Part 52
Processimus ergo per arenosos et latissimos campos, per quos S. Moyses cum universo populo Israel de Aegypto egrediens a mari rubro ascendit et hora tempestiva, dum adhuc multum diei superesset, in quodam loco, dicto Wardachii, bestias exoneraverunt, quod nobis displicuit, quia festinavimus venire Alexandriam. Sed nostri ductores hoc non curabant, quia ante solis occasum dormire et quiescere intendebant, ut per noctem vigilare et insolescere possent juxta ritum sui inutilis jejunii. Dum ergo in loco illo tentoria nostra figere vellemus, clavi lignei, quibus funes alligabantur, non poterant tenere propter tenuem arenam, in quam non firmiter infigebantur, et cum hoc paucos adhuc palos habuimus, aliis per desertum amissis. Sedimus ergo in calore solis in arenti arena cum impatientia et murmure contra ductores nostros. Porro a loco illo vidimus inter nos et mare rubrum cumulos arenarum et monticulos et per medium illorum discrete vidimus mare rubrum et videbatur nobis, quod vix per milliare italicum a nobis distaret. Unus ergo de militibus (#67 a#) tertiae societatis, in qua ego fui, dixit: ut quid hic sedentes in ardore solis tabescimus et ignavia marcemus? Ecce, ibi est mare rubrum et multum superest diei; descendamus quaeso ad refrigerandum nos et ad deducendum tempus. Hoc dicens nemo sibi respondit et addidit: non sunt, inquit, fideles socii inter vos, qui audeant ad tantillum spatium mecum proficisci pro sua et mea recreatione? paratus ego essem inire bellum pro vobis, et nullus vult mecum ire ad balneum? Quid formidatis? quid timetis? Cumque diceremus sibi, quod Calinus non dimitteret nos, nisi aliae duae societates etiam nobiscum descenderent, irrisit et infidelitatem et formidulositatem multis verbis improperavit nobis in faciem. Ad haec cum indignatione surreximus omnes de tertia societate, in qua sola haec gerebantur et reassumtis asinis simul ad mare descendere incepimus. Quod cernens Calinus clamavit magna voce revocans nos. Similiter Arabes, camelarii et asinarii et alii peregrini post nos clamabant, precantes ut maneremus; sed dissimulavimus audire et elongati sumus ab eis. Eramus autem VII, scilicet dominus Petrus Velsch, miles, qui incitator fuit caeterorum; dominus Heinricus de Schomberg, miles; dominus Caspar Siculi, miles; dominus Sigismundus de Marspach, miles; dominus Johannes Lacinus, archidiaconus; frater Felix, caeterorum servulus; et Johannes, cocus dominorum primae societatis, servus comitis de Solms, qui ignem fecerat pro offa, et dum videret nos descendere, dixit dominis suis, quod eum exspectarent, quia solum vellet se refrigerare et in puncto redire et coenam coquere, putabat enim, sicut nos omnes, quod mare esset ad duo vel tria stadia a nobis. Videns autem Calinus, nos esse obstinatos, et periculum nostrum optime intelligens, convocavit omnes peregrinos et camelarios et Arabes et asinarios, dicens illis: ecce, isti peregrini ad mare descendunt et grandi periculo se exponunt, possibile enim est eos aberrare et a nobis separari, et si hoc contingeret, filii mortis essent; protestor ergo vosque contestor, quod eos non misi nec ire jussi, sed eos revocavi et descensum prohibui, ipsi autem contemserunt audire me. Si ante diem crastinum non revenerint ad nos, tunc dabitis mihi in scriptis, quid fecerim in hac re, ut omnes cognoscant, me fore innocentem ab interitu illorum peregrinorum. Respondere multis me oportebit pro eis, et forte, si auditum fuerit in Cairo, domino Soldano praesentabor ad respondendum et