Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 49

Chapter 49 2,469 words Public domain Markdown

Acceperunt ergo monachi illi corpus S. Catharinae cum magna reverentia et deportaverunt illud in ecclesiam S. Mariae ad Rubum et sarcophago marmoreo facto imposuerunt, sicut hodie cernitur et ab universis Christi fidelibus longe lateque per orbem dispersis quaeritur cum vitae periculo et maximis laboribus et grandissimis expensis; unde quidam Papa sub poena anathematis hanc peregrinationem prohibuit in singulari propter viae arctitatem et pericula. Peregrinatio autem Jerosolymitana prohibita est solum propter Sarracenos; est enim eadem peregrinatio respectu illius quaedam recreatio et spatiamentum. Dum ergo circa sepulchrum S. Catharinae expediti essemus, processimus de choro ad capellam S. Johannis Baptistae, in qua sunt plures reliquiae et magnae indulgentiae. In ea ergo oratione ad S. Johannem directa indulgentias recepimus (†). Finito officio illius capellae in ea resedimus omnes et jussu sacristae calceamenta pedum nostrorum solvimus et nudipedes in aliam capellam huic annexam ingressi sumus per parvum ostiolum, quae stat ad caput chori ecclesiae magnae. Pavimentum (#58 a#) etiam illius capellae fuit pretiosis tapeziis stratum et parietes tabulaturis pretiosis et politis obducti et multis lampadibus erat illustrata et omnia erant valde ornata, devota et pulchra in hac capella. Nam ibi est locus, ubi stetit ille mirabilis rubus Moysis, quem vidit ardere et flammas ex eo in altum consurgere et tamen nullo laedebatur incendio, ut habetur Exod. 3. Mirabilior tamen fuit hujus visionis adimpletio, quando Maria, rubus utique virens, florens et redolens, fuit inflammata et impraegnata divino igne, cujus tamen virginitas nullum passa detrimentum. De hac sancta ecclesia canit: Rubum, quem viderat Moyses incombustum etc. Hanc antiphonam etiam ibi cantavimus et ad locum rubi inclinati devotius ipsum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Sub altari etiam est locus, ubi stetisse creditur rubus, et in pavimento est lamina de aurichalco, in qua insculpta est figura rubi flammantis et Moysis sedentis seque discalceantis. Super locum multae lampades pendent, quia in magna veneratione locus ille ab omnibus habetur. Sarraceni et Arabes et Turci ad hunc locum petunt magna instantia admitti et admissi nonnisi nudis pedibus ingrediuntur. Judaei libentissime ingrederentur, sed non intromittuntur. Singularis devotionis est ille locus omnibus Christianis orientalibus et occidentalibus, a quo tamen orientales nos occidentales excommunicaverunt quoad divinum officium et Missas, non enim admittunt nos ad celebrandum Missas in dicto loco sacro, dum altare capellae illius sit Graecorum, qui nos nullo modo in aris eorum celebrare permittunt. De hoc rubo facit mentionem Dominus Marci XII. Apparuit autem Dominus Moysi in rubo, ne Judaei inde sibi idolum sculperent, ut dicit glossa Exod. 3. Est autem rubus condensitas spinarum vel arbor spinosa cum rubeis fructibus, vocata Hagdorn.

Expediti in capella rubi in capellam aliam S. Jacobi transivimus et in ea orationibus dictis indulgentias recepimus (†). De illa capella in capellam S. Anthipiti ingressi sumus et ibi adorato Domino indulgentias recepimus (†). Post illam ingressi sumus capellam S. Hyrinae virginis, in qua etiam pro indulgentiis (†) preces fudimus. Ab illa capella in capellam S. Marinae venimus et ibi orationibus dictis indulgentias suscepimus (†). Deinde in capellam Salvatoris ivimus et adorato Domino indulgentias accepimus (†). Post illam capellam gloriosae Virginis Mariae ingressi sumus et devotius ea invocata indulgentias recepimus (†). De illa capella in ecclesiae navem venimus. Habet autem illa ecclesia XII columnas, quibus tota fabrica sustentatur, VI in uno et VI in altero latere habens, sicut et ecclesiae nostrae sunt aedificatae in longum. In his autem columnis sunt multae reliquiae magnae reconditae et tabulae pendent ad quamlibet columnam, in quibus depicti sunt sancti, quorum reliquiae ibi continentur et quorum sanctorum festivitas celebratur pro tempore. Illum enim ipsi Graeci ordinem habent, quod in quolibet mense anni una dies celebris habetur, in quo celebrant de omnibus sanctis simul, quorum reliquiae in illa columna sunt reconditae, ut Januarius habet primam columnam cum multis sanctis, quorum omnium festivitas una die illius mensis peragitur (#b#) et non solum illorum sanctorum festum illo die celebratur, qui sunt in tabula illius columnae depicti vel quorum reliquiae ibi continentur, sed omnium, quorum depositio et dies natalitius illo mense evenit. Sic Februarius habet secundam columnam et Martius tertiam et sic consequenter. Circa quamlibet ergo columnam sunt speciales indulgentiae (†), pro quibus ivimus,

