Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 7

Chapter 7 2,888 words Public domain Markdown

Avertimus consequenter nos a montibus benedictionum et maledictionum et ad radices montium Quarentanae venimus, sequentes aquae decursum per viam, qua itur a Jericho in Bethel, per quam etiam legimus adscendisse Helizaeum prophetam 4. Reg. 2. Qui dum ibi adscenderet, egressi sunt pueri parvi de Jericho post virum sanctum, et irridentes illudebant ei, atque clamabant: adscende calve. Quos ut propheta vidit et audivit, stetit, oravit et pueris illis maledixit. Et statim egressi sunt duo ursi de saltu et devoraverunt XLII pueros. Ex quo patet, quod periculosum sit, senes et calvos deridere, cum senes calvi et cani potius sint honorandi. Designat enim calvities vitae et aetatis maturitatem, exstinctionem libidinis et vitiorum puerilium mortificationem, vitae praesentis et futurae instantis necessariam novitatem. Est enim signum roboris et fortitudinis, quia dicit Aristoteles de animalibus, quod inter animalia proprie viri calvi sint, et non pueri, nec mulieres, nec castrati, sed viri animosi. Designat enim prudentiam, ut patet in illo versu: Si non vis calvi fuge consortia calvi. Hunc versum quidam non intelligentes utuntur eo ad derisionem calvorum, cum tamen in eorum magnam laudem eos prudentes esse ostendat. Statim enim, ut quis in calvi consortium venit, mox perpendit calvus, an consortium illius sit honestum, utile aut delectabile, vel non. Et dum calvus considerat consortium illius non convenire, abjicit eum, fugit eum, cavet ab eo, et tales sic spreti judicant calvos esse deceptores et callidos, et versus tales componunt. Vel si quis est in consortio calvi et inhonesta agit, mox contra eum calvus consurgit, corripit et carpit, et hoc tales deceptiones nominant. Vel quia calvus, ut decet, semper sibi proximus esse studet, et partem suam meliorem facit, quia scilicet hoc proverbium, quo dicitur maledictus, qui deteriorem facit partem suam, ut ergo sibi semper proximus sit, et faciat suam partem non deteriorem, conatum omnem apponit calvus; quod dum improvidi et maledicti vident, qui semper partes suas deteriores faciunt, invident calvis, et judicant, eos esse deceptores, cum sint meliorum bonorum prudentes electores. Calvities pertinet etiam ad ornatum hominis, non quidem per se, sed per accidens. Multum enim calvi sunt communiter multum barbati, et multo amplius decorat barba viri faciem, quam calvities dedecorat verticem. Calvi etiam secundum Aristotelem abundant in omnibus aliis partibus corporis, in quibus pili crescere consueverunt, pilis, ut in pectore, barba, pudendis, quae omnia designant virum laboriosum, audacem, veracem. Sed quantumcumque abundet quis pilis in capite, numquam ideo judicatur vir audax vel imperterritus, sed potius ex pilorum longitudine et multitudine judicatur muliebris, effoeminatus, et pavidus vel puerilis. Solet autem de calvo communiter dici in laudem, quod calvus numquam fugit de proelio, nec uxor ab eo, in quo a duplici virtute laudatur miro modo reipublicae necessaria; tanta enim fortitudine et audacia viget, ut in bellis et periculis mortis imperterritus maneat; domi autem consistens rempublicam multiplicatione liberorum sine defectu augmentat, nec invenit uxor, etiam iracunda, rationem recedendi ab eo, conjuncta tam virtuoso supposito. In derisionem calvorum recitant de Aeschine oratore calvo, qui die quodam moenia egressus sedit in horto nudato capite; aquila autem in aere volitans, praedam testudinem unguibus ferens, terramque respiciens, ut illam super lapidem quempiam dimissam frangeret, super Aeschinis caput, quod propter calvitium aquilae lapis videbatur, eam cadere permisit, et hoc vulnere vitam amisit. Huic autem diffortunio Julius Caesar obviare volens, vel calvitiae deformitatem arte ornare, impetravit a senatu, uti perpetua laurea. E contrario nunc dii mundi, monarcha orbis Papa, et totius [ecclesiae] principes et ministri, calvitium capitibus suis natura negante, arte rasuram inducunt in demonstrationem eminentiae, et quanto altior status, tanto latior calvities. O quantum optasset superbus ille Absolon se de calvatis, dum palpitaret pendens, coma suspensus in quercu, 2 Reg. 18. Quantum autem calvi Deo placeant, patet ex dura et (#206 A#) insolita puerorum Jerichontaeorum calvum deridentium punitione. Ideo in via et in loco illo, in quo illa derisio contigit, stetimus, et sanctitatem dignitatemque calvorum accurate considerantes eos consequenter honorare et nequaquam deridere decrevimus, propter eum, qui non nisi in monte calvorum vel decalvatorum redimere humanum genus sua morte voluit. Cujus mortis insignia in vertice et ancipite calvi praeferunt, qui iam mortui sint mundo et vivant Christo. Caput enim eorum manifeste mortis speciem, mortis figuram habet, et tamen ratione, circumspectione et sensu plenum est, ita, ut calvis bonis et honestis dici possit illud Colossenses 3.: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in gloria. Quasi diceretur eis: mortuis similes estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in gloria. Sed quam separati et abstinentes a rebus hujus mundi deberent esse calvi, ostendit Apostolus, Coloss. 2, dicens: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis, ne attigeritis neque contrectaveritis omnia, quae sunt in interitum ipso usu? Magis ergo maturitas, ingens et infatigabilis devotio et gaudiosa mortis exspectatio debent lucere in calvo, ut dicatur sibi, iam non a malis pueris sed a beatis angelis: ascende calve, ascende, inquam, calve ad montem meritorum tuis bonis et jugibus actis comportatum, coagulatum et impinguatum. Ascende demum, calve, ad montem praemiorum et aeternorum gaudiorum, et ibi erit tibi pro calvitie crispans crinis, sicut peccatoribus erit pro crispanti crine calvitium. Esaiae 3.

