Part 47
Finitis omnibus, quae in monte sancto erant agenda, locum sanctum deosculati sumus et cum ingenti laetitia descendimus, non eundo, sed currendo et cadendo deorsum, pro eo, quod inciperemus jam repatriare, quamvis adhuc chaos esset inter nos et patriam nostram magnum, non tamen adeo firmatum, ut hi, qui volunt hinc transire ad eam, non possint, aut inde huc transmeare. In ventre autem montis ad fontem venimus, quem nominant fontem S. Catharinae, et ibi bibimus et repausavimus. Ulterius deinde progressi vel prolapsi ad magnum spatium ad alium fontem venimus, ubi virgulas excidimus, quas dicunt esse ejusdem speciei, cujus erat rubus, in quo Deus apparuit Moysi, quas etiam valere (#51 a#) asserunt et prodesse valde morbum patientibus caducum, dum eas secum ducunt. Si verum sit, judicet prudens. Ab hoc fonte consequenter descendimus et in carectum venimus et in eo virgas longas excidimus, quas dicunt esse de specie virgae Moysis, cum qua tot miracula operatus est, quam etiam reposuit in arcam testamenti, de qua habetur Exodi IV. et XI. et XIV. et in multis locis Scripturae sacrae. Quidam dicunt, quod mulier in partu laborans, si unam illarum virgarum in manu teneat, non patitur periclitationem. Istae tamen sunt saecularium narrationes, de quibus parum curo. Post multum laborem et fatigas in profundum venimus ad monasterium XL sanctorum paene discalceati. Nam ascensus et descensus illorum duorum montium depauperavit nos quoad calceamenta, ita quod aliqui milites abhinc usque ad Cahirum sine calceamentis essent, alii vero calceamenta sine soleis habebant rupta. Nam calceamentum novum vix sufficit pro ascensu et descensu illorum duorum montium, et in hoc non feceramus nobis provisionem sufficientem. In illo tamen fortunam hanc habui, quando de monasterio S. Catharinae egredi volebamus ad ascendendum montes. Unus miles de infirmis remanentibus protulit calceamentum novum, quod in Jerusalem comparaverat, de corio glauco vel gilfo pretioso, dicens: ecce, frater Felix, hoc calceamentum emi, ut in eo montes sanctos scanderem, sed ex quo ascendere non possum, accipite vos quaeso et participem me facite passuum, quos in eo facturus estis. Cum gratiarum ergo actione indui calceamentum novum pedibus meis, an esset bene proportionatum, et nostrum vetustum et fere penitus dissutum in camera reliqui, quod pro certo vix durasset ad primi montis ascensum. Postquam ergo in monasterium XL sanctorum venimus, offas pro prandio coximus et misimus asinarios nostros ad monasterium S. Catharinae, ut adducerent nobis asinos nostros, quia ambulare amplius non potuimus propter lassitudinem et propter defectum calceamentorum et propter solis fervorem.
Visitatio locorum in monasterio et extra per hortos.
