Part 9
Boen lapidem posttergavimus et in ascensu clivi vidimus in dextro latere domum vetustam inter scopulos et arbusta, quae in eo loco stat, in quo pastores Joachim, patris beatissimae Mariae Virginis, greges pascebant, (#B#) ad quos ipse Joachim confugit, quando opprobrium sterilitatis sibi fuit publice objectum et munera ejus de altari abjecta in templo, et ibi in tristitia degit, Deum devotis precibus pulsans, ut sibi misereatur et patientiam ei dare dignaretur. Quodam autem die, cum devotius et ardentius oraret, ecce angelus Gabriel cum immenso lumine oranti astitit, quem ille, ut vidit, obstupuit et turbatus fuit, cui angelus: noli timere, Joachim, quia exaudita oratio tua, et lacrymae tuae adscenderunt ante Deum, et ecce, Anna uxor tua pariet tibi filiam, et vocabis nomen ejus Maria, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Haec erit major excelsior omnibus mulieribus, et virgo in perpetuum manebit, et nihilo minus filium altissimi concipiet et generabit et mater filii Dei vocabitur. Et hoc tibi erit signum: dum veneris ad Jerusalem et per auream portam ingredi volueris, Annam uxorem tuam obviam habebis, quae in tuo aspectu jucundabitur corde. Et his dictis disparuit angelus. In hoc ergo loco prostrati adoravimus, et indulgentias recepimus (†). Porro quidam peregrinus inter collocutiones circa hunc locum hoc problema adduxit: ecce, inquit, facimus festum de Sancta Anna, et non de S. Joachimo, qui tamen aeque sanctus fuisse, ut Anna, deprehenditur ex illa legenda. Hoc problema quidam solvere conati sunt inducentes mirabiles errores de conceptione beatae Virginis; dicentes, eam ideo fuisse non in originali peccato conceptam, quia antequam Joachim et Anna[TR43] convenirent sub aurea porta, inventa est in utero habens de Spiritu S. Alii dicebant, quod solo osculo Joachim conceperit sine virili semine Anna. Et multae inconvenientiae fuerunt inductae ab eis, qui caussas assignare contendebant, quare Annae festum potius quam Joachim celebraretur.
De Bacurim, ubi Semei maledixit David regem.
Ulterius ascendimus et per latus clivi montis Bahurim processimus, in quo quondam fuit castrum, Baurim nomine, de quo habetur 2 Reg. 16. Aliqui libri habent Bahurim. Via vero regia sub castro descenderat. Stetimus ergo ibi et factum memoria dignissimum consideravimus. Siquidem rex David pulsus de Jerusalem cum omni suo exercitu a suo filio Absalon cum ad hunc locum venisset, egressus est de castris quidam Semei dictus et stetit regemque et universos servos ejus maledixit et lapides contra eos misit et terram in eos deorsum sparsit. Cum eum quidam interficere vellet, prohibuit David nolens, quod sibi pro illa injuria quidquam mali fieret hac vice. Mirabamur sancti illius regis patientiam et miseriam, et nobis ipsis indignabamur, qui ad unicum et leve verbum movemur contra proximos ad ultionem capiendam. Ecce enim, hic rex David nudis pedibus transit cooperto capite, flens, et omnes servi ejus cum eo amaricati, fugati de propriis domibus, et servus unus, miles, accurrit et maledicit, lapides contra regem mittit, terram contra eum spargit et maledictiones ingeminat et crimen laesae majestatis utique puniendum committit. Ad haec tamen omnia rex mitis non irascitur, non commovetur, humiliter pertransit et commotos compescit, dicens: dimitte eum, ut maledicat nunc juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. In tota serie sacrae Scripturae vix ita lamentabilis textus habetur, sicut ille de emigratione David et de patientia ejus in sua maledictione (#213 A#). Cum enim homo textum illum scit et locum hunc pertransit, a lacrimis vix se cohibere valet recogitans tantam pietatem. O quantum in hoc loco flevisset beatus Gregorius, cum eum legamus flevisse in foro Trajani imperatoris propter misericordiam, quam ibi cuidam viduae se petenti praestitam legerat! Incomparabiliter major misericordia est, misereri injurianti et maledicenti, quam petenti et benedicenti. Ab hoc loco David usque ad fontem solis descendit, et lassus juxta eum quievit. Nos vero a loco ulterius sursum ascendimus, et montem Oliveti a longe vidimus cum ecclesia ascensionis Domini in ejus cacumine locata, in cujus aspectu gavisi sumus videntes, nos prope esse Jerusalem.
