# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

## Part 11

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-ca6db54f/index.md

Secundo vinum prohibuit propter stultam promissionem. Scribit enim in Alcorano, sibi et omnibus a vino abstinentibus multa promissa in alia vita. Asserit enim quod ultima eorum beatitudo consistat in comedendo et bibendo, luxuriando, dominando etc., quae omnia promittuntur abstinentibus a vino.

Tertio ex praesumtione et superbia haec lex edita est. Audivit enim, quod lex Nazarenorum vini inhibitionem habuit; ideo omnes suos Nazaraeos esse voluit. De lege Nazaraeorum habetur Num. VI. Insuper sacerdotibus in templo ministrantibus vinum interdictum fuit, Levit. X. Se ergo non minus familiarem Deo aestimavit eis, ideo legem illam omnibus statuit. Ex suberbia etiam, quia semper singularis esse voluit, ideo singularia (#109 a#) praecepit, nam Judaeis vini usus non fuit prohibetur, nec Christianis; ideo pro differentia ab utrisque hoc praeceptum dedit.

Quarto ex quadam tristitia vinum interdixit et prima causa prohibitionis in ordine: dicunt enim, quod Machometus ante legem hanc fuerit homo ebriosissimus et in cultu Bacchi aut Liberi patris assiduus, incipiens autem suos errores seminare assumsit in collegam filium sororis suae sibi dilectissimum et unum famulum cubicularium; illi autem saepe discordabant et littigia quottidiana habebant, nec aliqua arte poterat eos Machometus concordare. Porro omni sero aestuabat Machometus vino et saepe in furia vini surgebat insaniens et cum gladio parietes impetens, putans se aliquem interficere. Quadam autem nocte, temulento Machometo jacente, surrexit servus et accepto gladio Machometi eum in filium sororis mersit et occidit ignorante Machometo; mane facto, cum mortuum illum in lectu vidisset, perterritus interrogat, quis hoc fecerit? Respondit, vosque, inquit, fecistis vino inebriatus. Cui contristatus Machometus dixit: ego non feci, quia dilectissimus mihi fuit, sed vinum fecit, quod ab hac hora usque in sempiternum non bibam et ita ulterius a vino abstinuit suisque etiam ejus potum interdixit, ne homicidia talia amplius contingerent. Unde ex tunc vinum auctoritate prophetiae excommunicavit et anthematizat calcatores uvarum et omnes vini collectores, emtores, potatores et ejus in domibus suis conservatores, quos omnes tamquam arma ad homicidia perpetranda accipientes puniri mandavit. Quanti enim interficiantur quottidie in conviviis vini usque ad nauseam audimus et legimus; in vetustissimis etiam Legendis habemus, quod Bacchus, qui primus Thebanis usum vini dedit vitesque primo in Graecia plantavit, habuit filium, nomine Icarum, cui pater potestatem dedit, ut vinum mortalibus praeberet; qui cum rusticis messoribus suis vinum exhibuisset et insueti ultra mensuram sumsissent ebrii facti existimabant, quod sibi venenum esset propinatum, ideo contra Icarum surrexerunt, eumque interfecerunt: ejus canis a cadavere non recessit, tandem autem fame coactus cucurrit in domum et accepto a filia Icari pane ad cadaver rediit, quem mox filia secuta fuit. Quae videns rem gestam prae moerore ad arborem ibi stantem se suspendit.

Hanc ergo legem de non bibendo vinum strictissime servant Sarraceni, sicut Rechabitae ad praeceptum Jonadab patris sui abstinebant a vino, ut habetur Jerem. 35., minusque Dei praecepta curabant, quam sui patris traditionem; sic et illi faciunt. Nonnullis tamen videtur, quod vini usus continuus numquam fuerit in Oriente et quod alias apud eos servaretur ex consuetudine, non enim possunt Orientales vino uti sicut nos, quia patria et regio est calidissima et vina ibi crescentia sunt fortissima, nec est proportio naturae hominis et vini, ut sit suus continuus potus, sed solum pro aliquo tempore et pro quadam solennitate. Et tantum de Sarracenis dictum sufficiat.