Peracto prandio processionem fecimus ad monasterii loca et primo ingressi ecclesiam prostrati oravimus et indulgentias accepimus (†). Sunt enim in ea tumulati XL monachi pro fide Christi in monasterio ab Arabibus paganis diversis tormentis interfecti et ob hanc causam nominatur ad XL Sanctos. Modo vero ibi habitant solum duo fratres de monasterio S. Catharinae pro custodia loci et illi duo fratres multos insultus patiuntur ab Arabibus vagantibus per solitudinem. Demum per cellas monasterii transivimus, quae sunt misere parvae et de arundinibus plexis et luto obductis factae; murus tamen per gyrum monasterii est bonus et firmus sicut castri muniti, nec est (#b#) magnum in circumferentia. Viso monasterio portam exivimus in hortum monasterii, qui certe contra naturam eremi mirum in modum viret, floret et germinat, producens proceras arbores fructiferas et olera pulmentica, herbas et gramina. In eo vidimus ultra tria millia arbores olivarum, ficulneas plures et malogranata multa et amygdalorum arbores numerosas etc. De oleo hujus horti habet conventus S. Catharinae sufficientiam ad nutritionem lampadarum ecclesiae et pro coquina pro cibis condiendis. De pomis hujus horti mittunt monachi singulis annis Soldano regi Aegypti ad Cairum vasa plena pro munere et pro recompensa conservationis et tuitionis eorum, sicut postea patebit. De oleribus ejus toto anno habent salutucium et pulmentum, de graminibus pro bestiis foenum. Et mirum est, reperiri in eremo talem paradisum, ubi omnia arentia exusta solis ardoribus, nullius seminis aut radicis arena sterilis est productiva; sed quid non adinvenit industria humana? Supra hortum sub radicibus amborum montium foderunt monachi fontes tres magnos aliquantulum ab invicem distantes, in quos omnis aqua tempore hiemali de montibus fluens recipitur et per dracones de uno puteo in alium transmittitur et de ultimo in hortum sicut aqua viva decurrit et per eam per fossata derivatur et illa frequens irrigatio aquarum tantam pinguedinem arenis dat, quod quasi terra frugibus apta humus eremi fructificat. Sic etiam legimus fecisse patres antiquos Deo in desertis servientes, ut patet in Speculo histor. Lib. 19. Cap. 14.
In horto illo sunt multae rupes de terra excrescentes et scopuli et petrae, sub quibus sunt cavernae, antiquorum sanctorum cellulae, et per longum vallis spatium durat hoc delectabile viridarium habetque in longitudine unum milliare italicum in latitudine vero, quantum homo bis potest jacere lapide. Conquerebantur autem nobis fratres, quod illo anno non habuissent pluviam, et cum magna parcitate aquam habent in hortum derivare, nisi enim cottidie irrigetur, mox omnia arescunt; conquerebantur etiam, quod iam aliquibus annis locustae sine numero advolantes in arborum floritionem et in hortum cadunt totamque superficiem operiunt et omnem virorem consumunt, flores et folia corticesque arborum rodunt et corrosa arescunt et intolerabile damnum inferunt. Perspecto igitur horto reversi sumus in monasterium et ibi asinarios exspectavimus.
Praeconisatio et laus sanctorum montium Synei Oreb et Synai S. Catharinae, eorumque dispositio.
[Transcriber's Note: Image showing places mentioned in the text. The following is the illustrations's caption.]
_1. Monasterium S. Catharinae. 2. Montis pars inferior Oreb, Heliae et Helisaei. 3. Mons Moysis. 4. Mons S. Catharinae. 5. Monasterium XL Sanctorum._
Montium sanctorum descriptio ex praedictis et ex figura adstante aliquantulum potest (perspici). Hi ambo montes pro uno monte computantur pro eo, quod eorum cacuminibus differant, in radice tamen et pede unum sunt; nam ab una radice uterque consurgit et uno pede et fundamento sustentantur, sicut dicitur una manus et tamen habet quinque digitos distinctos quidem a se, sed conjunctos in radice. Et ita intelligitur collecta S. Catharinae, in qua dicitur, (#52 a#) quod corpus beatae Catharinae sit ab angelis collocatum in eodem loco, ubi Deus dedit legem Moysi, hoc est, in eodem monte, quoad radicem, sed non in eodem loco montis, quoad verticem. Una ergo descriptione ambo manifestantur, sicut uno nomine ambo mons Synai nominantur.
Est ergo Synai mons regionis Madian supra Arabiam, juxta sinum Arabiae imminens, alios altitudine superans, cujus summum videtur esse coelo contiguum, qui quidem venerandissimus est ob crebram jam dudum veri Dei apparitionem in uno vertice et ob admirabilem beatissimae Catharinae virginis angelicam tumulationem in alio vertice. Haec duo hujus sancti montis cacumina a nullo hominum fuerunt frequentata ante Moysen[TR169] et Catharinam: nemo quippe audebat verticem Oreb ascendere, quia communis opinio hominum erat etiam ante Moysen, terribilem Deum in illa summitate habitare, quem nemo vivus manens posset intueri nec accedere. In summitatem vero Synai nemo praesumsit adscendere, cum ejus cacumen videtur coelo quodammodo contiguum esse et scopuli praerupti in altum protensi ascendi locum prohibere. In primo etiam vertice videbatur frequentius ignis ardere ante Moysis ascensionem. In secundo vero videbatur semper pruina et nix rigere ante Catharinae tumulationem.