De planitie ante castellum Bethania.
Rursum consequenter processimus et in planitiem quandam venimus, a qua consurgit mons Oliveti ab una et mons offensionis ab alia parte, In hac planitie finitur desertum Adammin, nam ab ea deorsum usque ad Jordanem est vasta solitudo, demto circulo, quem irrigat fons Helizaei; sed ab ea contra montem Oliveti, in cujus accubitu est sita, horti et pomaria et viridaria sunt pulcherrima. In hac planitie est castellum Bethania, dependens ad montem Oliveti, a quo protenditur usque in planitiem, quae planities est petrosa latissimis et planis petris, ac si esset pavimentata arte. In locis vero, ubi non est humus petris obductus, stant olivae et alia fructifera virgulta. Sunt etiam in ipsa planitie multae cisternae in profundis per durissima saxa incisae. Processimus ergo in planitie contra Bethaniam et ante castellum ad unum lapidem erectum venimus ita positum, quod quis super eum sedere potest; est tamen lapis immobilis, de profundo terrae consurgens, et est durissimus. Super hunc lapidem dicitur Dominus Jesus sedisse, quando mortuo Lazaro ascendit de regione Jordanis, et ante ingressum castelli consedit, ubi Martha ad eum venit, et fidelissimum dialogum ibi habuit cum Domino Jesu de fide, de resurrectione, de vita aeterna. Similiter et Maria Magdalena ad hunc locum Christo occurrit obvia, flens, eum absentem fuisse in morte Lazari fratris sui; de quibus habetur Johannis XI. In hoc ergo loco sacro stetimus et Officium signatum in processionali persolvimus et hoc facto in terram nos prostravimus et locum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). In hoc sacro loco Dominus lacrimas fudit, se ipsum turbavit ad fletum duarum sororum, unde cantatur de eis: O felicis soror utraque meriti, quarum lacrimis est motus fons ipse pietatis. Credo, quod in hoc loco ante tempora steterit capella vel aliqua ecclesia.
De domo et apotheca S. Mariae Magdalenae.
Ab hoc loco processimus ad dextram partem ad jactum arcus et ad unam antiquam destructam ecclesiam venimus, quae in loco stat, ubi erat habitatio sanctae Mariae Magdalenae singulariter. Fuerunt enim divites, Lazarus, Maria Magdalena et Martha, et habebant plures habitationes, in castello et extra castellum, et in Jerusalem, et castrum Magdalum in Galilaea. Haec autem domus erat Mariae Magdalenae, et post conversionem suam (#B#) in ea fuit apotheca pro Domino comparans species aromaticas, et ibi ex eis confectiones et unguenta confecit contra sudores et calores, contra frigora et algores et lassitudinem, et ubicumque sequebatur Dominum, aromata pretiosa haec confecta secum ferebat et dominica membra ungebat. Illa enim, quae ante conversionem pro deliciis sui corporis utebatur, postea convertit ea pro dominici corporis consolidatione. In hac ergo destructa ecclesia Officium praescriptum persolvimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).
De domo S. Marthae, quae fuit hospitium Domini.
Inde progressi ad partem sinistram praedicti lapidis venimus ad murorum antiquorum ruinas cujusdam domus singularis, et dicitur fuisse domus sanctae Marthae, in quam ipsa saepe Dominum invitavit, sicut dicitur Lucae X.: et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. In hac domo accusabat Martha Mariam sororem suam apud Dominum, et Dominus sententiam pro Maria protulit, dicens: Unum est necessarium, Maria optimam partem elegit etc. In hoc loco terram deosculati sumus et indulgentias accepimus (†) cantatis et lectis orationibus in processionali praescriptis.
De ecclesia sepulchri S. Lazari, in quo jacuit quatriduanus.
