Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 48

Chapter 48 3,348 words Public domain Markdown

Circa hoc ergo non immerito cadit dubitatio, ex quo filii Israel idololatrare volebant, quare potius vitulum pro deo suo constituerunt conflatilem, quam hominem conflatilem vel leonem, aut ovem, aut Veneris aut Jovis aut Saturni aut Aesculapii imaginem? Quid istum infelicem populum in amorem vituli attraxit? (#b#) Respondeo: Aegyptii, inter quos habitaverunt multo tempore, erant idolatrae et colebant Apim in specie tauri sive leonis, Jovem vero in specie arietis. Porro Apis erat quondam homo, rex Arginorum. Hic cupiditate ductus acquirendi aliud regnum transfretavit in Aegyptum et populum rudem devicit, eisdem regimen humaniter vivendi tradidit et vinum facere et bibere eos docuit. Unde in tanta veneratione incepit haberi, ut eum pro suo deo colerent et Isim conjugem suam pro dea haberent. Hic Apis a fratre suo Typheo occulte occisus fuit, quem Isis uxor sua et Aegyptii omnes aestimabant se abscondisse et eum multo tempore quaesiverunt, tandem autem juxta Nilum quaerentibus viderunt taurum vel bovem album de aquis ascendere et in litore saltando ludere cunctis inspectantibus. Hunc taurum aestimaverunt Apim esse et cum universo genere musicarum venerunt et saltante tauro saltaverunt, currente eo cucurrerunt et per campum secuti taurum choreas ducebant, quas ante hoc factum nemo sciebat. Illum ergo taurum, vel potius diabolum in tauro, Apim vocabant eumque pro Api ut Deum colebant et eum nutriebant. Bove hoc mortuo iterum Apim quaerebant et vitulum ejusdem coloris invenerunt, quem divinitus procurari sibi credebant et pro Api adorabant et postea Serapim nomine mutato eum vocabant et Api jam spreto Serapim loco solis adorabant. Cui mirabile simulacrum et templum in Alexandria fabricaverunt, ut dicetur fol. 131. Hunc ergo ludum cum bove et vitulo viderunt filii Israel et ideo vitulum, taurum juvenem, ex auro conflatum pro deo sicut Aegyptii sibi elegerunt eique chorizando et sacrificando et altare construendo, sicut in Aegypto viderant, cultum impenderunt in hoc campo.

In progressu venimus in locum, ubi magni cumuli arenarum erant et terra tumorosa; in quo loco sepulti dicuntur fuisse illi, qui propter idololatriam illam fuerunt Moyse jubente interfecti, XXIII millia virorum, ut habetur Exodi XXXII et 1. Cor. X. Consequenter ascendimus in illa lata valle et ad ipsam arctam vallem venimus, per quam itur ad monasterium S. Catharinae, per quam ingressi in hortum monasterii venimus, qui hortus a muro monasterii descendit per longum spatium et irrigatur eo modo, sicut hortus ad XL sanctos, prout ibidem dictum est. Est autem hortus consitus olivis et diversi generis arboribus, magnus et solatiosus, et multa sunt in eo loca, de quibus mentio fit in sacra Scriptura. Dum ergo per hortum ascendimus, jussit nos ostensor locorum sursum in juga montium aspicere. Vidimus autem in altissima rupe, quae consurgit ante montem Oreb, vitulum stantem et contra nos respicientem, quasi paratum ad saltandum deorsum et apparuit ita manifeste cum omnibus lineamentis et quantitate debita, ac si vere animal fuisset, vel apparenter vitulus fuisset factus arte, sed nec naturalis nec artificialis vitulus est, est autem quaedam rupes in altum protensa, cujus summitas sine intentione alicujus hominis rupta est et inferius inspecta videtur esse vitulus. Unde fratres monasterii saepe moti curiositate ascenderunt montem, sed nullam vituli figuram superius invenire potuerunt, sed solum abruptas petras et scopulos praeruptos, qui inferius figuram vituli videntur habere sicut saxum in Aegaeo mari est, quod figuram habet caprae a longe inspectum, propter quod et ipsum mare Aegeum dicitur, quia aegea dicitur graece capra. Et in alio loco maris vidimus scopulum quasi aspidis formam habentem a remotis, sed dum prope essemus, erat grande saxum. Sic dum quis ascendit de oppido Wisastaig versus Ulmam, videtur in alto procul petra erecta, quasi homo sculptus, sed dum homo prope venit, nihil apparet, nisi rupes impolita. Et ita etiam est de vitulo supra dicto, in (#55 a#) quo deceptus visus exercuit error inter orientales utrosque, scl. Christianos et Sarracenos, ita quod credunt, quod diabolus tulit vitulum aureum, quem Judaei fecerant, ut dictum est, et eum in locum illum transtulit in perpetuum Judaeorum scandalum et verecundiam, et ne ab aliquo removeri possit, fecit Deus, quod nemo ipsum invenire valeat. Sed hoc dictum est omnino falsum et contra Bibliae textum, Exodi 32., ubi dicitur, quod Moyses arripuit vitulum aureum et contrivit eum usque ad pulverem, ut statim patebit.

