Part 46
Vicesima quinta die, antequam illucesceret, surreximus de terra, in qua sub dio quievimus in curia monasterii, ut in montem iterum ascenderemus cum fratribus nostris, qui heri remanserant. Verum major pars illorum, qui prius in monte fuerant, mansit in quiete. Assumsimus ergo servos Arabes et asinarios et sportas cum cibariis, amphoras cum aqua eis imposuimus et praecedentem fratrem Nicodemum secuti sumus lentissimo gradu propter teneres et infirmos. Est autem a monasterio spatium satis longum per hortos et arbusta usque ad montis clivum, per quod ascendimus cum lunae beneficio. Cum autem ad montis clivum venissemus, intravimus crepidinem quandam montis altis parietibus rupium conclusam et de profundis ascendimus per viam multum asperam, nec inter haec lumen aliquod habuimus, quia conclusi rupibus lunae lumen habere non potuimus. Insuper tantum frigus erat in ista crepidine, ut dentibus strideremus; optavimus habere ignem, sed ignile non habuimus ut ignem faceremus. Quidam autem de Arabibus compatiens frigescentibus collegit quasdam herbas arefactas et manibus confricatis incendio aptavit assumtisque duobus lapidibus de torrente fortiter collisit ad invicem ignemque provocans igne incendit, et collectis sarmentis ignem magnum fecimus et circumstantes membra fovimus. Cogitavi, quod Arabs ille artem illam educendi ignem de silicibus didicerit a Promotheo, filio Lapethi ex Asia et nympha matre, qui aevo suo, ut poetae referunt, erat vir prudentissimus et praeter hoc, quod de luto figmentum hominis formatum igne de coelo furato animavit, primus de silicibus ignem provocandum esse docuit. Nam tum ignoratum fuit, ignem latere sub frigidis silicibus. Porro Vulco dicitur primus ignem invenisse; cum enim fulmine arbor quaedam incensa fuisset, ex eo aliae arbores succensae, omnia conflagrata sunt ligna. Vulco autem calore delectatus deficiente igne materiam adjecit, conservans ignem, quem hominibus ostendens tamquam a se repertum in totum per hoc promeruit, ut rex Aegypti constitutus sit.
Cum ergo refocillati calore essemus, titiones accepimus ignitos et processimus sursum in illa crepidine, in qua nonnumquam erant saltus et petrarum parietes, per quos Arabes primo scandebant et inde sursum unum peregrinum post alium trahebant. Cogitavi aliquotiens illo mane, quam mirabilis Deus; heri prae caloribus vix poteramus spirare et hodie prae frigoribus vix poteramus vivere. Quanto enim altius ascendimus, tanto intensius frigus sensimus. Interea ad fontem quendam venimus, juxta quem iterum ignem accendimus, (#48 a#) et iam de ignis calore laetabamur, sicut heri ibi de aquae frigore recreabamur. Calefactis nobis iterum processimus per arduum saltum adscendendo ad longum spatium. In alto autem venimus ad unius magnae rupis parietem et de sublimitate illius parietis destillabat aqua clara et bona, nobis tamen fastidiosa, quia adhuc mane erat et frigore non mediocriter laboravimus. Destillabat autem aqua illa in concavitatem quandam rupis et quasi quandam piscinam faciebat. Juxta illam piscinam iterum ignem accendimus et nos calore refecimus; tantum enim frigus fuit, ut, si ignem non habuissemus, defecissemus prae algore. In ulteriori processu venimus adscendendo[TR167] de locis petrosis in clivum, praecipitem quidem sed planum, id est, sine rupibus et sine arbustis, et erat ille clivus graminosus, quasi pratum. Nobis itaque laborantibus in ascensu illo, ecce, dies adspiravit et inclinabantur umbrae, et vidimus longe supra collum id caput montis, ad cujus aspectum quasi conterriti stabamus, mirantes altitudinem adhuc restantem post tantum ascensum. Non potest enim summitas vel caput montis