Deinde convertimus nos ad castellum Bethania, et ingressi venimus ad unam magnam ecclesiam et pulchram, sed clausam. Incolae autem Bethaniae acceptis paucis denariis a patronis eam aperuerunt nobis, et ingressi in dextra ecclesiae parte venimus ad sepulchrum Lazari, in quo quatriduanus mortuus jacuerat, quando eum Dominus suscitavit, ut habetur Joh. XI. Stetimus ergo ante sepulchrum Lazari, et Officium signatum persolvimus, et ipsum sepulchrum deosculantes indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Et ascendimus de sepulchro ad altare majus, ubi est locus, in quo Dominus Jesus stetit et clamavit: Lazare veni foras etc. Haec ecclesia fuit quondam solemnis per sanctam Helenam super sepulchrum Lazari aedificata, et ultimo tempore Christianorum erat juxta eam monasterium monialium Ordinis S. Lazari sub regula S. Benedicti. Vestitus earum fuit tunica alba et pallium nigrum, sicut Johannitae, cum cruce viridis coloris. In alia Bethania trans Jordanem, ubi erat Johannes babtizans, ut habetur Joh. 1., erat simile monasterium ejusdem Ordinis, et erant moniales illae valde divites et religiosae. Unde monasterium illud fuit septum olivis, ita, quod non poterat videri a descendentibus de monte Oliveti. Ab hoc monasterio fuerunt missae sorores etiam ad alias mundi partes ad aedificandum similia monasteria. Unde in comitatu dominorum de Kyburg prope Thuregum est hodie unum de illis monasteriis et dicitur ad sanctum Lazarum Imgfren. Post perditionem terrae sanctae fuerunt moniales dispersae et monasterium destructum et oppidum, demta ecclesia cum sepulchro, quod adhuc stat, et est marmorea tumba elevata, et sub ea est spelunca, quae est obstructa. Sarraceni etiam nobiscum sepulchrum hoc honorant, quia omnia loca, in (#214 A#) quibus aliquid gloriosum est per Dominum actum, honorant, sed in quibus aliquam ignominiam sustinuit, detestantur. Ecclesia illa est exsecrata et altaria ejus diruta, et quando nos in ea eramus, erat plena manipulis frumenti, sicut horreum rusticorum.
De domo Simonis leprosi, hospitio Domini.
Ab illa ecclesia consequenter adscendimus in quandam aliam destructam ecclesiam, cujus ruinae magnae ibidem jacent, et unus murus de ea remansit, in quo videtur, fuisse ecclesiam pretiosam, et habuit pavimentum, vario marmore stratum, cujus reliquias deprehendimus. Haec ecclesia in eo loco fuit constructa, in quo stetit domus Simonis leprosi. De qua loquuntur Evangelistae Matth. 26. Marcus 14.
In hanc domum venit Dominus Jesus invitatus sabbatho palmarum, et ibi M. Magdalena effudit unguentum super caput discumbentis, et ibi murmurabant discipuli de perditione, ut habetur, ubi supra, et Joh. XII.
Et est alia domus Simonis, sed non illius, qui fuit in Jerusalem, in quam venit Maria Magdalena, quando primum conversa fuit, ut habetur Luc. 7., de qua dictum est fol. 139. A. Haec autem dicitur domus Simonis leprosi, non quod fuerit leprosus, quando coenam illam notabilem ibi fecit, sed prius fuerat leprosus et a Domino mundatus, et nomen tamen leprosi retinuit In hoc ergo loco orationibus praescriptis, peractis indulgentias recepimus (†).
De castello Bethaniae, et ejus descriptio.
Bethania castellum quando sit constructum, vel a quo, non inveni, non etiam in tota veteris testamenti scriptura fit mentio, nisi forte sub alio nomine, quod tamen non inveni, nisi Bahurim fuerit, de quo superius fuit mentio habita. Omnes autem Evangelistae non solum de illa Bethania mentionem, sed etiam de ea, quae est trans Jordanem, faciunt. Credo, novum castellum fuisse tempore Christi. Ruinae ejus ostendunt fuisse munitum et gloriosum, sed non magnum. Hodie est villa populosa, in qua insidiosi Sarraceni sunt; ad montem Oliveti adhaeret in ejus orientali parte, nec de ea potest videri Jerusalem civitas propter montem Oliveti obstantem, ad latus tamen montis Oliveti per medium ejus et montis ascensionis est respectus ad vallum Gehenna et ad montem Gyon. Erat autem Bethania castellum Mariae, Marthae et Lazari, ut dicitur Joh. XI., et distat a Jerusalem XV stadiis, quae faciunt IV milliaria italica, et unum non magnum alemannicum. Et de illo castello loquitur pulchre Bernhardus in sermone ad milites templi, cap. 13.; cui placet, videat ibidem.