Trutschelmannus interrogabit pro eis, qui vidit eos in Jerusalem, et Naydon, praefectus Jerosolymitanus, et Calinus major et omnes negligentiae me arguent. Ideo in scriptis testimonium a vobis inquiram, si hac nocte non revenerint. Alia enim vice duos peregrinos etiam sic perdidi, propter quos in magnam tribulationem deveni et ingentes vexationes sustinui absque omni culpa mea. His auditis promiserunt omnes, se facturos hoc, quod postulabat. Nos autem laeti descendimus et in arenarum cumulos venimus, ita, quod eos amplius videre non poteramus. Continuato ergo processu in longum, mare quidem ante nos vidimus, sed attingere oram ejus nimis differebatur; cum enim ad spatium trium horarum descendissemus cum festinantia, vidimus, nobis diem deficere, et quando iam aestimavimus, nos in limbo maris esse, apparuit aliud interstitium longum inter nos et mare et illo percurso aliud restabat; unde quidam miles dixit ad me: ecce, frater, manifeste deludimur a diabolo, mare effugere nos non posset, sed hoc, quod (#b#) videmus, fugit a nobis, ideo mare non est, sed diabolus transformatus in mare. Cum autem sol occidisset, appropinquavimus mari et dum de limbo descendere vellemus ad aquam, venimus in lutum, in quod asini usque ad ventres cadebant. Descendimus ergo cum maximo incommodo, quia etiam incidimus et eductis bestiis in aridam eas ad spineta colligavimus. Intravimus ergo lutum et cum labore usque in aquam devenimus, ubi parvum et triste solatium habuimus, nec vestes deposuimus, sed breviter manus lavimus et nobis ipsis indignati fuimus, quod tanto periculo sine utilitate nos exposuimus. Lotis ergo manibus quasdam monstruosas ostrearum testas accepimus de littore in testimonium, quod ad mare rubrum fuissemus, et per lutum ad asinos reascendimus, non loti, sed sordidi, non refrigerati, sed anxiati, non laeti, sed moesti, et ita a mari recessimus. Erat autem iam nox ita, ut nec vestigia asinorum quidem nostrorum videre quovis modo possemus, unde, cum omnes ignoraremus, per quam viam vel ad quam plagam tendere magis deberemus, et cum de hoc collitigatio fieret, aliqui de peregrinis descenderunt de asinis et vestigia asinorum manibus quaeritabant in solo, sed nihil certi propter tenebras invenire poterant et in omnimoda dubitatione stetimus ignorantes, ad quam partem facies nostras convertere deberemus. Stetimus ergo et nos ipsos mature consuluimus, quia multiplici modo mortem nobis imminere sensimus. Quidam consulebant, quod non amplius procederemus, sed ibi fixi usque ad diem maneremus, quia possemus sic in tenebris pericula nobis ignota incidere, nec esset possibile ad socios venire in tam confusa latitudine, in mane autem luce habita possemus eos sequi. E contrario alii dicebant, hoc consilium esse nobis mortiferum, quia certum nobis erat, quod transacta media nocte Calinus cum exercitu se de loco movere volebat et si nos usque ad lucem maneremus, illo toto die illos apprehendere non possemus, et ita necesse esset nos deficere et bestias, quia ad minus duobus diebus et noctibus non possemus habere alimenta, nihil enim nobiscum susceperamus de necessariis vitae, nec aquam nec panem, et cum hoc illa die praeterita paene nihil manducavimus nec bibimus. Sic ergo alii et major pars judicabant esse procedendum, sed ad quam plagam et partem penitus ignorabant, nam densae tenebrae erant, ita ut montes ante nos penitus videre non possemus nec vestigia et vix mare a tergo, quod tamen naturaliter in tenebris quodam splendore fulget. Vagabamur ergo per