# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 45

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Consequenter procedentes (#44 a#) per montis crepidinem viam asperrimam atque oppido [?] saxosam venimus ad capellam, quae beatae Mariae titulo venerabilis habetur in memoriam subscriptae rei fundatam, juxta quam in tugurio capellae annexo habitat frater unus de monasterio, qui ostium capellae nobis aperuit. Cum autem capellam ingrederemur, frater Nicodemus, ductor noster, originem illius capellae et fontis nobis dixit italica locutione sub hac historia. Quodam tempore serpentes, viperae, bufones et alia animalia venenosa adeo in monasterio et per ejus circuitum multiplicata increverunt, quod monachi penitus non poterant ibi morari, et decreverunt, locum deserere et monasterium derelinquere et ad alium locum securum et mundum se transferre. Die ergo constituto convocavit abbas monachos omnes et indixit processionem cum maturitate et devotione fiendam ad montem sanctum Synai, et peracta visitatione montis sancti transmigrationem a loco illo insinuavit. Acceptis ergo crucibus et reliquiis cum cantu ascenderunt in montem sanctum usque in ejus cacumen, ubi legem et tabulas de manu Dei accepit Moyses. Deosculatis ergo cum lachrimis locis sanctis descenderunt tristes, quia invitissime a loco illo et monte emigrabant, a quo tamen illo die cum omnibus monasterii rebus migrare intendebant compulsi praedicta necessitate. Cum autem ad locum hujus capellae descendendo venissent, ecce subito splendor ingens emicuit et in splendore Virgo gloriosa mater Domini dulcissima eis apparuit et, ne a loco tam sancto discederent, praecepit securitateque pollicita mox disparuit. Fratres ergo hac visione consolati ulterius descenderunt, gravis tamen tentatio eos movit metuentes, ne forte phantasma esset, quod viderant. Cum ergo ad locum fontis, ubi tunc aqua nulla erat, venissent, substiterunt ibique Deum devotius exoraverunt, ut, si vera fuisset apparitio, id aliquo signo eis dato ostendere dignaretur. Mira res, mox illis orantibus fons vivus de durissima petra ad latus eorum erupit, ubi prius nec aquae vestigium apparuit, orantesque plurimum laetificavit et a tunc usque in hoc nunc fluere non cessavit: de petra scaturiens ascendentibus montem sive descendentibus multae est consolationis. Signo ergo habito fratres cum laetitia descenderunt et monasterium cum tota circumferentia mundatum a vermibus repererunt et non modo procul inde aufugerunt, sed usque in hodiernum diem nequeunt appropinquare loco eidem, et si quandoque serpens ab extra apparet, statim, ut muris appropinquaverat, moritur.

Cum haec a fratre Nicodemo audivissemus, Deum laudavimus et ingressi capellam intemeratam Mariam Virginem salutavimus et indulgentias (†) septennes accepimus dictis antiphonis et versiculis ac collectis in processionali terrae sanctae signatis.

Ab illo demum loco ascendentes multo cum labore ad arcum venimus lapideum, qui ab uno latere crepidinis usque ad aliud tensus in modum portae curvatur et de magnis quadratis lapidibus vetustissimo opere est factus, nec patet via sursum, nisi per illam portam, quae tamen valvis caret. Ibi certa didicimus narratione, quod nullus Judaeorum hanc potest ingredi portam, et hoc pluries fertur probatum, quia vel terrore vel aliquo miraculo, hic dum venerint, (#b#) repelluntur et produntur, etiamsi occulte accedere conati fuerunt. Magno enim desiderio aestuant videre locum lationis suae legis, sic ut nos appetimus videre locum crucifixionis nostri legislatoris. Sed sub hac porta subsistunt, rigescunt, tabescunt, contremiscunt et rejiciuntur divino miraculo. Contigit namque ante hos annos, quod quidam Judaeus mutato habitu et dissimulato judaismo peregrinis Christianis se associavit et cum eis per desertum usque ad hunc locum pervenit, cumque peregrini, qui ante eum ibant, per portam intrarent, sequebatur eos usque ad portam nec amplius procedere voluit, sed attonitus et stupefactus stetit; quem cum interrogaverunt, quid haberet et quare non intraret, magno cum gemitu et lacrimis respondit: o fratres peregrini, video supra arcum crucifixum, qui me ingredi non sinit, nec immerito. Sum enim, fateor, heu, Judaeus et Christo crucifixo usque nunc semper fui inimicus et me Christianum peregrinum simulavi, ut legis nostrae latorem, Moysen, hic honorarem. Sed video plane me ad Moysen non admitti nisi per crucifixum, quapropter ex nunc crucifixo Christo credo et me baptizari promitto et Christianus mori desidero. Statim autem, ut haec verba finierat, crux disparuit et ipse sine impedimento cum aliis ascendit, glorificans Deum et post hoc baptismum suscepit et contra Judaeorum coecitatem cunctis, quae sibi acciderant, recitavit. Ab hoc ergo tempore nullus Judaeorum praesumsit adscendere. Si enim possent libere transitum habere, semper essent ibi peregrini Judaei.