Tanti autem in Cairo sunt, quod eorum non est numerus. Praeter hos autem et Mamalucos sunt ibi ultra XXII millia Christianorum Orientalium Graecorum et XV millia Judaeorum et XX millia Maurorum et aliorum. Sarracenorum autem, Arabum et Tartarorum et Aethiopum et Aegyptiorum, Samaritarum et Turcorum et aliarum peregrinarum gentium non est numerus. Plures ibi degunt homines utriusque sexus, qui non habent nec habuerunt umquam domum, nec casulam, nec lectum vel (#b#) etiam locum aliquem proprium ad manendum, quam Venetiis sunt homines in toto simul. Sunt enim intra urbem magnae plateae, in quibus pauperes noctibus sub divo dormiunt, diebus vero sedent et aliquid laborant. Ibi pauperum puerperae in publica pariunt platea, nisi forte aliquae foeminae accurrentes velaminibus contegant.

Sunt praeterea in illa urbe necessario multi coqui communes, quia in domibus homines non coquunt singulariter nec ignes accendunt, sed de pategis coquorum cibos recipiunt. Dicitur autem, quod numerus coquorum communium, habentium coquinas proprias et de arte coquendi se nutrientium,[TR74] ascendat supra XII millia. Sunt autem tres causae, quare in domibus non coquunt. Prima est munditia, nam coqui publici, si lucrari volunt pecunias, oportet quod sint mundi, quia ab immundo nemo emeret et haec munditia servari in domo non posset. Secunda causa propter foeminarum abominationem, nullo enim modo possunt manducare[TR75] a foemina coctos cibos vel contrectatos; ideo nulla mulier ignibus, ubi cibi coquuntur, appropinquare audet, nec est aliqua Orientalis mulier, quae parare sciet offam, aut infantis babbam. Si ergo in domibus fierint cocturae, sine mulieribus coquina non posset esse. Tertia causa est lignorum defectus, quia Orientales regiones illae carent silvis et lignis et ligna ibi libra mensurata venduntur care. Si ergo Cairi in domibus singulis fierent cocturae, sicut apud nos, omnia ligna Orientis non sufficerent pro illa sola civitate.

Insuper absque illis communibus coquis sunt alii coqui minores et pauperes, domibus et coquinis carentes; hi habent ferulam, instrumentum quadratum ferreum ab intus limo obductum, huic carbones imponunt et ollulos apponunt et craticulos, in quibus carnes elixant et assant, sumuntque ferulam ita paratam, super capita portantes, transeunt per vicos et clamore denuntiant, quid coquunt et an habeant carnes, an pisciculos, aut lacticinia. Homines autem in domibus audientes per fenestras respiciunt et si coctura placet emunt. Alieni etiam homines et pauperes paucis contenti in vico conveniunt cum eis et ad aliquem angulum se contrahunt et ibi residentes comedunt. Coquus autem ille scultellulas secum fert et omnia necessaria. De illis coquis sunt in illa urbe multa millia.

Sic multi valde cum utribus cum aqua repletis circumeunt, cyathum habentes in manibus et collo dependentem utrem et si cui bibere placet emungit de utre in cyathum et dat ei potum pro uno cremiunto vel pagadino, quorum 30 vix valent 1 den. Ulmensem. Aliqui[TR76] autem pro Deo ita circumferunt utres et omni petenti se potum dant et nihil postulant, oblatum tamen sponte accipiunt.

Sic multi circumferunt fructus, panes et diversas merces. Et praeter haec vici et valvae et pategae et plateae mercibus sunt undique plenae et in bono foro sunt omnia.