incertum, nunc ad dextram, nunc ad sinistram, nunc per directum, nunc per indirectum, nunc sequebamur opinionem[TR185] illius, post paululum reclamante alio eundem sequebamur, aliquando cum silentio omnes substitimus auscultantes, an sonum aliquem colloquentium aut clamantium audiremus, sed nihil audientes nos ipsi magnis vocibus clamavimus et in hoc nec latrones nec praedones timuimus, quia optavimus hominem ad nos venire, a quo aliquid discere possemus. Interea vidimus ante nos rutilare ignem, exsurgere splendorem et laeti fuimus aestimantes, socios nostros ignem accendisse propter nos, et dum laeti splendorem sequeremur, delusos nos esse statim conspeximus, quia erat quaedam stella perlucida, quae oriens radios suos a cacumine montis emisit. Porro dominus Heinricus de Schomberg, vir cogitativus et prudens, tendebat contra quandam stellam et ad sui sequelam nos invitabat dicens, se certum invenisse in coelo tramitem in nostrum exercitum; sed unde hoc habuerit, nescio, hoc tamen scio, si eum secuti fuissemus, directe in exercitum venissemus. Verum cum per aliquod spatium eum secuti fuissemus, dicebat quidam, quod nimis dexteram peteret et ita dimissa (#68 a#) directione domini Heinrici alium secuti sumus ad sinistram. Inter haec nonnumquam ad litigia devenimus, illo volente huc, altero illuc. Duas res ego in hac tribulatione aeque timui, sicut ipsam tribulationem: una, quod duo principales nostri milites contra se insurgerent et gladios eximerent, quia scivi eos vecordes ad invicem, et ideo cum industria, quando disceptabant de via, posui me cum asino in medium eorum, ne propinqui sibi citius moverentur. Altera: quod, quia diversae opinionis eramus de plaga, timui, quod aliquis suum conceptum sequeretur et a nobis divideretur et periret, unde magna cura vigilavi, ut litigantes delinirem et evagantes revocarem. Dixi aliquotiens sociis tristibus, non timeatis tantum, non irascamini ad invicem et non separemini ab invicem, his enim duobus servatis non poterimus bene perire. Processimus ergo per incertum et timere incepimus, ne forte iam eos praeterissemus: videbatur enim nobis, quod longiorem viam ascendendo fecissemus, quam descendendo; erat autem iam nox media et de hoc omnes convenimus, ut in aliquo eminentiori loco parum quiesceremus. Eramus autem juxta monticulos arenosos duros, tamen quos in descensu non meminimus nos vidisse, cum tamen essent satis alti. Ad unum ergo monticulum ascendimus, circumspicientes, auscultantes, clamantes et ejulantes eramus, sed non erat vox, neque sensus; colligavimus ergo asellos et super terram nos locavimus, potius ad respirandum et pausandum, quam ad dormiendum, non enim erat somnus in tanta anxietate constitutis, quia filii mortis eramus et illa infelix spes nobis erat, quod forte ante omnimodam nostram defectionem incideremus manus Arabum aut Madianitarum aut Aegyptiorum, quibus sponte nos ipsos captivos tradere vellemus, quia dicente Jeremia Thren. IV.: Melius est captivis aut gladio occisis, quam interfectis fame. Finalem tamen fiduciam ad Deum, ad virginem gloriosam Mariam et ad sanctam Catharinam habuimus, quod non ita misere in deserto perire nos permitterent. Hortabamur autem nos invicem, ne sopore forte irruente opprimeremur, sed ita quiesceremus, ut tamen aures apertas haberemus, ut si forte prope exercitum essemus, quod in oneratione camelorum, bestiarum et hominum clamores audiremus, solent enim in oneratione cameli rugire et homines clamare et cantare, et istum tumultum speravimus nos audire.
