Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 50

Chapter 50 3,336 words Public domain Markdown

Aedificia eorum sunt, ut praedictum est, nullus admirabilitatis aut pretiositatis. Fui ego in cujusdam antiqui patris cella, in qua nihil nisi paupertatis magnae signa vidi. Nulla ad eos ingreditur foemina, nec peregrinae mulieres de transmarinis partibus venientes intromitterentur, si venirent, scientes illud satyricon: Ubi sunt mulieres, ibi nec pax, nec quies, nec sub eodem tecto habitant quies et mulieres, et qui non litigat coelebs est; demtis aliis innumeris periculis, quae monachis accidere solent ex mulierum cohabitatione, quae omnia pensent et foeminas non appropinquare sinant. Olim, dum adhuc sub obedientia apostolicae sedis erant, peregrinos maxima charitate et hilaritate recipiebant et necessaria ministrabant et calceamenta dabant. Quapropter S. Gregorius Papa, ut habetur in ejus Legenda, singulis annis misit grandem eleemosynam a Roma ad montem Synai pro illis religiosis, quia tunc multa bona per eos fiebant in oriente et pro ecclesia romana. Sed quid nunc dicam? Si vidissem fratres et monachos illos mortuos suscitare, Missas legere, confiteri peccata, tractare divina, pacifice simul conversari, regulae suae statuta tenere, jejuniis et vigiliis se macerare, castitatem zelare et in caeteris virtutum eximiis actibus se exercere; nullam sanctitatem audenter judico eos habere, nullam veram virtutem, nullam Deo acceptabilem actionem, nullam Deo placentem religionem apud eos esse minime dubito, ea ratione, quia in ecclesia catholica non sunt, sed extra, cum sint schismatici primo et ex obstinatione schismatis sint facti haeretici, ideo in charitate non sunt, quia Spiritus sanctus extra ecclesiam non datur, cum quo charitas infunditur, ut habetur 24. q. 13. Si autem nec veram Dei scientiam aut cognitionem extra manentes possunt habere, uti supra patet Cap. quocumque: nec corpus Christi cum fructu conficiunt 24. q. 1. schisma; nec, dum confitentur, a peccato solvuntur, 24. q. 1. Quicumque etc.: quia Lazarus non nisi in Bethania et in domo obedientiae romanae ecclesiae resuscitatur, nec vita activa in Martha, nec contemplativa in Maria, nisi in eadem Bethania esse potest, nec vera pax aut virtus extra ecclesiam esse potest, 24. q. 1. Qui contra etc. Quod autem illi monachi sint excommunicati, schismatici et haeretici, patet, quia Graeci sunt et Graecia est acephala 93, item nulla etc. Et orientales sunt, quibus verus sol occidit 24. q. 1. qm. Idem probo per experientiam;[TR173] nam nobis existentibus in loco eorum tenuerunt interdictum, nec divina eorum quovis modo celebraverunt nobis ibi morantibus, reputantes nos de romana ecclesia excommunicatos. (#61 a#) Ex alio idem patet, nam in ecclesiis eorum nolebant nobis altare concedere pro Missarum celebratione, dicentes, hoc apud eos esse decretum, quod, quandocumque aliquis Latinus Missam celebrat in altari Graecorum, quod ipsum altare sit excommunicatum, profanatum et de novo reconsecrandum ab episcopis eorum. De hoc vide supra Fol. 31. Ex his omnibus resultat quaedam inimicitia in eis ad nos, ita quod quando Dei causa in eorum loca venimus, sunt nobis duri et penitus nullum charitatis opus nobis impendunt et quidquid faciunt nobis, amore