Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 51

Chapter 51 2,856 words Public domain Markdown

Die XXX., ultima Septembris, quae est S. Jeronymi, statim post noctis medium a loco praefato recessimus quatuor horis ante diem et per devia deserti perreximus posttergantes altiora et interiora montana, et cum jam clara esset dies, venimus in desertum Ramathaim, ubi mansionem habuimus die XIX., ad radices regionis Rachkaym, ubi per praeceps descendimus, sicut dictum est fol. 38 b.[TR178] Non autem reascendimus per clivum in montana illa, sed dimissa altitudine ad dextram contra mare rubrum descendimus et ibi a via declinavimus, per quam ingressi fueramus et contra Aegyptum nos convertimus. Interea defectus aquae molestus erat nobis et murmuravimus pro aqua dicentes Calino, qui erat Moyses noster: Da nobis aquam, ut bibamus, sicut Judaei Moysi dixerunt Exodi XVII. Respondit Calinus, quod si vellemus habere aquam, necesse esset non multum a vero tramite declinare a camelis, qui per ista devia non possent duci. Oportet, diximus, nos habere aquam, quia a monte Synai usque huc aquam non vidimus et utres paene evacuavimus. Quidam ergo Arabs, qui nobis in deserto adhaeserat, dixit Calino, quod sciret quendam locum multorum puteorum, ad quem vellet nos ducere. Dimisimus ergo camelos et Calinum recto tramite procedere contra mare rubrum et secuti sumus Arabem illum in aliam regionem. Venimus autem cum eo in quendam terribilem et saxosum torrentem, qui parietibus altis rupium ab utroque latere claudebatur, per quem impetuosissime suo tempore aquae decurrunt, ita, ut grandia saxa abducant. Per illum torrentem longa via descendimus et incepimus formidare, quia locus inhumanus erat. Colloquebamur autem nobis et mirabamur de nobis ipsis, quod propter aquam dimisimus omnem substantiam in camelis et ductores nostros asinarios et camelarios et adhaesimus uni homini alienissimo nobis secuti eum per invia illa loca. Verumtamen omnibus nobis videbatur Arabs ille esse homo bonus, omnibus enim modis, quibus potuit, gestiebat nobis complacere et jocunde praecurrit nos, ostendens nobis rupium altitudinem et torrentis (#64 a#) illius vastitatem, tamquam ipsemet miraretur. Post longum descensum adscendimus per rupes de torrente et in locum virgultis et virentibus arbustulis repletum venimus, per quem euntes in campum venimus arenosum, in quo multa vestigia hominum, camelorum et asinorum nova sabulo impressa vidimus. Erat autem campus ille circumdatus arbustis et fructibus et in eo erant multi putei et foveae aquarum, quas ut vidimus, de asinis prosiluimus et laetati fuimus pro aquarum inventione. Accurrimus autem ad proximam foveam et situlam de corio factam, quam Arabs noster secum ferebat, submisimus et aquam hausimus crassam et turbidam, de qua cum bibere vellemus, gustavimus aquam esse salsissimam, ac si de mari esset hausta, quam nec asini nostri bibere poterant. Quando autem vultu turbato Arabem ductorem nostrum respiceremus, ac si nos delusisset et gratis circumduxisset, dedit nobis signum, ut etiam alios puteos gustaremus et aquam dulcem quaereremus. Accessimus ergo ad alium puteum et hausta aqua insipida quidem fuit, sed non adeo amara, ut prima; sic per singulas foveas cucurrimus et aquam pro bestiis invenimus, sed pro nobis non erat aqua in puteis. Incepit autem Arabs fodere et arenam manibus ejicere in quadam fovea sicca non profunda, quam nos invenimus, et dum paululum fodissemus, ebullire coepit aqua turbida quidem, sed dulcis, et de illa amphoras nostras replevimus et ventres nostros, nihil curantes de turbatione ejus. Sic quilibet sciens campum illum fodit sibi propriam foveam, quia aqua fundi dulcis est, sed dum solis calor in puteos splendet, reddit eam salsam, ideo in puteis fossis non reperimus nisi aquam salsam. Si autem putei essent in altum defossi et muris inclusi et a solis calore protecti, credo, quod potabilis et bona aqua ibi[TR179] esset. Satis mirabile est, unde aquam habeat humus illa arenosa. De Neptuno, maris deo, miramur, quod postquam filiam Danai liberavit in deserto a Satyro et eam cognoverat, in loco oppressionis virginis tridente percussit terram et fons erupit; hic vero nec tridente usi, nec ligone, manibus fontem fecimus. Hic amarissimas aquas invenimus in fontibus, similes aquis fontis dicti Exampeus, qui est apud Caliopados; hic adeo emittit amaras aquas, ut fluvium, in quem labitur, omnem amarum reddat. E contra fons est, dictus Alis, qui in potione est adeo suavis, ut nullus alius potus eo habito desideretur. Sic et hic similiter dulces et amaras aquas reperimus. Vidi tamen in quodam loco terrae nostrae in eodem loco qualitates ejusdem aquae magis mirabiles. Nam supra confluentiam[TR180] prope oppidum Nassow, ebullit de petra aqua amara et calida et de rimis ac scissuris ejusdem petrae calidior et amarior, et dulcis et frigida similiter etiam ibi reperitur et frigida et amara similiter, et tamen totum de una petra emanat. Dicitur autem locus ille Wasserems, in quo sunt habitationes pro balneari ibi volentibus, quia aquae illae medicinales sunt.

