Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 8

Chapter 8 3,469 words Public domain Markdown

Perlustratis habitaculis et cavernis Sanctorum optavimus nos esse consequenter in summitate montis, ad quam longa via sursum erat per eminentes rupes, et adeo asper et praeceps ascensus ille nobis videbatur, quod nemo sperabat se posse ascendere. Quidam autem erat nobiscum, qui alias etiam ascenderat, qui dixit nobis, quod non possemus in illa parte ad cacumen venire, sed si vellemus ascendere, oporteret nos quasi totaliter descendere, et in montis radice contra aquilonem gyrare, et ab eodem latere possemus sine periculo praecipitii ascendere, sed non sine grandi labore et sudore. Descendimus ergo paene usque ad locum, in quo exercitum dimiseramus, et ibi stetimus et deliberavimus, an gyrare montem et ascendere vellemus, non enim habuimus nobiscum ductorem, qui nobis verum ascendendi locum ostenderet. Casu autem transivit in clivo montis supra nos grandiusculus Sarracenus, quem ad nos vocavimus et unum madinum ei dedimus, ut nos in montis cacumen duceret. Juvenis ergo accepto argento ad locum ascensionis ire coepit, et nos sequebamur eum, quod ut viderunt nostri ductores, egressi de umbra magnis vocibus clamarunt prohibentes nobis ascensum, dicentes, se iam velle a loco recedere. Sed et peregrini reliqui, qui in umbra remanserant, stabant et nos revocare conabantur et instare recessum simulabant. Sed nos juvenem secuti sumus et clamores eorum non advertimus, imo male contenti fuimus de clamoribus fratrum nostrorum peregrinorum. Audivi ab uno de militibus, qui nobiscum erant, qui dixit: et, si non vererer Sarracenos, quorum furorem timeo, ad peregrinos post nos clamantes me verterem eisque mala verba dicerem; quod si adhuc perseverantes clamarent, nuda posteriora eis ostenderem. Hoc dicens magnum inter nos risum concitavit. Interea elongati sumus ab eis, ita, quod clamores eorum audire non poteramus. Vidimus tamen eos ascendere equos et asinos, ac si recedere vellent sine nobis, vidimus etiam quosdam peregrinos post nos currere, qui obdurationem nostram videntes spreto clamore Sarracenorum nobiscum manserunt. Processimus ergo et ab aspectu exercitus venimus ad locum, ubi ascensus montis incipiebat, et sequentes exspectavimus, ut omnes simul essemus. Incepimus ergo ascendere per clivum altum. Porro unus de peregrinis contra montem genua flexit, et Deo invocato (#209 A#) sic flexis genibus ascendere incoepit erecto corpore et extensis brachiis in modum crucis et ita per totum horridum et asperrimum clivum ascendit, quod nec pedibus nec manibus se juvabat, sed quando necessitas eum coegit, cubitis innitebatur, ita, quod manus ad sui supertractationem non apposuit, nisi aliter non esset possibile eum ultra procedere, sicut quandoque in praecipitiis. Quantum laborem et cruciatum hic peregrinus habuerit in illo ascensu, testabatur motus vehemens de uno latere in aliud, dum passus genibus faceret. Si enim passum sinistro genu fecit, in latus sinistrum totaliter inclinabatur; si dextro, in dextrum; et inter hoc frequenter vel in latera ruebat vel pronus in faciem cadebat, et fractis caligis in parte genuum rumpebatur etiam pellis, et sanguine vestigia sua signabat singula. Manicae circa cubitos ruptae erant et brachia vulnerata, facies tumefacta, et tota hominis illius species immutata fuit. Ecce etiam quod nos reptando manibus et pedibus difficulter ascendimus, ille geniculando et cubiculando ascendit, viriliter pro nihilo ducens cruciatum; nam poenitentia sancta amara facit dulcia, difficilia levia, dura mollia. Quis quaeso non moveretur ad pietatem videns illius boni et probi peregrini exercitium arduum, difficile, virtuosum? Quem non poeniteret peccati, videns peccatorum tam duram punitionem? Ascendimus igitur in altum et vidimus supra nos cacumen longe distans, ad quod altis et brevibus et crebris respirationibus anhelavimus, putantes ibi finem esse ascensionis. Sed dum cum labore hoc cacumen attigissemus, tunc apparuit aliud altum cacumen in altum super omnia montana se tollens, et quamvis jam altiores essemus cunctis montibus per circuitum, ab