denariorum faciunt, sicut Sarraceni, qui in multis fidelius se habent ad nos, quam ipsi. Expertus sum, quod non libenter aperiunt ecclesiae ostium peregrino, nisi videant argentum promptum pro aperitione; non impertiuntur potum aquae nisi comparatum argento, nec obtinere potuimus nullis precibus, ut aliquibus militibus calceamentis carentibus providerent, sed omnia denegabant et, quae denegare non poterant, torvo vultu et cum indignatione dabant, sed justo Dei judicio contingit eis illud dictum: quod honori subtrahitur, turpitudini reservatur. Subtrahunt enim peregrinis susceptionem hilarem, contra id 1. Petri IV.: Hospitales invicem sine murmuratione. Nec faciunt sicut Jeronymus dicit: Omnes, inquit, hospites laeta fronte suspicimus et pedes abluimus, praeter haereticos. Idcirco Deo disponente coguntur Sarracenos et infideles Arabes, latrones, fures cottidie hospitio suscipere sine murmure, quia opera minima denegant domesticis fidei, quibus potius subveniendum esset quam infidelibus, cum apostolus dicat: Maxime ad domesticos fidei, Gal. VI. Nec respiciunt vel pensant praeceptum nonum Catonis dicentis: Cui des, videto. Et quia non dant, cui deberent et qui gratus de modicis esset, coguntur dare abundanter, cui non deberent, ingratissimis canibus Arabibus, nec Deum nec hominem curantibus. Singulis enim diebus dant panes et pulmentum ad minus 80 Arabibus deserti, latronibus, et communiter centum veniunt, aliquando plures, et si non statim tribuere volunt, quod petunt, contra eos insurgunt et monasterium perturbant. Abundant enim et provisionem pinguem habent; nam quidam archiepiscopus cretensis, amator S. Catharinae virginis, dedit monasterio decimas majores totius insulae et telonei partem in Thor, praeter alia, quae ignoramus. Insuper de toto Christianismo mittuntur eis plures eleemosynae a multis, qui aestimant, bene rem dispensari, et pessime sunt expensae. Nam ipsi monachimet non debent sustentari a fidelibus, cum sint haeretici, quibus nulla eleemosyna nec legata sunt facienda, ut habet canon. Ex datis etiam sustentant Arabes latrones, qui potius essent occidendi, nec quidquam aedificant pro Dei honore, et si etiam ecclesias aedificarent, non debet fidelis contribuere ad aedificationem ecclesiae schismaticorum. Pro quo recitare convenit hoc, quod mihi anno praeterito contingit. In festo S. Michaelis dum starem Ulmae et populo in ecclesia praedicarem, venit quidam sub sermone offerens mihi bullam, petens eam populo legi, sicut sub officio lecta et pronuntiata fuerat in ecclesia parochiali. Erat autem littera grandis, cum solemni sigillo domini patriarchae Alexandrini, qui residentiam Romae habet, et ejus tenor erat, quod ecclesia sanctae Catharinae in monte Synai indigeret restauratione, ad quam populus deberet magis porrigere adjutrices et hoc facientibus dabantur indulgentiae (#b#) copiosae. Stabat autem lator litterae, monachus graecus, senex, juxta altare sanctae crucis prope ambonem in facie mea et reliquaria sua exposuerat cum ornamentis et candelis accensis, in altari stans paratus colligere pecunias et populus erat intentus in me et in eum. Praelecta littera dixi populo planis verbis: Ecce, hic stat unus frater montis Synai, de sanctissimo loco, in quo fui, et petit ad restaurationem