Adaquatis itaque nobis et bestiis a loco festini recessimus et iterum in torrentem alium horribilem venimus et cum in eo diutius processissemus, in parte ejus ascendimus et camelos nostros in alto a longe conspeximus procidentes, concito autem gradu eos (#b#) secuti sumus et dum ad eos venissemus, aqua in amphoris calefacta fuit et inutilis ad potandum et aliquantulum salsa; quam statim enim solis calorem aqua illa sentit, ad amaritudinem tendit. In illo die ambulavimus in maximo solis aestu per torrentes mirabiliter desertos et steriles, in sero autem quendam torrentem intravimus, quem nominabant Laccraram, et in eo tentoria fiximus juxta petrosum clivum, de quo rupes minaces dependebant. Accepimus autem lectulos nostros et cavernam magnam intulimus et ibi consedimus, odio enim habuimus tentorium et non libenter sub eo quievimus, quia copulati et juncti adinvicem pediculis replebamur unus de alio. Omnes petrae, rupes et humus illius loci erant de terra albissima, unde pulvere albo conspersi fuimus, ac si fuissemus in uno turbido molendino de farina. Dum autem sarmenta collegissemus et coqueremus, circuiverunt ductores nostri et Arabes tentoria nostra petentes a nobis ova et paximatios et alia esibilia, nec tamen illo sero nisi parum manducaverunt, cujus causa statim subditur.

Finit tractatus septimus.

Incipit tractatus VIII.

continens peregrinorum acta per mensem Octobrem et multa alia.