Porro jacentibus cunctis et silentibus manere in illo durissimo lecto non potui, sed circuivi et cursum beatae virginis legi et ejus psalterium silentio, motu labiorum, decantavi; in circumspiciendo vidi in valle in pede montis vasti quandam umbram et cogitavi, quod esset virgultum aliquod, et descendi tollere, ut darem asello meo, qui mecum jejunabat. Sed dum venissem ad rem, non erat virgultum, sed aridum spinetum; ab illo ergo loco ascendi in collem oppositum monticulo nostro, ut si forte ibi aliquid viderem vel audirem, et in isto colle transivi nunc huc nunc illuc, sicut anxii et phantasiis praeoccupati sine arbitrio transferunt se de loco ad locum, post moram volui redire ad socios et monticulum oppositum ascendi, putans, stationem nostram in eo consistere, eos non inveni, ad alium de hinc cucurri monticulum, sed minime eos reperi. Steti ergo anxius et in noctem ipsam impegi, dicens: o nox nociva, a nocendo bene nominata, tu vere es terrae sine certo patre filia, solum ex oppositione terrae causata et conjux terribilis Erebi, Phaneteque pastoris utilissimi inimica et per consequens juxta (#b#) vulgare verbum nulli amica, nisi nocere volentibus, nam qui male agit, odit lucem, ad teque solis inimicam confugit, unde, ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones. Nam obsequio malefico, quod nox Jovi praestitit volenti ad Alcmenam foeminam cupitam accedere, commeruit quadrigam, in qua terram perpetuo circuitu ambit et robur domandi deos accepit, quia ea praesente magnanimos, qui ingentia pectore versant, domat et opprimit et in lucem usque coercet. Cumque noctis increpationem finivissem, in me ipsum fremui, quod infidelissimae nocti me credidi, cum ambulantibus et navigantibus insidiosissima sit. Confugi ergo ad proprium opus angustiatae animae et anxii spiritus, quod est clamare, sicut dicitur Baruch 3.: Anima in angustiis et spiritus anxius clamat, et extuli vocem ad militem strenuiorem, nobiliorem et fideliorem mihique magis familiarem, eumque tantum cognomine invocavi dicens: Schomberg; qui mox me audito surrexit et a longe positus cum aliis reclamavit ingeminans: Felix, Felix! Secutus ergo respondentis vocem usque in tertium monticulum; nec tamen eos inveni. Iterum ergo clamavi sic: ho, ho, et: vos ubi inveniam? Colloquimini precor, quousque perveniam ad vos, quia tenebrae et silentium me deducunt. Sic ergo colloquebamur, quousque ad eos veni, qui dure increpabant me pro incerta et insecura evagatione, eram enim multo remotior factus ab eis, quam aestimaveram. Cumque ad illos venissem, ii, qui quieverant, resederunt. Jam autem noctis medium transierat et tempus aderat, quo camelarii bestias onerare incipere solebant, sedimus ergo et cum magno silentio auditum praebuimus, desiderantes rugitum camelorum audire. Dum autem aliquamdiu sic sedissemus, ecce camelorum vox optata insonare coepit et rugitus eorum extolli. Quo audito, quantum gaudium habuerimus, potest enarrare ille, qui in mortis periculo constitutus subito liberatorem audit adesse; super omnem musicum sonum camelorum stridor ille terribilis dulcior fuit, adaequatus profecto virtuosissimo cantui Orphei, quem lyra cecinit. Valuit enim, ut dicunt poetae, lyra canens montes saltare ut arietes, silvarum arbores chorizare, flumina sistere, feras mites facere. Insuper Euridycen speciosissimam, prudentem, divitem, nobilem, lyrae cantu in sui amorem traxit, quae dum mortua ducta esset ad inferos, secutus eam in barathrum cum lyra ibi canens ministros inferni in sui pietatem deflexit, damnatis oblivionem poenarum fecit, tenebras Tartari repulit et Euridycen dilectam rehabere meruit. Sic nimirum rugitus cameli factus est nobis in illa hora lyra Orphei. Exultantibus enim nobis videbantur nobis montes saltare, arbores chorizare, flumina tribulationem sistere et ad camelorum stridorem de interitu eductos nos esse laetabamur. Statim enim sine mora surreximus et ascensis asinis per clivum montis non modo descendimus, sed cecidimus et incidentes in rupes eas transvolavimus usque in planum rugitum bestiarum sequentes. Verum novus timor nobis advenit, ne forte esset corobana aliena nobis, Arabum aut Madianitarum, et in manus adversariorum incideremus. Sed dum propinqui essemus, audivimus voces nobis domesticas et ita cum laude divini nominis ingressi exercitum sumus, duos autem camelos aqua et pane oneratos cum duobus Arabibus reperimus ad nos quaerendos, (#69 a#) quos confratres nostri mittere pro nobis ordinaverant, ignem autem per noctem in exercitu facere nolebant, ut illa nocte cruciaremur pro eo, quod omnibus reclamantibus et revocantibus obtemperare noluimus. Dure autem Calinus nos recepit et male contentum esse verbis et moribus ostendit et historiam nobis retulit, quomodo quadam vice etiam juxta hunc locum duo peregrini ad mare occulte descenderint et sicut nos oberraverint et tribus diebus hinc et inde per desertum cucurrerunt, post quos reperti a Madianitis fuerunt privati ratione et ita dementes ad peregrinos socios, qui iam in Aegypto erant, sunt reducti et in paucis diebus defuncti. Non dubito, si divina pietate non revenissemus ad socios, quin in maximas miserias venissemus et caeteri peregrini illum militem, qui eos movit, dilacerassent. Quamdiu vixi in hoc mundo, tristiorem noctem non habui. Contigit profecto nobis, sicut sociis Ulyssis, quos Euryalus consocius omnes in periculum submersionis induxit, cum tamen praedictum eis fuerit non navigandum.