A porta illa ulterius ascendimus ad non modicum spatium et ad aliam, portae praefatae scilicet, venimus et ingressi portam in quandam delectabilem planitiem venimus, quae finis et terminus est montis Synai; nam usque ad hunc locum nominatur mons Synai. De illa vero planitie consurgit mons rotundus, altus et totus petrosus, qui est mons Oreb. Totus tamen mons cum utraque parte inferiori et superiori quandoque Oreb nominatur. Et nonnumquam superior pars propter suam petrositatem dicitur petra Oreb. Cum ergo per portam ingressi essemus, ascendimus per campum illum graminosum, qui erat inter nos et montem Oreb, quia campus declivus aliquantum erat, et ad unam ecclesiam pulchram et magnam venimus. Sunt autem tres capellae contiguae, uno murorum ambitu clausae, una est sanctae Marinae, secunda sancti Helizaei prophetae,[TR159] tertia sancti Heliae prophetae.

Porro per parvum et demissum ostiolum est introitus, per illam[TR160] ergo portulam venimus in capellam S. Marinae virginis et prostrati orationes consuetas legimus de processionali et indulgentias (†) recepimus. De hac sacra virgine habetur delectabilis legenda in Vitis patrum, quomodo multis annis conversata fuit in monasterio virorum, incognita, quod esset mulier et quomodo patientissime se habuit, quando de impraegnatione puellae cujusdam inculpata fuit et pro hoc facto rigidissimam poenitentiam tamquam nocens sustinuit, in qua et diem extremum clausit et post inauditis miraculis claruit et hic in hoc sanctissimo loco habere capellam meruit.

Demum secundam capellam S. Helizaei ingressi sumus et orationibus[TR161] praescriptis decantatis indulgentias (†) recepimus. Hic Helizaeus vivus maxima miracula fecit et mortuus mortuum suscitavit, ut habetur 4. Reg. XIII. Creditur etiam, quod ad imitationem magistri (#45 a#) sui, Heliae, cujus discipulus erat, hunc montem sanctum crebrius visitaverit. Dicunt etiam, quod translato Helia in curru igneo, sicut dicitur 4. Reg. II., quod Helizaeus huc perrexit et eum in specu suo quaesivit putans eum ductum ad hunc locum, vel admisit, ut viri hic eum quaererent. De quibus habetur 2. Reg. II.

Post hoc tertiam capellam S. Heliae ingressi sumus et orationibus lectis indulgentias accepimus duplicatas (††), in capella scilicet in specu suo, qui est retro altare, in quo zelosissimus Domini vates Helias demoratus est, postquam memorabile illud peregit facinus de confutatione prophetarum Baal et interfectione 470 virorum, quos interfecit in torrente Cison; ut diffuse habetur 3. Reg. XVIII. Quo comperto Jezabel nequissima mulier juravit decapitare S. Heliam, qui timuit et per deserta fugiens in hoc specu absconditus mansit: 3. Reg. 19. longa de his habetur historia. Est autem specus S. Heliae caverna in petra arcta, in qua homo non potest erectus stare sed aut incurvatus aut genubus flexis aut sedendo potest ibi manere.

His visis egressi sumus et supra ecclesiam minacem petram, grandem, rotundam dependere vidimus, de qua dicitur, quod corvus cibum, quem S. Heliae portabat, super lapidem hunc ponebat, ad quem S. Helias de specu scandens cibum[TR162] tollebat. Solebat enim Deus providere prophetae sancto per ministerium corvorum, ut habetur 3. Reg. 17., qui portabant ei mane et vespere panem et carnes.

Consequenter progressi in montem Dei Oreb scandimus. Porro in ipsa semita jacet grandis fractura et petrae pars, quae de alta rupe scissa deorsum per praeceps ruit et viae directae sursum ducenti obstaculum existit, ita, quod propter molem istam oportet facere circuitum. Hanc autem rupturam petrae dicunt tempore Heliae factam esse, quando ei Deus mandavit, ut de specu exiret. Et dum staret coram Domino, ecce Dominus transiit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras, 3. Reg. XIX., de facto enim juxta illam partem montis est horrida petrarum et rupium eversio et ruptio, quasi singularis tempestas ibi grassasset. Et hoc intelligunt factum esse in conspectu Heliae, non solum imaginative, sed et corporaliter. Unde Magister in Spec. hist. dicit, quod tria illa, in quibus non erat Dominus, erant corporalia. Primo ventus fortissimus, conterens petras; secundo terrae commotio, subvertens montes; tertio ignis magnus, comburens et consumens et incendens rupes. Et illius horribilis tempestatis signa hodie apparent.