Moneta regionis est nobilis et pretiosa. Aurei sunt Arabici, parvi quidem quantitate, sed magni valore. Argentei usuales sunt et dicuntur madini cum subscriptione Soldani; non tam lati sicut nostri cruciferi, sed meliores sunt et de puro (#110 a#) argento, quorum 25 faciunt ducatum. Sunt et alii minores argentei Achaici, quos nominant asperos, parvissimi in argento, sed parvi qualitate. Sed et moneta Venetiana est ibi nota, non tamen usualis, et si est de lega eam recipiunt; nostros vero aureos et argenteos non cognoscunt nec recipiunt. Est et alia cuprea moneta, quam nominant Fluss, et de hac omnes mercatores et omnes rerum venditores habent sportas grandes plenas ad cambiendum eam pro argentea; nam qui vult emere panem vel caseum aut potum aquae aut aliquid sibi parvum, non necesse est eum (habere) argentum, sed Fluss. Si non habet, dat campsori unum madinum pro Fluss, qui nummos illos cupreos non ad numerum assignat, sed habet libram et petiam plumbi aut ferri, aut lapidem probati ponderis et publici ponit in una parte librae et commensurat ei Fluss. Sic quilibet aureus et argenteus habet pondus suum, ad quod commensuratur moneta illa cuprea. Nummi enim isti cuprei non sunt aequales, sed multum dissimiles in quantitate et superscriptionibus et signis; quando enim aliquis Fluss recipit pro madino, datur sibi quasi bursa plena de Fluss. Verum ipsa argentea pecunia apud eos etiam est falsificata et non omnes madini passim accipiuntur, nec omnes asperi. Sed artem illam habent omnes, quod recipiens argenteum ponit eum in os suum, premitque dentibus mordens et statim percipit, an argentum verum vel falsificatum sit. Omnia ibi mensurantur, panes, fructus, carnes coctae et ipsum brodium et pulmenta ad mensuram dantur, sed et aqua ipsa usualis mensuratur. Utuntur enim multa aqua in domibus, quia diversis et variis baptismatibus utuntur per singulos dies et horas, non autem habent fontes, sed solum aqua Nili utuntur, quae in camelis defertur per vicos in magnis utribus. Unde ultra octo millia cameli nihil aliud faciunt, nisi quod aquas per civitatem in domos deportant, et asini idem facientes, quorum non est numerus.

Sunt etiam multo plures cameli, qui pertinent communitati, et camelariis de communi aerario datur pretium, qui ad hoc tantum sunt ordinati, quod in utribus portant aquam de Nilo in vicos, et ibi per singulos vicos diffunditur et spargitur ad pulverem terrae comprimendum. Tanta est enim hominum et bestiarum deambulatio, quod nemo posset ibi vivere in excitato pulvere, nisi aqua inspissaretur continuis profusionibus.

Anno 1476 grassabatur pestis in illa urbe tribus mensibus; dicunt autem, quod singulis diebus ad minus obierunt XVI millia, ad majus XXIV millia hominum, medius numerus inter istos duos erat quottidianus et ita in tribus mensibus mortui sunt in urbe XXIV centum millia hominum. Dixit nobis Mamalucus, quod in illis tribus mensibus obierunt in civitate et extra de illis, qui fugerunt pestem, quorum erat maximus numerus, millies mille et septem centum millia hominum. Porro cum tanta hominum strages Soldano denunciata fuisset, obstupuit timens urbis desolationem, sed quidam de assistentibus sibi dixit, quod non timeret, quia, si de qualibet moschea solum unus homo moreretur, essent (#b#) LX millia hominum, et sub qualibet moschea sunt multa hominum milia. Est enim in illa urbe, ut supra dixi, quasi innumera hominum multitudo. Dicunt quidam Mamaluci, quod Soldanus in toto suo regno non tot homines habeat, quot sunt Cairi. Audivi a quadam Venetiano, gentilomo magno et experto, qui credit, quod in tota Italia non sint tot homines, sicut Cairi. Mirum profecto est, quomodo tanta communitas regi possit, in qua tam diversi homines de universo mundo sunt de omnibus sectis tam contrariis, quam monstruosis, mirum, quod non se ipsos discerpunt. Taceo de disparatis sectis, ut est nostra, Judaeorum et Tartarorum. Adhuc miraculum est, quomodo ipsi Sarraceni possunt se invicem pati propter sectarum multitudinem in eorum fide. Sunt enim multipliciter divisi, habent tamen quatuor principales sectas et in qualibet sacerdotes eas defendentes.

