Part 53
Igitur dum amplius quam per horae spatium juxta hoc mare deambulassemus, asinos ascendimus et cum multa festinantia ad viam regiam post camelos cucurrimus bestiis, longo enim spatio nos praecesserant, et anxii festinantes, ne etiam separeremur. Videntes autem Arabes, qui nobiscum erant, nostrum conatum ad festinum processum, iuverunt nos minari asinos lanceis suis a tergo asinos pungentes, quod asini sentientes velocissimo cursu sicut equi fugiebant Arabum stimulationem, quibus tamen Arabes concurrebant. Numquam vidi homines tam velociter currentes, sicut isti currunt, habent enim crura macra et dura, nec sunt calceati nec caligati, nec cincti, manducant panem artum et aquam brevem bibunt, ideo in currendo non sustinent pulmonis molestiam aut pectoris pressuras aut anhelitus abbreviationem, quae omnia nos habemus, puta, propter cottidianam repletionem. Currunt enim sicut capreae, quae morantur in silvis, sicut Asahel, 2. Reg. II., nec equo veloci vectus posset eos effugere, quia cursum suum in longum possunt continuare et hoc agunt cum hilaritate et laetitia. Numquam in tota illa peregrinatione in tantum risum resolutus fui, sicut in ascensu a mari rubro ad viam regiam, quia Arabes jocabantur nobiscum et praecurrebant, saltabant et cum lanceis dimicabant. Fuit tamen inter eos alienus unus Arabs, quem prius non videram, qui miras truffas et fatuitates faciebat, adeo, quod aliquotiens desperavi me posse in asino manere prae risu. Continuavimus autem cursum illum cum truffis Arabum ad duo milliaria theutonica. Cum autem ad regiam viam venissemus, descendimus in quandam aliam latam planitiem, in qua vidimus accumbere juxta fontes ibi manantes camelos nostros cum camelariis. Descendimus ergo et juxta fontes illos pausavimus et camelos et asinos adaquavimus, abominabilis autem fuit nobis illa aqua, quia erat aliquantulum salsa et cum hoc erat calida facta a sole et colore rubra. Campus ille et desertum nominatur Marath, Exodi XV. et Num. XXXIII. Nam dum filii Israel transiissent mare et Aegyptios ad littus projectos spoliassent, quaesiverunt aquas, nec invenerunt. Descenderunt autem forte aliquo monstrante et tertia die venerunt huc propter aquam, non enim erat de via illorum, sed deviaverunt propter potum, sicut frequenter fieri solet in deserto. Cumque huc venissent, non poterant bibere aquas de Marath, eo, quod essent amarae, ut habetur Exodi XV. Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum et ostendit ei Dominus lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. De hoc etiam fit mentio Judith 5. Dicunt doctores, quod fuerit lignum valde amarum, ut miraculum celebrius esset, eo, quod ex immissione ligni amari dulcoratae sunt et factae potabiles. Contrarium autem videtur per id Ecclesiastici 38.: Nonne a ligno indulcorata est aqua? etc. Nam ibi loquitur Scriptura de naturalibus proprietatibus terrae nascentium. Credo autem, quod dulcedo in his aquis per ligni immissionem non manserit, nisi usque (#b#) ad populi Israel recessum et tunc in pristinam amaritiem redierint. Sunt tamen ita temperate salsae illae aquae, quod bestiae possunt eas bibere et quidam homines, sed non communiter omnes. Totus campus ille est paludosus et plenus aquae et erumpentes decurrunt ad mare rubrum et multi aestimant, Jordanem a mari mortuo usque huc in subterraneis meatibus decurrere et hic ebullire, ut dixi P. 1. fol. 199 A. Multa phantasiantur Arabes de his fontibus. Dicunt enim, quod oves ex eis bibentes concipiant rubeas oviculas, sicut legitur de fonte Mella dicto in esciato, ex quo cum ovis bibit, nigrum foetum concipit et parit. Insuper diffamant hos fontes, dicentes, aquas potatas bibentibus implicare morbum venereum, ita, ut effoeminentur potantes. Cum ergo adaquati essemus, rursum camelos oneravimus et de Marath recessimus descendentes per littus maris rubri per latissimos campos arenosos. In occasu autem solis in locum venimus, quem Arabes nominabant Hanada, in quo fiximus tentoria, vix autem propter regionis sterilitatem reperimus ibi arida arbustula, ut aliquid calidum et coctum haberemus.
