, cavent enim omnibus modis, ne ducant Christianos per alveum navigabilem usque ad ostium, ubi mari influit et hoc ideo, quia credunt nos exploratores terrae. Ne ergo fluminis via de mari fiat nobis nota, ad duo vel tria milliaria supra ostia Nili deponunt eos, siquidem VII ostiis Nilus mari illabitur, sed non omnes alvei sunt navigabiles, ut patebit. Halliu ergo cum quibusdam peregrinis ingressus civitatem pro camelis et asinis conducendis, sed non unum camelum nec asinum nec equum invenerunt in tota civitate, cunctae enim bestiae ad onera portanda aptae erant in ostio Nili Heracleotico, a quo portabant merces Indianas Alexandriam a mercatoribus Cairinis conductae, nec in triduo erant reversurae. Cum autem audivissemus absentiam bestiarum et quod tribus diebus essemus ibi mansuri, multum turbati sumus et sedimus tristes conferentes.
Porro alveus navigabilis, per quem Nilus per ostium Heracleoticum (#b#) mare intrat, non erat longe a nobis, sed per unam insillam interjacentem distabat et summitates velorum videre poteramus navium continue descendentium et ascendentium et optavimus quidem nos in una illarum navium esse, sed non erat nobis spes; cum ingenti autem taedio ibi sedimus et vidimus naves etiam de portu Roseti sursum duci in alveum navigabilem et descendere ad mare. Advocavimus ergo Halliu malum hominem ductorem nostrum et interrogavimus, an possibile esset nos navigio duci per Nilum ad mare? qui dixit, possibile quidem est, sed non consuetum, ideo non attentetis, sed per triduum habetote patientiam in loco illo. Cum amaro ergo animo per locum spatiavimus et inter homines, qui egressi fuerant de civitate ad nos videndum, deambulavimus anhelantes ad recessum. Quidam autem Sarracenus de civitate egressus adjunxit se nobis et colloquium nobiscum habuit Italica lingua, quam novit. Inter colloquia diximus sibi, quomodo triduana ista exspectatio esset nobis intolerabilis et si posset nobis navem conducere pro bono, imo abundanti pretio, faceret nobis rem gratissimam. Concurrit ergo Sarracenus ille et statim nauclerum adduxit et conventionem inter eum et nos fecit. Stabat autem Halliu ille falsus et contendebat cum Sarraceno illo, forte dicens ei, quod sibi de peregrinis suae providentiae commissis, nihil vero aliud nobis dicebat, nisi si aliquod periculum nobis accideret, quod eum inculpare non possemus nec vellet particeps esse periculorum nostrorum. Res ergo nostras rursum reportavimus[TR81] in navem conductam et ad recessum nos disposuimus. Cum ergo jam navis solvenda esset a portu, venerunt quidam viri de civitate et arrestaverunt navem et nauclerum impediverunt, nescio propter quam actionem; perterriti autem fuimus aestimantes, quod propter nos factum esset, sed non fuit. Itaque iterum res nostras ad littus reportavimus cum labore, quia satis gravem supellectilem habuimus. Post paululum venit alius nauclerus petens nos, ut ingrederemur naviculam suam et quo vellemus vellet nos ducere pro competenti pretio. Statim autem etiam Halliu dissuadente conventionem fecimus et res nostras in navem portavimus: erat navis satis parva pro tantis rebus et tot hominibus, sed majorem pauper ille nauclerus non habuit. Cum autem cuncta intulissemus et nos ingressi fuissemus, sedimus compressi et nimis arctati, libentius tamen sustinuimus istam angustiam, quam triduanum taedium, habuimus autem navigare contra aquam quasi ad unum milliare teutonicum. Nauclerus ergo et sui servi Mauri ligato longo fune ad proram naviculae navem de portu Roseti sursum trahebant cum maximo labore et post multas horas venimus ad caput, ubi ille rivus Rosetinus dividitur et exit ab alveo navigabili. Laetati ergo sumus putantes, nos celeriorem descensum