October mensis cum suo primo die illuxit, porro duabus horis ante lucem Sarraceni et Arabes et omnes, qui de ritu Machometi erant nobiscum, surrexerunt et igne accenso ac luminibus inceperunt comedere, bibere, gaudere, ridere, cantare, et ultra consuetum modum se dissolvebant nosque suis clamoribus excitabant et invitabant, ut cum eis conviveremus. Caussam vero illius intempestivae comestionis cum quaesivissemus ab eis, accepimus, quod illucescente die inciperet eorum jejunium, et ideo ante diei lucem manducant et gaudent, siquidem Sarracenorum jejunium, quod Machometus eis statuit in Alchorano, ita servant: per totum annum nullum habent jejunium, nisi per Octobrem mensem, quem tamen ita jejunant, quod omni die a diluculo, quum suboriri incipit et lumen tantum fit, quod potest discerni nigrum ab albo in filo, jejunant usque ad solis occasum et tempore diurno non comedunt nec bibunt nec utuntur uxoribus, sed quiescunt, dormiunt et cum quadam torpescente tristitia diem deducunt, quamdiu autem sol occidit, expergiscuntur, evigilant, mensas parant, comedunt et bibunt, non semel, sed totiens, quotiens volunt, per noctem clamant, cantant, discurrunt et singulis noctibus sui jejunii insaniunt et uxoribus libidinosissime abutuntur, et si qui tota nocte vigilare non possunt, ad dormiendum se ponunt, sed duabus horis ante diem surgunt ad manducandum et viso die cessant. Ideo in civitatibus duabus horis ante diem currunt eorum sacerdotes per vicos et pulsant cum lignis ad excitandum homines ad luxuriandum et manducandum usque ad diem. O monstruosum jejunium et carnalibus hominibus et bestialibus aptum! Absit, absit a nobis talis praedicator jejunii, post quod in die expletum sic omni libidini, ingluviei, crapulis et comessationibus per noctem operam impendere praecipit, ut non ob aliud jejunium instituisse videatur, quam ut postea voluptuosius et appetentius omnium turpitudo libidinis (#65 a#) exerceatur. Multam inquietudinem sustinuimus noctibus propter insolentias eorum per illum mensem, sicut sequentia docebunt. Igitur die appropinquante, dum se ingurgitassent et camelos onerare vellent, invenerunt sibi unum camelum furto abductum esse. Vagantur enim fures per desertum, qui in rupibus per diem stant et transeuntes turmas considerant, ubi noctibus maneant, et cunctis dormientibus subintrant occulte et solvunt vel asinos aut camelos et accipiunt, si possunt, sportas et saccos. Turbati autem erant camelarii et duo de eis cum hastis per regionem discurrerunt, quaerentes bestiam, nos vero onera perditae bestiae alteri imposuimus et de Laccraris profecti sumus per loca arenosa. Post tres autem horas venerunt camelarii cum bestia perdita et habebant vestimenta sanguine conspersa et hastas cruore madentes; invenerunt enim duos fures cum bestia in quodam specu, ad quem vestigiis bestiae et furum prodentibus venerunt, unum autem ex illis hasta interfecerunt, alter prolapsus evasit mortem. Similis est casus ille sicut Virgilius de Hercule casum recitat. Dum enim Hercules hospitaret cum Evandro, boves suos locavit ad armenta. Porro non longe a loco habitabat in quodam antro gigas ingentis staturae, Cacus dictus, filius Vulcani, vomens ore ignes, ibique latrociniis et furtis cunctos turbabat. Hic a specu egressus noctu boves Herculis cauda traxit in antrum, quos dum Hercules diminutos cerneret, nec quorsum errassent posset advertere, invenit vestigia furis de armeuto ad antrum, adcurrit Hercules, vi illum ex antro eduxit et clavo interemit bovesque reduxit.

Interea processu continuato extra montana venimus in regionem Madian, super littus maris rubri, quamvis adhuc longe essemus ab aquis. Haec regio dicitur Madian, a civitate Madian, quam aedificaverat quidam filius Abrahae de Ketura, dictus Madian, eamque nomini suo dedicavit, sicut habetur Genes. XVII. De illa civitate primi mercatores leguntur Genes. 36. fuisse Madianitae, qui emerunt Joseph. De hac fuit Jethro, primas et princeps Madian, de quo etiam supra dictum est Fol. 8. b., ad quem Moyses fugit de Aegypto et filiam ejus uxorem assumsit, Exodi II.

Porro in processu venimus de deserti deviis ad regiam, communem et tritam viam, quae ducit de Aegypto sursum in Palaestinam ad Gazaram, a quo juxta Gazarum declinavimus, ut patet supra fol. 28., dum in desertum ingrederemur. Ab eodem namque loco usque huc nullam viam habuimus, sed nocte ac die siderum usi directione ambulavimus, sicut in mari fieri solet. Ultra modum vero laetati fuimus in inventione viae et videbatur nobis, quod in mundum revenissemus. In eo loco via, quae sursum ducit ab Aegypto, dividitur in duas vias: una ducit sursum per littus maris magni ad Palaestinam et inde in Judaeam et Jerusalem, per quam frequenter est descensus et ascensus de terra sancta in Aegyptum et e contrario. Alia ab Aegypto ducit sursum ad littus maris rubri et Madian et Thor, portum maris rubri, de quo dictum est supra fol. 49. b.[TR181] Per viam ergo communem cum laetitia contra Aegyptum [processimus] et gavisi fuimus, iterum vestigia Domini Jesu invenisse, nam per illam viam Joseph duxit virginem Mariam cum puero Jesu in Aegyptum ex praecepto angeli, Matth. II.