Demum ab hoc phantastico vitulo nos convertimus et in processu venimus ad foveam satis magnam et profundam, sicut piscina, in qua erat aqua multa, quae emitti potest ad irrigationem horti. Hanc lacunam dicunt semper ibi fuisse et non arte vel industria factam, sed a natura, in quam decurrunt tempore pluviali aquae. Moyses autem cum vitulum aureum in pulverem contrivisset, sparsit pulverem in aquam hanc et adducto populo dedit eis potum ex eo, et qui culpabiles erant, remansit aureus color circa ora eorum, ita, ut barbae eorum viderentur aureae et male ex potu habebant ventris inflaturam, qui vero in hoc scelere nullam culpam habebant, aquam sine laesione sorbebant, nec aliquid de auro in faciebus eorum apparebat; haec Exod. 32. et in postilla Lyrae. Similis fons legitur esse circa Thiana Jovi sacer. Is quidem plurimum mirabilis est, unde, ut fertur, aquae ejus ex subterraneis meatibus frigidissime in fontem veniunt, in quo illico fervent et ex astantibus incolis eis, qui pro re aliqua recte juraverunt, dulcis et suavis et sanus est, dejerantibus vero adversus ex fonte prosiliens aqua, tamquam in hostes, oculos, manus, pedesque talium feriens hydropisis atque depilationis aegritudines infert, nec eis illaesis abire possibile, donec perjurium suum fateantur iis, quorum in praejudicium dejerarunt. Sic et avarus Midas, rex Phrygum, aurum pro deo colens impetravit a Baccho, ut, quidquid tangeret, aurum fieret. Deinde ut factum est, fame periit mortuusque in Pactolum fontem, qui aureas arenas habet, projectus est, ut in auro putresceret, qui absque auro vivere recusaverat; per quae enim quis peccat, per haec et torquetur. Sic et Judaei aureo vitulo immolantes aureo poculo vita privati sunt.

Deinde a piscina praedicta ascendimus et ad unam latam plateam venimus in horto, (quae) nescio quam ob causam calva est, ita quod non crescunt in pecia ista gramina, sicut in aliis horti locis. In illa platea creditur esse locus, in quo aureus vitulus fuit fusus et fabricatus per Aaron, sicut habetur Exod. XXXII. Accepit enim a mulieribus et a populo inaures aureas et annulos et vasa aurea et projecit in ignem, et opere diaboli egressus fuit vitulus aureus, quem eodem modo ut Aegyptii putabant esse Apim. Sicut enim Aegyptii ex aqua Apim susceperunt in forma tauri, sic Israelitae eundem in forma vituli ex igne receperunt. Adorabant enim gentiles homines deificatos, non in propriis humanis formis, sed in formis bestiarum, in quas fabulae docebant eos transmutatos esse: ut Jupiter transmutatus in arietem adorabatur in specie arietis; Apis in specie tauri; Venus in pisce; Saturnus in equo; Niobe in lapide; Hermione in serpente; Juno in vacca; Actaeon in cervo; Antigone in ciconia; Aldona in carduele; Daphne in lauro; Atlas in monte, quem Perseus transformavit in montem; Arcades pastores in lupis. Et ita de multis aliis dicere possem. Ideo diabolus potius in igne vitulum conflavit, quam (#b#) hominis sculptile.