Sunt in mundo plures montes, de quibus ignis spirat, ut Aetna vulcanus et Bobius, sed non hoc agente. Mons autem iste igneas flammas emisit, Deo ipsum miraculose incendente, ut patet Deuter. V. et Exodi XIX. Scribitur enim, montem exarsisse igne, quando Dominus descendit, tubarumque voces exauditas fuisse. Cumque tota multitudo non pauciores quam decies centena millia essent, per V dies in omni loco ardens ignis aspiciebatur, ita tamen, ut nihil ibi consumtum fuerit, sed ipsa quoque herbarum viriditas intacta permansit. Haec Eus. de evang. praep. lib. 8. c. 3.
Sunt multi montes perpetuis nivibus operti, rigiditatem praestantes, hic autem nive canduit virginitatem Catharinae significante. Sunt praeterea multi montes cavernosi, in quibus gentiles superstitionibus vacabant et idola colebant. Hic mons cavernas habet, in quibus prophetae divina oracula exspectabant et sancti monachi divinis contemplationibus insistebant, Plures sunt diis consecrati, ut Minervae Aracinthus mons, Appolini Malea, Jovi Olympus, Aeneae Misenus, Satyris Atlas, Poenio Poenus mons, Moloch mons offensionis, Veneri mons Paphos in Cypro etc. Hic autem mons Synai soli vero Deo dicatus est, qui est mons, in quo beneplacitum est habitare, in eo etenim Dominus habitabit in finem. Referunt de monte Atlas, quod nubes sua celsitudine excedat et quod ignotas bestias humanae vitae insidiantes habeat, et dicunt, tanta taciturnitate silere per diem, ut non absque horrore quodam et occultae divinitatis suspicione adeatur et aspectus squalidus et nebulosus appareat per diem, nocte vero ad instar coeli crebris lucere luminibus et resonare cantibus atque tinnitibus cymbalorum et fistularum Agypanorum et Satyrorum. Sed in monte nostro sancto est altitudo hominibus proportionata, nec sunt in eo monstra terrifica, lucem et tenebras sustinet sicut alia naturalia, nec sunt ibi draconum aliqua praestigia, sed cuncta divina et sancta.
Climax mons quidam in eadem dicitur esse regione secus mare rubrum, ubi foeminae prolixis barbis insignes dicuntur esse et crudelissime venationibus vacantes, tigresque habentes pro canibus, pardos et leones nutriunt, unde nemo ad montem illum potest accedere timore illorum foeminarum (#b#) crudelium, quae etiam nudae in viros armatos insiliunt eosque prosternunt, adjutaria habentes belluas, quas edomant. Non tales montem sanctum inhabitant, sed quidam esurientes et miseri, quorum omnis furor bucella panis data mitigatur. Possem multa inducere de terribilibus montium, propter quae hominibus terribiles redduntur et formidabiles, quibus omnibus caret sanctus mons Synai et e contrario conditiones habet desiderabiles, quibus redditur hominibus amabilis, ita, ut de ultimis mundi finibus ad eum homines illustriores confluant. Et tantum de monte Synai.
De reditu peregrinorum in monasterium sanctae Catharinae et multis sanctis locis in via.
