Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 5

Chapter 5 3,272 words Public domain Markdown

Insuper incantatores et incantatrices hac aqua singulariter utebantur, et hodie ea utuntur, quando possunt habere, ad suas superstitiones exercendas. Et ut illa tollerentur, prohibuit Papa ejus (#B#) transductionem. Si autem ideo navigatio impeditur, miraculum novum Deus operatur. Alii dicunt, quod aqua Jordanis, licet in suo fluxu sit aqua viva, tamen vasculo recepta moritur et putrescit. Et quia mare non potest sustinere mortuum et putredinem, ut dicunt, ideo impeditur navigatio. Sed hoc nihil est, quia vidi magna vasa, in quibus computruerant aquae, quae ductae fuerant per magna maris spatia, ut esset in navi dulcis aqua, licet foetida. Vidi etiam corpus hominis, recenter defuncti, deferri in navi ab insulis Cycladum usque ad Venetias, ut dicetur folio 165. Part. 2.

Alii aliam rationem assignant et dicunt, quod mare mortuum est mirabilibus qualitatibus infectum, et quia hujus maris aquae sunt aquis Jordanis commixtae in hoc loco, ideo mare magnum non potest eas sustinere propter contrarietatem, quam habent illa duo maria ad invicem. Sed nec hoc credo, quia de aqua Jordanis bibimus, et in ea nullam sensimus amaritudinem, aqua autem maris mortui est amarissima; ideo dicitur in scriptura mare salsissimum. Non ergo est commixtio unius ad alteram ibi. Alii verius dicunt et melius, quod superstitiosum sit credere, quod aqua Jordanis habeat [vim] navigationem impedire, vel ventos aut aerem aut maris motum immutare. Tamen propter infidelitatem hominum christianorum Deo permittente ita fit. Et si aqua Jordanis in navi non esset, non fieret; non quidem propter ipsam aquam, sed propter malam fidem. Sicut videmus, quod propter malam fidem aliqua ad sanitatem alicujus languoris faciunt, quae nulla naturali ratione nec aliqua arte ad sanandum languores apta sunt: sicut,[TR27] si equus meus claudicat in dextro[TR28] pede, statim cum ligaturis dextrum pedem vaccae meae non claudicantis involvo, et sanatur equus; non propter ligaturam vaccae, sed propter perfidiam meam, qua haec credo. Sic est in proposito. Ex quo gubernator navis credit, quod aqua Jordanis paucula totum aerem et mare magnum immutet et ventos arceat, ideo in poenam peccati sui permittit Deus navigationis impedimentum, ut perfidia sua incrementum capiat. Quod autem sit superstitiosum, patet etiam ex eo, quod multi inveniuntur aquam hanc transduxisse, licet minus bene fecerint, quia Papa prohibuit etc. Et tantum me evagatum fuisse sufficiat a Jordanis balneatione usque ad maris magni navigationem. Igitur ad vocationem Sarracenorum egressi sumus de sancto Jordane, et induti vestibus de alveo sursum ascendimus, et stantes locum consideravimus. Consedimus tum ibi inter arbusta, et panem et alia, quae de Jerusalem portavimus, manducavimus, et non curavimus Sarracenos, qui stabant et continue nos ad recessum vocabant.

De Jordanis descriptione, et primo de ejus origine.

Jordanem fluvium descripturus tria de eo dicam. 1) Ejus originem. 2) Ejus qualitatem. 3) Ejus commendationem.