Prima est illorum, qui dicunt, quod nemo possit salvari, nisi in lege Machometi, et licet hoc probare non possint aliqua ratione vel auctoritate vel exemplo, tamen contradicentibus omnibus modis resistunt et repugnant et habent magnam adhaerentiam.

Secunda secta est illorum, qui dicunt, quod lex nihil est, sed gratia Dei est, qua oportet omnem hominem salvari, qui sine merito, sine operibus, sine legis observatione sufficiens est ad salutem. Sub hac secta sunt Sarracenorum religiosi, quos Sanctos vocant et amicos Dei et Machometi et regni conservatores, ducuntque magnam post se partem vulgi, qui spernentes legem et suis conceptibus obtemperantes hanc sectam nulla ratione vel auctoritate possunt probare, sed miraculis inauditis et prodigiis diabolicis, revelationibus, exstasibus, raptibus maniacis, virtutum durissimis exercitiis, nobis horridis etiam auditu, populum inducunt ad honeste vivendum et castitatem praedicant contra principalem Machometi legem, quae dicit, quod omnes utriusque sexus nubant, quam statim annos pubertatis attigerint. Hos sequuntur quasi omnes mulieres, disciplinam eorum sectantes et minus ad ceremonias Alcorani attendentes. Sunt enim foeminae Sarracenorum verecundissimae et honestissime in vestitu velatae et in omnibus exterioribus adeo pudicae, quod non est comparatio earum ad nostras. Faciunt autem illas actiones, ut Deus det eis gratiam, non ut mereantur.

Tertia secta illorum est, qui dicunt, quod homo solum salvatur per propria opera et quod nec gratia sit necessaria, nec legis observatio, et illi mira operantur in diversis exercitiis, plus quam priores, quia de priori secta sunt multi otiosi et taediosi, illi autem sunt vigiles et laboriosi et habent valde multos sectatores. Istae vero tres sectae sunt omni populo manifestae et plures inter se tam in privato quam in publico dissensiones gerunt. Sed quia aequaliter sunt aestimatae ab omni populo, nulla potest praevalere alteri, sed potentes student eas commodare.

Quarta secta est illorum, qui dicunt, quod unusquisque salvatur in sua lege, sub qua natus est, nec aliquam legem alteri praeferunt, sed omnes leges salutares esse dicunt et pro martyribus colunt omnes occisos pro quacumque lege. Ipsum Anaxagoram philosophum, qui fuit ab Atheniensibus occisus, quia dicebat solem esse lapidem ignitum, et Maccabaeos et Christi martyres venerantur. Illius sectae sunt multi, sed non fit manifeste disputatio de ea, quia derogat legi Machometi, et quia pauciores sunt, succumberent in disputationibus. Elphahallo Calinus noster erat illius sectae, ut patet P. 1. fol. 222. A. In talibus fatuitatibus sunt disputationes eorum et studia, ita, quod illa urbs olim sapientiae nutrix, Memphis, Delta, Heliopolis, est nunc his temporibus errorum inutilium inventrix. In eam enim olim mundi sapientes commigrabant a finibus mundi, ut Memphiticos vates audire possent; ut Pythagoras, de quo loquitur Jeronymus in epistola ad Paulinum, et Plato. Sed et (#111 a#) Abraham et Moyses in Heliopoli prudentiam discentes Deo dilecti facti sunt. Et de multis legitur hic profecisse, ut infra patet fol. 128. Sed nunc praeter, praedictas sectas plures sunt aliae sectae inter eos, in quibus manifeste patet, eorum legem esse fictam et falsam et nisi diaboli nexu essent conglutinati et uniti, non paterentur se invicem, nec possent regi. Haec grandis communitas regitur per Soldanum Cathube, Catalanum, abnegatum Christianum, cui adsunt duo potentissimi Mamaluci, Diodar, quasi pater Soldani et totius regni gubernator, et Amiraldus, princeps exercituum. Hi tres totum agunt et praefectos contratarum urbis ponunt et ad universas provincias Soldani praefectos transmittunt Mamalucos et officiales Trutschelmannos et alios locis praeponunt. Verum tamen dicitur, quod inhabitantes Cairum et Aegyptum sint effoeminati et non bene ad bella dispositi, unde Christiani tempore, quo Jerosolymitanum regnum possederunt, Aegyptios tributarios fecerunt et in confoederationem eos receperunt. Unde anno Domini 1167, regnante in Jerusalem Almarico VI. Latinorum rege in Jerusalem, cum se regi Syriae Damasci confoederasset, descendit rex Jerusalem Almaricus cum exercitu Christianorum in Aegyptum et eversis aliquibus urbibus ante Cairum castra metatus est eamque obsedit et angustavit. Unde Soldanus, ut dicitur, promisit ei aureorum millesies centena millia et in promptu sibi dedit centum millia aureos, ut recederet ab ea. Sic habet dominus Antonius in Chron. P. 11. lit. 17. l. q. §. 3. Et tantum de illa urbe, de qua et supra patuit fol. 103. a. Hujus civitatis amplitudo et gloria moderna faciliter creditur, dum ejus antiquus status in scripturis intuetur, de quo loquitur Diodorus diffuse in libris veterum historiarum.