Notanda pro intellectu Scripturae.
Quarta die, quae est beati Francisci confessoris, mane ante lucem ab Hanada recessimus descendentes per latissimos et aridissimos campos super mare rubrum, post longum autem et taediosum descensum venimus ad quaedam montana, ad quorum radices mare rubrum linguam extendit ibique finem facit, et circa illum maris terminum est etiam unus portus, ad quem naves applicant. In illa hora absolutus fui a magno dubio, quod in me habui per totum iter. Certus enim fui, nos venturos de deserto in terram Aegypti, sed quomodo per mare rubrum essemus transituri, cogitare non potui. Putavi enim, quod mare rubrum continuaretur mari mediterraneo, ex quo filii Israel mari transito in desertum venerint, nec Christianis aliam viam esse a terra sancta et de monte Synai, nisi per brachium maris rubri, per quod exierunt filii Israel de terra Aegypti, nec posset aliter fieri, si mare rubrum cum mari mediterraneo esset junctum, sicut putabam. Sed mirabar, si non potest esse egressio in Aegyptum, nisi per mare rubrum, quomodo est, quod Scriptura sacra nihil loquitur de hoc, cum multi legantur descendisse de sancta terra in Aegyptum et ascendisse, nec fit mentio de mari rubro, nisi quando filii Israel egrediebantur? Et si alia via potest de Aegypto transiri ad montem Synai, quare filii Israel traducti fuerunt per mare insuetum iter, et non per terrae stratum commune? Hoc dubium hodie experientia solvit mihi, nam mare rubrum non condependet mari mediterraneo, sed magnum spatium, multa montana intersecant et inter utrumque via communis est a terra sancta in Aegyptum sine transitu arcus maris, et illi, qui de Aegypto ascendere volunt ad montem Synai, transeunt hoc medium et ad litus maris rubri adscendunt sine transnavigatione maris. Si autem mare rubrum non esset, tunc in terra Aegypti ascenderent usque ad oppositum montis Synai et multo propinquiorem viam haberent quam sic gyrando caput maris. Eduxit ergo Dominus filios Israel de Aegypto propinquissima via contra montem Synai per brachium maris quasi ex opposito montis Synai et pepercit populo, ne circuitus facerent, sed citius ad montem Dei venirent et ut mirabilia sua, potentiam suam ostenderet et inimicos populi Dei submergeret (#71 a#). Si autem Dominus statim populum Israel ad terram sanctam ducere voluisset, tunc alia via, per medium spatium utriusque maris propinquior fuisset in Palaestinam, sed hoc Dominus noluit. Causa habetur Exodi XIV. et supra Fol. 26. et ibi vide Nicol. Lyram et magistrum in Speculo historiali.
