Part 6
Ecclesia praedicta S. Johannis est satis magna, sed jam profanata per inhabitationem Arabum, qui in praedatione existentes in ea tamquam in loco munito manent. Altaria ejus sunt diruta, et quodammodo forma ecclesiae ablata. In hoc loco dicunt S. Johannem Baptistam populis praedicasse, et cunctis regulas vivendi tradidisse, ut habetur Lucae 3., et ibi Domino Jesu testimonium perhibuisse dicitur, ut dicitur Matth. 1. Insuper in hoc loco stabat Johannes, quando Dominus Jesus venit ad eum, et videns eum digito monstrabat dicens: ecce, agnus Dei, qui tollit peccata mundi, Joh. 1. Aliqui dicunt, quod de hoc loco Elias in curru igneo raptus sit in coelum; sed hoc non bene concordat 4. Reg. 2. Raptus enim fuit trans Jordanem. Huic ecclesiae fuit quondam annexum monasterium, in quo S. Zozima abbas praeerat multis monachis, et juxta monasterium erat hospitale pro peregrinis, in quo mansit prima nocte Maria Egyptiaca, quando de Jerusalem descendit, ut in desertum trans Jordanem pergeret. In hanc ecclesiam venit S. Maria Egyptiaca quinta feria in epiphan. Domini de deserto, et in ea eucharistiae sacramentum a beato Zozima accepit, et tam veniendo (#B#) de deserto, quam redeundo in desertum transivit Jordanem sicco pede. Olim fiebat magnum festum in hac ecclesia in die epiphaniae, quando adhuc erant aurea tempora. Nam patriarcha hierosolymitanus et episcopus bethlehemitanus cum abbatibus, monachis, clero et populo descendebant huc, et Officio hic celebrato omnes simul cum vexillis [et] crucibus descendebant ad Jordanem, et juxta flumen sanctum psallebant. Abbas vero monasterii S. Johannis crucem, quam portabat, in aquam intinxit, qua intincta omnes infirmi, qui aderant, in flumen se ipsos injiciebant et sanabantur. Sani vero se devote baptizabant et robustiores reddebantur. Haec autem miracula creduntur ibi facta, non tam propter sanctitatem fluminis, quam propter observantiam religionis, tam in communibus Christianis, quam in monachis et religiosis. Officiis finitis singuli redierunt ad propria. Adhaeret huic deserto beati Jeronymi vasta solitudo, et postea mare mortuum, et supra id montes Engaddi, de quibus omnibus venit dicendum sub die XI. Augusti, fol. 242.
De sancto loco Galgalae et de ejus dignitate.
Cum ergo bene fuissemus refrigerati in ecclesia S. Johannis, iterum asinos adscendimus et cum festinantia processimus et in locum collibus arenosis elevatum venimus, per medium autem duorum monticulorum via regia erat. De quibus monticulis quidam mihi dixit, quod unus esset Garizim, alter Hebal, montes benedictionis et maledictionis, de quibus habetur Deuteron. 27., sed non est ita. Ubi autem duo isti montes sint, patebit fol. 205. B. In processu autem venimus ad campestria Jericho adusta solis ardoribus, in locum Galgala, de quo loco multoties sacra Scriptura facit mentionem. In hoc loco filii Israel castra metati sunt transito Jordane et primam mansionem ibi acceperunt terrae sanctae et circumcisi ibi secundario fuerunt et celebraverunt ibi pascha et de fructibus terrae sanctae manducare coeperunt, nec amplius manna de coelo eis pluit gustatis fructibus terrae sanctae, ut habetur Josuae 4. et 5. Aestimo autem, quod illo in tempore, quo Josua cum filiis Israel in Galgalas venit, nullum ibi fuerit aedificium, nec villa, nec civitas, sed super nudam humum exercitus se diffudit in campestribus Jericho. Sed postquam filii Israel tentoria ibi fixerunt, aedificia aliqua ibi exstruxerunt pro tabernaculo Domini et arca testamenti, quae multis temporibus ibi mansit, et pro XII lapidibus, quos Josua jusserat filios Israel de Jordane tollere, quando per medium alvei transiverunt sicco pede, quos etiam posuit in Galgalis, ut dicitur Josuae 4.