De transitu peregrinorum ad fontem Helizaei prophetae.

A loco derisionis[TR36] S. calvi consequenter ascendimus per rivum accurrentis aquae et in quandam paludem profundam incidimus, quam cum multa difficultate pertransivimus. Aliqui enim cum asellis in luto infixi manebant et cum deturpatione omnium vestimentorum suorum vix exibant, et qui laterales vias et singulares quaerebant, profundius incidebant, et qui juxta arbusta pertransire contendebant, duplici incommodo laborabant, quia profunde incidebant et in acutissimas spinas veniebant; omnia enim virgulta sponte nata in istis terris sunt spinosa acutissimis spinis, quarum tenuis punctio vulnus dolorosum infligit, ac si spinae essent in aculeis venenatae. In transitu illius paludis veni ego in spinas cum bestia mea, de quibus exire non poteram cum cappa integra, sed multis foraminibus laceratus cum labore et anxietate pertransivi; quia monachus in cappa non bene stat in spina et lappa.

Transgresso palude ascendimus ad latus rivi et ad quoddam molendinum venimus, ubi aqua rotas impellit, nec erat alia via ulterius ascendendi, nisi per ipsum molendinum. Ad quod cum venissemus, stabat molitor cum suis famulis cum fustibus et cuspidibus ante fores contra nos, et transitum prohibebant. Post multam autem verborum concertationem ductores nostri vi domum irruperunt et pertranseundi nobis viam fecerunt. Ex alia autem parte molendinae (#B#) adhuc altius ascendimus et venimus ad locum umbrosum, arboribus et virgultis plenum, per quorum medium magno impetu decurrebat aqua. Ibi ergo de asinis descendimus[TR37] et sub frondibus ad decursum rivi conscendimus divisi per societates, et ea, quae adhuc supererant in sacculis[TR38] nostris, produximus et manducavimus et de aqua bibimus, quae inter saxa decidens erat clara, viva, recens et sana. Ego autem cum producerem reliquias sacculi mei, inveni omnia contrita in minutas partes et commixta, panem, ova dura et caseum, quod mihi accidit, cum volutarer in palude cum asino, ibi enim in agitationem venit saccus sub me, quod super eum sedi, et ita omnia in minutissimas micas contrivi. Quia tamen famelicus eram, sedi et ipsas micas commixtas manducavi cum delectatione; nam animae esurienti etiam amara dulcia esse videntur, Job c. 6.: et ideo quae prius dedignabatur tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei facti sunt. Fateor, quae in domo non aspexissem, imo horruissem, nunc contrectavi et manducavi sine nausea, et non nisi exiguitatem illarum micarum dolui, et de modicitate querelam habui. Subvenerunt tamen mihi fratres minores, qui nobiscum peregrinabantur, qui practicas sciunt et de sufficienti sibi pane et etiam vino provisionem faciunt. Interea nobis sic sedentibus venerunt ad nos de Jericho viri et mulieres, et sportas magnas plenas uvis asportaverunt et panes, de quibus emimus, et bonum prandium fecimus sine coctis cibis.