Ideo venimus ad columnam Januarii, eam geniculando circumstetimus et sanctos, quorum reliquiae ibi sunt, invocavimus; sanctos etiam nostros, qui in Latinorum calendariis scribuntur, ibi honoravimus et indulgentias septennes recepimus (†). Demum surgentes ad columnam Februarii accessimus et orantes modo praedicto indulgentias consecuti sumus (†). Deinde ad columnam Martii venimus et orantes devotius indulgentias accepimus (†). Postea columnam Aprilis circumdedimus et sanctos invocantes indulgentias accepimus (†). Ab illa columna ad columnam Maji processimus et ibi prostrati ad moram in oratione indulgentias participavimus (†). Hinc autem surgentes ad columnam Junii ivimus et orando indulgentias acquisivimus (†). Haec autem columna erat suprema in dextro latere. Post hoc per medium ecclesiae descendimus ad extremam columnam Julii, juxta quam orationibus ad morulam vacantes indulgentias accepimus (†). De hac descendimus ad columnam Augusti et circa eam sanctos pro indulgentiis rogavimus (†) et, ut speramus, exauditi fuimus. Deinde ad columnam Septembris processimus et instantius pro indulgentiis rogavimus (†) et exauditi, speramus, fuimus. Ab illa ad columnam Octobris ascendimus et ibi genubus flexis sanctos, ut pro nobis orarent, invocavimus et indulgentias suscepimus (†). Surreximus inde et columnam Novembris accessimus et pro indulgentiis instetimus (†). De hac ad supremam et ultimam ecclesiae columnam ascendimus et sanctos mensis Decembris venerati sumus (†). De ecclesia consequenter in chorum monachorum ascendimus et coram summo altari strati etiam ibi divinam misericordiam imploravimus et indulgentias accepimus (†). Est autem altare chori consecratum in honorem Constantini Magni Imperatoris et Helenae matris ejus, quos Graeci summo honore venerantur.

Praescriptas indulgentias dederunt illi ecclesiae et capellis summi pontifices a Graecis rogati, vel ad rogatum patriarchae Alexandrini, qui communiter Romae moratur.

Ultimo regressi sumus ad sepulchrum gloriosae virginis S. Catharinae et deosculati sumus ejus sacram tumbam et finem processioni fecimus. Notandum autem, quod non solum illo die, sed omnibus diebus et saepe in una die ad omnia praefata loca indulgentiarum transivimus, sed dies illa fuit dies processionis solemnis.

Processione finita ad habitaculum nostrum ascendimus et cibos paravimus pro prandio et mature ad prandium consedimus, quia omnes illo die communicavimus corpus Domini. Sedentibus autem nobis ad mensam venerunt duo monachi conventus, missi ad nos a patre monasterii cum propinis et portaverunt apoferetam refertam cum tortis panibus, qui erant confecti cum speciebus, sicut lebetum, et cum dactylis et ficubus, uvis et botris, quae nescio unde tulerint et (cum) curialitate (#59 a#) obtulerunt nobis. Accepimus autem haec cum reverentia et portatoribus aliquot madinos dedimus. Finito prandio accersivimus Calinum et rogavimus, ut amplius non tardaret, sed nos duceret per vias nostras in Aegyptum secundum tenorem conventionis. Ad haec Calinus se paratum omni momento esse dixit, in secreto tamen dixit, timeo, inquit, quod de hoc loco cum pace non poterimus abscedere, cum monasterium repletum sit Arabibus propter nos.

Descriptio monasterii S. Catharinae et de ejus fundatione et de tribus ecclesiis in eo situatis et multis aliis.

Sancti patres eremi cultores hoc desertum Synai prae omnibus locis solitudinis inhabitabant et locum rubi, in quo Dominus Moysi apparuit, tamquam locum sanctissimum et altissimae contemplationis crebrius visitabant et venerabantur, juxta quem etiam quidam senes cellulas habebant. Regnante autem Justiniano imperatore anno quingentesimo XXVIII. ab incarnatione Domini ad instantiam sanctorum fundavit idem imperator in loco rubi ecclesiam et monasterium in honorem beatae Mariae Virginis, quod nominavit S. Mariae ad Rubum, et hodie in oriente sic nominatur, nos vero post S. Catharinae translationem in ecclesiam illam nominamus ad S. Catharinam ecclesiam et monasterium.