Advesperascente ergo die venimus in desertum Helim, in quo castrametati sunt (#b#) filii Israel post transitum maris rubri, juxta XII fontes et LXX palmas, ut habetur Exodi 15. Verum a loco fontium declinavimus et etiam a publica strata ad unum milliare italicum et in loco quodam immundo, quem nominabant Dorondon, tentoria fiximus. Currebat enim humus illa plena vermiculis et bestiolis et pediculorum Pharaonis non erat numerus, de quibus supra fol. 27 dixi. Male autem respeximus Calinum pro eo, quod non in loco fontium fecit tentoria figi, sed ipse rationabiliter hoc excusavit dicens, quod ex quo sitibundi essemus et incensi, si circa aquas maneremus, non cessaremus a potu usque ad defectum nostrum. Alia causa, quia juxta aquas sunt paludes et in illis paludibus sunt infiniti diversi generis serpentes, vermes et viperae, ideo circa aquas non expedit morari. Alia causa: Arabes deserti praedones sua tabernacula figunt prope aquas et quandoque noctibus superveniunt ad loco aquosa, et si nos reperirent, nos turbarent et spoliarent. Alia causa: prope aquas illas est una villa, in qua sunt pessimi Madianitae, qui dum nos ibi tentoria fixisse comperissent, multis modis etiam nocturnis horis nos vexassent. Alia causa, quia via publica est juxta fontes, per quam nocturnis horis transeunt negotiatores et praedones Arabes et Madianitae,[TR182] a quibus sine vexatione non fuissemus. Cum ergo tentoria fixissemus, descendimus cum asinariis nostris ad locum fontium et palmarum et utres aqua replevimus et amphoras, cum quibus asinarii reascenderunt ad tentoria; nos mansimus in loco illo delectabili et vestibus nudati balneati sumus, quia copiosas aquas, claras et tepidas lavandis corporibus aptas reperimus, juxta quas etiam erant arbusta et virgulta, insuper prope erat villa, in qua multitudo palmarum erat. Tempore, quo filii Israel in loco isto castrametati sunt, erant ibi XII fontes et LXX palmae, nunc vero non sunt praecise XII fontes, sed multae sunt ibi aquarum vomites de clivo, qui undique vomit aquas, nec LXX palmae, sed multo plures; tamen locus idem est.

Propter istas exsuperantes aquarum vomites imaginatione poetica suspicabar aliquam Nympharum celebrem locum hunc reddidisse, cum etiam nomen arabicum loci huic imaginationi assistat: dicitur enim locus Dorindon. Doris autem erat filia Coeli et Vestae, conjux Oceani et mater omnium Nympharum. Cui autem Nymphae hic locus dedicatus sit, ignoro, hoc tamen pro certo scio, quod sanctificatus locus hic fuit sexta mansione filiorum Israel ab exitu de Aegpto, ut habetur Exodi 17. et Numeror. 33. Cum magna ergo recreatione ultra duas horas juxta aquas illas mansimus et ibi bibimus,[TR183] lavimus et a vermibus nos mundavimus. Interea aliquae puellae Madianitae satis formosae cum pecoribus venerunt ad aquas, quae stabant ex alia parte aquarum et mirabantur, respiciebant, ridebant et quodammodo precabantur. Non immemor fui ibi earum petulantia illius scorti Madianitae mulieris, ad quam quidam de filiis Israel ingressus vidente Moyse et omni populo, et de zelo Pinehas, quomodo ambo in locis genitalibus pugione perfodit et quod propter hoc XXIV millia hominum occisa fuerunt in deserto Cethim, Numer. 25. Quapropter earum risus et jocus horror nobis fuit, nec fecimus, ac si risum earum videremus, (#66 a#) vix tamen quosdam juvenes milites compescere poteramus, ne eis aliquod signum complacentiae ostenderent. Dum autem diu ibi moraremur, misit Calinus nobis Arabem nuntium, ut ad tentoria descenderemus citius, et erat etiam male contentus de nobis. Descendimus ergo et coenam nostram paratam invenimus et cum magna et insueta laetitia manducavimus. Accidit enim nobis ex potu aquae, ac si de fonte rubro, qui in Aethiopia est, bibissemus, de quo qui bibit, ut dicitur, limphatus efficitur. Nobis autem laetantibus sedebant Sarraceni nostri et Arabes moesti, pallentes, silentes, propter eorum maledictum jejunium. Sed statim sole profundius chaos immerso, quando nos quietem quaesivimus, ipsi vice versa incipiebant insolescere, cantare, ululare, mugire, comedere, bibere, et nobis quasi tota nocte nullam requiem tribuebant et cum ista inquietudine ritum sui jejunii explebant. Nonnumquam surreximus et de tentoriis nostris ad eos cucurrimus et cum minis eis silentium imposuimus; aliquando etiam, quando faciebant subcinericios panes, cum eis mansimus videntes fatuitates eorum.