inferius videri juxta radicem, quia sic est ejus dispositio. Primo habet radicem latissimam, in qua arbusta, virgulta et multi rubi crescunt. Deinde sunt rupes eminentes, per quos in crepidinibus est ascensus usque supra montis ventrem, qui est tumor magnus a corpore montis procedens et excrescens, quasi terrae inflatio esset, et propter hunc tumorem non potest videri de imis nec caput nec collum montis; super ventrem est illa latitudo graminosa continens loca egregia ad pascua optimas herbas ferentia. Venter ille longum habet ascensum usque ad cacumina montium ei adhaerentium, ita quod de ventre illo uno jugo est transitus in montium aliorum vertices. In supremo autem ventris consurgit montis Synai collum, rupis enim magna, tortuosa et scopulosa in altum protensa ibi excrescit a veutre montium sicut collum a corpore procedit in homine; et hoc collum est adeo altum, quod stupor est videre, et supra collum est montis caput. Est autem rupes colli directe contra coelum erecta, et scopulis altis et acutis cincta ita, quod homo inferius stans non potest imaginari, quomodo possibile sit, hominem in verticem ascendere. Imo, ante S. Catharinae manifestationem nemo praesumebat adscendere. Unde in Speculo histor. L. 19. C. 17. recitatur de quodam sene visitante patres deserti incolas, qui dicit: vidi, inquit, juga Synai montis, cujus summum cacumen coelo contiguum nequaquam adiri potest. His tamen non obstantibus viriliter opus coeptum aggressi sumus, et usque ad collum pervenimus in aliorum montium juga. Collum autem ipsum arduissimum aggressi per rupes et scopulos sursum scandimus, quasi eo modo, quo quis arborem adscendit, trahentes nos sursum de uno scopulo in alium. Robustiores autem praecedebant et sequentibus manus porrigebant sicque eos sursum trahebant, nec valuissent ibi formidulosi et vertiginosi homines. Non autem ascendimus successive unus post alium, sed quilibet ascendit in proximo sibi loco, ubi sibi videbatur, quod multa essent tenacula manuum et sustentacula pedum, et ita per gyrum rupis suspensi in scopulis eramus sursum reptantes, sicut formicae arbores adscendunt. Tandem autem, quia improbus labor (#b#) omnia vincit, in caput sive cacumen sacri montis venimus; ubi dum essemus, adeo asper et durus fortisque flavit ventus, quod nec orare nec quidquam boni facere voluimus absque igne. Statim autem Arabes comportatis sarmentis et rogo congesto magnum ignem fecerunt, ad quem stetimus, usque dum sol, qui iam dudum ortus fuerat, altius ascenderet et ventorum rigor mitesceret. Nobis ergo calefactis et quodammodo vivificatis accessimus ad angelicum clarissimae virginis Catharinae tumulum et laudes praescriptas in processionali terrae sanctae decantavimus cum jocunditate et devotius oravimus diutiusque meditabamur cum silentio et indulgentias plenariae remissionis (††) accepimus.
In hoc spectabili loco singulari gaudio affecti fuimus; nam hucusque progrediendo semper avertimus nos a terra et patria nostra, sed ab hoc desiderabili loco incepimus nos convertere et vultum firmare contra natale solum, terram patriam et regionem nostram; quod quam gaudiosissimum et delectabile fuerit, non intelligit nisi is, qui in procul existentibus regionibus moram traxerit et in alienis terris exul fuerit et cum populo sibi ignoto, cujus nec mores nec linguam intelligit, conversatus fuerit et in gente alterius sectae, alterius ritus, alterum Deum quodammodo colendo ad tempus manserit. Ille, inquam, intelligit hoc poeticum: Dulce natale solum. De quo etiam Hugo ille Regularis idem testatur, ut, inquit, ait quidam, nescio, qua natale solum dulcedine cunctos ducit et immemores non sinit esse sui.