Legi in uno vetustissimo peregrinali, quod in Galgalis in eo loco, ubi arca Domini steterat et in quo illi XII lapides jacebant, Christiani quondam solennem ecclesiam aedificaverunt, in qua repositi erant praedicti lapides, et erant impoliti, et tam magni, ut duo viri non poterant faciliter unum de terra levare. De quibus unus aliquo casu in duas partes confractus est, et iterum ferro artificialiter junctus. De ista tamen ecclesia nos ruinas non poteramus considerare, locum tamen libentissime vidimus, et procidentes humum sanctum deosculati (#203 A#) sumus, qui profecto sanctus est, in quo Josua jussus est calceamenta pedum exuere. Nam cum vir sanctus et fortis, Josua, ibi esset in agro, vidit virum stantem cum evaginato gladio ante se, ad quem accedens intrepide Josua dixit: noster es, an adversariorum? Respondit: nequaquam, sed sum scilicet Michael princeps exercitus Domini, et nunc venio tibi in adjutorium, Josuae V. Locus ille ab antiquo sanctus fuit reputatus, et propter sanctitatem ejus cuneus prophetarum hic habitavit, tamquam conventus religiosorum, ut habetur 4 Reg. 4. Et fuit primus locus, in quo devoti homines simul cohabitare coeperunt sicut religiosi in conventibus, propter loci sanctitatem, quem archangelus Michael sua apparitione singulariter sanctificavit, sicut sanctificavit montem Garganum, de quo dicetur fol. 186 Part. 2., ad quem homines de longinquis partibus currunt. Sed sanctificatio hujus loci per angelum multo solennior est, cum canonicae Scripturae testimonio approbetur et verissima et indubitata Michaelis apparitio in hoc loco est facta. Currunt homines et peregrinantur in partes occidentales, usque in mare Britannicum ad quendam S. Michaelis montem, ad videndum quasdam S. Michaelis, ut pueriliter loquar, reliquias et arma, dicentes, sanctum Michaelem arma sua, quibus draconem debellavit, et quibus Josuae in agro Jericho praesidium praestitit, ad eundem montem deposuisse. Et hoc ludibrio non solum pueri, qui in maxima multitudine de omnibus partibus Alemanniae anno 1457 ad eum locum peregrinabantur, decipiuntur, sed etiam senes et sine literis prudentes. De hoc placet mihi quandam experientiam recitare. Quadam vice Ulmam cum socio exivi ad praedicandum in oppido Güntzburg, et in itinere venimus ad quendam peregrinum, qui eadem via descendit, ad quem cum industria me adjunxi et eum, unde peregrinaretur, interrogavi addens, me ipsum fuisse peregrinum in terris alienis, ideo peregrinis magis affectum. Erat enim peregrinus ille vir personatus et industrius, et eloquens de Wienna, sed saecularis indoctus. Respondit mihi: venio, inquit, de longinquis partibus ab oceano, de monte S. Michaelis. Et ego: et quid quaeso ibi quaesivistis et vidistis? Mihi dixit: quae quaesivi, inveni et oculis contemplatus sum, vidi enim in loco gloriosi archangeli Michaelis scutum et gladium, quibus cum dracone Satana in coelo bellum gessit, quibus Luciferum et omnes ejus complices e coelo pepulit, quibus armatus ante Jesum, filium Nave, in agro Jericho apparuit. Ad quem ego: o Frater, illa sunt magna. Quis vobis haec ostendit? Respondit: monachi, albis induti, viri religiosi, haec cunctis ostendunt cum solemnitate, et inde: emolumenta pinguia habent. Cui dixi: quis tantas reliquias ad locum illum posuit? Respondit: Sanctus, inquit, Michael, postquam diabolum devicit et bellare cessavit, per se ad hunc montem descendit et armamentarium ibi esse constituit, et tempore Antichristi descendet et arma ista reassumet (#B#) et cum iis Antichristum expugnabit et daemones effugabit. Post haec interrogavi eum de quantitate et qualitate istorum armorum. Qui ad singula eleganter respondit, et multa mihi dixit, quae monachi ibi publice praedicant satis errorem implicantia. Ego autem multis verbis virum informavi, quod S. Michael in expugnatione draconis nec scuto nec gladio corporali indiguit, et quod avaritia monachorum illorum mendose illa confinxit, et arma, quibus S. Michael pugnavit, numquam deposuit, nec pugnare aliquando cessavit. Sicut enim in coelo contra malos angelos proelium gessit, sic in veteri testamento princeps populi Israel fuit et pro eis pugnavit, ut patet Josuae V. In novo etiam Testamento semper pro Christianis pugnat, ut patet Dan. X. Ideo arma sua non deponit, cum non sint corporalia. His saecularis ille instructus regratiabatur mihi.