Porro in loco et in montanis, ubi finitur mare rubrum, vidimus stupenda opera antiquorum regum Aegypti, qui conati sunt mare rubrum deducere usque in Nilum, quapropter montes Euripi in capite maris inceperant perfodere et colles dividere, rupes, saxa et petras per medium scindere, et fecerunt canale et alveum in civitate Arsinoe, quae et Cleopatridis dicitur. Hanc vero fossam primum Sesostris rex Aegypti ante res Trojanas opere sumtuoso incidit, quam post Darius rex Persarum aggressus imperfectam reliquit, post quem Ptolomaeus secundus summa arte perfecit opus, ita tamen, ut praeclusa esset fossa et non nisi sibi aperiebatur. Per hoc autem intendebant antiqui illi copulare orientem et occidentem, quia Nilus profluit in mare mediterraneum, in quod, dum mare rubrum ingrederetur, per eum fluvium posset fieri navigatio a mari mediterraneo et occidentali oceano in mare rubrum, in sinum arabicum et persicum et barbaricum usque in indicum mare in orientem; et ita naves de India, de Persia, de Arabia, de Media et de universis regnis orientis possent libere venire in Graeciam, Italiam, in Franciam, in Hiberniam, Angliam et in Germaniam, cum alias naves orientalium regionum non amplius, quam usque ad terminum maris rubri, ubi Arabia deserta et Aegyptus se contingunt, procedere possunt, nec naves occidentalium regionum venire ultra possunt quam in Alexandriam, quae est terminus Africae et Asiae, quamvis rex quidam Hispaniae conatus sit aevo nostro perquirere vias deveniendi ab oceano occidentali, de mari scilicet exteriori, quod est ultra fretum Herculeum, in oceanum orientalem et in mare indicum, sed in vanum conatus est, reperisse tamen dicitur quasdam prius incognitas insulas pretiosas.[TR186] In hoc autem, quod Ptolomaei Aegypti reges conglutinare conabantur orientem et occidentem, duo intendebant, primum, ut dominari possent in utraque, tamquam medii; secundo, ut negotiationibus mundi esset via ubique negotiandi, et ipsi Aegyptii telonia et partes de universis acciperent, cum non esset via, nisi per eos. Et profecto, res magnifica fuisset, si opus perfecissent. Nam de Venetiis, imo de Flandria et Hibernia navigassent in Aegyptum et per Nilum ascendissent in arabicum sinum et devenissent in cinnamomi regionem et usque in Indiam opulentissimam devenissent, de qua dicunt inter alia miranda, quod uno anno habeat duas aestates et duas hiemes et aureos montes, reales non phantasticos, et sint in ea XLIV regiones. Sic per mare indicum via fuisset occidentalibus in Persidem, Parthiam, Mediam, in Arabiam felicem, in Saba et Chaldaeam, et populis orientalibus patuisset via etiam ad nos et per hoc opus tres mundi principales partes, scilicet Asia et Africa cum Europa junctae fuissent.
His allecti Aegypti Ptolomaei instantia magna conabantur promontoria scopulosa dividere ad inducendum mare induti Herculea virtute, qui traditione vetustissima dicitur montem perpetuo jugo junctum continentem oceanum divisisse et duos montes (#b#), Abilam et Calpem, ex uno fecisse, per quorum medium mare mediterraneum, quod nondum erat in terris, immisit, ut patet supra fol. 36.
In hoc Aegyptiorum conatu, si habuissent Herculem cooperatorem et Titan cum filiis suis, qui bellum contra Jovem et caeteros deos moventes conabantur eis coelum eripere et ideo dicuntur montes montibus superposuisse, ut sibi viam in coelum sternerent; si tales montium transpositores habuissent, facillime mare Aegypto induxissent. Laborantibus igitur Aegyptiis in praefato opere convenerunt sapientes et magi Aegyptiorum et de opere contulerunt, consulentes super ingenti negotio inchoato, an utile et expediens fieret? Et inventa veritate regi Ptolomaeo omnibus modis suadebant, cessandum ab opere, imo totis conatibus Aegyptum universam concurrere ad obsistendum et resistendum volenti mare inducere, tanquam perniciosissimo terrae Aegypti inimico. Nam ex concursu duorum illorum marium tota Aegyptus absorberetur et marinis aquis obrueretur. Scimus enim, inquiunt, freti furores stabiles non esse, sed ubi locum exeundi invenerit, furiose erumpit et omnia obruit. Dato autem, quod in alveo Nili maneret, Nili aquas dulces et sanas, quibus tota irrigatur Aegyptus et potatur, cum alii fontes non sint, corrumperet, inficeret et amaras redderet, impotabiles, steriles et inutiles. Sublato autem Nili servitio et utilitate, quomodo Aegyptus stabit? Inhabitabilis necesse erit, cum numquam senserit coeli clementiam sibi irrorantis et instillantis aquas, sicut aliis mundi regionibus impertitur. Insuper praeter hoc, quod scimus pro vero, per hoc opus Aegyptum desolari timemus terris procul a nobis existentibus; dum enim intuemur pelagi oceani pergrande corpus et incomprehensibile monstrum, praeruptos aquarum in coelum montes earumque atras opacitate speluncas: horridas et indomitas vires furentium et frementium aquarum si extra limen suum evocari modico motu contigerit, gravissima mox moles sequetur et primo insulis amborum marium obrutis et demersis, Persas, Medos et Arabes cum Aegyptiis aqua involvet et omnes terras in ora maris utriusque absorbet unda, nec poterit evadere Italia intemperatos accursus et paludes Venetianae inundatione aquarum operientur,[TR187] nec status maris erit et fluctus non cessabit, quousque Alpium valles anteriores impleverit et usque ad radices excelsiorum Alpium pervenerit, sicut ante aevum nostrum fuisse signa in montibus hodie monstrant, de quo modicum habetur P. 1. Fol. 30. A.