Murus monasterium includens amplus est et spissus et altus cum moenibus et propugnaculis habens superius ambitum per gyrum, et est de quadris et sectis lapidibus ita munitus juxta introitum et portam, quod posset diuturna resistentia fieri conantibus ingredi ad nocendum, sicut forte quandoque factum est, nam in aliquibus partibus notavi, murum ruptum fuisse pro magna parte et reparatum ac innovatum.

Intra murum sunt tres ecclesiae, prima est graeca, secunda latina, tertia sarracenica. Prima et principalis est S. Mariae de Rubo, in qua beatae Catharinae corpus quiescit, sub ritu graecorum monachorum. Est autem ecclesia magna et oblonga, plumbo tecta, sine pinnaculo et turre, sine campanis et nolis, pro quibus tamen habent aliud instrumentum convocandi conventum ad divinum officium. Nam in sublimi est una virga ferrea, grossa, ad quam pendent circuli aenei sonorosi, et hos circulos percutit sacrista malleolis ordine quodam et mensura, ex quo valde dulcis resonat sonus, ita quod posset duci chorea post sonum illum; sunt enim cymbali bene sonantes et cymbali jubilationis, quae tamen magis proprie dicuntur tintinnabula: olim enim ante campanarum usum tintinnabulis ad officia convocabatur plebs. Ab intus est ecclesia bene ornata, in multas capellas divisa, et multae in ea pendent lampades praeter lampades S. Catharinae et altarium et columnarum XII. Ante cujuslibet monachi sedem pendet una lampas ardens. Ad hanc ecclesiam dependet in ejus capite ecclesia ad Rubum, de qua praemissum est.

Secunda ecclesia est ecclesia latina, juxta cellas peregrinorum, et est una arcta camera, oblonga, cum uno altari bene decorato in honorem S. Catharinae consecrato. Luteos habet haec ecclesia parietes, qui tamen obducti (#b#) sunt mattis diversorum colorum, de plectis palmarum contextis pro decore. Ad has mattas pendent multae schedulae affixae, in quibus orationes pulchrae de S. Catharina sunt descriptae per peregrinos. Mos quippe habet, quod quaelibet societas peregrinorum aliquod carmen conscribat de beata Catharina et conscriptum parieti affigit, in quo beata Catharina laudatur et peregrinus quilibet nominatur, et hoc, si societas habeat virum, qui talia dictare sciat. In tertia societate nostrae peregrinationis erat venerabilis dominus Johannes Lacinus, archidiaconus Septemecclesiastensis, doctus orator; hic confecit sine praemeditatione subito subjectum carmen pro suis sociis:

Suscipe virgineae decus immortale coronae, Martyr et insignis te Catharina precor. Sume tui causa susceptos diva labores, Et licet indignis propitiare tuis. Pannonius primum tibi fert obsequia libens Julia Johannes urbe Levita procul. Quem sequitur Felix, Ulmensis gloria terrae, Assuetus Domino dupla talenta dare. His Schombergensem Heinricum et Casparem una, Ceu videas Nisum Euryalumque pares. Marspach Sigismundus Franconae gentis alumnus Atque Argentina Velsch Peter urbe potens. Hi pariter prodiere tuum venerabile corpus Visuri, pariter et redituri domos. Per maris immensi terraeque pericula poscunt, Ut valeant patrios tuti videre lares.

De aliis duabus societatibus carmen conficere inceperat, sed perficiendi tempus non vacabat propter instantem recessum.

Multis precibus insteti apud praefatum dominum rhetorem, ut in carmine nostro illum terminum, gloria, mutaret, quia non videtur congruere nec veritatem importare; sed obtinere non potui. Si enim, inquit, veritatem non habet in proposito, habet in opposito; quod scripsi, scripsi.