illa tamen altitudine consurgebat alius mons rotundus, qui ab inferiori latior successive ad superiora acuebatur, et quanto altior, tanto magis praeceps erat et asperior, utpote acutissimis scopulis undique vestitus, sed et ipse mons totus quaedam limpidissima petra est, a qua scopuli et acuta saxa consurgunt. Fortificavimus ergo nos invicem, et ipsum montem sanctum aggressi sumus et usque in cacumen pervenimus, et illi, qui primi superius fuerunt, sequentibus manum porrexerunt sursum eos de scopulis ad se trahentes. Omnes autem simul praefatum peregrinum exspectavimus, eumque ad nos traximus debilem et paene exanimem. Ad medium autem cacuminis perreximus, et ibi ad murum capellae nos locavimus ad umbram pro respiratione, antequam ad orationem procederemus. Valde enim attenuati et debilitati fueramus per illum laboriosissimum ascensum, et nimio calore incensi, unde, dum aliqui peregrini sedentes respirarent, corruerunt in terram aestuantes; aliqui vix anhelatum habere poterant; caeteri sedebant et cum pileis ac vestibus auram contra vultus suos concitabant. Porro magnos labores et anxios habuimus cum quodam peregrino, cujus conditiones et statum manifestare nolo piis respectibus. Hic peregrinus jacuit in monte quasi mortuus et nec sensum nec rationis usum habebat et omnino exanimis inter manus nostras trahebatur. Quidam autem frater Ordinis Praedicatorum de Florentia eum refovit et refocillavit, quia secum ferebat hujusmodi confortantia. Et credo omnino, si frater ille non fuisset, in monte mortuus fuisset peregrinus ille. De illo peregrino sic deficiente hoc secretum manifestare volo (#B#) pro nostra aedificatione. Hic peregrinus erat de transmarinis partibus, sacerdos et religiosus suae regulae observantialis. In exitu autem suo, quando inchoavit hanc peregrinationem sanctam, vestivit se ad nudam carnem ferrea lorica, quam per totum iter numquam exuit, et nocte dieque eam occulte sub vestibus peregrinalibus portavit per mare, per terram, in calore et frigore, et hoc modis omnibus nitebatur occultare, sed non potuit. Haec et similia inter peregrinos considerata faciunt ipsam peregrinationem magis devotam, quam quaecunque loca, exempla enim plus movent, quam verba, et verba multo plus movent, quam loca. Aestimant boni et simplices Christiani, quod si essent in locis, ubi Dominus Jesus opera redemtionis nostrae exercuit, quod velint ibi magnam devotionem haurire. Quibus pro vero dico, quod cogitatio et locutionis auditio de illis locis plus afficit, quam ipsa inspectio vel deosculatio. Et nisi peregrinus habeat aliqua devotionis exempla viva ante se, locus parum facit ad rem verae devotionis. Illi enim fletus et singultus, qui fluunt circa loca sancta, ut in plurimum contingunt ex eo, quod uno flente alter non potest se continere, et ita quandoque omnes simul lamentantur, vel aliqui artem habent concitandi se ad fletum, etiam in rebus non divinis. Et tales in illis locis multas inutiles lacrymas fundunt et ferme in omnibus locis ululatum faciunt, non quod locus ille efficax sit, quamvis et ipsa loca devota sint, sed earum facilitas. De hoc habeo nullum dubium, si X boni Christiani essent mecum in cella nostra Ulmae, qui haberent desiderium[TR39] videndi terram sanctam et loca Domini Jesu, ego locutionibus meis de illis locis amplius vellem eos accendere et movere, ac si actu prostrati in ipsis locis sanctis jacerent etc. Haec ad hoc propositum, quia in illo monte valde devoti fuimus, quia opus difficile fecimus et exempla magnarum virtutum vidimus. Postquam ergo refocillati spiritum resumsimus, omnes pariter surreximus, et Officium in processionali signatum cantavimus cum collectis et devotissime prostrati Deum adoravimus et latriam Domino Jesu debitam exhibuimus in contumeliam illius arrogantissimi sathanae, qui in hoc loco ausus fuit suum et omnium creatorem tentare, et inducere falsis promissionibus, ut procidens se adoraret, ostendens ei in momento temporis, ut dicitur Lucae 4., omnia regna mundi et gloriam eorum dicens: haec omnia mea sunt, at tibi ea do, si cadens adoraveris me. In hoc indulgentias plenariae remissionis habuimus (††).