In descriptione Jordanis necesse habeo facere mentionem locorum, quae oculis meis non vidi, quia peregrinatio se extendit usque ad Jordanem, sed non usque ad ejus principium. De ortu igitur Jordanis communiter dicitur, et verum est, quod oritur sub monte Libanon a duobus fontibus confluentibus, Jor scilicet et Dan, et ab utroque nomen sortitur, et Jordan vocatur. Altius tamen quidam ejus originem indagarunt; dicunt enim, quod Euphrates, fluvius (#199 A#) paradisi, emittat per occultum subterraneum meatum rivulum, qui congregatur in fontem profundum et semper plenum, sed non effluentem, quem nominant Phyala. Sarraceni nominant eum Maydan, et Matth. 15. dicitur Megedan, et Marci 8. nominatur Dalmanucha. Hic fons, ut dixi, non effluit supernis, sed per occultum terrae meatum Draconitidem regionem pertransit et in pede Libani montis fontem emanantem facit, qui fons dicitur Dan. Et quod de fonte Megedan oriatur Dan, probant per paleas, quas in fontem Megedan effundunt, quae effluunt per fontem Dan. Et sunt illi duo fontes a se distantes sex millibus stadiorum. Fontem vero Jor dicunt originaliter per gurgitem subterraneum habere aquas ex fluvio alio paradisi, qui dicitur Tygris. Hi duo fontes, Jor et Dan, procul ab invicem emanant in pede montis Libani, et confluunt in unum ante portam civitatis, quae antiquo nomine dicebatur Lachis, et fit unus fluvius Jordan. De hac[TR29] civitate Lachis habemus Joh. 10. et Judicum 18., quod filii Dan invenientes quietam et opulentam ceperunt eam et combusserunt, et post haec eam reaedificaverunt, dantes ei nomen patris sui Dan. Et erat civitas ultima terrae sanctae ad aquilonem. Ad hanc civitatem fuit positum idolum Micheae, ut habetur Judicum 18. per totum. Sed et Jeroboam, rex Israel, posuit in eam unum de vitulis aureis, et jussit, ut populus eum adoraret, ut habetur 3. Reg. 12. Post multum temporis Philippus Ituraeae et Draconiticae tetrarcha, nominavit eam Caesarea, ob reverentiam Caesaris. Et ideo Matth. 16. dicitur Caesarea Philippi. Hanc postea Graeci nominabant Paneas. Sed hodie nec Lachis, nec Dan, nec Caesarea, nec Paneas dicitur, sed Balenas appellatur.

Jor igitur cum Dan ante portam hujus civitatis coeuntes fluvium Jordanem faciunt, qui consequenter recedens per longum et obliquum circuitum dividit Ituream et Draconitidem regiones, et deinde quandam vallem incidit, in qua stagnum colligitur, quod stagnum dicitur ad aquas Merom, ubi Josua prostravit XIV reges, ut habetur Josuae XL. Hoc stagnum tempore hiemali fit magnum, sed tempore aestivo exsiccatur aqua, et crescunt ibi arbusta et frutices densae, in quibus latitant leones et ursi et aliae silvestres bestiae.

Demum ulterius decurrens inter duas civitates Capharnaum et Chorazim facit lacum ingentem, mare Galilaeae vel mare Tyberiadis, sicut Rhenus facit lacum Constantiensem. In extremitate autem maris exit ab eo et inter montes Israel et montes Arabiae minoris pertransit, in campum Jericho pervenit et ibi faucibus maris mortui illabitur et ab eo excipitur. Sunt autem ab eo loco, quo de mari Galilaeae egreditur, ad locum usque, ubi mare mortuum ingreditur, VIII dietae. Ipsum autem mare mortuum habet in longitudine quinque dietas, et conjungitur hoc mare cum aquis, quae Exodi XV vocantur aquae Marath, et aquae Marath mari rubro copulantur. Mare vero rubrum continuatur cum mari Indico, quod affluit de oceano. Et hic est decursus Jordanis et suo principio usque ad finem longus valde.

De qualitatibus Jordanis.

Jordanis qualis sit videre jam oportet. Fluvius ille sanctus non est multum latus, vix enim habet LX passus in latum, et licet sit parvus latitudine, est tamen profundus valde, signanter tamen in loco nostrae balneationis, fundum habet arenosum et littora lutosa, pro tempore crescit et decrescit, praecipue tamen tempore messis tritici intumescit, hoc est, vernali tempore, quia in Palaestinae partibus illo tempore triticum maturescere solet, ut habetur Josuae 3. Quamquam adeo redundat, quod extra alveum suum per campos se diffundat, quia multa et flumina et torrentes in eum labuntur, ut est Jaboth, fluvius, ultra quem luctabatur Jacob cum angelo. Habet ergo alveum satis profundum, et alta littora. Aquae ejus dulces sunt et ad potandum habiles, potissime in hieme tempore frigido, in aestate sunt nimis tepidae, turbidas habet aquas, nescio si semper sic sint, piscibus bonis et dulcibus abundat. Cursum non habet impetuosum, sed cum silentio venit. Veruntamen transnatans sentit in medio ejus impetum contravenientis aquae.