His rex Ptolomaeus auditis et intellecta veritate ab opere incepto destitit, perpetua tamen signa suae magnanimitatis in montibus illis et collibus dereliquit. Et profecto, si consiliarii manifesta ratione suos conatus non compressissent, in finem licet non intentum opus deduxisset, nec multum difficile fuit, cum spatium inter Nilum et mare rubrum vix habeat milliaria theutonica sex.
Ecce, lector, quantam evagationem nunc a proposito peregrinationis feci, gyrando paene universum mundum, occasione scissorum montium et rupium hic ante oculos nostros! Dum ergo diutius mirantes juxta maris terminum stetissemus, tandem progressi sumus (#72 a#) et mare rubrum posttergavimus et descendimus per arenosa et latissima campestria.
De Sarracenorum peregrinatione in Mecham civitatem et stulto eorum ritu in templo Machometi.
In campestribus illis obviaverunt nobis passim illo die multae hominum turmae cum camelis oneratis, cum asinis et equis et cum pretioso apparatu; in una enim corobana erant plus quam quingenti cameli necessaria portantes pro multis hominibus utriusque sexus, qui comitabantur, et erant homines splendidi, divites Sarraceni, euntes in peregrinatione ad suum sanctum Machometum maledictum in Mecham: siquidem in Alchorano jubentur cultores Machomet ire in Mecham semel singulos annos ad dei domum, quae ibi est, et ibi jubentur adorare, eamque in consutilibus tegumentis circuire et lapides per media femora retro pro lapidando diabolo jacere. Hanc domum dicunt Sarraceni Adam, cum de paradiso exulasset, domino exstruxisse et omnibus filiis suis usque ad Abraham locum orationis fuisse; Abraham autem eam instauravit et renovavit atque in ea vota fovens sacrificia obtulit, quam et filio suo Ismael post mortem reliquit, eique et omnibus filiis ejus per multa annorum curricula, donec Machomet natus est, orandi locus permansit: quo nato Deus eam sibi cunctisque generationibus et sequentibus haereditariam promisit. Ecce, quam astuta et industriosa seductoria; omnia enim jam dicta de illa domo non habent ex aliqua scriptura auctoritatem et robur, sed quasi commentum quoddam finxere, antea enim, quam Machomet legem suam praedicasset, idolis plena erat domus illa. Hic ergo, precor frater humane, gradum siste et ego tibi aperte monstrabo, qualis illa domus prius exstiterit et quid ibi fuerit sacrum et cur illuc ire et, quae dicta sunt, Machomet facere jusserit? Duo filii Loth, Ammon scilicet et Moab, hanc domum honorabant ibique duo colebant idola, unum ex albo factum marmore, quod Mercurium, alterum ex nigro, quod Chamos appellabant; et istud quidem ex nigro lapide in honorem Saturni, alterum ex albo in Martis honorem venerabantur et bis in anno ad haec idola adoranda eorum ascendebant cultores; ad Martem quidem, quando sol intrat primum arietis gradum, quoniam aries honor est Martis, in cujus discessu, ut mos erat, lapides jacebantur. Ad Saturnum vero, quando sol primum gradum librae ingrediebatur, quia libra honor erat Saturni, sicque nudi ac tonsis capitibus thurificabant. Arabes quoque cum Ammonitis et Moabitis haec idola adorabant. Longissima post tempora veniens Machomet pristinam gentis consuetudinem volens tollere quasi mutato quodammodo more inconsutis opertos tegumentis domum circuire permisit, sed ne videretur idolis sacrificare praecipere, Saturni simulacrum in pariete in angulo domus constituit, cujus ne appareret facies, dorsum tantum extra posuit, idolum vero Martis, quia undique erat sculptum, subtus