Habuimus ergo duplicatam in hoc loco sacro jocunditatem et dulcedinem, unam ex memoria recenti natalis soli, ad quod nos convertimus, aliam ex praesentia virginalis tumuli, quod in prospectu vidimus, tetigimus et ad placitum tractavimus. Huius tumuli dispositio talis est. Caput sive cacumen sacri montis Synai est integra petra et una, in summitate plana ita, quod platea (in) supernis est rotunda, non multum lata, circiter sex passuum. Pavimentum plateae est vertex petrae, et per circuitum in margine plateae est maceria in modum muri vel sepis circumducta, ne quis incaute ambulans in praeceps corruat et ne respicientes ab omni parte deorsum horrescant propter altidudinem et ut securior et liberior fiat ibi deambulatio. In medio petrei pavimenti est una cavatura ad consignationem humani corporis supinum iacentis, nec est multum in petram profundata sed tantum, ut corpus jacens in ea repleat cavaturam et aequale pavimento reliquo sit. Haec cavatura non ferro aut aliquo artificum instrumento est facta, sed miraculose impressa. Dum enim angeli de Alexandria corpus virginis ad hunc locum detulissent et super planam et durissimam petram illud collocarent, mox petra, angelica virtute agente, sacro corpori cessit, sicut cedit cera mollis corpori duro et gravi sibi superposito et corpus premens sibi ipsi loculum proportionatum toti corpori configuravit et in eo ultra trecentos annos ignotum hominibus sub angelorum custodia (#49 a#) jacuit et quievit, in cujus custodiae signum sunt ab utroque latere cavaturae aptae ad sedendum, ac si aliquis ibi sedisset; siquidem et angeli corporis custodes ibi dicuntur sedisse, forte in assumtis corporibus, sicut in Scriptura sacra frequenter commemorantur stetisse, ambulasse, volasse, et angelus resurrectionis dominicae nuntius dicitur super lapidem sepulchri sedisse, Matt. XXVIII. et Marci XVI. Quamvis autem angelus in assumto corpore etiam sedere volens non indigeat sella aut sede, sicut nec sessione, locum tamen sessioni aptum juxta corpus sacrum virginis formaverunt, ut se fuisse custodes sacri corporis semper commanentes funeri indicarent. Quomodo autem corpus virginis hic sit inventum et inde in monasterium translatum, patebit folio 4.[TR168]
Ad loculum ergo virginis nos prostravimus et in ipsum non ex praesumtione vel ex curiositate, sed ex pietate nos posuimus et corpora nostra commensuravimus cavaturae et ipsam longae staturae fuisse deprehendimus. Demum dum locum illum sanctum debito vel nobis possibili honore venerati fuissemus, convertimus nos ad alia.
De regionibus mundi, quas vidimus in quatuor plagis terrae ex hoc sacro monte et descriptio terrarum, aquarum etc.
In supercilio montis sanctae Catharinae stetimus et terras ac provincias et regiones per gyrum consideravimus, etiam longe existentes; siquidem ad longissimam mundi partem vidimus, quia valde in alto stabamus, nec per nebulas aut alias aeris indispositiones impedimenta habuimus. Conjecimus ergo oculos primo contra orientem in latissimum fretum, in sinum arabicum, qui et mare rubrum dicitur et de mari indico progreditur, nec potuimus contra orientem videre oculis corporeis nisi aquas, quae se extendebant usque in montana Madian, ita, quod quasi per circuitum montis Synai vidimus mare rubrum. Dura nimis et periculosa navigatio est maris rubri, unde Jeronymus ad Rusticum monachum de monastica vita sic de hoc loco loquitur: Navigantes mare rubrum multis difficultatibus ac periculis ad urbem maximam perveniunt utraque enim littora gentes vagae, imo belluae habitant, ferocissimae; semper solliciti, semper armati, totius anni ferunt cibaria; latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator in summa arbore sedeat et inde regendo et circumflectendo navis dictata praedicet. Felix cursus est, si post sex menses supradictae urbis portum teneat, a quo incipit se aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur et ad Gangem fluvium, quem sacra Scriptura Phison nominat, ubi nascuntur pretiosissima quaeque, et montes aurei ibi sunt, quos adire propter gryphos et dracones, et immensorum corporum monstra hominibus impossibile est. Haec Jeronymus. De eodem mari indico contra orientem alius sinus recedit magnus, qui est sinus persicus et in Persidem regionem se extendit, a qua et nomen accepit. Haec regio nominata in sacra Scriptura Persida dicitur a Perseo, rege Argivorum, graece, qui eam multis proeliis habitis devicit et gentem, quae adhuc agrestis fuit, humaniter vivere coegit et a se regioni nomen imposuit. De hoc Perseo poetae multa fingunt et de ejus alato equo vide aliqua Parte 1. fol. 78 B. In illa regione erat quondam civitas potentissima, Persepolis, a Perseo constituta. Plinius dicit L. XV., quod persica poma, quae nos Pfersich dicimus, ab illa regione in nostram sint advecta et ideo dicuntur mala persica, quae quidem in Perside sunt mortifera, hic vero suavia et jocunda, sicut dicit Catholicon. Haec regio est contermina Mediae et non nisi per quaedam abrupta montana intermedia dividuntur, sicut Italia a Germania, et fuerunt olim duo magna regna, de quibus Cyrus rex fecit unum.