Recessus peregrinorum a Bethania contra montem Oliveti.
Postquam igitur in Bethania loca sancta vidimus, ad Jerusalem nos convertimus. Licentiavimus autem asinarios nostros, ut via regia et propinquiori redirent in Jerusalem, per quam egressi fueramus, ut patet fol. 193 A. Nos vero redire intendebamus per illam sanctam viam ambulando cum devotione per pedes, per quam Dominus Jesus in die palmarum e Bethania venit in Jerusalem, sedendo in asino. Reversi sunt ergo asinarii in (#B#) Jerusalem descendentes per viam inferiorem, cum quibus multi peregrini redierunt, qui festinabant ad cibum coctum et ad loca quietis. Siquidem ab egressu nostro de Jerusalem usque ad reditum non gustavimus cibum calidum; major tamen pars mansit in Bethania, cum quibus et ego mansi, et forte nulli remansissent, si ego eos non induxissem. Cum ergo illi a nobis recessissent, exivimus et nos de Bethania et ante viculum inscii venimus in unum Sarracenorum coemeterium, per quod transire necesse erat, vel circuire; transivimus ergo. Et ecce mulier sarracena a longe stans et videns accurrit ad nos et cum clamoribus magnis nos inclamavit et cum lapidibus contra nos jecit, ejiciens nos de coemeterio. Cum festinantia ergo aufugimus, ne ad clamores alii Sarraceni accurrerent et nos vexarent; non enim possunt sustinere, quod supra sepulchrum suorum mortuorum calcemus, ut patet fol. 82 in artic. 3. Venimus ergo ad viam, quae ducit super montem Oliveti, per quam Dominus Jesus in die palmarum sursum ascendit. Cum devotione ergo, silentio et oratione[TR44] ascendimus per hortos ficorum. Ad unum autem hortum venimus, in quo vidimus maturas ficus magnas, blavii coloris. Duo autem hortum ingressi cum arbores ascendissent, advenit una vetula eosque cum lapidibus et clamoribus de horto expulit, portaverunt tamen nobis de fructibus illis, de quibus jejuni manducavimus, et progressi sumus adscendentes per clivum sursum. In hac via invenimus multos sparsos lapillos quadratos, de polito marmore et vario, et quidam frater extra viam modernam nos duxit, et ibi reperimus pavimentum campi stratum polito marmore et vario. Siquidem S. Helena omnes vias, per quas noverat Dominum Jesum transivisse in hebdomade poenosa, marmore stratas decoravit a Bethania sursum usque ad montem Oliveti, et ab alia parte deorsum usque ad portam auream, et illius structurae manifesta vestigia multotiens reperi, et praesertim, quando quis extra viam ad latus ascendit. Est enim via moderna profunda ex frequentia itinerantium facta, et dum quis ad latus adscendit, et manibus superius terram ejicit, et foramen facit, invenit marmore polito antiquam viam stratam. Haec ego ipse experientia didici ita esse etc.
De regressu peregrinorum in Jerusalem per viculum Bethphage sacerdotum.