De his armis solebat saepe loqui frater Michael Sicz, cocus Conventus Ulmensis, vir simplex et bonus, qui etiam ea viderat, quia cum pueris anno supra dicto locum visitaverat ut arma videret. Sed illa sunt puerilia conficta. Apparitio autem hic in Gilgal facta est verissima et sancta, ideo hic[TR34] esset S. Michael quaerendus: certissimum est enim, quod S. angelus hic Josuae apparuit armatus cum gladio evaginato, non quod habuerit gladium artificialem, sicut nec corpus, in quo apparuit, sibi connaturale fuit, sed tam corpus quam arma fuerunt aërea nec usibus humanis apta, et post apparitionem in pristinum statum resoluta. Qui ergo desiderat videre loca in quibus angeli veraciter apparuerunt, hanc peregrinationem assumat, et haec et majora videbit.
De valle Achor furis, ubi fuit lapidatus.
A Galgalis autem consequenter processimus contra Jericho et juxta vallem Achor venimus, in qua ipse cum omni sua supellectili et domo lapidibus fuit obrutus propter furtum, quod commiserat in subversione Jericho, ut patet Josuae 7. Juxta hanc vallem admirati divinae justitiae severitatem, quae pro delicto unius totam communitatem punit, et peccatum unius omnibus improperat, sicut dicit textus cap. 7., quod filii Israel praevaricati sunt, et nemo, nisi Achor, peccaverat, qui regulam auream et vestem et argentum furatus fuerat. Achor ille exemplum mali religiosi praefert, qui furatur auream regulam S. Augustini, quae idcirco aurea dicitur, quia pretiosa, splendida et ponderosa, caritate est plena. Hanc furatur transgressor. Vestem etiam injuste accipit, dum ad superfluos usus eleemosyna abutitur. Et argentum humo operitur, dum gratias sibi datas ad quaestum humanae laudis convertit. Pro ejus negligentia non solum ipse, sed et tota communitas turbatur.
Ab hoc loco non longe ante civitatem venimus in eum locum, ubi coecus sedebat secus viam mendicans, quando Dominus de Galilaea ascendit in Jerusalem, et ibi eum Dominus illuminavit, ut habetur Luc. 18. In hoc loco legenda de processionali solvimus et procidentes (#204 A#) in terram vestigia Salvatoris nostri deosculati sumus et indulgentias recepimus (†).
De domo Raab meretricis et de domo Zachaei et tribulatione peregrinorum.
Post hoc ad Jericho venimus civitatem, et juxta civitatis ingressum stat una domus testudinata, vetustissima, quam dicunt fuisse domum Raab meretricis, de qua habetur Josuae 2. pulchra historia, et ponitur etiam meretrix haec in evangelio Matth. 1. in Domini Jesu genealogia, Salmon enim, princeps de tribu Juda, eam accepit in uxorem, et genuit ex ea Boos. Et ita assumta est haec mulier de ignominioso prostibulo et posita in glorioso evangelio. Et licet civitas haec sape fuerit destructa, tamen, mirum dictu, sola domus Raab meretricis semper remansit et hodie monstratur.
Ulterius domum Raab posttergantes venimus ad quandam magnam domum in medio villae, cujus muri adhuc sunt alti et spissi, ac si fuisset castrum. Et haec dicitur fuisse domus Zachaei, quam Dominus Jesus per se sanctificare et consecrare dignatus est, cum dixit: hodie salus huic domui facta est. In qua comedit et multos peccatores cum Zachaeo convertit. Libenter ingressi fuissemus, sed non sumus permissi. Stetimus tamen juxta murum, et quidam de peregrinis optabat Zachaeum adhuc esse domus illius hospitem, ut nobis provisionem faceret, eramus enim esurientes et sitientes, et ea, quae de Jerusalem in sacculis nostris tuleramus, iam consumta paene erant. Speravimus tamen, quod in Jericho panem et aquam reperiremus pro refectione nostra, his enim optime contenti fuissemus. Sed alius cibus parabatur nobis, panis angustiae et aqua tribulationis.