Ab ortu suo hoc a Caesarea Philippi usque ad finem maris mortui fere per centum milliaria habet ab utraque parte latos campos, qui altis montibus terminantur. Solitudines sunt juxta Jordanem, ut habetur etiam Esaiae 12., in quibus erant olim multa monasteria et religiosorum habitacula,[TR30] quorum hodie cernuntur ruinae. In solitudinibus et campestribus Jordanis currunt multae silvestres ferae, et tempore serotino quasi greges ovium procedunt ad aquam pro potu, in aestu enim diei habitant in cavernis petrarum. Ibi sunt leones, ursi, vulpes, caprioli, cervi, lepores, onagri, et hujusmodi, quae ibi incedunt sicut animalia domestica, nec homines fugiunt, nisi quando eis nimis appropinquare contendunt. Ante aliquot annos leo ingens ibi morabatur, et nec hominibus nec bestiis molestus erat, sed ad hominem ibi transeuntem aspiciebat, et motu caudae suae mansuetudinem ostendebat: quidam autem Christianus cum arcu iter agens contra leonem sagittam misit, leo vero ad sagittam cucurrit, et eam odorabat; iterum ille aliam sagittam contra eum misit, ad ejus cursum se leo erexit, quasi eam petiturus, et post hoc factum in loco suo consueto non est amplius visus, sed evagabatur per campestria et per solitudines Jordanis, et cum rugitu circuit, quaerens quem devoraret, et tam hominibus quam jumentis multa intulit deinceps damna.

Dignitas et commendatio sancti Jordanis.

Dignitas sancti Jordanis est inaestimabilis, separat enim regionem fidelium a regione infidelium: nam ultra Jordanem erant Ammonitae, Moabitae et Edom et Arabes; in hac autem parte habitabant filii Israel. Filiis Israel iter praebuit, seque mirabiliter in altum elevavit, ut habetur Josuae 3. Lepram Naaman, principis militiae Assyriorum sanavit, 3 Reg. 5. Helyae ac Helisaei praeceptis paruit, et viam per medium eis praebuit, 4 Reg. 2. Ferrum securis in illa aqua supernatavit mirabiliter, 4 Reg. VI. (#200 A#) Sanctissimus Johannes Baptista populum in hoc flumine baptizavit, ut habetur Lucae 3. et Joh. 1. et Marci 1. Sed quod omnibus his eminentius est, Christus Jesus, filius Dei, in hoc flumine baptizari voluit, ut tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam conferret aquis. Unde haec aqua est mater omnium in Christo regeneratorum. Ideo dicit Bernhardus: laeto sinu recipit Jordanes Christianos, qui Christi se gloriantur consecratos baptismate. Idem: Quid in fluminibus isto eminentius, quod ipsa sacra Trinitas sibi quadam evidenti praesentia dedicavit? Pater auditus, visus Spiritus Sanctus, Filius baptizatus. De quibus habetur Matth. 3., Johannis 1., Lucae 3. Ex omnibus plane intelligimus, inquit Bernhardus, quod mentitus est Syrus ille leprosus, qui nescio quas Damasci aquas aquis praetulit Israelis, cum Jordanis noster devote Deo famulatus totiens probatus exstiterit.