Iter ad mare rubrum et gaudium peregrinorum.
Tertia die ante plenam lucem more solito de Wardachii recessimus per lata et arenosa campestria et, antequam lux plena esset, duas turmas camelorum obvias habuimus, in quarum medium incidissemus, si non ad socios venissemus. Et cum iam clara dies esset, venimus in Sur desertum et satis propinqui mari fuimus. In hoc desertum venerunt filii Israel primum transito mari rubro, sicut dicitur Exodi 16. Sed et Agar, ancilla Sarae, dum fugeret a facie ejus et redire vellet in Aegyptum, unde nata fuit, in hoc deserto solivaga inventa est ab angelo Domini et jussa redire ad Saram dominam suam et se ei humiliare, et praenunciavit ei multa futura de puero, quem in utero gestabat, de Ismaele, qui pater est omnium Ismaelitarum, Agarenorum, Sarracenorum et populorum de monte Seir.
Rogabant ergo domini peregrini, qui ad mare rubrum non fuerant, Calinum, ut possent ad id descendere, praecipue cum in illo loco nobis propinquo dicantur filii Israel de mari egressi fuisse in desertum Sur, ut dicitur Exodi 17. Assignavit ergo Calinus peregrinis famulos Arabes ductores et descendimus omnes cum eis ad mare rubrum. Quamvis enim peregrini tertiae societatis ad mare fuissent, ut dictum est, tamen quia nullam ibi experientiam maris acceperant, nec propter turbationem mare considerare poterant, ideo iterum cum aliis descendebant, cameli autem per viam regiam procedebant. Fecimus ergo viam unius horae et ad aquam maris devenimus et, quamvis adhuc mane esset, tamen vestibus nos nudavimus et in mari rubro balneati et baptizati sumus, in hoc inquam mari, in quo secundum apostolum 1. Cor. 9. omnes patres nostri in Moyse baptizati sunt. Ibi enim filii Israel per medium siccum ambulaverunt ab una parte maris ad aliam mari mirabiliter stante ab utraque parte erecto. Non enim latum est in eo loco, sed habet forte unum miliare theutonicum usque in aliam partem Phyariroth, profundissimum tamen est et inquietum. Dicit Orosius, quod in parte opposita nobis, Phyariroth, ubi Moses virga mare percussit et eo remoto filii Israel ingressi sunt et Pharao cum curribus et equitibus secutus, ibi exstabant adhuc certissima monumenta gestorum, nam tractus curruum et orbitae rotarum non solum in littore, sed etiam in profundo, quousque visus admittitur, pervidetur et videntur in fundo maris foveae profundissimae, in quas Aegyptii descenderunt quasi plumbum. Ex quo facto superstites Aegyptii non solum Deum non cognoverunt, sed causam inde idololatrandi sumserunt, quia dicit Apollonius, ut habetur in vitis patrum, quod Aegyptii, qui cum Pharaone non fuerunt, unusquisque illud, in quo occupabatur in hora submersionis caeterorum, hoc sibi deum esse putabat eique latriam exhibebat, dicens: hoc olus, hoc lignum, hic panis, haec bestia etc. hodie deus meus fuit, qui custodivit me a submersione (#b#) cum Pharaone. Et ita super omnes mundi terras fuerunt idola in terra Aegypti multiplicata. In parte vero nostra, ubi balneabamur, fuerunt ejecta Aegyptiorum cadavera, a quibus ibi filii Israel detrahebant spolia. Invenimus autem in maris littoribus monstruosas testas et ostreas diversorum colorum et formarum, et album corallum in copia, sed rubeum, quamvis in eo crescat, ibi non vidimus. Dicunt tamen aliqui, quod corallum semper sit album in mari crescens et molle, sed extractum et exsiccatum rubei coloris efficitur, sicut patet de corallo maris Siculi.