Nam nobis stantibus et conferentibus inceperunt ductores nostri celeriter et cum horribili clamore nos propellere et stimulare ad exitum de Jericho. Viri namque Jericho conglobati nos praeoccupare nitebantur ad extorquendam pecuniam. Hoc considerantes nostri citius exire nos impulerunt, et ipsi nostri armati in eorum cumulum cum equis irruerunt eosque diviserunt, viam nobis per medium eorum parantes. Ad hoc pueri et mulieres accurrerunt et cum lapidibus in exercitum jactaverunt; inter haec multi fuerunt de asinis tracti, et pileis spoliati, et aliqui lapidibus laesi. Et fuit tantus tumultus factus, quod propter cursum bestiarum et hominum fuit terrae pulvis excitatus in tantum, ac si tenebrosa nebula Jericho operuisset. Cum autem viri Jericho vidissent, quod nihil in nos haberent, et quod paulatim manus eorum evaderemus, converterunt se ad lapides, et nos cum ductoribus nostris cum periculo magno a se ejecerunt, et omnes fugimus, ac si gladiis nos persequerentur. Exivimus ergo non solum inanes de Jericho, sed etiam castigati et confusi, de quo multi milites fuerunt turbati, et optabant ignem de coelo descendere ad consumtionem Jericho (#B#) et habitatorum ejus, moti eodem spiritu, quo Jacobus et Johannes Lucae IX., quando in civitate quadam Samaritanorum Dominum Jesum et discipulos ejus recipere nolebant, quam igne coelesti consumere volebant. Sed reprehensi de hoc fuerunt, ut patet ibidem.
De civitate Jericho, qualis fuerit, et qualis nunc sit?
Jericho civitas alio nomine vocatur civitas palmarum, 2. Paral. 28., in sorte tribus Benjamin sita. Fuit autem ab antiquo civitas abundans et in bono loco, nisi quod aquis dulcibus caruit usque ad tempora Helizaei prophetae, qui fontem satis amarum dulcoravit, ut patebit fol. 7 A. Haec civitas prima fuit, quam filii Israel transito Jordane ceperunt, et multa mirabilia in ejus captione contigerunt, ut patet Josuae VI. Hanc Josua funditus evertit et maledictionem imprecatus est super primogenitum filium et super novissimum eam reaedificantis. Unde post multa annorum curricula quidam, dictus Aiel de Bethel, cum eam reaedificaret et fundamenta jaceret, mortuus est Abyram, primogenitus ejus, et cum portas muniret, mortuus fuit Segub, novissimus filius ejus, juxta imprecationem Josuae, ibidem C. 6, et 3. Reg. 16. Haec civitas fuit primo per Josuam destructa; secundo per Romanos; tertio per Tataros. Et demum per alios, ita quod hodie est villa sine muris, sine fossatis, et paucarum habitationum. Homines illius villae sunt fusci et fortes, et mulieres sunt ibi robustae ut rustici, ita, quod vix potest discerni inter virum et foeminam.
De hortis amoenissimis Jericho et de rosis ejus.