terram misit lapidemque superposuit, hominibus autem, qui ibi ad orandum conveniunt, lapides istos osculari praecepit et humiliatis tonsisque capitibus inter crura lapides retro jactare, qui et dorsa denudabant, quod est signum pristinae legis, et ad effugandum daemones se hoc modo lapides jacere dicunt, quos clam in eo ritu potius venerantur. Et haec est illa praeclara Machometi industria, imo malitia, ut cum a caeterorum cultu idolorum suos inhibuerit, istud tamen in honorem Veneris apud Meccham suam fieri permisit, quin etiam (#b#) praecepit, ne ipsam dominam suam Venerem, in qua se potentissimum jactitabat, penitus relinqueret sine honore. Demum eo infelici morte defuncto successor ejus Abubecr in templo praedicto sumtuosam ei paravit sepulturam, in sarcophago ferreo ipsum locans inter magnetes, ut dictum est supra fol. 50.
Peregrinantur ergo ad Meccham Sarraceni, non tantum ut praeceptum Machometi impleant, sed plures veniunt, ut sepulchrum Machometi, mirabiliter, licet naturaliter, suspensum sine catena aut fune, videant. Quo artificio delusi populi credunt, ejus corpus ob sanctitatem suam sic elevari et ita dementati in eo errore persistunt.
Nonnulli etiam Christiani, miraculum putantes suspensionem illam, Christi abnegant fidem, caeteri curiositate ducti proficiscuntur cum Sarracenis, quasi honorare volentes Machometi sepulchrum. Et hos libenter secum recipiunt, etiam sine abnegatione, eosque in sua hospitalia inducunt, quae in via sunt pro talium receptione. Saepe, fateor, tentatus fui hoc modo visitare illud maledictum sepulchrum et si tantum unum habuissem socium, vix me continuissem. Sed circa hoc quaeritur, utrum, qui deosculatur sepulchrum Machomet, vel genuflectit aut aliquid hujusmodi fecit in venerationem, sit infidelis? Respondet Alexander de Hall.:[TR188] si Christianus illa facit, quia ita credit et ideo profitetur, apostata est et haereticus. Si vero hoc facit solo verbo, vel propter metum, non in corde, tunc peccat mortaliter, non tamen est haereticus nec excommunicatus, nec est necesse, quod propter hoc vadat ad Papam vel episcopum pro absolutione obtinenda. Haec Alexander. Qui autem ingreditur quasi honoraturus et gestibus honoraret, sed intentione vituperaret et corde consideraret errores et fatuitates, ut eos Christianis propalaret, quamvis curiositate et praesumtione non modicum peccaret, credo tamen levius puniendum et excusandum. Multa mira referunt de hoc monstruoso Machometi sepulchro. Nam sicut olim totus mundus mirabatur ferreum simulacrum Bellorophontis in Smyrna civitate, ita nunc miratur hoc sepulchrum. Praedictum enim simulacrum erat unum de septem mirabilibus mundi, pro eo, quod tanta ferrea moles stabat in aere suspensa, nec catenis sursum pendens, nec subtus ullo stipite suffulta, sed magnes lapis similiter eandem imaginem in altissimi arcus sublimitate et subtus eam in pavimento collocatus sursum et deorsum eam trahebat, sicque in medio suspensa tenebatur. Eodem modo nunc tenetur tumba ferrea Machometi, suspensa virtute magnetis, nisi quod tumba illa non tanti est ponderis, quanti erat idolum Bellorophontis, quod quinque millia habebat libras ferri, quia erat equus magnus et vir desuper. Verum anno Domini 1480., uti veridica et certa relatione comperimus, subito horrenda venit tempestas, divina haud dubium dispensatione, micabant fulgura, tonitrua terribilia resonabant, ignis descendit de coelo et grando ingens in Mecham et templum praesertim atque sepulchrum illius