De regionibus, quas vidimus in illo monte.

Orationibus finitis ecce adhuc una turma militum peregrinorum adscendit ad nos, et dixerunt, si nos non ascendissemus, dudum a loco recessissent. Fuimus autem ex adventu eorum hilariores effecti, quia, si sine nobis recessissent, profecto male stetissemus. Elevavimus autem oculos nostros, et longe lateque per terram circumspeximus, et ad oculum vidimus, verum esse, quod Matth. IV. dicitur, quod mons ille sit excelsus valde. Non enim Evangelista valde diceret, nisi mons excellenter altus esset. Ad omnem autem plagam vidimus loca frequenter in Scriptura nominata (#210 A#). Nam ad orientem vidimus montana Arabiae alta valde, quae per longum tractum ab aquilone in meridiem vergunt. Ex eisdem montanis consurgit mons Nebo, Phasca et Abyrim, in quo Moyses terram sanctam contemplabatur, quem diserte super omnes praecellentem vidimus. Montem etiam Galaath et terram Galaath, quae data est tribui Ruben, Gad et dimidiae tribus Manasse, terram et campestria Moab et Ammon usque ad petram deserti trans Jordanem, haec omnia, licet a longe, ante oculos habuimus, et Esebon et Basan. In parte autem nostra Iordanis vidimus campum magnum Iericho, et alveum Iordanis cum suis solitudinibus, et mare mortuum. Ad meridiem vidimus supra mare mortuum vastam solitudinem beati Ieronymi, montes Enggadi, montem Loth, et desertum Tecuae, et Idumaeae montes.

Ad aquilonem vero vidimus montes Armeniae, Libanon, Antilibanon, montem Hermon, et montes Galilaeae, Thabor, Carmeli, Gelboae etc.

Ad occidentem autem vidimus montes Israel, in quibus et fuimus. Montes vero circumstantes Ierusalem videre non poteramus, quia altiores nobis erant, et in accubitu montis Oliveti sunt montes et desertum Quarentanae. Omnia ante dicta loca etiam in monte Engadi magis determinate vidimus, de quo monte et aliis vide fol. 283 B.

Porro sub monte, in quo eramus, est Iericho, a quo ad austrum declinando est Haji. Ad occidentem vero est Bethel, quaedam nominata civitas, ubi Iacob scalam in somnis vidit, et hodie monstratur ibi lapis, quem capiti suo suppositum habuit, quando scalam vidit, eumque evigilans oleo inunxit. Dicunt Hebraei, quod Iacob dormire volens tres coacervavit lapides supponens capiti, quia dicit textus, accepit de lapidibus regionis, et dum evigilaret post visionem scalae, fuit ex tribus lapidibus unus lapis factus, ideo dicit textus, erexit lapidem etc. Ibi Ieroboam rex Israel posuit unum de vitulis aureis, ne populus ascenderet in Ierusalem. De scala Iacob habetur Genes. 28. De vitulo aureo 3 Reg. 12. Deinde convertimus nos ad ipsius montis considerationem, qui est valde excelsus; sed quia consurgit a campestribus montes contra occidentem ei incumbunt et sunt eo altiores. Et totus mons est saxosus, durus, sterilis, praeceps, in cujus summitate stetit una capella, quae est modo destructa, cujus muri et ruinae hodie patent, et videtur ibi fuisse olim monasterium. Et tantum de illo.

De regressu peregrinorum contra civitatem sanctam Jerusalem.