Ulterius processimus et ad unam singularem petram venimus ad radicem montis Oreb jacentem ad modum magni clibani. Ad hanc petram illisit Moyses duas tabulas lapideas decem praeceptorum, videns vitulum et sacrificantem populum. Erant autem duae illae tabulae opere Dei dolatae et digito Dei conscriptae et de pretiosissimo et splendido lapide, cujus fracturae evanuerunt. Dicunt Judaei, quod scriptura legebatur ab utraque parte lapidis, quod fuit miraculosum, quia dato, quod litterae in utraque parte videantur, sicut in pergameno tenui et perspicuo, solum tamen in una parte legi potest scriptura, quia in alia charta revoluta sunt litterae perversae, Ex hoc dicto creditur lapis fuisse clarus, lucidus, perspicuus et forte talis necesse erat, quod etiam in tenebris et nocturno tempore lucebat et legibilem scripturam semper ostendebat, sicut semper mandata ibi conscripta observanda erant. Sed quia Moyses tabulas illas confregit et scriptura amplius legi non potuit, nec fracturis illis gaudere populus debuit, potest etiam sustineri, quod quando Moyses tabulas petrae allisit, quod mox in pulverem inutilem redactae fuerunt. Secundae autem tabulae, de quibus Exodi 34. habetur, fuerunt per Moysem quidem dolatae et excisae et per Dei digitum conscriptae. Judaei dicunt, quod Dominus ostendit Moysi massam sapphiri, de qua dolavit duas tabulas, et de reliquiis et excisis frustellis fuit Moyses valde ditatus. Quid autem ista veritatis habeant, committo discreto viro; nullum errorem inducunt, sicut nec fictiones poeticas, quas etiamdum occurrunt, induco.

Consequenter contra monasterium ascendimus et ostendit nobis frater Nicodemus montem cohaerentem monti Oreb, non multum altum respectu Oreb, et illum montem dicunt esse montem Moysis. In hunc montem ascendit Moyses cum Aaron. et cum LXX senioribus, quando videbant ibi Deum Israel et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphiri et quasi coelum, cum serenum est, ut habetur Exod. XXIV. Et de hoc monte jussus est Moyses in montem Oreb ascendere; est enim mons ille in accubitu montis Oreb ad aquilonem. Ad peculiares etiam orationes et ad recipiendum responsa Dei in singularibus caussis adscendere consueverat Moyses hunc montem, in quo creditur Dominus sibi saepe apparuisse. Contra hunc montem adoravimus et ulterius progressi in locum circumseptum venimus prope monasterii muros. Ibi est fratrum monasterii sepultura. In hoc ergo loco orationes pro defunctis legimus et sanctos ibi tumulatos honoravimus. Sunt enim ibi sepulti plus quam novem millia fratrum in libro conventus nominatim conscriptorum, inter quos nemo dubitat multos sanctos fuisse. De coemeterio ingressi sumus monasterium et reperimus augmentatum numerum Arabum juxta nos. Coenam autem coximus et fratrem Nicodemum invitavimus ad coenam rogantes eum, ut disponeret cum domino abbate, quatenus die crastina ostenderentur nobis reliquiae S. Catharinae et alia sancta monasterii loca. Et hoc factum fuit, ut patebit. Tristes autem horas duximus, quia continue augmentari vidimus Arabum numerum contra nos.

(#56 a#) De sepulchro beatissimae virginis S. Catharinae et de sacrosanctis ejus reliquiis et quo ordine ostenduntur dominis peregrinis christianis et quid hodie sit de miraculo olei, quod dicitur de ejus tumba effluere, et de translatione corporis S. Catharinae et rubo Moysis et aliis locis indulgentiarum ejusdem ecclesiae, per totum caput illud.