Iter solitudinis et terror peregrinorum.

Secundo die Octobris mane quidem surreximus, sed tarde recessimus propter trium camelorum perditionem, quos putabant furto ablatos, sed vestigia eorum sequentes invenerunt in deserto in loco pascui. Post ortum solis reducti sunt et ita bestiis oneratis ab Helim recessimus et in publica strata per latissimos campos maris rubri littora descendimus, a tergo autem sequebantur nos quidam cum camelis aliis per viam, quae descendit a Thor, et timuimus, ne forte essent praedones, quia valde velociter ibant nobisque appropinquabant; cum autem circa nos essent, vidimus camelos ornatos et homines curiales magis timuimus. Porro dominus illius Corrobanae erat vir pinguis et decorus et in medium nostrum cum suo dromeda se ingessit iratoque vultu circumspiciens singulos ad Calinum cum indignatione dixit: cur tu, Sarracenus cum sis, ausus es Francos armatos per terram domini Soldani ducere, ut quasi armati procedunt in publica regia strata? Cui Calinus cum magna reverentia respondit: homines isti peregrini sunt et loca sancta terrarum nostrarum quaerere venerunt et neminem laedere, neminem invadere nullique nocere cupiunt. Audientes autem in Gaza, hoc est, in Jerusalem, quosdam pestilentes homines vagari per desertum, qui passim violare praesumunt salvum conductum domini Soldani, spoliantes et vexantes transeuntes, etiam Cairinos nobiles, robusta mente petierunt a Trutschelmanno licentiam ferendi arma, ut occurrentes turbatores libertatis benignitate domini Soldani eis concessam possent et ipsi turbare et profligare; hac de causa (#b#) gladiis accincti, arcubus muniti incedunt isti. Hoc audito responso convertit se ad famulos suos et jocundo omine dixit: ecce, isti Franci audaciores sunt Aegyptiis; si Mauri, Sarraceni, Mamalucci illius essent audaciae, dudum fuisset desertum a latronibus et praedonibus purgatum. Sic ergo vir ille optime fuit contentus et per Calinum salutationem amicabilem obtulit eumque de nostro itinere, de patria nostra et aliis conditionibus interrogavit, nos vero per Calinum ab eo quaesivimus, an naves onerariae de India venissent in Thor cum speciebus aromaticis et si species illae ductae essent in Alexandriam. De hoc ideo quaestionem fecimus, quia cum istis speciebus in navibus Alexandrinis in Italiam transfretare[TR184] sperabamus nos. Statim autem vir mentem nostram intellexit et plenum responsum dedit dicens, quod ante plures dies naves Indianae in Thor venissent et jam actu species aromaticae ducerentur in camelis in Aegyptum ad Cairum et de Cairo per Nilum veherentur Alexandriam ad mare magnum et ibi iam starent naves Alexandrinae de Venetiis et onerarentur ocius recessurae. Hoc cum audivissemus, solliciti facti sumus valde timentes, ne naves ante adventum nostrum in Alexandriam recederent, quia si hoc factum fuisset, in Alexandria hiemare necesse fuisset, quod nobis utique fuisset molestissimum. Sic ergo vir ille velociter nos praecessit, nos vero lente satis cum nostris camelis sequebamur et ab illa hora incepimus esse solliciti et Calino ac camelariis molesti, instigantes eos opportune et importune ad celeriorem processum et ut accelerarent iter.

De periculosissima erratione et deviatione peregrinorum tertiae societatis per solitudinem.