habere quam ascensum, sed aliter evenit; nam cum navem in verum alveum duxissent, reperimus in eo (#115 a#) ventum contrarium a mari sursum adscendentem, qui aquas fluminis decurrentes impetu magno retrusit ita, quod videbantur sursum currere, nec fluxum earum naturalem poteramus videre. Sicut ergo nautae nostri per alium alveum navem laboriose sursum traxerant, ita per illum deorsum majori labore contra ventum trahebant et ibant in luto denso usque super genua et usque ad nates, aliquando incidebant usque ad umbilicum et nonnumquam coacti profunditate in ipso luto nataverunt. Sic ergo tarda et taediosissima erat nostra navigatio et nimis laboriosa. Magnam profecto compassionem habuimus cum istis miserrimis Mauris, quamvis nos ipsi in passione sedevimus,[TR82] ita enim coangustati fuimus, quod nullus poterat se de loco, in quo sedebat, movere, nec crura pro opportunitate extendere. Interea quidam Sarracenus per arundinetum et densum lutum cum lancea ad littus venit et hasta vibrata trahentibus navem se opposuit postulans et exigens thelonium, de persona madinum ex parte domini Soldani, de quo mirabantur nautae nostri, quia numquam ibi viderant hominem petentem aliquid. Halliu autem, infidelis ille nequam, voluit quod solveremus, nec curasset, quod non unum obelum habuissemus. Dedimus ergo madinos singulos, et progressi sumus tardissime serpentes. Post unam horam perspeximus super littus stare multum populum et tentoria ac tabernacula fixa vidimus et statim intelleximus, agmen Arabum ibi consistere, sicut saepe prius videramus per Arabiam, Palaestinam et Judaeam. Turbati autem sumus scientes, quod sine vexatione eorum transire non possemus, sed et nostri naucleri eos timebant et forte plus quam nos. Cumque ad eos venissemus accurrerunt de tentoriis cum lanceis et armis supra marginem et funem nostrae navis detraxerunt magna violentia de manibus servorum nostrorum et traxerunt nos ad se, ita, quod prora erat littori infixa, alvei enim parietes erant ibi satis alti, quo tamen non obstante Arabum juvenes deorsum se submiserunt, cadentes super nos in naviculam, incipientes scrutari sacculos et sportas, ut tollerent spolia. Quod dum fieret, clamavimus ad seniores Arabes superius stantes, cur nobis violentiam inferre permitterent, cum tamen parati essemus pro voto eorum satisfacere. Quo audito evocaverunt juvenes multis clamoribus, sed eos non adverterunt, trahentes saccos et sportas nobis renitentibus. Accepto autem animo, cum desistere noluissent, consurreximus contra eos et cum violentia eos de navi ejecimus, quod tamen nullatenus facere ausi fuissemus, si non intellexissemus, seniorum voluntatem ad hoc accedere; ejecti autem lutum contra nos jactabant et terram, quia lapides ibi non erant et vix compesciti fuerunt per seniores, ut nos in pace dimitterent, omnis enim juventus accurrerat et etiam foeminae clamantes adversus nos, sed et ipsi (#b#) seniores inter se contendebant, quia quidam volebant nos absolute spoliare, alii eis contradicebant. Sedato ergo tumultu dedimus eis unum ducatum, mulieribus autem et parvulis dedimus paximatios, et hoc facto libere nos abire fecerunt. Mirabamur autem, quod etiam in Aegypto, prope regiam urbem, ille populus Arabum violentias exerceret. De illis Arabibus, si legere placet, vide fol. 27. Cum magna ergo difficultate, invalescente magis ac magis vento, processimus. Porro ipsi nautae acceptis de nave suis amphoris implebant aqua, dicentes, nos statim in aquam amaricatam venturos, per commixtionem aquae maris. Hoc audito hausimus et nos aquam pro poculo nostro, nam aquilonis flatibus aqua maris per ostia Nili injecta inficit aquas easque amaras reddit per longum spatium sursum in Aegyptum.