ecclesiae sanctae Catharinae et contribuentibus promittuntur indulgentiae a patriarcha Alexandrino; hoc hortor vos in Domino, ut nihil detis illi fratri, quia est schismaticus, haereticus et infidelis, nec deberet admitti ad ecclesias nostras, nec interesse divinis, cum sit anathematizatus. Secundo nullam pecuniam date ad restaurationem ecclesiae S. Catharinae, etiamsi ruinam minaretur, quod tamen non est, cum sit integerrima; nam ecclesia illa hodie, heu, non est catholica, sed haeretica et Latinis de romana ecclesia ibi existentibus non est locus in eadem ecclesia nec celebrandi, nec officia sua peragendi, imo nobis petentibus nec lectio nec cantus fit ab eis in illa ecclesia, quia excommunicatam ecclesiam romanam tenent. Ideo dimittamus illam ruere. Tertio ille dominus patriarcha dans indulgentias ad illam ecclesiam vel non fuit bene informatus vel littera est subreptitia, quod magis credo, non enim debet catholicus episcopus dare indulgentiam ad unam anathematizatam ecclesiam, nam monachi illius monasterii habent in oriente abbatem vel patriarcham, cui obediunt, nec illum, qui Romae residet, curant, solum enim titulum habet et est patriarcha Alexandrinus, tamen Alexandriam numquam vidit, nec forte habet intentionem eam videndi, nec habet ibi aliquam obedientiam. Sciunt autem illi monachi, quod romana ecclesia providet etiam illis locis de praelatis, in quibus obedientiam non habet, et currunt extra, veniunt Romam et invocant et cognoscunt jam praelatum propter quaestum, quem numquam honorarent, vel cui numquam obedirent propter Christum, et fictas et minus deliberatas dant litteras, ut pecunia nostra veniat in usum haereticorum. Quarto, frater ille stat ibi et postulat argentum gratis et aurum, et ego expertus sum, quod ipse in loco suo non gratis aperiret nobis unum ecclesiae ostium, non daret aquae frigidae potum, non praeberet celindrium, non praestaret corium pro calcei resartione, nec peciam panni veteris, imo oportet baculos ab eis emere, vel censum pro baculo dare, quem quis accipit, dum montes sanctos ascendit. Hoc enim in praecedentibus non posui, sed ita se habet: dum peregrini montes sanctos volunt ascendere, veniunt monachi cum baculis, quos vel vendunt, vel pretio accommodant, sed nullo modo dant gratis, contra illud: gratis accepistis, gratis date. His dictis, finito sermone populus recessit, nec obolum illi monacho dedit, imo, avisatus fuit, ut citius de urbe recederet, antequam interrogatio severa ab eo fieret.[TR174] Credo enim, quod nec pecunia ab eo collecta ad locum montis Synai sit ventura. Audivi postea, quod imperator serenissimus et rex Romanorum Maximilianus et rex Hungariae, cum quibus praedictus nuncius fuit, magna munera sibi dederunt, sed inutilia, quia non servant hoc praeceptum: Cui des, videto. Est enim locus sanctus et Christianis pretiosus et hoc pensant et non interrogant de qualitate locum inhabitantium, qui nihil valent. Indulgentiae (#62 a#) autem datae per apostolicos illi ecclesiae sunt antiquae, datae, dum adhuc ecclesia esset sub Papa, et adhuc quidem durant in favorem peregrinorum, qui eas consequuntur, dum locum visitant etiam sine munere, nec peregrinus bene faceret dando munus, quod cederet in utilitatem haereticorum pro indulgentiis.