Refectis nobis pro modulo cibariorum et non desideriorum, locavimus nos ad quiescendum, unusquisque in loco suae sessionis, et saxa removimus illa, in quibus jacere non poteramus. Tota enim humus plena saxis erat acutissimis, inter quae jacuimus, et quamvis lectus durus fuerit, locus tamen aptus quieti erat, tam ex parte nostri, quam ex parte loci. Nos enim eramus lassi et sobrii, et praeteritam noctem quasi insomnem duxeramus laborantes et balneati in Jordane, et cum hoc tempus meridiei affuit, quo homines somno deprimi solent. Locus vero fuit umbrosus et ab aestu protectus, et cum hoc aqua impetuose labens per saxa sonitum faciebat, quo dormitio in lasso provocatur; collidebantur etiam ex flatu venti folia arborum et virgultorum, quo sono suavis redditur somnus. Nam inter arbusta virentia et olentes frutices levi murmure serpit clarissimus rivus, et ventus molli sibilo palmites agitans ad quietem impulit lassos. Interea quidam peregrini parvo somno habito surrexerunt et contra rivi decursum transierunt, ut irent ad locum, ubi emanat de monte. Quibus occurrit quidam Sarracenus et eos cum lapidibus fugavit et in locum suum ire coegit.

Descriptio fontis Helizaei prophetae, qualis fuerit et qualis nunc sit?

Fons, ex quo rivus fluit, dicitur fons Helizaei, cujus ortus non longe erat a loco, in quo quievimus, quamvis ad eum accedere permissi non fuimus. Eructuat enim de montis (#207 A#) crepidine; cum impetu copiosas aquas emittit, quae de saltu descendunt [et] campestria circa Jericho irrigant, a quibus defluens contra mare mortuum in illud labitur. Porro aquae illius fontis ante tempora Helizaei erant semper amarissimae, pestiferae, morbidae, steriles et mortiferae, sicut et aqua maris mortui. Unde multis erat suspicio, quod per occultum subterraneum gurgitem ascenderet aqua maris mortui usque huc et hic erumpens iterum in suam originem reflueret. Sunt autem ab origine illius fontis usque ad mare mortuum tria milliaria alemannica. Ante Helizaeum nullo modo erat aqua illa potabilis, nec hominibus nec bestiis, sed qui siti coactus bibere praesumsit, mox os, palatum, lingua et guttur abominabili amaritudine inficiebatur, et si repente sorbens imbibit, statim peste aut alio morbo mortifero inficiebatur, ad quem mors sequebatur; sic et hodie aqua maris mortui facit. Insuper mulier hac aqua utens sterilis prorsus reddebatur; et quae iam foetum conceperat, ad gustum hujus aquae exstinguebatur. Sic et bestiis similiter contigit. Terra aqua hac perfusa nihil virens producere valuit, sed inutilis reddebatur, unde civitas Jericho multum gravabatur hujus pessimae aquae decursu. Quodam autem tempore declinavit propheta Helizaeus ad Jericho, quem viri Jericho cum honore et gaudio susceperunt, et eo interrogante de statu civitatis dixerunt: ecce habitatio hujus civitatis optima est, sed aquae ejus pessimae et steriles. Hoc audiens propheta accepto vasculo pleno sale egressus est ad fontis originem, et sal ipsum in aquam fudit, justam inde ad coelum dexteram tendens fontique invergens blanda libamina ipsum quidem precabatur, ut fluenta leniret ac dulciores aquarum venas aperiret, Deum vero ut foecundioribus auris flumina temperaret, orabat, tamque ubertatem fructuum quam successionem prolis daret indigenis. Ad has preces sanatae sunt aquae et dulciores caeteris aquis et fontibus factae, et fons, qui ante erat causa orbitatis et famis, jam victus et foecunditatis actor effectus est. Denique rigationis ejus tanta potentia est, ut si attigerit modo terram, foecundior sit, quam terra alia, in qua diu stetit aqua. Deinde qui ea largius abutuntur, exiguum emolumentum habent, qui vero parcius, plurimum. Amplius etiam, quam caeteri fontes, rigat, et LXX quidem stadiis in longum et XX in latum planiciem permeat et amoenissimos hortos facit, quos pertransit, ut patuit supra. Aestivo tempore frigescit, hieme calescit. Mulieres steriles et bestiae infoecundae usu hujus aquae pro potu et balneo foecundantur. Adeo salubris est et frugifer aquae hujus transitus, ut qui divinum illum dixerit esse tractum, non aberrabit, ubi larga et optima generantur, quae sunt carissima. Haec Josephus libr. II. de bello Judaico cap. 8.