maledicti seductoris cum corpore ejus in profundum terrae, vel certe inferni, detruserunt; ita, quod nullo deinceps modo aut studio potuit inveniri. Magna quoque pars templi corruens igne consumta est, atque ita pseudo sui prophetae reliquiis et corpore Sarraceni privati sunt et, si intelligere vellent, vehementer valde confusi; sed induratum est insipiens cor eorum et nunc sicut ante et forte amplius ad locum peregrinantur, ut dixi P. 1. fol. 74. Propter istos ergo Machometi peregrinos relicta ad moram peregrinatione mea cum eis contemplatione peregrinatus sum, ut viderem differentiam peregrinationis nostrae et peregrinationis eorum; nos enim peregrinamus ad sepulchrum Jesu Christi, filii Dei, et quaerimus reliquias sanctae Catharinae virginis castissimae; ipsi autem peregrinantur ad sepulchrum Machometi, filii diaboli et quaerunt servitia impudicissimae Veneris meretricis.
Resumendo ergo peregrinationem nostram ulterius processimus et multos alios Sarracenos, Machometi peregrinos, obvios habuimus per littus maris rubri ascendentes usque in Arabiam felicem, in qua Mecha ad oram maris rubri est sita, civitas bona et portus maris non mediocris, ad quem species aromaticae, piper, cariophylli, cingiber et hujusmodi in magna copia devehuntur et inde per peregrinos evehuntur in camelis et mittuntur etiam in Damascum Syriae et ad alia loca. Ratio, quare tot peregrinos Machometi obvios habuimus, est, quia eorum jejunium inchoaverat, ut patet fol. 74.,[TR189] et in eo, sicut et Christiani, libentius peregrinantur et illo tempore sunt etiam fervores solis mitigati.
Porro circa meridiem venimus ad quandam ingentem curiam cum habitationibus multis, quae erat diversorium, et ingressi curiam diversorii invenimus magnam cisternam et pretiosam, cum rotis, marginibus et cannis factam, quam dicebant esse cisternam Soldani, de qua boves continue aquam extrahebant. Ibi ergo praetereuntibus nostris camelis de asinis descendimus et aquam gustantes bibere non potuimus, quia erat calida, insipida et aliqualiter salsa, bestias tamen adaquavimus. Puto hoc in loco ab antiquo fuisse diversorium, quia undique ibi viae conveniunt tendentes in Aegyptum, et forte ad hoc diversorium divertit Moyses, quando eum Dominus volebat interficere pro eo, quod filium suum Eliezer nondum circumciderat et ibi eum Siphora circumcidit, ut habetur Exodi IV. Quo viso ulterius processimus per illum adustum campum usque ad solis occasum et in loco campi, quem nominabant Choas, exoneravimus bestias ad manendum. Erat autem ventus fortissimus et durus et nulla vi potuimus erigere nostra tentoria et quotiens ea fiximus palis, totiens palis evulsis ea nobis dejecit (#74 a#). Taedio autem affecti post saepenumero dejectionem ea jacere dimisimus. Cucurrimus etiam, ut moris nobis erat, pro colligendis sarmentis et lignis per campum, sed nihil combustibile reperire potuimus, unde accepimus vasa lignea, quae evacuavimus vino et aqua, et sportas ovorum et caveas pullorum et gallinarum et ea confregimus et ignem accendimus. Ventus autem erat adeo validus, quod ignem factum dispersit, unde coacti fuimus cum togis et vestibus ignem circumstare et impetum venti contra ignem prohibere. Comedimus ergo et bibimus illo sero et nocte dormivimus sub divo et per flatum venti et arenarum projectionem fuimus multum inquietati. In illa nocte ingressi sunt ad nos quidam Arabes miseri petentes a nobis panem, quibus libenter communicavimus, quia videbantur valde humiles et discreti.