Recessus difficilis peregrinorum a Cairo et de exactionibus Trutschelmanni[TR77] et fallaciis ac malitiis ejusdem[TR78] viri infidelissimi Mamaluci.

Die XIX, quae erat dominica XXI post festum S. Trinitatis totam paene noctem praecedentem insomnem duxeram cum lumine, scribendo eo, quae ad Evagatorium pertinebant, quia recessus noster instabat. Dum autem sol ortus esset, ad missae officium in cameram dominorum secundae societatis convenimus. Venerunt etiam tres Deae, Venus, Pallas et Juno, duae scilicet uxores Tanguardini cum ancilla, ornatae cultu superbo, sicut superius patet fol. 71. b. Has invite sustinuimus in officio, quia nec ipsae propter devotionem affuerunt, nec nobis ad devotionem profuerunt. Verecundabar multum de praesentia eorum propter quosdam Sarracenos, qui deridebant ritum nostrum propter mulierum ostentationem, quod apud eos profanum judicaretur, nam in ecclesiis illorum mulieres nullo modo cum viris sunt, (#b#) sed seorsim in ecclesia stant in aliqua parte ecclesiae, ubi a viris nec videri possunt et ibi orant et plangunt, derelicto domi omni vano et saeculari ornatu, juxta illud Zachariae IX.: Et plangent familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum.