Hoc mare rubrum mare vocatum est eo, quod sit roseis undis infectum, non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere, sed vicinis littoribus vitiatur gurges atque inficitur, quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colore permixta. Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur et quidquid adhaesum est, in colorem cadit. Ab hoc etiam in his littoribus gemmae rubrae inveniuntur et testae ostrearum rubrae et lignum rubrum in insulis ejus crescit, bresilium. Gustavimus etiam aquas illas et comparationem salsedinis ejus ad salsedinem maris nostri mediterranei fecimus; est autem multo salsius et amarius, quam mare nostrum, quamvis tam illud quam aliud ex uno fonte maris Oceani effluant, qui salsissimus est. Salsedinis autem illius causas alias ponunt naturales philosophi, alias theologi, alias poetae antiqui. Causae naturales et theologicales patent P. 1. fol. 43. Causa autem poeticalis est huc reservata. Ponebant enim quidam vetustissimi poetarum, Demogorgon quendam, terribilissimum gigantem et maximum terrae filium, de quo multa mira recitant et phantastica, esse inter deos humanos primum omnium, quem etiam antiqui errantes dicere audebant esse primam causam rerum omnium et creatorem, ut patet in diversis veterum carminibus. De hoc ergo Demogorgone ad propositum talem recitant historiam, quae supportat, ipsum fuisse ante lucem firmamenti et tamen terram fuisse, sed opertam caligine. Hic ergo Demogorgon continua caligine affectus taedio Acroceraunios montes conscendit et ex eis ingentem, maximam evulsit molem ignitam eamque primo rotundavit forcipibus, deinde eam in Caucaso monte solidavit malleo, post haec eam ultra Reprobanam detulit et globum illum lucidum sexies undis immersit et totidem eam per auras circumrotavit et hoc ideo, ne ulla umquam posset diminui aut aevi labefactari rubigine et ut agilis ferretur undique; qui confestim se tollens in altum domum intravit poli patrisque sedem omnem complevit fulgore. Ex immersionibus autem aquae ante dulces amaritudinem sumserunt salsedinis et aer ad percipiendos radios lucis ex rotationibus arctus factus est. Haec de illo. Quamvis autem haec et similia videantur esse phantastica in superficie, in medulla tamen sunt veritatibus naturalibus et theologicis plena, ut patet per Jobait [?] in libris de generatione deorum gentilium, in quibus medullam de dictis poetarum elicit dulcissimam.
Salsedo illa maris, ut dicunt nautae, est solum superficiei aquae immixta et infra decem passus dulcis invenitur. Si ita sit, ego experientia non accepi. Mare hoc rubrum temporibus antiquissimis dicebatur mare Erythraeum, ab Erythraeo rege, qui fuit filius Persei et Andromedae et regnavit in regione juxta hoc mare et in insulis ejus et fuit maximae autoritatis, adeo, ut morienti in quadam maris rubri insula caeteris famosiore insigne plurimum sepulchrum construxerint eumque (#7O a#) loco dei colerent et ab eo rubrum mare denominarent Erythraeum, quo nomine adhuc Graeci hoc mare vocant. Hebraei autem nominant Jam Suph, ut Jeronymus dicit in Epistola ad Fabiolam de XII mansionibus.