Distat autem fons ille ab Hierosolymis centum quinquaginta stadiis, et a Jordane LX, totumque habet a Jerusalem desertum atque saxosum spatium; ad Jordanem vero et mare mortuum littus humilius, aeque tamen incultum et sterile, demtis his, quae fons ille benedictus (#B#) irrigat, quae ut paradisus virent. De hac aqua bibimus, sicut vaccae sine modo, quia ad eam ariditate confecti venimus et sitibundi, et nemo laesus fuit. Hujus aquae et ejus sanationis facit mentionem ecclesia in aquae benedictae consecratione etc.

De periculoso ascensu in specum jejunii Christi et de ipsius specus et montis dispositione.

Quievimus igitur juxta fluenta praefati fontis ad horam et ultra et exspectavimus remissionem fervoris solaris, medio tamen tempore, fervore non obstante, laborem grandem subivimus, non quidem omnes, sed qui volebant, et qui poterant; major tamen pars peregrinorum labori et sequenti periculo se exposuit. Surreximus enim et refrigerativas umbras dereliquimus et de amoenis virgultis exivimus ad intensissimos solis fervores et sine via clivum alti montis ascendere conati sumus, reptando sursum per rupes et saxa. In illo ascensu multi debilitati et aestu nimio accensi manserunt, nec procedere potuerunt, sed spiritu resumto descenderunt ad umbras. In processu venimus ad locum, in quo aliqui peregrini sederunt, et mulieres sociae nostrae peregrinae, quae hora quietis ascenderant, nec progredi poterant nec audebant. Quas dum interrogaveramus, cur non procederent, responderunt, quod non pro toto mundo auderent procedere propter viae periculum. Ibi enim oportebat procedentem ad latus sinistrum ire super oram altissimi saltus, per viam adeo arctam, quod per eam nemo ire poterat, nisi eundo lateraliter, quia transitus ille erat ad latus parietis petrae, ita, quod ab una parte est profundissima vallis, ab alia vero est erectus et altus paries rupis, ad quem transiens se vertere necesse est, ne ex aspectu profunditatis horresceret, et ut ambabus manibus se ad parietem teneret et reperto tenaculo ad pedes respectum haberet, ut videret, ubi pedem post pedem et manum post manum locaret. Si enim semel duntaxat pes positus a loco moveretur vel lubricitaret, non nisi casus et praecipitatio in vallem sequeretur, quia a tergo vallis est, et ante faciem paries petrae in altum protensae, et sub pedibus via arcta et inaequalis, et nonnumquam per medium scissa ex ruptura petrae, per quas scissuras in profundissimas et tenebrosas voragines est respectus.