Igitur adducti sunt nobis asini a monasterio sanctae Catharinae in monasterium XL Sanctorum, quod ascendimus et ad vallem, quae mediat inter utrumque montem, ad latus horti descendimus. Ubi autem quasi ad finem horti venissemus, per maceriam ingressi sumus hortum, dimissis extra asinis jubente nostro ductore, et ad petram grandem venimus, in qua specus est capella consecrata; ibi ingressi orationes fudimus pro indulgentia (†). In hoc specu dicitur habitavisse sanctus Onuphrius, unus de magnis anachoretis; de hoc in Vitis patrum pulchra habetur historia: hic dum moreretur, in loco illo tugurium, quod ante specum fecerat, ruit et arbores circumstantes petram ceciderunt et exaruerunt. Ab hoc loco ulterius progressi per vallis descensum venimus ad unam singularem petram, quae stabat juxta viam et non cohaerebat monti, sed per se de terra consurgebat in altitudinem duorum virorum, in pede lata, superius acuta et videtur, quod non habeat radices fixas in terrae profundis, sed stat sicut pyramis artificialis, quasi non petra naturalis sit. Haec creditur esse petra Oreb, de qua Moses percussione virgae aquas eduxit, ut habetur Exodi 17. Insuper et secundum aquae eductionem, de qua habetur Num. 20., credunt ex eadem petra profusam fuisse, quae dicitur aqua contradictionis; non enim diutius dabat petra aquas, nisi ad populi et pecorum adaquationem, ut clarius appareret miraculum. Ideo etiam ipsa petra singularis erat nec monti connexa, nec terrae infixa, ut cernerent filii Israel, quod Deus novas aquas crearet in petra et non de abysso redundantes pro eorum potu. Si enim jugiter fluxissent, non magnum miraculum fuisset, sed consuetum, sicut sanctus Clemens et multi alii sancti suis precibus impetraverunt emanationem aquarum de abysso et fontium redundantiam, ubi prius non fuit aqua, non quod nova aqua crearetur, sed venae de abysso ad locum illum dirigerentur et illae ita manebant scaturientes, sicut superius patet de fonte dato monachis pro (#53 a#) signo, fol. 44, a. Fons ergo petrae hujus non ex aquis terrae, sed ex thesauro Dei emanavit; ideo dixit Moyses Num. 20.: Aperi eis, Domine, thesaurum tuum, fontem aquae vivae. In thesauris enim Dei etiam inclusi sunt abyssi, juxta illud: Ponens in thesauris abyssos; sed et venti de thesauris illis prodeunt, unde psalmus:[TR170] Educit ventos de thesauris suis. Patet etiam ex verbis Domini, quod aquae illae in petra fuerint creatae, quia dicit cap. super. V.: Loquimur ad petram, et ipsa dabit aquas. Ipsa, inquam, dabit, non terra etc. Ex quibus patet, quod fons ille solus non fuit filius Nerei dei oceani et Doris uxoris ejus, ex quibus juxta poeticam narrationem nati sunt amnes, nymphae, omnes humiditates, fontes et flumina: Primogenitus filius Nerei et Doris dicitur Archelous, fons quidam Graeciae, quem dicunt primum de terra erupisse. Fons autem ille sanctus erupit ex petra ad imperium Domini et peracto ministerio suo cessavit, sicut stella trium Magorum non mansit post ministerium et columba, in qua visus est Spiritus sanctus. Non fuit haec aqua data ad aliquem usum alium nisi ad potum, et credimus non immerito, aquam fuisse dulcissimam, clarissimam, sanissimam et delectabilissimam, quae numquam amaritudine infecta fuerat, sicut aquae caeterorum fontium omnes in oceano et mari infectae fuerunt amaritudine et per colationem terrae mundificatae, nec aqua haec per aliquem usum abominationem contraxit, sicut aliae aquae ad sordes deserviunt et abominabiles inde fiunt, sicut fertur contigisse fonti dicto Aniger: hic a primordio dulcis fuit, clarus et sanus, sed dum Hercules gigas cum centauris congrediens eos vulnerasset, cucurrerunt centauri ad fontem illum et in eo vulnera sua laverunt, unde accidit, quod ab eo tempore usque nunc fons ille habet aquas immundas, foetidas, insanas et salsas. De fonte nostro dicit, psalm.: Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa. Habet enim petra illa hodie signa interruptionis in multis locis; non enim exivit aqua de pede petrae, sed undique ex ea profluxit et prosiliit, sicut hodie in ea cernitur. Haec petra venerandissima redditur et propter mirabilem aquae profusionem et propter imitabilem significationem: significat enim secundum apostolum in ep. 1. Cor. 9. ipsum Christum, petra autem, in qua erat Christus, hanc petram circuivimus et ipsam deosculati sumus.