Sed hic oritur dubium, cum tanto sit sanctitas et dignitas Jordanis, quare aqua illa benedicta, munda, sancta, dulcis, salubris, influit in aquam maledictam, immundam, diabolicam, salsissimam et pestiferam, scilicet in mare mortuum, in lacum Sodomiticum? Ad hoc quidam dicunt, quod Jordanes quidem suum cursum habeat contra mare mortuum, sed quando ad litus ejus pervenit, terram penetrat et intrat, antequam ad mare perveniat. Sed hoc non est verum, quia longo tramite in mare incidens discernitur ab aqua maris, quae crassa est et quodammodo nigra, illa autem alba et tenuis. Alii dicunt, quod hoc ideo fit, ut maledictio illius temperetur per benedictionem istius. Alii vero sublimius sentiunt, dicentes, quod in hoc facto latet mysterium magnum: quamvis enim Jordanes sanctus sit, quia tamen se non erigit, sed deorsum currit contra mare mortuum, sanctitas ejus nihil ei prodest, quin absorbeatur a mari mortuo et maledictionibus ejus involvatur; sic homo, Christi baptismate consecratus si non erigit se sursum, sed per viam lubricae carnis festinat deorsum, tandem non obstante sanctitate damnationem incidit et maledictionibus inferni involvitur, sicut alii homines non baptizati. Sicut enim mari mortuo alia flumina et torrentes non benedicta incidunt et ejus maledictionem participant; sic et homo baptizatus peccator et non benedictus similis etc.

In loco, ubi balneati sumus, creduntur filii Israel sicco pede transivisse, et Helyas et Helisaeus et Christus ibi fuit baptizatus: unde in vetustissimo quodam peregrinali legi, quod in loco Jordanis, ubi Dominus in aqua stetit, stabat longa crux, ad quam peregrini se exuentes intrabant, et in littore, ubi Dominus vestimenta sua deposuit, aedificata erat magna ecclesia testudinata, novem marmoreis columnis sustentata. Haec omnia dudum per Jordanis redundantiam sunt abducta et consumta, ita, quod hodie non[TR31] patet horum vestigium. De Jordane loquitur beatus Bernhardus in sermone ad milites templi cap. 9 commendabilia.

De recessu peregrinorum a Jordane contra S. Johannis capellam.

De solitudine Jordanis et de deserto S. Johannis Baptistae.

Balneatione peracta mox asinos reascendimus et a sancto flumine recessimus per viam, qua veneramus. Cum magno ergo gaudio revertebantur illi peregrini, qui montem Sinai non intendebant visitare, quia jam peregrinationis suae terminum attigerant; Jordanis enim ultimus terminus est peregrinationis hierosolymitanae. Ascendimus ergo per solitudinem Jordanis cum festinantia in desertum Johannis Baptistae, qui in illis desertis locis supra Jordanem habitare coepit, postquam factum est verbum Domini super eum in deserto prope domum patris sui. Ideo dicitur Luc. 3., quod venit in regionem Jordanis praedicans et baptizans. Habitavit etiam ad tempus in Bethania, quae est trans Jordanem, ut habetur Joh. 1., et pertransivit regiones Jordanis de loco ad locum propter praedicationem. In hoc vero deserto, per quod ascendimus, quondam Dominus Jesus ad eum venit petens baptismum. Sunt autem supra Jordanem solitudines asperae, in quibus deguit beatissimus Baptista et post eum multi sancti patres, qui ad instar Baptistae zonis pelliceis contenti edebant locustas et mel silvestre, sicut Matth. 3. de Johanne legitur. Sed videamus, quid sit locusta illa et mel silvestre? Quidam dicunt, quod locustae sint minuta animalia volitantia per modum saltus, et habeant serras inter crura, unde etiam serratae dicuntur, habent autem corpus ad modum digiti manus exile et breve, et faciliter inter herbas capiuntur et capite amputato frixantur in oleo et manducantur, et est cibus pauperum, unde hodie in deserto Judaeae reperiuntur illae locustae. De his dicunt S. Johannem pastum fuisse. Alii vero sublimius de S. Johanne sentientes dicunt: non esse verisimile, quod beatissimus Baptista locustarum carnes manducaverit in deserto, qui etiam panem manducare renuit in prima domo. Et illi dicunt, quod quaedam herba crescit in illo deserto, quae vocatur longusta, quam vulgares latini corrupte nominant locustam. De hac herba colligunt pauperes eamque manducant; et sanctus Johannes de ea pastus fuit. Unde antiqui monachi juxta Jordanem habitantes cottidie in refectoriis suis eo utebantur. Mel autem silvestre quidam dicunt illud esse, quod reperitur in truncis arborum per apes comportatum. Alii dicunt, quod sint quaedam arundines, in quibus dulcis succus nascitur, quae crescunt juxta Jordanem, quas nos nominamus cannas mellis, de quibus non mel, sed pretiosior liquor, zucharum, exprimitur. De his mellis dicunt Johannem manducasse. Sed alii pensantes verbum Domini, dicentis Matth.[TR32] XI: venit Johannes, inquit, non manducans, neque bibens etc., ibi dicunt doctores, ille dicitur non manducare neque bibere, qui non communi cibo et potu hominum utitur, et hoc, quod sumit, parcissime sumit, et in solitudine solus existens. Mella autem praedicta tam de truncis collecta, quam de cannis aut arundinibus expressa, veniunt in cibum non communem hominum, sed nobilium et (#201 A#) delicatorum et crapulosorum, et cibi alii, ut sint delicabiles et saporosi, condiuntur et melle et zucharo, de quibus S. Johannem manducasse dicere fas non est, si enim in domo paterna noluit comedere cibum coctum, fructus, legumina, quomodo in deserto manducaret expressum zucharum, favos et mella? Dicunt ergo, quod sint certae quaedam radices herbarum, quae nominantur mel silvestre. Alii dicunt, quod mel silvestre sint quaedam folia quarundam arbustarum, alba, tenera et rotunda, quae manibus contrita habent quendam mellis saporem. Alii vero dicunt, quod ibi crescunt in quibusdam arbusculis folliculi, in quibus grana sunt sicut fabae, de quibus dicitur S. Johannes manducasse. De his campus totus fuit repletus, quando ego fui in illo deserto, sed fabae in illis folliculis erant durae, ut lapides, nec poteram dentibus aliquam dividere. Alii dicunt, quod in illo deserto sint arbores, quarum fructum carrobi nominant, sicut patet superius fol. 66 B, et sunt oblongi folliculi, nigri, qui excorticati boni sunt ad manducandum, et hos fructus ubique nominant panem S. Johannis, et mercatores specierum in suis pategis vendunt, et in oriente nullius pretii sunt, et pauperes homines colligunt, et dentibus corticem deponunt, et dulcem succum cum materia inter se parant et manducant. De his pro deductione temporis saepe manducavi, nec saturatus fui. Et possibile est, etiam S. Johannem de his succum suxisse.