Igitur cum per horam in sancto monte fuissemus, paravimus nos ad descensum. Quidam autem juvenes milites nos praecesserunt per saltus et cursus descendentes, nos vero mature sequebamur per scopulos et rupes, per saltus et clivos. Cum in descensu supra praecipitium quoddam satis altum venissemus, audivimus in crepidine montis sub principio clamores et tumultus contendentium et litigantium et irascentium lingua arabica et teutonica. Audivimus inter haec quendam inclamantem latrocinium verbis teutonicis (#B#) Mordjo, Mordjo. His auditis statim intelleximus , milites illos, qui ante nos descenderant, esse in tribulatione, et festine per saltum cecidimus et per praecipitium nos submisimus et usque ad locum certaminis venimus. Stabant autem quinque peregrini nobiles in una crepidine et montis concavitate, habentes lapides in manibus, parati ad jactandum, et quatuor Arabes stabant ante crepidinem etiam cum lapidibus et collitigabant, quia Arabes petebant ab eis pecuniam pro pedagio, quam illi dare nolebant. Nos autem tamquam mediatores in medio stetimus, ne lapides contra se mitterent, quia, si hoc factum fuisset, omnes peregrini tamquam salvi conductus fractores habiti fuissent, et in tribulationem magnam venissemus. Vix autem nostros socios induximus, quod lapides deponerent; postulabant etiam a nobis pecuniam, sed diximus eis, quod ibi nihil vellemus solvere, sed in exercitu coram ductoribus nostris. Et ita eduximus fratres nostros de caverna, et eripuimus eos de manibus Arabum. Si autem fortiores nobis fuissent, nullatenus nos cum pace dimisissent, nam quinque nostri peregrini devorassent istos quatuor Arabes, si se defendere voluissent. Cumque sic ab Arabibus illis descenderemus, minabantur nobis quod se vindicare vellent de nobis, sicut et fecerunt, ut patebit. Venimus ergo ad exercitum ad umbram et ad aquam, emimus panem et uvas et collationem fecimus. Arabes autem praefati convocatis ad se complicibus suis cum lanceis et armis locaverunt se e regione in medium, per quod transituri eramus. Cum ergo sol occasum peteret, et fervor ejus remissus esset, consurreximus de loco illo et asinis ascensis in campum processimus. Occurrerunt autem Arabes nobis et transitum prohibuerunt, quousque pedagium pro transitu in montem eis solveretur, et pro temerata resistentia peregrinorum eis etiam satisfieret. Dicunt enim Arabes, se esse dominos omnium solitudinum et desertorum, et ideo de salvo conductu non curant, sed pedagia a transeuntibus per eremos exigunt. Post longam ergo disceptationem coëgerunt Sarraceni ductores nostri ipsos patronos ad dandum octo ducatos ipsis Arabibus pro pedagio montis et pro violentia, quia peregrini lapides contra eos levaverant et ab eis vi recesserant. Hanc pecuniam patroni dabant cum maxima indignatione et nobis maledicebant, volentes scire, qui fuissent in isto facto peccantes, sed nullus voluit eis dicere, quia, si scivissent illos peregrinos, nova exactione pecuniae mulctassent. Expediti ergo et dimissi per Arabes descendimus contra Jericho, eam tamen ad sinistram dimisimus, et contra austrum ad radicem montium processimus, ut ad regiam viam, per quam de Jerusalem descenderamus, veniremus. Supra Jericho autem ad publicam stratam venimus ad unam testudinatam domunculam in modum capellae, et ibi est locus, in quo Dominus Jesus duos coecos illuminavit, ut habetur Matthaei 20. (#211 A#), quorum unus erat notus multis, et dicebatur Bar Thimaeus, filius Thimaei, quem solum nominat Marcus cap. X. In hoc loco de asinis cecidimus et Domini Jesu vestigia deosculati sumus, et indulgentias percepimus (†). Ab illo loco ad ascensum montanorum venimus, quae sunt montana deserti Adammim. In eo enim erat quondam villa sita, cujus ruinas vidimus, nomine Adammim, i. e. ascensus rubentium, propter sanguinem, qui illic crebro a latronibus fundebatur, et ab illo castello totum desertum illud a Iericho sursum usque ad Bethaniam dicitur Adammim, et ad auxilium viatorum hujus sanguinarii et cruenti loci fuit castellum ibi aedificatum, praedictum Adammim. De hoc loco habetur Josuae 18. Dominus quoque in parabola hominis descendentis a Jerusalem in Iericho