Deinde consequenter processimus et in vallem Tholas dictam descendimus et ibi vidimus ruinas cujusdam antiqui monasterii, in quo olim plures deguerunt sancti, et secus monasterium antrum magnum et profundum in montis penetralia ducens, in quod antiqui patres sancti transfugerunt, abscondentes se a lumine creato, ut in tenebris lumen increatum cernerent, quia Joh. 1.: Lux in tenebris lucet; et David in psalm.: Nox illuminatio mea in deliciis meis; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Et erat specus ista quasi schola contemplantium divina, in qua per tenebras corporales ducebantur ad coelestia contemplanda lumina: non sicut specus Acherusiae, quae, ut fertur, ducit ad inferos, quae non longe est ab Heraclea civitate; nec sicut specus Hyberniae, quae dicitur purgatorium sancti Patricii, in quam ingressi vident horribilia et phantasiis gravibus terrentur, ac si in infernum mergerentur, quod non divina fit virtute, nec miraculose, sed naturaliter et phantastice, quia dicit magister Heinricus de Hassia, frater gen. allegans (#b#) magistrum Nicolaum Orem, clarissimum naturalium doctorem, quod in illo hiatu Hyberniae et in pluribus aliis sunt exhalationes et inspissatus aer, unde provenit, quod intrantes obdormiunt et de mirabilibus somniant et horribilia vident ita clare ac si vigilarent, et tamen dormiunt et prava dispositione loci et corrupti aeris in turgores rapiuntur et prius visa conscribunt tamquam miracula et recitant tamquam veraciter facta et tamen solum ex indispositione virtutis imaginativae eis contigerunt tamquam somniantibus, quae etiam in vigilantibus ostenduntur saepe.
Consequenter de Tholas descendimus et ad monasterium aliud venimus, jam quidem parvum, olim autem admodum magnum, quod dicitur ad S. Cosmam et Damianum, qui, ut in eorum legenda habetur, de Arabia nati fuerunt, de qua regione etiam alii peritissimi medici exorti sunt. Ob quam causam credo eos hic in Arabia habere prae aliis sanctis monasterium. Porro hoc monasterium est in loco constructum, ubi amplius quam XIII millia hominum et septingenti percussi sunt a Deo, absque his, qui perierunt in seditione Corae cum Dathan et Abiram, ut habetur Numeror. XVI. In hoc enim loco dirupta est terra sub pedibus seditiosorum et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et descenderunt vivi in infernum; quo facto mox complanata est terra, ac si nihil horum accidisset, ut habet magister in Speculo historiali. Ideo hujus diruptionis nullum nec vestigium videre poteramus. In hoc loco cum tremore stetimus severitatem et celeritatem divinorum judiciorum expavescentes, illi enim murmuratores stabant ad seditionem concitandam parati, nec timebant, et ecce, subito terra rupta est sub pedibus eorum; quis hoc audiens non timet? Simile legimus contigisse tempore beati Ambrosii in Thuscia in valle quadam, ubi terra se aperuit et domum cujusdam divitis cum omni substantia absorbuit, in loco tamen fovea profunda mansit in facti testimonium. Et in Legenda S. Benedicti habemus de quodam sancti viri adversario, quomodo subito solarium cecidit eumque exstinxit. Sic etiam in vita beati Jeronymi, qui quasdam moniales correxerat propter simoniacam juvencularum receptionem, quae dum non emendarent, aperuit se terra et moniales cum monasterio absorpsit.