Consequenter ulterius progressi sumus et in locum venimus, ubi quondam stetit viculus sacerdotum Bethphage, de quo habetur Matthaei 21. Ab hoc viculo misit Dominus duos discipulos in Jerusalem, ut adducerent asinum sibi, ibique eos exspectavit. In hoc loco cantavimus cantum: Cum appropinquaret Dominus etc., et vestigia Redemtoris nostri deosculati sumus et indulgentias percepimus (†). De Bethphage loquitur beatus Bernhardus commendabilia in sermone ad milites templi cap. 12. A Bethphage non potest adhuc videri civitas sancta, progressi ergo consequenter clivum montis Oliveti adscendimus et ad unum districtum venimus, per quem est ascensus praeceps ad IX gradus, et ibi est positus lapis longus ad mensuram ipsius clivi et latus ad latitudinem (#215 A#) viae, et arte latomorum sunt gradus per incisionem facti in lapide, per quos possunt homines et bestiae ascendere clivum. Hic lapis in longum est per medium divisus, ac si esset cultello incisus, et dicunt, quod Sanctorum antiqua traditio habeat, saxum hoc fuisse scissum in passione Domini in testimonium omnium ibi transeuntium et in perpetuam memoriam. Hos gradus deosculati sumus propter miraculum et propter Domini vestigia, quod non dubitamus, [eum] saepe ibi transivisse. Cumque ab hoc loco ascendissemus altius, inceperunt culmina turrium civitatis sanctae apparere, primum autem culmen, quod vidimus, fuit ipsius campanilis et turris ecclesiae sancti sepulchri, de quo etiam vide fol. 132 A. Et hoc hodie praeeminet cunctis aedificiis et statim post vidimus totam civitatem sanctam jocundissime resplendentem, in cujus aspectu exhilarati et laetificati fuimus, habet enim haec dulcissima civitas quendam delectabilem aspectum valde, qua mens intuentis jocundatur. Hoc enim pro certo scio, quod aspectu illius civitatis numquam potui satiari, quanto enim quis diutius eam aspicit, tanto magis sibi dulcescit, et quodammodo hominis affectum ad se rapit. Dominus enim Jesus hac via vadens civitatemque videns flevit super eam, motus compassione ex corporali ejus inspectione; non enim sine caussa dicitur Jerusalem Visio pacis. Ab alia ergo parte montis Oliveti descendimus per viam descriptam fol. 152 B. et transito torrente Cedron in montem Syon adscendimus et cum gaudio suscepti a fratribus et comestione peracta ad quiescendum nos locavimus, quia statim ad alios labores transituri eramus.
[Transcriber's Note: Image designating a nocturnal vigil.]
(#B#) De tertio ingressu peregrinorum in dominicum sepulchrum, de abusionibus in eo fieri consuetis.
Die qua supra, videlicet XXI., meridie transacta cum advesperasset, vocati sunt peregrini in ecclesiam sancti sepulchri, et cum in atrio essemus, venerunt domini Mauri et eodem modo nos in ecclesiam intromiserunt per omnia, sicut dictum est fol. 108. A. Et ingressi fecimus sicut dictum est ibidem, cum majori tamen studio discurrebant peregrini illi per loca sancta, quae sciebant se amplius non ingressuros, et clenodia sua ad loca sancta applicabant, sicut prius saepe fecerant, eodem modo, quo dictum est fol. 36. B. Cum minori autem serio et majori distractione deduxerunt milites noctem illam, quam duas alias noctes, quibus vigilias ad sanctum sepulchrum celebraverant. In prima enim nocte occupati erant ad disponendum se ad sacram eucharistiae communionem cum confessionibus, et adhuc magis affecti erant ad loca sancta, ut patet fol. 119. B. In secunda nocte sollicitabantur pro militia sua, et cum illa nocte eam deduxerunt sic, ut patet fol. 183. B. Sed per noctem illam , quia nihil singulare prae manibus habebant, otiosis operibus et vanis vacabant, non quidem omnes, sed illi duntaxat, qui minus affectuosi erant, quorum, heu! major pars erat. Videamus ergo, in quibus occupati fuerint illi indevoti, ingrati, sine affectione et sine disciplina peregrini. Quidam perfunctorie locis sanctis transcursis sedebant et manducabant ac bibebant de sacculis suis, quos repletos cibis intulerant, et in longum cavillationes protrahebant, et mox somno pressi loca solitaria et angulos quietos petebant, in quibus dormiebant tota nocte, ad VI vel VII horas, ac si in cameris suis jacerent. Alii magis crapulosi quam pigri provisionem sibi fecerunt de bono et forti vino, et de allectivis cibis ad potandum. Et illi post locorum sanctorum cursoriam visitationem consederunt, ingurgitantes se, ac si illa sanctissima ecclesia esset taberna, nec finem faciebant, nisi vasa omnium sociorum suorum essent evacuata.