De recessu peregrinorum a monte Synai et de tribulationibus, exactionibus et vexationibus passis ante eorum egressum et regressum in desertum.

Vicesima septima die ante lucem surreximus et Missas in nostra capella celebravimus, quibus celebratis in ecclesiam S. Catharinae descendimus et indulgentias (††) in capella beatae virginis ad Rubum et ad beatae Catharinae sepulchrum accepimus et locis sanctis deosculatis licentiam repatriandi a S. Catharina accepimus et in locum nostrum ascendimus et ad recessum nos disposuimus. Cum difficultate autem a monachis obtinuimus, quod utres de cisterna monasterii repleremus aqua. Est enim in ipsa curia grandis puteus et altus valde, habens aquas ex fundo emanantes et non ex pluviis confluentes, quod tamen numquam in aliquo loco orientis vidi, nisi ibi. Dicunt autem, Moysen hunc puteum fodisse et orationibus aquas emanantes penetrasse pro populi Israel solatio. Hanc autem artem fodiendi puteos Moyses in Aegypto didicit, quia dicit Plinius de Naturali Historia, quod Danaus, Beli filius, primus puteos in Aegypto fodit et inde navigans in Graeciam idem similiter fecit et ab ea in alias regiones notitia haec devenit.

Videntes autem Arabes, quod ad recessum nos disponeremus, misit capitaneus eorum ad nos famulum, avisans nos, ne egredi de loco nostro praesumeremus, nisi prius ei satisfactum esset. Post multas ergo placitationes aliquos ei ducatos dedimus et liberatos nos aestimavimus et camelarios exspectavimus, qui diu tardabantur. Tandem autem venit unus, camelos esse praeoccupatos ab armatis, nec dimittere vellent, nisi pedagium pro eis solveremus. Et conventione facta cum eis pecunia camelos redemimus. Venerunt etiam asinarii, dicentes, asinos esse conclusos a paganis et non nisi pecunia redimendos. Sic ergo bursas continue apertas habuimus, quod necesse fuit ad redimendum nos a vexationibus. Misit interea pater monasterii ad nos conquerens, quod aliquis de nobis de tumba S. Catharinae particulam ferreo instrumento abscidisset, quam si voluntarie restituere tardaremus, adstatim[TR175] coacti per Arabes, quibus caussam committere vellet, restituere vi cogendi essemus. Hoc audito expavimus et tumbam truncatam reperimus, nec erat inter nos, qui confiteretur se hoc fecisse, et unus alium respexit et omnes ei, qui fecit, malediximus, rogavimus tamen nos invicem, ut reus sine verecundia confiteretur et redderet abscissam peciam et omnes cum eo vellemus concurrere in reatu et solvere solvenda, sed nemo erat, qui se manifestare vellet, donec Calinus noster diceret, quod reus occulte sibi praesentaret frustum lapidis (#b#) et rem occulte complanare vellet. Et sic factum est; quis autem reus fuerit inter nos, hodie me latet. Multas angustias et confusiones sustinuimus per totam peregrinationem propter indiscretam quorundam devotionem ad habendum particulas de locis sanctis, ut dixi P. 1, F. 217 B. Hac turbatione sedata venerunt officiales conventus, monachi, et inverecunde a nobis Valete in pecunia postulabant, quibus etiam dedimus, quamvis non meruerint. Deinde venit pater monasterii in propria persona, vir non multum senex, robustus et prudens, et petivit, ut quatuor camelos oneratos fructibus nobiscum in Aegyptum descendere permitteremus. Singulis enim annis isto tempore mittit pater monasterii domino Soldano regi Aegypti fructus in ligneis cistis obfirmatis, collectos in regione deserti Synai et Oreb, et rex pro magno munere acceptat pro eo, quod creverint in illa sancta regione, et dividit eos potentioribus tyrannis Aegypti, qui tamquam res sanctas e coelo missas eos fructus suscipiunt. Recepimus ergo in nostrum consortium illos quatuor camelos. De hortis, ubi illi fructus in deserto crescunt, vide supra fol. 41. b.

Cum ergo omnia essent pacata et cuncti essent soluti, timuimus, quod post exitum nostrum sequerentur nos Arabes et in solitudine nos turbarent. Idcirco descendimus cum Calino ad muscheam, ubi Arabum capitaneus erat, et evocato eo rogavimus, ne gravaremur extra monasterium per suos, qui promisit, quod per suos nihil mali passuri essemus et, si vellemus ex toto securi esse, ipse vellet de suis servis nobis defensores adjungere per duas vel tres deserti mansiones. Ista responsione contenti et securi a viro recessimus. Per praedicta igitur impeditus fuit recessus noster usque ad meridiem et in solis fervore oneravimus cum multo labore camelos et cum multis litigiis, quia camelarii abjiciebant nobis utres, quos aqua repleveramus, quos nos e contrario reposuimus et ipsi iterum rejiciebant et absque percussionibus pessime nos invicem tractavimus iracundissimis gestibus. Ad ultimum venerunt aliqui Arabes, qui nos ita concordaverunt, ut novam mercedem pro istis utribus ferendis camelariis daremus. Et ita fecimus et, si ab initio hoc facere voluissemus, nullum litigium fuisset exortum. Tandem autem oneratis camelis a monasterio recessimus. Cucurrit autem unus Arabs post nos portans unum lectulum et quandam sportam, quam nostri camelarii de industria reliquerant, et ita ille peregrinus, cujus erat lectulus, si habere voluit, eum oportebat emere ab Arabe et, postquam lectulum accepit, camelarius noluit eum super camelum ponere nisi datis novis denariis. Et ita bene vexati a monasterio elongati sumus euntes per vallem, per quem intravimus, usque in vallem grandem, ubi filii Israel vitulum adoraverunt et quatuor horas lento gradu processimus. In vespera autem tentoria fiximus in loco, quem nominabant Arabes Wachya, et difficulter sarmenta pro igne ad coquendum cibos invenire poteramus. Illi autem Arabes cum camelis fructus portantibus locaverunt sua tabernacula in medio nostri et ita noctem illam deduximus.