Per hoc ergo sancti Johannis desertum cum festinantia ascendimus, et cum quasi per unum milliare venissemus, ecce clamor et ululatus oritur inter mulieres socias nostras peregrinas, et totus exercitus turbatur. Solitae enim erant valde quiete et devote ac silenter procedere cum patientia magna, et tumultus earum erat omnibus stupori. Omnes ergo ad plorantes festinavimus, inquirentes de causa lamenti earum. Dicebant autem, quod una de sociabus earum, quaesita in exercitu, inveniri non posset, cujus perditionem lamentarentur, et deprecabantur nos, ut subsisteremus et procedentes Sarracenos, qui valde festinabant, non sequeremur, quousque socia inventa esset. Sic ergo mansimus cum dominabus illis, nec progredi volebamus, quamvis Sarraceni multis clamoribus et minis nos vocarent ad progressum. Cum ergo vidissent, quod eos sequi non vellemus, redierunt ad nos; et auditis quaerimoniis multis statim miserunt aliquos de suis velocissimis equis et cum eis aliquos peregrinos robustos, ut vetulam quaererent. Qui rapido cursu per viam solitudinis descenderunt ad Jordanem; timuimus enim, quod forte in Jordane submersa fuisset, aut ex inedia deficiens in solitudine jaceret, vel forte luto juxta flumen infixa exire non posset, aut forte ab aliquo Sarraceno oppressa esset aut spoliata aut (#B#) rapta, et commota sunt viscera peregrinorum super sorore eorum, quamvis aliqui milites rudes et crudeles murmurarent, quod propter unam vetulam totus exercitus inquietaretur, et si quis secutus fuisset eorum consilium, vetulam illam omnino dimisissemus in perditione. Et in hoc crudeliores Sarracenis fuerunt, qui anxii de perditione mulieris timebant eam ab aliquo Arabe aut Madianita pastore sublatam, vel a leone vel ab alia bestia devoratam et patienter nobiscum exspectabant in ferventissimo calore solis. Verum actor illorum murmuratorum, qui parvum aestimabat damnum perditionem vetulae et forte optabat, in manus incidit vetularum, et quas ante spreverat, cum lacrimis exorabat. De his vide fol. 12 B. et fol. 16 A. et fol. 58 B. et fol. 211. Fuit enim miserabilior omnium miserorum factus. Igitur qui missi fuerant ad quaerendum nostram sociam et devotam matronam, vagabantur cum clamoribus per viam deserti, et usque ad Jordanis alveum descenderunt ad locum, ubi foeminae balneatae fuerant, et ibi eam in arundineto invenerunt jacentem et dormientem. Quam excitatam susceperunt equo imponentes, et cum laetis clamoribus ad nos ascenderunt, ac si feram silvestrem cepissent.