Die XXVI. statim transacta media nocte dicto officio ad Missas legendas nos disposuimus et milites saeculares se disposuerunt ad sacram communionem. Erat enim sexta feria et alia die, ut sperabamus, instabat recessus noster. Dictis ergo matutinis et primis audivimus militum sociorum nostrorum confessiones et successive in capella nostra celebravimus et peregrinos saeculares paene omnes communicavimus.[TR172] Interea cum clara facta esset dies, descendimus in S. Catharinae ecclesiam ad videndum ejus sacras reliquias. Nobis ergo in ecclesia exsistentibus venit pater monasterii cum omnibus suis monachis, gestantes in manibus singuli candelas ardentes; sic et nos peregrini omnes ardentes cereas in manibus habuimus et hinc et inde tumbam S. virginis circumstetimus. Accessit ergo sacrista conventus cum clavibus et seras tumuli conatus est aperire, sed non potuit, quia tam serae quam claves totaliter rubigine erant infectae et indispositae, tandem autem eum adjutorio aliorum fratrum magna vi et labore seras aperuerunt et tumbam sacri corporis patefecerunt. Amoto ergo operculo tumbae marmoreo inceperunt monachi cantare quandam antiphonam, cantu et verbis graecis, in quo nihil penitus intelligere poteram, nisi apostoli et martyres; haec duo nomina repetitis vicibus cantabant inter alia, idem autem et apud Graecos et apud Latinos sonant et significant et de graeco in latinum sunt assumta. Porro ipsis cantantibus accessit pater monasterii ad loculum et facta profunda inclinatione ascendit ad tumbam, quae in altiori loco posita est et capite in tumbam immerso deosculabatur divinae sapientiae gazophylacium, sacrum virginis caput, et erigens mansit ibi stare ad caput tumbae. Post eum omnes monachi accesserunt, incipientes a senioribus, et sacras reliquias deosculati sunt eo modo, sicut abbas. Post monachos accessimus nos peregrini et secundum ordinem consuetum sacras reliquias venerati sumus, post nos vero asinarii nostri idem fecerunt. Hoc facto nobiles nostri omnia sua jocalia aurea et argentea mihi dederunt, ut ea ad sacras reliquias applicarem. Accepi ergo jocalia mihi in Ulma a caris meis credita et dominorum militum sociorum meorum et singula in sarcophagum posui, applicans ad testam sacri capitis virginis eximiae. De ista applicatione clenodiorum vide, si placet, P. 1. Fol. 36 A. Verum dum haec agerem, pater monasterii, qui adstabat, numquam oculos a me avertit et diligentissime in manus mihi adspexit, ne quid tolleretur de reliquiis, multa enim sunt ablata transactis temporibus per peregrinos furto et per preces imperatorum, episcoporum et regum multa data ita, quod minor pars corporis sacri remansit (#b#). Nunc certiores facti bene custodiunt propter fures et nec propter preces nec propter pretia aliquid dant, cum doleant, se tantum dedisse, cum adhuc potior pars est ibi, caput scilicet sacrae virginis integrum, corona aurea pluribus gemmis adornata expresso signo sanctitatis contectum et manus sinistra, cujus digiti sunt pretiosissimis annulis repleti cum insertis gemmis. Alia manus est in partibus Georgiae, ut dixerunt nobis monachi, quam Rhodiani se habere gloriantur, quam et peregrinis ostendunt. De costis et tibiis et aliis articulis multis corporis sacrae virginis vidimus in tumba. Videntur autem ossa sacra in oleo jacuisse, quia non sunt alba, sed illius coloris, quem os aut lignum contrahit jacens in oleo, quo quondam, ut sacra ecclesia tenet, membra virginis resudabant, nunc autem miraculo dudum cessante jacent membra sacra in bombyce, de qua bombyce loco olei datur peregrinis, quam intingunt lampadibus pendentibus in capella sanctae Mariae ad Rubum, sicque ad partes deferunt pro oleo sanctae Catharinae. Ego habui vitreolum parvum, quod eodem oleo implevi et multum de lana intinxi; nihilominus compertum habetur, oleum illud ex praedicto loco sumtum esse multum salubre simul cum bombyce habitum. Ultimo dum pater monasterii arcam virginis vellet recludere, annuimus, ut adhuc paululum sineret apertam, et accessimus iterum ordine, quo prius, et sacras reliquias deosculati sumus et nostra munera, aurum et argentum, in sarcophagum obtulimus, quidam quatuor ducatos, aliqui tres, aliqui duos, major pars unum ad minus posuit ducatum, et cum hoc decantavimus juxta tumbam antiphonas et collectas in processionali signatas et indulgentias (††) plenariae remissionis habuimus. Sacrista autem recollectis offertoriis sarcophagum reclusit.