De Jericho autem egressi sumus et male ductores nostros respeximus propter vexationem nobis factam, quia suspicabamur, quod ex practica eorum nobis contigisset, et impatientes eramus pro jejunio, quia dominica dies erat, et nihil manducandum habebamus, et in labore et calore eramus. Promiserunt enim nobis, quod in Jericho panem et aquam reperturi essemus et quietem habituri. Cum vidissent autem nos turbatos, blandis verbis nos consolabantur, nos, dicentes, statim venturi essemus ad fontem bonum, et pistores de Jericho nos sequerentur cum panibus. Itaque de Jericho egressi contra montana Quarentanae processimus et per macerias hortorum Jericho euntes pulcherrima viridaria vidimus, quae irrigantur aquis venientibus de fonte Helizaei, de quo suo loco dicam. In his hortis vidimus multas sicomoros, arbores proceras, in quarum aspectu recordati sumus illius sicomori, in quam ascendit Zachaeus, ut videret Jesum, Lucae XIX. Crescunt etiam ibi aliae arbores fructiferae et aromaticae vites, et fici multae cum dulcissimis fructibus, insuper diversorum florum et variarum rosarum ibi vidimus species, et delectabiles et fragrantes sensimus odores, virgulta etiam et arbusta spinosa singulares rosas et grana suavia ferunt. Herbae etiam et olera videntur ibi esse magis delectabilia, et quaequae plantae, et quidquid gignit humus in hoc loco est singulare. Propter quod ipsa divina sapientia se comparat rosae, non cuilibet, sed tantum rosae in Jericho, quae sunt pulcherrimae. Eccles. 24.: sum, inquit, quasi (#205 A#) plantatio in planta rosae Iericho. Et beata Virgo singulis diebus ex ore ecclesiae dicit se quasi rosam Iericho. Sunt enim rosae illae venustissimae, et suo decore visum pascunt, odore olfactum reficiunt, levitate tactum delectant, virtuositate aegrotos sanant, colore tristes laetificant, specie mirabili prudentes in admirationem vertunt, et sua pulchritudine paradysi amoenitatem devotis praeostendunt. Habet namque una rosa plus quam centum folia. Iosephus de his hortis loquens libr. V. de bello judaico cap. 8. dicit: quod illa regio olim ferebat opobalsamum, qui omnium carissimus fructus est, et cyprum, qui myrobalsamum gignit; palmarum etiam grana, tam sapore quam nominibus varia, quae pressae calcibus plurimum mellis emittunt, non multum alio melle deterius. Sed nec in aliis fructibus aliqua facile toto orbe regio certaverit, adeo multiplicatum, quod satum fuerit, reddit. Tantam autem fertilitatem mirabamur eo, quod regio supra et infra sterilis est. Sed de fonte Helizaei advenit loco illa fertilitas.
De montibus Garizim et Hebal, benedictionum et maledictionum.
Aquae decursum, quae hortos illos irrigat, ascendimus contra montana, a quibus emanat, quae montana alta sunt. Porro duos montes se invicem respicientes vidimus, e quibus unus Garizim, alter Gebal vel Hebal nominatur. Samaritani autem dicunt, hos duos montes juxta Neapolim, i. e. Sichem, esse, et hoc etiam quidam catholici dicunt, et in multis descriptionibus terrae sanctae reperi. Sed beatus Ieronymus de distantiis locorum dicit, quod illi vehementer errant, qui alios montes assignant pro montibus Garizim et Hebal, quam prope Iericho, cum Scriptura testetur, esse eos juxta Galgalas, et illi montes juxta Sichem, quos dicunt esse Garizim et Hebal, sunt inter se distantes, nec possunt invicem benedicentium aut maledicentium audiri voces. Alii vero monticulos supra capellam S. Johannis et infra Galgalam volunt dicere hos duos esse. Sed nec hoc mihi videtur, quia monticuli illi non sunt nisi arenosi, comportati per ventos, nec possent capere tantum populum et tot principes, et altaria de lapidibus impolitis non posset arena portare, sicut praeceptum fuit 17.
Teneamus ergo cum beato Hieronymo, quod montes illi, quos ad latus dextrum habuimus, Garizim et Hebal, in quibus poterant principes XII tribuum stare et altaria aedificare et ad se invicem maledictiones et benedictiones clamando pronuntiare, et populus in campo stans eos poterat audire.
Ad illorum montium aspectum obstupuimus propter horribiles maledictiones ibi in praevaricatores legis latas, quae habentur Deut. 27. et 28. Nec dicat Christianus, quod Judaeorum fuerint duntaxat hae maledictiones et benedictiones. Sunt et Christianorum, unde Matth. V.: nisi abundaverit justitia vestra, plus quam scribarum etc. Ex quibus patet, quod abundanter nos tangant suo modo in illis, quae post adventum Domini servanda erant. Contra istos ergo montes genua fleximus et Dominum montium invocavimus.
(#B#) De loco, in quo pueri deriserunt Helizaeum calvum[TR35] prophetam.