Processus.

Die XXVIII., quae erat dominica XVIII. post Trinitatis, tribus horis ante lucem surreximus et oneratis camelis a Wachyae loco recessimus per arctum illum introitum, de quo supra dixi fol. 32., et altiora montana Synai postergavimus et in Macheram, ubi Moyses oves Jethro pascebat, revenimus. In eadem latitudine dimisimus viam, (#63 a#) per quam intravimus in ingressu nostro, ad dextram et ad latus sinistrum in torrentem invium descendimus, qui tamen delectabilis erat, quia plenus myricis et virgultis stabat, inter quae asini et cameli transeuntes de ramusculis folia et virorem decerpebant et manducabant, nos virorem a foliis suximus, quia ut zuckarum et mel dulcis erat, de quo manna illud saporosum fit. Circa meridiem de illo torrente ascendimus in vallem, ubi cum Arabibus conflictum habuimus in die beati Matthaei, die octava ab illo. Transeuntibus nobis in torrentem, ecce subito onager magno impetu et cursu velocissimo de saltu contra nos descendit, ac si vellet in nostrum exercitum irruere, nos autem, qui prius nullum vidimus, non aliud aestimavimus, nisi quod esset asinus domesticus et mirabamur de sua agilitate et formositate. Cucurrit autem respiciens asinos nostros, puto autem, quod coitum quaesiverit, quia alias ex natura fugiunt hominum consortium. Porro quidam de Arabibus bestiam ad latus caute secutus cum arca et sagitta conabatur bestiam sagittare, bestia autem in importunitate aufugit, sed paulatim a sequente decidit, quasi ipsum post se traheret et illuderet; tandem autem dum Arabs propinquior esset, tetendit arcum et bestiam vulneravit, quae mox sagittam excutiens a nobis per praeceps dilapsa est, juvenis vero attulit sagittam cum aculeo cruento. Non multo post vidimus quinque onagros simul inter rupes currentes. Naturales multa dicunt de onagro. Est enim onager asinus ferus sive silvestris et est pulcher, magis gracile habens caput quam asinus communis et est animal liberum, indomitum et lascivum, habitans in montibus et locis desertis et est velox ita, quod beneficio fugae ursum, lupum et leonem vincit, ideo computabatur inter praecipuos deos antiquorum, magis quam Dyomedes, ut Eusebius de evangelica praeparatione dicit Libro V. C. 13. Diu ultra omnia animalia sitim tolerat et divisus ab aqua longe beneficio ventorum vivit, quos stans in scopulis attrahit, unde Jeremiae XIV.: onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. Et Psalm.: Exspectabunt onagri in siti sua. Onagri mares timent et zelant foeminas suas, ideo gravidas suas custodiunt et natos mares morsu castrant, e contra gravidae latebras petunt et parere furtim petunt gaudentque libidinis copia, propter quod mares eos odiunt. Masculus foeminam non habens tempore coitus in altam rupem ascendit et desiderio libidinis aestuantes vehementer rugiunt ita, quod animalia caetera horrore concutiuntur, ad hoc etiam ventum naribus attrahunt et per hoc dijudicant, ubi foemina, quam cupit, sit. Onager duodecim vicibus in die et duodecim in nocte rugit et per hoc incolae deserti discernunt de horis noctium. Industria naturali hoc facit, quod, quando canes eum sequuntur, emittit stercus suum canibus odoriferum, circa quod illos detentos illudit et evadens ad tutiora fugit. Ex onagro et equa natus fit mulus velox, sed velocior ex onagro et asina et sunt muli pretiosissimi, in quibus principes et magnates vehuntur. Igitur circa solis occasum in torrentem aridum et desertum venimus, quem nominabant Arabes Elphat, in quo oneribus abjectis tentoria fiximus et pernoctavimus. Porro tanta erat ibi vastitas et ariditas, quod desperavimus, nos posse reperire materiam pro igne, tamen invenimus tantum, quod aquam offae calefecimus.