recordatur hujus insecurissimae viae de homine spoliato et sauciato, Lucae X. Unde hodie Teutonici castellum praedictum et desertum nominant Rotbach, quasi rivus sanguinis. Ascendunt enim Arabes miseri et latitant in illo deserto juxta viam et spoliant transeuntes, nec audent Sarraceni nisi bene associati descendere vel ascendere. Cum ergo desertum Adammin ascenderemus, sine intermissione agitabant et stimulabant nos ductores nostri ad celerem processum, quod quidem in peregrinatione mea secunda leve fuit omnibus. Sed in prima quantam sustinentiam habuerimus per illam viam non facile dixerim. Audeo dicere, quod in me ipso et in aliis sociis meis majores miserias et defectiones expertus sum in peregrinatione Jordanis tantum in prima mea pereginatione, quam in omnibus viis secundae peregrinationis. Igitur in tenebris venimus ad saltus et clivos praecipites et in ascensum praecipitiorum cogebant nos de asinis descendere, et pedestres ire, et vix poteramus spirare prae inedia. Vidi multos peregrinos in asinis sedentes, qui non poterant prae debilitate frenum aselli tenere, unde aliqui de asinis cadebant et dimissis asinis in terra jacebant, quos tamen Sarraceni cum indignatione procedere cogebant. Laborem illius itineris intolerabilem reddebat noctis caligo et periculum praecipitiorum et debilitas perigrinorum et importuna stimulatio Sarracenorum; sicut enim aurigae ducentes gravia pondera in curribus per praecipitia et clivos montium altos continuis clamoribus et verberibus bestias minantur et stimulant, sic nostri ductores sine intermissione nos et bestias nostras stimulabant per vias periculosissimas, in quibus casus bestiae mors et praecipitatio fuisset hominis. Adeo durus et gravis erat labor ille, quod si quis cum lumine peregrinorum facies contemplatus fuisset, madentes maxillas prae lacrimis vidisset et oculos prae fletu rubentes eorum, qui in nostris partibus auro, argento et gemmis ornantur. Audivi in illa nocte gementes et flentes et quosdam orantes, nonnullos vero maledicentes sibi ipsis, viae, terrae, militiae suae et Sarracenis. Alios vero audivi pro sui excitatione mussitantes in se ipsis. Sed in his omnibus comperegrinae et sociae nostrae annosae vetulae antecedebant nos, praeripientes loca militum, et nec gemebant, nec (#B#) conquerebantur de labore, sed fortiores viris et militibus audaciores primae in acie procedebant. Magnam verecundiam faciebant nobis istae vetulae sua infatigabilitate, unde quidam miles dixit mihi: ecce, frater, non credo has vetulas esse foeminas, sed daemones sunt, mulieres enim, praesertim annosae, sunt fragiles, tenerae et delicatae, istae autem sunt ferreae, cunctis militibus fortiores. Optabam Salomonem affuisse in nostro exercitu, et invenisset non unam, sed plures mulieres fortes. Suo namque tempore statuit pretium unius mulieris fortis de ultimis finibus mundi, ut habetur Prov. 21., sed non unam invenit, unde Eccles. VII. dixit: virum fortem unum ex mille reperi, mulieres ex omnibus non inveni. Si autem fuisset in nostro exercitu, non invenisset unum virum fortem, omnes erant fracti laboribus, et extenuati inedia, nulla vero mulier erat infirma, nulla suspirabat, nulla prae labore gemebat. Sed unde fragilibus fortitudo, mulieribus robur, nisi ab eo, qui infirma mundi eligit, ut confundat fortia, qui praetulit eas viris, ne quis glorietur de sexu, de fortitudine, pulchritudine, juventute et de nobilitate. Siquidem nec ipsae erant viri, nec fortes, nec pulchrae, nec nobiles, et tamen omnes labores peregerunt sine defectu, per quos militia acquiritur. Et in hoc confudit Deus superbiam illorum militum, qui eas dedignabantur habere socias, et qui perditionem unius illarum parvi pendit in solitudine Jordanis, ut patet supra fol. 201 A. Et ibi quaere plura de his. Sed rideas forsan, et muliercularum deliramenta subsannes! Ad haec Jeronymus contra Vigilantium: non, inquit, erubesco earum fidem, quae primae viderunt Dominum resurgentem, quae mittuntur ad Apostolos, quae in matre Domini Salvatoris sanctis Apostolis commendantur. Ut quid autem praeconio illarum vetularum tantum immoror! Sufficiat ergo ad praesens.