Si transiens ad vallem respicit, mox inspecto praecipitio alto contremiscit; si vero parietem, cui adhaeret, inspicit, superpendentes moles pavescit. Animo ergo confortato artam illam viam adgressi sumus eamque non sine timore pertransivimus. Et deinde ad ascensum valde periculosum venimus, sub quo multi milites timentes stabant, qui ascendere trepidabant, quia casus in illo ascensu et lubricitatio pedis parvula mors fuisset; non enim erat alius ascendendi modus, nisi manibus et pedibus loca quaerere, ubi ea posset figere. Et cum superius venissemus, ad introitum cujusdam speluncae venimus; ibi stabat unus paganus Arabs cum fuste (#208 A#) et nullum intromisit, nisi daret sibi marcetum venetianum, quo soluto ingressi specum sumus, in quo specu creditur Dominus Jesus XL diebus et noctibus jejunasse, ut tradunt Evangelistae Matth. c. IV., Marc. c. 1. et Luc. cap. IV. Cantavimus autem ibi: ductus est Jesus etc. cum aliis signatis in processionali terrae sanctae. Et his peractis in orationem nos prostravimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††), et diutius in hac sanctissima spelunca contemplationi et sacrae collocutioni institimus. Sic quidem in ea Salvator noster solitarius manet, jejunat, orat, vigilat, in terra nuda jacet et dormit, humiliter et pacifice cum bestiis degit, cum diabolo pugnat, scripturas ruminat, angelorum ministerio gaudet. O quam sancta solitudo! Ad quam Spiritus Sanctus filium Dei induxit, quam Dominus Jesus sua inhabitatione sanctificavit, quam suo dignissimo jejunio nobilitavit et aliis mirificis virtutum exemplis glorificavit, in qua callidissimi inimici humani generis dolos detexit, tentatis ab eo modum vincendi tradidit. Unde specus hic potius dicendus est virtutum schola quam deserti caverna. Contemplatione peracta ad loci sacri considerationem processimus curiosius perlustrantes cavernam. Est enim spelunca satis magna in petra, non arte humana excisa, sed a creatore in principio forata, ab una parte lumen incidens desuper per aperturam habens, et fuit olim a Christianis in capellam consecrata, et duo altaria in ea et picturae in parietibus, quae adhuc videntur. Per foramen autem, per quod lumen immittitur, est transitus sursum ad montis cacumen per abruptissimas petras, qui transitus est nimis periculosus. Per hunc transitum duxit diabolus Dominum Jesum in montis cacumen, et ostendit ei ibi omnia regna mundi, ut patebit. Ego quidem in ipsam fenestram ascendi, sed procedere ad ascensum ausus non fui, imo aspiciendo profunditatem voraginis et altitudinem protensae rupis horrorem habui. Stabant autem alii peregrini et videbant; si exivissem, multi me secuti fuissent. Cunctis ergo visis, quae erant in ista spelunca sancta, eadem cautela et timore exivimus, et alibi per rupes ascendimus in alia antra. Sunt enim undique per circuitum speluncae in rupibus, et sub petris antra, et in saxosis parietibus cavernae, partim naturaliter, partim artificialiter factae, in quibus olim degebant Sancti christiani, totus enim mons repletus erat viris religiosis, qui cum Domino ibi in poenitentiali castigatione vivebant. Evagatus sum in utraque mea peregrinatione in hoc sacro monte et inveni multas cellulas, saxis durissimis incisas, et in abruptissimis petris speluncas, et in periculosis saltibus cavernas, in quibus vidi horrenda sanctorum monachorum habitacula et deprehendi in illis cavernis loca distincta pro oratione, pro dormitione, pro cibariorum praeparatione, pro rerum necessariarum conservatione, et in parietibus foramina quadrata pro librorum repositione. In oppositis saltibus vidi cavernas, ad quas nemo potest venire nisi venatores caprearum et ferarum, in quibus monachi olim habitavere, et per occultos meatus (#B#) intrabant et exibant, et viam omnibus celabant, ut non inquietarentur per frequentias hominum, Sed, heu! omnes hae cavernae et cellulae sunt jam vacuae et ferarum foveae. Non sunt multi elapsi anni, quod adhuc conventus monachorum orientalium ibi habitavit, quos quidam dominus Gazarae, Sarracenus, inde expulit et viam ad specum destruxit, ita, quod nemo adire potuit. Sed Soldanus per Christianos interpellatus viam reparavit hoc modo, sicut hodie stat. Ad haec montana conscenderunt duo exploratores, quos Josua in Jericho miserat, et in speluncis illis latuerunt juxta consilium Raab meretricis, ut habetur Josuae 2.

De ascensu alterius montis et difficultatibus ibi habitis.