Tumba est in dextra parte chori in eminentiori parte reposita de marmore candido et polito facta, in ejus superficie per circuitum sunt sculptae aliquae imagines et plantulae cum foliis, nec est ad longitudinem staturae hominis facta, sed multo brevior, quia solum pro ossium conservatione fuit facta. Multae ardentes lampades pendent juxta eum, quae olim nutriebantur de oleo, quod sudavit de membris virgineis, sed miraculo hoc cessante membra oleo quidem erant plena, sed non sudabant, nisi quando fortiter fricabantur. Unde legi in peregrinalibus antiquis, quod petentibus peregrinis fricabant monachi aliquot os virginis et desudans oleum accipiebant peregrini. Sed et hoc miraculum cessavit et subsecutum fuit aliud. Nam singulis annis in profesto virginis advolaverunt quaedam ignotae aves pulcherrimae, rostris ferentes ramos olivarum virides et olivis repletos et super tectum ecclesiae residentes ramos projecerunt deorsum, quos fratres tollentes oleum saporosum et nobile expresserunt in tanta copia, quod per annum pro cibo et luminibus abundabant. Tandem autem et hoc miraculum cessavit, quia vel tempus miraculorum transivit, vel quia abusus miraculorum fuit, vel quia indignitas et peccata miracula impediverunt, vel quia aliunde provisum de Deo fuit, quia est regula theologorum, quod Deus non facit miracula, nisi exigente magna necessitate. Olim autem dum fratres sancti essent in loco, qui in penuria vivebant et paupertate squalebant, Deus miraculose providit, quia omnem spem in ipsum jactabant, juxta illud (#57 a#) psalm. LV.: Jacta cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet. Item: tibi derelictus est pauper. Successu autem temporis incipiebant timere paupertatem et curam de se ipsis gerere et eleemosynas quaerere et reditus emere et thelonea possidere et industria magna circa monasteria hortos plantare, olivas nutrire in locis desertis, et istis sic stantibus inutilia prorsus fuissent miracula. Sic etiam contigit filiis Israel in deserto, in quo de delicatissima manna vivebant, sed postquam fructus terrae sanctae habebant, cessavit mannae miraculum, Josuae 5. Nec est amplius tempus miraculorum, ut necesse sit oleum fluere pro infirmorum sanitate, vel pro sanctitatis ostensione virginis; ideo hic et circa alia sanctorum sepulchra cessaverunt fieri miracula, quamvis hodie ossa S. virginis videantur esse plena oleo et pressa oleum sudare possent, ut videtur; nec tamen omnino putet aliquis cessasse miracula S. Catharinae, etiamsi juxta sepulchrum S. virginis non fiant, saepe enim videmus majora per sanctos fieri miracula in locis, ubi eorum corpora non sunt, quam circa eorum tumulos. In multis locis hodie per S. Catharinam fiunt ingentia miracula, sicut in dioecesi Coloniensi in monasterio Reuenroth monialium ordinis canonicarum regularium, in quo inaudita contingunt miracula, ubi de parvo osse S. Catharinae dicitur fluere oleum, lac, balsamum et manna, et alia stupenda narrantur ibi verorum testium assertione. In vita S. Hilarionis dicitur, quod ex eo loco Syriae, ubi corpus ejus jacet, non contingunt miracula, sed in quodam hortulo Cypri, in quo habitavit vivens, maxima fiunt miracula. Sic etiam est de S. Catharina.