Igitur circa medium noctis post fatigas multas et altum ascensum venimus ad fontem de saltu emanantem, qui, ut opinor Josuae 18, fons solis nominatur, ex eo forte, quod contra solis ortum stat et solis radiis percussus calescit. Vel forte Spiritu Sancto praeordinante sic dictus est fons ille, quia sol justitiae, Christus, Deus noster, ex eo crebrius bibisse creditur, quia multotiens per illam viam descendit et ascendit. Juxta hunc fontem jusserunt nos ductores nostri descendere, quo audito prae gaudio non descendimus, sed de bestiis cecidimus. Est etiam circa fontem domus antiqua et destructa, de qua quatuor muri tantum manserunt, quae olim diversorium erat sive hospitium, et dicitur domus Rubea, etiam a deserti nomine Adammim. Hanc domum ingressi sumus et accensis luminibus locum aptavimus removentes hominum et bestiarum stercora, quibus erat repleta, et lapides aptavimus pro sessione et dormitione.

Cumque locum purgavissemus, consedimus et reliquias ultimas de sacculis produximus et manducavimus. Major tamen pars prae lassitudine statim, ut de asinis descenderunt, in terram se projecerunt, et nec comedere nec bibere nec loqui poterant, sed quiescere optabant. Circa fontem autem erat tumultuosa compressio tam hominum quam bestiarum pro aqua, pro qua etiam infirmi clamabant, quia omnes eramus sitibundi et fluxus fontis exiguus, et multa litigia fuerunt ibi exorta inter nos et Sarracenos, quia ipsi stabant ante cannam et sicut vaccae bibebant, at nobis dare locum nolebant. Finita autem qualicumque commestione et potatione lumina exstinximus (#212 A#) omnia et dormire incepimus in humo super lapides et magno ac gravi sopore oppressi sumus. Sicut enim esuries dicitur bonus cocus, quia omnem cibum bene sapere facit; sic labor dicitur esse bonus lectus, quia omnem locum dormitioni et quieti facit aptum. Fuit enim periculosum dormire in loco isto, primo propter murum ruinosum, de quo lapides resoluti a caemento dependebant super capita nostra, ruinam minantes; secundo propter serpentes et scorpiones, qui in antiquis muris et sub lapidibus latitant, praecipue in locis, ubi aqua prope est; tertio propter pediculos ovium, asinorum et aliarum bestiarum, et praecipue propter quosdam vermiculos, quos nominant pediculos Pharaonis, quorum multitudo in humo deserti decurrit, ut patebit fol. 247, qui etiam hic in terra serpebant; quarto propter duritiem stratus; et quinto propter fures Sarracenos, qui comitabantur nobiscum. His tamen omnibus non obstantibus omnibus curis remotis fortissime dormivimus. Dixerunt autem nobis ductores nostri, quod ante diluculum vellent nos excitare; sed aliter accidit, quia et ipsi fessi erant, sicut nos, quamvis non tantum laboraverint, et tam ipsi quam nos dormivimus usque ad ascensum solis. Juxta hunc fontem refocillatus fuit David, cum lassus venisset de Jerusalem cum suis, ut dicitur 2 Reg. 17.

De progressu peregrinorum et ascensu eorum contra Jerusalem.

Vicesima prima die, quae est Praxedis Virginis, orto sole, qui jam cacumina et rupium prominentia culmina aureo splendore perfuderat, inceperunt Sarraceni impatienter magnis clamoribus excitare nos: aliqui clamabant in eorum lingua[TR40] roy, roy; aliqui trica, trica; aliqui cabalca, cabalca; aliqui in nostra lingua, cujus aliqua verba didicerant, clamabant uff, uff, rita, rita, quod etiam praecedentia signant.[TR41] Surreximus ergo et elevatis oculis solis lumen vidimus in altis culminibus, eramus enim in profundo et undique montibus scopulosis cincti fuimus. Bene autem ex quiete confortati fuimus et refocillati, et aquam hausimus in flascos nostros de fonte Salvatoris, et a loco recessimus trahentes asinos ad manus, quia declivus praeceps ibi erat ad longum spatium sursum, nec in bestiis sedentes manere poteramus et incepimus mane sudare adhuc absente solis fervore. Interea ad quandam petram venimus, quae stabat ut clibanus ad latus, de qua dicunt, quod sit thaben Boen, i. e. lapis Boen, filii Ruben, qui facit terminum terrae filiorum Juda, secundum Hieronymum de distantiis locorum. De quo lapide habetur Josuae c. 18. Ex quo tamen textu videtur, quod magis inferius ultra castellum Adammin sit lapis iste. Sed parum refert, sive sit ille vel alius, nos antiquam rei memoriam ibi mirati sumus.

De loco annuntiationis beatae Virginis ipsi Joachim[TR42] factae.