Vicesima nona die, quae est festum Michaelis, ante lucem surreximus et per torrentes desertos, per quos ingressi fueramus, exivimus et[TR176] taediosam et laboriosam diem habuimus, quia per rigidissima loca, non quidem arenosa, quod tolerabile fuisset, sed pulverosa, imo cinerosa tota die proficiscentes grande iter fecimus per pulveres et cineres. Mirabamur non parum, unde pulverum et cinerum tam immensa copia per totam dispersa regionem, ubi non sunt habitationes hominum, nec ignis, nec materia combustibilis? Ad hoc catholicum accepimus responsum tale: Ex quo Dominus omnium terrarum maledictiones induxit super hunc petraeum desertum, etiam hanc ei immisit maledictionem, ut de coelo nec pluviam aquae, nec nivis, nec roris haberet, sed pluviam pulveris et cineris, quam nimirum maledictionem terrae sanctae minatus est similiter venturam, si ejus habitatores mandatis ejus contrairent. Unde dicit Deuter. 28.: Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem de coelo, descendat super te cinis, donec conteraris. Sic fecit Dominus terrae Aegypti, quando Moyses et Aaron ad jussum ejus acceptis cineribus de camino in aerem sparserunt, unde tota superficies terrae Aegypti fuit cooperta cinere et pulvere, eratque cinis tam in jumentis quam in hominibus, eos corrodens usque ad ulcerationem, ut habetur Exodi IX. Suspicati ergo sumus, hanc deserti partem etiam ibi percussam plaga, et timuimus, ne forte et nos ulcera contraheremus, sicut Aegyptii; sed custodivit nos Dominus integros in regione cinerosa.

Porro in vallem quandam venimus, in qua reperimus idolum in forma pueri Aethiopis in caverna petrae stantem, cui Arabes interdum pro tempore oblationes offerunt; vidissent libenter, quod nos etiam apposuissemus argentum, sed noluimus. Aliqui eorum a suis camisiis discerpebant peciolas et ante idolum suspendebant, sicut facere soliti sunt in locis, ubi aliquid divinum esse opinantur, ut supra patet fol. 29 b. et 33 a. Unde autem stultus ille peciarum cultus ortus sit, dicere possumus, quod sicut quibusdam visum est nihil in mundo dignius, nobilius et Deo acceptius, quam cutis cadaverum, quibus se ipsum Dominus et sua secretissima et totum commendat universum: sic pari ratione vetusti inutiles panni linei et camisiarum peciae dignitate praeferuntur, cum non minora eis commendantur, quam cutibus cadaverum,[TR177] pergameno etiam et papyro omni, scilicet divina et humana, coelestia et terrestria, aeterna et transitoria, praesentia et futura, visibilia et invisibilia, naturalia et gratuita, credibilia et experimentalia, rationalia et supernaturalia et caetera omnia, bona et mala, prosequenda et vitanda: ideo forte infideles haec diis suis accepta judicant et offerunt. Consequenter processimus usque ad diei vesperam et in loco horrido, quem nominabant Arabes Effkayl, tentoria fiximus (#b#), cumque nos in loco locassemus, iterum incepimus deficere et egere et aquarum defectum sentire, quod erat nobis supra modum molestum et intolerabile; vix habuimus aquas, ut possemus illo sero coquere jus vel prodium pro offis. Venit nobis in mentem abundantia carnium, anserum et aucarum, quae paene in omnibus domibus est in patria nostra in sero sancti Michaelis, et flagrare coepimus post ollas carnium et post veruta assaturarum et post crates piscium et caldaria pulmentorum. Contigit nobis paene sicut filiis Israel in deserto, quando recogitabant Aegypti abundantiam et desiderabant carnes, pisces, cepas, allia et pepones, ut habetur Exodi XVI., et plenius Num. II. Sed desideria nostra erant frustra, non enim habebamus Moysen, qui coturnices de transmarinis partibus nobis afferret, sicut illis, super quos tamen clam ira Dei descendit, Psalm.: Adhuc escae eorum erant in ore eorum et ira Dei descendit super eos etc. Miserum ergo S. Michaelis diem habuimus et noctem inquietam propter cineres et ventos eos elevantes.

Defectus aquarum molestus.