De eo, quod in ecclesiam S. Johannis peregrini venerunt.

Accepta autem cum gaudio est matrona, et congratulabantur ei boni viri, tamquam ovi perditae, ut contingit Lucae XV., et ulterius progressi sumus, et extra arbusta et spineta in decalvatam terram venimus, in qua nec herbae nec arbusta stabant, sed colles arenosi et tumores eam inaequalem reddebant. In processu ergo venimus ad unam ecclesiam satis magnam, quae est ecclesia S. Johannis Baptistae, et ibi prosiluimus de asinis, et ingressi ecclesiam et in terram ad orationem nos prostravimus et Officium signatum in peregrinali processionali persolvimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus, et in umbra paululum respiravimus et consedimus (††). Dixi autem peregrinis vexationem, quam passi circa hunc locum fuimus in mea prima peregrinatione, quam et hic inserere curavi. Cum enim de solitudine ascendissemus, antequam ad ecclesiam veniremus, truserunt nos ductores nostri de asinis cogentes nos ducere asinos ad manus, et obstiterunt, ne quis ad ecclesiam ascenderet, quae supra viam stat, sed cum festinatione et cum silentio pertransire ecclesiam mandabant. Durus autem nobis fuit transitus ille, quia invite ecclesiam dimisimus, et non libenter indulgentias negleximus, et cum hoc arenosa fuit via, et quolibet passu profundae arenae incidimus quasi usque ad genua, et erat adhuc calidissima [dies,] et solis fervor intensissimus, et valde cruciati et debilitati fuimus per istum durum transitum. Caussa autem erat ista (#202 A#): quidam maledictus Arabs et saevus filius Belial accepit illam ecclesiam et domicilium suum eam sibi constituit, et ex ea rapinas exercebat et pertranseuntes spoliabat, singulariter tamen omnibus Christianis speciales inimicitias addixerat. Est autem in oriente consuetudo, quando duo in campo sibi obviant, et unus alterum timet, ille, qui desperat se posse alterum vincere, cadit de bestia, et pedes contra obviantem venit, in signum reverentiae, ut sic reverentiam ei faciat. Sic etiam quando exercitus exercitui deferre vult, omnes de bestiis descendunt. Sic quando rex vel princeps et Sarraceni aut Mamalucci nobiles procedunt, eis obviam venientes de asinis prosiliunt, et stant, quousque pertranseunt. Quod si de bestiis[TR33] non descenderint in praedictis casibus, vi ab aliis dejiciuntur de jumentis cum magna contumelia et molestia. Timebant ergo ductores nostri Arabem illum, ne forte cum complicibus suis in ecclesia latitaret, et erumpentes nos invaderent, praecipue si sine reverentia domum suam pertransivissemus, et ob hanc causam praeceperunt nobis de asinis descendere, et domum istam cum humilitate pertransire, quod et fecimus, licet milites impatientissimi fuerint et cani illi pessimis maledictionibus maledixerint. Ita tamen transivimus, quod neminem in loco vidimus, et hoc pro nobis fuit, quia tam ductores nostri quam nos valde illum Arabem timuimus, ne forte insequeretur nos.

De praedicta ecclesia S. Johannis et loci illius sanctitate.