Alii minus provisi, cum sua vascula evacuassent, sedebant et caussas mundi inutiles tractabant, de principibus, de litibus, de stipendiis militiae suae, de comparatione bellatorum, in quibus omnibus detractiones, litigia, mendacia propriae jactantiae variae fuerunt in medium sine cura sancti loci deducta.
(#216 A#) Alii saturati diuturnis cavillationibus cum risibus in ecclesia spatiabantur et capellas locorum sanctorum intrabant, et post brevem orationem simulatam stabant et colloquebantur sine reverentia sancti loci, omnia quae incidebant, et loca sancta sine utilitate inasservabant. Tali modo se habuit ante aliquos annos quidam miles alemannus, quem aliis in exemplum Deus punivit. Nam dum cum sociis dissolute circumiret, ingressus est cum eis in dominicum monumentum et stans ex stolida quadam temeritate dixit: ecce, socii mei, ut non haesitem me fuisse in sepulchro Domini, et ut vos de hoc possitis testimonium perhibere, recipiatur hoc, quod facturus sum pro signo certitudinis. Et hoc dicto ascendit super sanctam tumbam et se super eam supinus posuit in longum se extendens, et dum sic jaceret ridens, ecce, manus Domini affuit eumque paralysi percussit et corpus ejus rigescere coepit, nec se erigere quovis modo valuit, et dum manum Domini sensisset aggravatam super se, humiliter et cum multis lacrymis se deportari petiit, sed membrorum suorum naturalem usum et liberum numquam posthac recuperavit, et claudus et invalidus repatriavit et paralyticus obiit. Mirum est, quod non in continenti exstinctus fuit.
Alii tota nocte negotiabantur cum mercatoribus. Ad omnia enim loca, ad quae pergunt peregrini dum sunt in terra sancta, concomitantur eos mercatores christiani, de genitura orientales, haeretici callidissimi et avarissimi, nec somnum capiunt interim, quod peregrini in terra sancta sunt. Et quotiens[TR45] in ecclesiam sancti sepulchri intrant, illi mercatores cum suis mercibus etiam cum eis intromittuntur, quam intromissionem pecunia magna comparant, et se directe ante ostiolum sancti sepulchri locant et expanso panno super pavimentum sua negotia ibi exponunt. Quidam ergo peregrini, ex quo recessus eorum instabat, tota nocte illa negotiando vigilabant et diversa emebant. Non enim solum Pater noster et lapides pretiosos, sed pannos de Damasco, de Scamolato, et de serico venalia ibi habebant. Et circa hos mercatores erat magna inquietudo et clamor, sicut in foro. Vidi ibi quosdam peregrinos nobiles et honorabiles, qui in terris suis negotiationem cum mercatoribus, etiam in publicis nundinis, tamquam rem inhonestam et suo statui non convenientem vitabant; hic vero in loco sanctissimo continue negotiis insistebant, et pannos pretiosos et jocalia comparabant. Et qui pure propter Deum vel propter militiam de terris suis fuerant egressi, iam lucri affectu vel cupiditate allecti negotiatores sunt effecti, insistentes mendaciis, fallaciis, perjuriis, et execrabilibus juramentis, quae etiam schismatici et haeretici illi, cum quibus tractabant, facere horrebant, conabantur enim res bono foro emere, ut (#B#) easdem aliis carius venderent in suis partibus, sicut faciunt veri mercatores, qui se talibus nutriunt; vel ut jocalibus et clenodiis amicitias carnales emerent (et) amores multorum, vel ad ostentationem emtis uterentur. Et in hac mercantia non erat cura de sacro loco nec de sacro die et festo instante S. Mariae Magdalenae. Nec hoc saeculares soli faciebant, sed quidam monachi irreligiosi et clerici his vacabant. Quantum autem scandalum sit apud infideles, quando vident illos mercatores in ecclesia sedere et vendere, et lucris insistere, patet ex munditia muschearum suarum, in quibus pro nulla re mundi aliquid vendere aut emere aut certe de his tractare licet. Nos autem facimus de domo orationis domum negotiationis et ecclesiam sacram speluncam latronum constituimus, quod infideles cernentes fidem nostram rem fatuam et stultam reputant.