Porro Medorum regio ab ortu habet montes Caspios et a meridie Persidem; Persarum vero habet ab ortu Indos, a meridie mare rubrum. In regione Medorum erat Egbathanis, civitas potentissima, quam Arphachsad construxit, ut habetur Judith 1., et Cusis civitas, de qua habetur Esther . . .
Deinde contra meridiem oculos conjecimus in gulfum maris rubri et ultra canale ejus vidimus montana altissima et ibi est desertum rigidissimum Thebaidae, in quo probatissimi monachi fuerant. Hujus deserti terminus est oceanus ad meridiem et Nilus fluvius Aegypti ad occidentem. In hoc eremo deguit ille magnus Antonius, toti mundo notus, et sanctus Arsenius et sancti Macarii tres et plures alii praecellentes sancti.
Primo in ipso mari rubro vidimus insillas steriles, salinis scopulis albescentes. Sunt tamen in ipso mari multae pretiosae insulae et magnae, quas videre non poteramus. In littore maris rubri a nostra parte vidimus nominatissimum portum maris, qui olim dicebatur Beronice vel Ardech, nunc autem vocatur Thor. Ad hunc portum applicant naves, quae veniunt cum speciebus aromaticis de India et inde ducuntur in Aegyptum et ex Aegypto mittuntur per mare magnum usque ad nos. Ille enim est ultimus orientis portus nobis notus, in quo semper sunt multae et magnae naves indianae, quae tamen ita compactae et fabricatae sunt, ut nullum ferrum in eis sit, nec audent habere anchoras ferreas nec catenas nec laminas nec clavos nec arma ferrea nec secures nec bipennes nec aliquod ferreum instrumentum. Ratio autem hujus est, quia in littore maris indici sunt scopuli et montes lapidosi, de lapidibus magnetum, per quos naves in Arabiam ire volentes transire oportet. Si ergo navis ferramenta aliqua continens ibi veniret, statim magnes propter ferrum navem attraheret et illideretur navis in scopulos et frangeretur. Est enim magnes mirabilis raptor ferri. Si cui placet legere, videat in Speculo Nat. L. XX. C. 20.
Sunt etiam in plerisque locis orientis petrae illius naturae, ut homines transire volentes attrahant ad se, sicut magnes ferrum; migrantes autem post tractum rident et jubilant et illisi saxis pereunt. De his loquitur Consiliator Doctrinae 67. et dicit, quod propter hujus impedimenta non potest homo pervenire in oppositam nobis regionem, etiamsi immensitas oceani non impediret.
Dixit nobis frater Nicodemus, quod monachi S. Catharinae habeant partem thelonei cum Soldano rege Aegypti, quod in hoc portu de navibus oneratis tollitur et juxta littus habent hortum magnum palmarum, de quibus tot dactylos colligunt, quod eis per annum sufficiunt et majorem partem fructuum vendunt.
Ultra maris gulfum a meridie descendendo contra occidentem vidimus altissimum montem, quem nominant Olympum Aethiopiae, ad differentiam Olympi Macedoniae. Hic mons in ortu solis flammas de se emittit horribiliter quinque horis. Ab hoc monte incipit Aethiopia, quae olim dicebatur Atlanta, et terminatur ad Nili flumen. Est autem terra lata valde, producens monstruosos homines et bestias mirabiles in suis desertis. Quidam enim solem orientem et occidentem dira imprecatione intuentur et semper soli irati maledicunt propter afflictionem caloris. Ibi currunt satyri adeo hominibus aequales, ut aestimentur homines esse, quamvis non sint, et multa mirabilia sunt in illa regione. Huic contermina est Lybia, regio magna Africae, et Aegyptus.