In tantam autem fatuitatem antiqui devenerunt, ut temporibus suis, sic nulli dubium, pro delictis absorptos pro diis colerent. Nam quidam dictus Amphiaraus gentilis vates dum a principe esset ad bellum Thebanum vocatus, oraculo accepit, si iret vivus, non rediret, unde in antrum se abscondit et nemini nisi uxori se manifestavit, uxor autem a quodam annulum accepit et virum prodidit. Dum autem vir ad bellum pergeret, subito immersus terrae nusquam comparuit; ob id antiqui a diis raptum putavere eumque inter deos recensuere. Sic etiam Melicertus et Yvo absorpti dii sunt facti precibus Veneris ad Neptunum porrectis. Puto, quod etiam in filiis Israel fuerit hic error; nam absorptis iniquis orta est gravis indignatio contra Moysen et Aaronem, dicentes eis: Vos interfecistis populum Domini; quasi meliores et sanctiores essent interfecti. Sic et Romani Marcum Anilium divino cultu venerabantur pro eo, quod se praecipitem dedit in suae animae perpetuam damnationem. Nam tempore, quo natus fuit Alexander Magnus, in medio urbis Romae loco aperta est terra et vorago profundissima facta flammas ex profundo hiatus eructavit, super qua re dii interrogati responderunt, non claudendum hiatum, antequam aliquis se praecipitet voluntarie in ipsum. Sed cum hoc nullus facere vellet, juvenis nobilis et lascivus Marcus Anilius se hoc facturum libenter obtulit hac conditione, ut per annum sineretur vivere secundum suam voluntatem. Quo sibi concesso toto anno rebus, uxoribus et filiabus Romanorum utebatur ad libitum et anno elapso armatus sedens in nobilissimo equo laetus contra hiatum velocissimo cursu processit et insiliens vivus ad infernum ut Dathan et Abiram descendit et ruptura terrae complanata fuit.
Consequenter a loco praedicto nos avertimus et descendendo in vallem illam latam et spatiosam venimus, per quam nudius tertius intravimus ad monasterium S. Catharinae, sicut habetur supra fol. 40, a. b. Est autem vallis amoena et spatiosa per modum crucis inter montana expansa et quamvis sint montes per circuitum (#54 a#) alti, sunt tamen valles clari et lucidi propter distantiam montium ab invicem; quando essent aquae in illa regione, esset nobilis pro hominum inhabitatione, pro civibus et villis. In his vallibus castrametati sunt filii Israel, postquam mare rubrum transierunt, ut habetur Exodi XXI. Dicitur autem regio illa desertum Synai e regione montis Synai, in qua filii Israel pro majori parte habitaverunt in illis XL annis, quos per Dominum detenti in deserto fuerunt.
Descendimus ergo in locum, ubi valles convectuntur et ubi magna latitudo est et planities. Ibi vidimus eminentem petram, quae erat ad modum cathedrae praedicantis, in qua dicunt Moysen stetisse et verba Domini populo pronuntiasse et legem sibi traditam promulgasse et a populo ibi responsa accepisse et Deo in montem retulisse et Domini voluntatem ibi frequenter proposuisse populo Israel.
Fuit profecto locus ad praedicandum aptus et inferius pro populo valde spatiosus, quod necesse erat, quia populus multus fuit, scilicet sexcenta millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus, Sed et vulgus promiscuum et innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis, multa nimis, ut habetur Exodi. 12.
In hoc loco, quia latus et spatiosus est et ad eum omnes valles per gyrum habent prospectum, filii Israel in absentia Moysis, quando erat cum Domino in monte, aureo vitulo, quod fecerat eis Aaron, sacrificaverunt et per ejus circuitum nudi chorizaverunt et totam plebem de omnibus mansionibus et tentoriis congregaverunt ad solemnitatem vituli proclamantes: hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Aliqui etiam de princibus et senioribus in locum ascenderunt, ubi Moyses consuevit stare ad alloquendum populum et populo vitulum demonstraverunt et ad adorandum eum exhibuerunt.
Hoc horribile et immane facinus est in loco hoc commissum in perpetuum Judaeorum opprobrium.[TR171] Nam hodie, dum quis Judaeo loquitur de hoc vitulo, rubore perfunditur; hoc ego ipse expertus sum multis vicibus, cum Judaeis conferens. In hoc ergo loco filii Israel secundum psalmum obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari rubro, et fecerunt vitulum in Oreb et adoraverunt sculptile et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.