Qualiter autem corpus S. Catharinae sit inventum et huc translatum, iam videndum restat. Cum enim ex iniqua sententia imperatoris Maxentii in Alexandria virgo alma post plurima supplicia fuisset decollata, subito corpus ejus sublatum est et concurrentibus fidelibus, ut illud tollerent et sepulturae traderent, nihil invenire poterant, et quo pervenerit, penitus ignorabant. Nam invisibiles ministri sanctorum, beati angeli, ipsum in puncto exspirationis rapuerunt et per aerem in verticem montis Synai deportaverunt in locum, ut dictum est fol. 38. b. Fideles autem in Alexandria suspicabantur, ipsam cum corpore et anima in coelum assumtam. Jacuit autem corpus sacrum per CCC annos, quousque tota Arabia et Aegyptus fidem Christi recepit. Hoc facto ipsum desertum repletum fuit sanctis monachis et in pede montis Synai monasterium constructum fuit in honorem gloriosissimae virginis Mariae in loco, ubi Moyses vidit rubum. Duo enim genera monachorum desertum occupabant: quidam erant coenobitae, in monasteriis simul regulariter Deo servientes; horum vivendi regulam accepit S. Pachomius ab angelo in tabulis aeneis conscriptam, quae habetur in Speculo histor. L. 18. c. 82. Alii erant anachoretae, singulariter viventes, omne humanum consortium fugientes, penetralia deserti lustrantes, in cavernis terrae habitantes. Singulariter autem in deserto Synai erant multi utriusque generis monachi devoti. Porro in monasterio sub monte Oreb erat pater monachorum, vir bonus, cui aliquotiens in mentem venit, ut cum monachis suis exiret et per solitudinem sanctos quaereret, et tum distulit. Quadam vero nocte accepit in somnis, ut mane cum monachis suis egrederetur et inveniret thesaurum orientalibus et occidentalibus desiderabilem. Mane facto omnibus suis monachis convocatis et voto eis exposito in desiderium quaerendi thesaurum corda eorum vehementer accendit et egressi simul vagabantur per deserti devia incerti, sed multum incensi, et perlustrabant foramina petrarum, speluncas montium, rupium scissuras perambulabant, montes et valles et torrentes perscrutabantur. Interea Deo duce ad quoddam antrum pervenerunt et altam quandam rupem et in eo senem monachum invenerunt, cujus vultum numquam prius viderant; qui dum interrogaret monachos, quid vellent (#b#) et quid quaererent, dixerunt: thesaurum quaerere divina jussione venimus desiderabilem orientalibus et occidentalibus. Ad haec senex: et ego ad idem faciendum saepe sum admonitus, sed timens fallacias inimici usque nunc distuli, jam vero securus vobiscum ibo ad quaerendum. Ad quem monachi: Et ubi putas quaeremus? Respondit: Ecce, in monte hoc altissimo vidi frequenter lumina clara, splendentia et non dubito, quin aliquid divinum ibi lateat, sed quia inaccessibilis locus est prae altitudine ascendere non praesumsi, nec majestatem Dei ex monte relucentem solus perscrutari ausus fui, nunc autem simul pergamus, adscendamus et quaeramus. Erat autem mons ille mons S. Catharinae, ad quem numquam homo ascendit ante hoc tempus. Perrexerunt ergo simul et cum multis laboribus et periculis in cacumen montis pervenerunt; quo cum venissent, invenerunt corpus integrum virginis in loculo petrae oleo pleno mirabiliter collocatum et non dubitabant, quin iste esset thesaurus eis promissus, sed quis esset, aut cujus meriti, penitus ignorabant. Prostraverunt ergo se per circuitum corporis rogantes Deum, ut ostendere dignaretur Sanctae illius nomen et meritum. Et ecce, ipsis orantibus adscendit ad eos per rupes alius anachoreta senex dicens: Ecce, fratres, me misit Dominus ad vos, manifestare nomen, vitam, meritum et gloriam hujus sanctissimae virginis, et exorsus est, dicens eis ortum virginis et nomen, genus, conversionem, passionem, locum passionis et nomen judicis et tempus, mortem ejus et mirabilem translationem corporis ejus huc et angelorum custodiam sedulam usque in hanc diem. Deinde monachus ille praecepit, ut inde tollerent corpus et in monasterium sanctae Mariae ad Rubum portarent illud, quia futurum esset, ut homines de extremis partibus mundi venirent ad visitandum sacras reliquias. Hoc dicto monachus ille deosculans sacra ossa per scopulos repente dilapsus deorsum cursum recepit et in suum hominibus incognitum specum reversus est nec umquam amplius visus est.