De hinc contraximus visum et a remotioribus locis in campum desertum fiximus, qui est inter montem Synai et mare rubrum, ejusque latitudinem et vastitatem mirati sumus. Dixit autem nobis frater Nicodemus, quod in istis campestribus esset quoddam monasterium sanctorum virorum, quod modernis temporibus nemo potest invenire, quamvis campanarum pulsus ad omnes horas canonicas audiatur cottidie. Nonnulli ex fratribus monasterii sanctae Catharinae conati sunt illud exquirere, qui dicunt, se sonum campanarum quidem audivisse, sed monasterium ipsum minime invenisse. Et credunt, ipsum monasterium ex gratia Dei occultari propter peccata Arabum, ne eorum insolentiis graventur sicut alia deserti monasteria: sicut domus Loth fuit Sodomitis occultata, Genes. XIX., et civitas Dothaim Syris, ne Helisaeum caperent prophetam, (#50 a#) quem capere venerunt, ut habetur 4. Reg. VI. pulchra historia. Veruntamen Arabes quidam sunt cum fratribus, qui dicunt sub juramento, se fuisse in monasterio, sed mox, ut exierunt, viam et monasterium perdidisse. Quandoque disparent aliqui fratres S. Catharinae, nec scitur, ubi pervenerunt, quos credunt rapi ad hoc monasterium ad supplendum vices eorum, qui pro tempore moriuntur, cum eis. Nec videatur hoc puerile vel phantasticum, cum etiam in Vitis patrum similia legamus etiam de hoc, de quo nunc est locutio, deserto; in quo fertur habitasse quidam sanctus, quem nemo invenire potuit; hunc abbas Postumius visitator patrum et sanctorum in desertis commorantium diu quaesivit nec invenire eum potuit, nam quotiens eum viri religiosi adire voluerunt, cursu avia petens locum ignotum quendam adiit, congressus vitabat humanos, verumtamen ferebatur se praebuisse, qui, credo, potenti id fide obtinere meruit. Cui inter colloquia percunctanti, cur tanto homines opere vitaret, respondit: si homines me frequentarent, angeli a me fugerent, quorum frequentatione utor. Simile legitur de S. Hilarione, quem latrones deserti ipsum scientes saepe quaesiverunt, sed cellam senis invenire nullatenus poterant. Hoc in Spec. Histor. L. 17. cap. 19. et L. 19. c. 17. et est originale Jeronymus de vita beati Hilarionis, c. 9.
Deinde convertimus nos ad aquilonem, ubi jungitur orienti, et contra regionem Arabiae visum conjecimus, quae latissimas solitudines continet et in pluribus suis partibus ferax est diversorum pretiosorum aromatum; ob quam causam dicitur Arabia felix et protenditur inter utrumque sinum persicum et arabicum et propter singularem suae glebae bonitatem felix dicitur. Nam in quibusdam locis effossa terra aliquae reperiuntur suave olentes glebae. Effoditur in ea regione aurum, quod non igne decoquitur, ut alibi fieri consuevit, sed e vestigio effossum nucibus ac castaneis simile reperitur, colore ita lucido, ut pretiosos lapides auro inclusos splendidiores reddat. In hac Arabia sita est Mecha, civitas Machometi maledicti et templum sepulchri ejus, arte mechanica adeo mirifice, ut dicitur, suspensum, ut illi, qui nesciunt, opinentur esse virtute aliqua divina. Sunt enim in solo locati magnetes, inferius et superius in testudine in proportionata magnitudine, sepulchrum vero Machometi, quod est ferreum, aeris illius medio inter utrumque lapidem quasi numinis potestate pendet. Quale etiam aliquid in lucerna Veneris de lapide ab artifice fieri potuit, quod gentiles mirarentur. In delubro quodam erat ferreum idolum, etiam taliter suspensum, ut habetur in Spec. Nat. L. IX. c. 20. et infra fol. 72 B.
Verum magis ad aquilonem respicientes contra Chaldaeorum regionem oculos conjecimus, quae Arabiae est contermina, in qua civitas illa grandis Babylonia fuit a Nabuchodonosor constructa, ut in Daniele habetur.