Derisorium est apud gentiles, quod in ecclesiam procedunt tam viri quam foeminae cum saeculari pompa, et pro certo detestabile admodum. Igitur cum missa esset completa, statim venit Tanguardinus verbis pacificis in dolo et de nostro recessu contulit nobiscum, postulavitque pecunias sibi debitas ratione officii sui, de persona sex ducatos et quatuor ducatos pro littera Soldani ad Alexandrinos et XXXIV pro navi emenda ad navigandum per Nilum in inferiorem Aegyptum. Commendavit autem uxores suos et familiam dicens, omnes promtos fuisse ad nostra obsequia; et hoc faciebat, ut Vale eis daremus. Insuper sex ducatos pro asinis et asinariis habere volebat, quibus ad Nilum veheremur. Collegimus autem pecuniam secundum taxam de unoquoque peregrino tantam, quanta nobis videbatur, etiam ultra debitum et justum petentis eam, ut contentus esset. Accepta pecunia jussit, ut disponeremus nos ad egressum. Aptavimus ergo res nostras imponendas asinis celeriter, jamque transierat meridies et nos stabamus et eductionem praestolabamur, sed Tanguardinus otiose deambulabat per domum et curiam et vultu et moribus indignatum animum contra nos ostendebat se habere et nostrum exspectationem dissimulabat se videre; in quo facto non modicum consternati confusi stetimus et propter viri furorem, quem vultu torvo prodebat, nec ei loqui ausi fuimus, eramus enim in ejus unguibus, nec vi ab eo, nisi dilacerati, aufugere potuimus. Cum autem sol declinaret et tempus transiret, advocavimus procuratorem domus, Mamalucum et causam tardationis et indignationis domini investigavimus. Respondit ille brevi sermone: si dominum benignum cupitis habere et cum pace optatis exire, bursas aperite, pecunias effundite et ultra postulata pretium pro hospitio, Valete pro uxoribus, curtosias vel bibales pro singulis officialibus domus promte et hilariter exhibete. Hoc audito hilaribus quidem vultibus, sed gravibus et tristibus cordibus, multos ducatos exposuimus; quod dum fieret, incepit nos dolosus ille jucundius aspicere et familiam in adjutorium nostrum advocare; multis modis interim, quod cum eo fuimus, mulctavit nos mendaciis et proditionibus. Dixit enim se dedisse nautis 24 ducatos pro navi et naulo, quod non fuit verum, et litteras ad Alexandriam promisit Trutschelmanno dicens, nos esse divites et liberales, ideo deberet sine metu postulare. Igitur peractis omnibus Tanguardinus equum ascendit et cum suis famulis nos per civitatem eduxit, numquam autem tantam difficultatem habuimus penetrando populum, sicut illa vice; graves enim molestias (#112 a#) nobis intulerunt, percussiones, trusiones, inclamationes, derisiones. Inter haec quidam de peregrinis dejectus fuit de asino et adeo male multis plagis percussus, quod forte diebus vitae suae dolorem capitis sentiet et cum hoc omnia quae habuit, retro dereliquit et adjutorio cujusdam Sarraceni in asinum relevatus fuit. Ab his molestiis non poterat Tanguardinus nos protegere, quia, ut saepe dixi, vici civitatis illius sunt pleni populo, et transeuntes in equis, asinis, aut camelis, non possunt in cumulo, nec duo simul ad latera transire, sed unus post alium per primum facto impetu in populum ad dandum locum transeundi. Sicut ergo Tanguardinus praecedens populum fuste caedebat et de via fugabat pro via danda, nec retro attendere poterat, quae erga nos agebantur; caesi enim ab anterioribus sequentes, propter quos caesi fuerant, caedebant.

Cum magno ergo labore et anxietate in Balachum venimus, ubi Nilus decurrit, et multas naves in ejus portu stabant; Mauri autem illi, qui nos ducturi erant, nos videntes de navi exilierunt et omnem nostram suppellectilem navi intulerunt; erat autem navis spatiosa et pulchra, solum pro nobis conducta. Porro Tanguardinus longam collocutionem cum nautis nostris habuit, nec aliud suspicor, nisi quod dixerit eis dolum istum, quod non obstante solutione nostra sibi facta, possent in Roseto iterum a nobis exigere, sicut et factum fuit. Deinde venit ad nos, ducens secum Mamalucum quendam, dictum Halliu, quem saepe prius videramus, hunc constituit suum vicarium super nos usque in Alexandriam. Erat autem ille Halliu vir pallidus et callidus, conditionibus meis penitus disproportionatus; quam cito enim eum aspexi, diffidentiam et displicentiam in eo habui et ipse in me etiam, ut saepe rei probavit eventus. Opera et verba ei displicita non dimisi; nec ipse mihi pepercit. Constituto autem vicario recepit Tanguardinus licentiam a nobis et ad propria reversus est cum suis; nos autem ad proximas coquinas Sarracenorum currimus et cibos emimus et coenam in navi fecimus. Facta est autem obscura nox antequam recederemus a portu. Sedimus ergo in navi cum laetitia pro eo, quod salvis cutibus de illo excoriatore evasimus, licet alleviatis marsupiis.

Recessus.