Tertia ecclesia, quae tamen non debet nec meretur dici ecclesia, est Sarracenorum infidelium muschea, est magna, quadrata, cum turri excelsa et annexa, in qua more suo proclamant Machometi praeconia. Haec muschea stat in medio, inter ecclesiam graecam et latinam, tamquam principalior. In hanc tempore absentiae Arabum etiam ingressi fuimus, sed nullam gratiam, nullam devotionem, nullam indulgentiam in ea reperimus, sed domum vacuam, parietes dealbatos, nullum altare ibi invenimus, quia solum inani ritu solvendo ingrediuntur. Aliae conventus officinae sunt parvae et miserae et cellulae exiguae, de arundinibus contextae et luto obductae et super se invicem innixae, inordinatae, et sunt domunculae sicut tabernacula pastorum et tuguria hortorum; dependet enim monasterium pro parte in clivo montis Oreb et cellulae altiores (#60 a#) innixae sunt inferioribus et sibi ipsis superpositae et conglutinatae, sicut nidi hirundinum. Haec videns cogitavi de Taxeo, filio coeli, de quo scribit Plinius libro Naturalis Historiae, quod ipse inventor fuit primus lutei aedificii, exemplo sumto ab hirundinibus; nondum enim architecti construxerant palatia. Illum humilem modum domificandi illustres antiqui et praecelsi Christiani suo observabant tempore. Nam Romulus fundator urbis Romae in parva habitabat casa. Et Abraham ille praedives in terra promissionis habitabat in casulis, ut dicitur Hebr. XI., ad quem angeli hospites divertebant, ut habetur Genes. 18. Et Diogenes philosophus in dolio quiescebat semper, eumque secundum aurae flatum vertebat, prout sibi conveniens erat. Ovidius etiam fingit, quod duo senes pauperes Palaemon et Barithi, habebant tugurium straminibus coopertum; ad hos diverterunt dii, Jupiter et Mercurius, dum mundum simul peragrarent, inde dii hospitibus suis non ingrati eis ibidem grande templum aedificaverunt, constituentes eos sacerdotes sacrorum, qui post ambo deificati fuerunt. Sed et Dominus noster, Jesus, in tugurio diversorii nasci voluit et numquam propriam domum habuit. Sanctus etiam Paulus, primus eremita, interrogavit sanctum Antonium, an adhuc Christiani more gentilium aedificia alta construerent; audito autem, quod sic, amare dementiam reputans flevit. Sic sanctus Bernhardus, quando tuguria pastorum calamo contexta vidit, flevit recolens, casulis Cistertiensium esse similia, quia tunc incipiebant habitare in magnis aedificiis. Et beatus Dominicus, dum aliquamdiu non fuisset Bononiae et revenisset, invenit dormitorium et cellas fratrum elevatas fuisse a terra, cui imminebant prius; quod videns, magno moerore affectus dixit: heu fratres, me vivente incipitis palatia aedificare, quid me moriente erit? Et mandavit, remitti elevata et in pristinum statum reponi aedificium. S. Martinus, episcopus magnus, cellulam contextam lignis habebat juxta suam ecclesiam. Legitur de quodam sene eremita, qui habuit hospitium ad sepulchri modum, quem cum imperator interrogasset, cui suam domum commensurasset? respondit, corpori meo, quia hoc sufficit hic homini pro hospitio et mortuo pro sepulchro. Et addidit, melius prosilitur de tugurio in coelum, quam de palatio in infernum. Unde Bernhardus: Obsecro, in peregrinatione hujus saeculi, in militia, frater, terram non aedificemus nobis domum ad habitandum, sed tabernacula ad currendum, utpote cito evocandi et in civitatem patriam migraturi. Dicitur de Vulcano, fabro Jovis, quod ipse primo adinvenit aedificiorum pompas. Vide etiam de his P. 1. f. 237.

De monachis monasterii S. Catharinae et de pravis eorum moribus vel gravibus erroribus.

Grave profecto est aliorum vitia reprehendere ei, qui se ipsum nondum studuit a vitiis absolvere. Locuturus ergo de monachis monasterii S. Catharinae potius cogente veritate in eorum vituperium narrationem oportet deducere quam laudes depromere, non obstante propriae vitae reprehensione. Habuit hoc monasterium olim multos monachos et sanctos, jam vero habet paucos et excoecatos. Ante aliquos annos erant ibi centum circiter et post LXXX, jam vero vix sunt ibi XXX. Habent tamen monachi illi quaedam laude digna, quaedam vero exsecrabilia. Laudo eos in hoc, quia regulae professores sunt, scilicet regulae S. Basilii, quo docente satis rigorosam vitam ducunt quoad alimentorum parcitatem et vestimentorum vilitatem. Parcus enim est cibus eorum, sicut omnium orientalium, et potus aqua cottidie, demtis quibusdam maximis eorum festivitatibus, in quibus ministratur fratri haustus vini. Vestitus eorum est vilis et (#b#) abjectus. Tunicas habent differentes, unus sic, alius sic, nullius tamen coloris splendidi vel bonitatis, et sunt longae sicut tunicae clericorum, cincti sunt latis corrigiis, non habent scapularia sed caputia, quae circa collum vel guttur non clauduntur, sed deorsum a capite in dorsum dependent. Verum a loco temporum dependent a caputio duae peciae, tegentes ab ante scapulas usque ad cingulum protensae. Omnes comam et barbam nutriunt et modo Nazaraeorum incedunt, carnes numquam manducant, vino non utuntur, nisi sicut praemisi. Multi senes viri seriosi et maturi sunt inter eos; quicumque convolat ad eos, de quacumque secta, demtis Jacobinis et Armenis, volens se eis conformare, eum recipiunt, sive sit Latinus, Graecus, Theutonicus aut Aegyptius. Ante tempora cottidiana erant eis miracula propter sanctitatem, nec eligebatur in patrem aliquis mortuo alio, nisi aliquo demonstratus fuisset miraculo, per caelestem accensionem lampadis suae sedis vel alias per visionem aut oracula.