In illa Babylonia erat ille ingens obeliscus, unum de VII mirabilibus mundi. Nam Semiramis regina ex Armeniae montibus excidi fecit lapidem pedum CL in latitudine, spissitudine vero XXIV, quem deductum Babyloniam erexit in stuporem omnium cernentium. Juxta hanc civitatem est campus Duran, in quo convenerunt gigantes post diluvium ad aedificium turris Babel et ubi facta fuit confusio linguarum. In hoc campo erexit Nabuchodonosor statuam auream pro deo, quam Ananias, Azarias, Misael adorare nolentes missi sunt ibi in fornacem ignis. Ibi fuit idolum Bel et lacus leonum. Hanc civitatem castitas Susannae uxoris Joachim decoram reddidit et multa valde de ea in sacris Scripturis habentur. Ex hac regione, ut supra Fol. 25 dictum est, Zigari populi, quos nos Zigineros nominamus, exierunt, qui aetate nostra cum liberis et uxoribus Europam omnem pervagantur et, cum fures subtilissimi sint, in oppida ingredi non permittuntur, Hos Veneti ab omni suo excluserunt regno, tum propter furta, tum etiam propter explorationem, (de) qua suspecti habentur. Eodem modo dominus Eberhardus de Wurtemberg, dux, eos ingredi suum dominium non permittit, quia eorum dolos in propria persona expertus est adversitates passus in terra sancta, proditus Sarracenis ab eis. Ut autem humanius a fidelibus tractentur, mentiendo dicunt, se esse de superiori Aegypto et in poenitentiam agendam (#b#) emissos, pro eo, quod beatam Virginem cum puero Jesu et Joseph nolebant hospitio suscipere, quando fugerunt in Aegyptum. Quod fictitium est. Sic etiam fingunt se Christianos et baptizantur et rebaptizantur et derisores sacramentorum sunt. Nos eorum quendam sciscitati fuimus, qua ex patria esset? Respondit, se Chaldaeum cum omnibus, linguaque chaldaea semper eos uti consuevisse.
Contermina est Chaldaea Assyriae, quae grandis provincia est, in qua Ninus Niniven civitatem maximam aedificavit. Ambae hae civitates, Ninive et Babylonia, supra flumen Euphratem sunt sitae, una a Nino rege, altera a Semiramide regina constructae, longe ab invicem distantes. Est etiam consequenter Mesopotamia inter Euphratem et Tigrim fluvios paradisi, post quam sequitur Armenia et multae aliae regiones. Deinde convertimus nos ad occidentem et ad dextram a longe vidimus montes Arabiae, quos nominant catenam mundi, qui sunt ex opposito terrae sanctae ultra Jordanem et mare mortuum. Iuter haec montana praeeminet mons Nebo, Phasga, et Abirim, in quem ascendit Moyses jussu Dei ad contemplandam terram sanctam, ut habetur Deuter. 34. Hunc montem manifeste vidimus in monte Synai. De his montanis dictum est P. 1. f. 210. et fol. 243.
Vidimus etiam in deserto montem Or, in quo Aaron obiit, ut habetur Num. 20. Porro propter montana deserti et montana Arabiae praedicta Judaeam videre non poteramus, nec Palaestinam, nec mare magnum, et propter nimiam distantiam; situm tamen terrae sanctae et plagam optime novimus. Unde contra terram sanctam et civitatem inclitam Jerusalem prostrati adoravimus dominicum sepulchrum et loca sancta et efficaces illas orationes esse speramus, ex eo, quod dicitur 3. Reg. 8: Si adoraverunt te contra viam terrae sanctae et civitatem, quam elegisti, et templum nomini tuo aedificatum, tu exaudies eos, Domine.
Vidimus etiam deserta et solitudines, per quas vagabantur filii Israel XL annis, et montes, per quos nos descendimus, sicut montem Calpis, de quo supra fol. 36. b., et descensum Rochaim, de quo fol. 28 b. dictum est; montem etiam sanctum Oreb Synai, sub nobis longe alios montes per ejus circuitum excrescentem, sed nobis multo inferiorem, nec erat aliquis mons intermedius, et tamen tanta distantia fuit, quod montem quidem et ejus verticem vidimus, sed capellam in monte penitus videre non poteramus. Omnes montes per circuitum videntur esse colles respectu montis S. Catharinae.
Post terrarum circumjacentium de longe et de prope [contemplationem] consedimus et de sacculis nostris produximus cibos et collationem jocundam fecimus ad latus angelici sepulchri S. Catharinae.
Descensus peregrinorum a monte Synai S. Catharinae virginis.