Ascendimus ergo per contritos lapides et eversas rupes cum magno labore et sudore et paene usque in verticem venimus.

Sub cacumine in montis collo venimus ad petram, in qua foramen erat et istud foramen est illud, de quo habetur Exodi XXXIII. Cum enim Moyses colloquio Domini frueretur, desiderabat videre faciem Dei et claritatem Dei. Cui Dominus: non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo et vivet. Ecce, est locus apud me, inquit, et stabis super petram eamque pertransibit gloria mea. Ponam te in foramen petrae et protegam[TR163] te dextera mea. In ipsam ergo voraginem licet arctam et strictam, in qua Moyses recurvus in ventre jacens fuit a Domino positus, immisimus nos etiam devotionis caussa. Cum labore enim ad imitationem prophetae in hoc foramine nos involvimus. Est enim foramen paululum a terra estque demissum et non altum, nisi quod (#b#) homo in terra stans potest extensis brachiis cum capite se intromittere. Si autem vult etiam pectore intrare, oportet, quod se levet a terra et tunc brachia, pectus et caput sunt quidem intus, sed crura cum tota posteriore parte extra dependent ab umbilico, et ita homo jacet quasi inter duas molas, quia cum ventre jacet super partem petrae inferiorem et dorsum premit pars superior. Si quis autem vellet, posset se totaliter in petram trahere, quia foramen profundum est, sed quomodo sine adjutorio et sine extrahente reexiret vix video, quia non patet ei exitus motu retrogrado, sicut movetur cancer. In quo motu habet impedimentum supra et infra, sed non ante, nec retro; non enim tantum est intus de spatio, ut homo se vertat et cum capite primo exeat. Hoc ergo foramen est illud, ut pie creditur, in quod posuit Dominus Moysen, ut contemplaretur Dei posteriora. Si cui placet videre, quid sit Dei facies et Dei posterior pars, videat in Nicol. de Lyra super illum locum et Addi. cum replicis.

Foramine illo perspecto ascendimus ulterius, usque ad cacumen montis sanctissimi, in caput montis supra rupem, in cujus latere est foramen praedictum. Haec est petra, super quam jussit Dominus stare Moysen, Exodi 33.: Ecce, est locus apud me et stabis super petram etc. Super petram illam est hodie aedificata una capella, quae dicitur ecclesia sancti Salvatoris, quae erat ferreo osteo firmiter clausa, statque in loco, ubi sanctus propheta Moyses decalogum in duabus tabulis lapideis digito Dei exaratum accepit stans cum Domino solus in montis vertice, ut habetur Exodi XXXIV. Anno ante nativitatem Domini 1514 fuit lex data Moysi. Hanc capellam aperiente fratre Nicodemo, qui de monasterio nobiscum ascenderat, discalceatis nudisque pedibus pro reverentia et sanctitate loci intravimus nosque, ut justum erat, devotius prostravimus in terram et locum illum, in quo Moyses legem de manu Domini accepit duobus signatum lapidibus deosculabamur et orationibus ibi lectis, prout in processionali terrae sanctae signantur, indulgentias plenariae remissionis (††) accepimus. Post orationem chorum intravimus, altare circumivimus et locum cum ingenti devotione et delectatione vidimus et frequentius vestigia angeli visibili et corporali specie Moysi ibi apparentis deosculati fuimus, similiter et vestigia sancti prophetae Moysis. Sunt enim, ut praedixi, ante introitum chori duo lapides supra sancta vestigia, in uno loco stetit angelus, in alio genubus flexis stetit Moyses, et sunt duo albi marmorei lapides in pavimento locati, et dicunt, quod sub istis lapidibus sint adhuc in petra impressa vestigia genuum Moysis.

His visis de ecclesia egressi sumus et calceamenta nostra reassumsimus et ad latus capellae paululum descendimus ad XV passus et speluncam de superpendente petra ingressi sumus. In ea autem prostrati orationes solvimus et indulgentias (†) accepimus. In hoc specu mansit Moyses,[TR164] quando non habuit Dominus colloquium cum eo, et in eo jejunavit 40 diebus et 40 noctibus, ut legem Domini mereretur accipere. Est autem spelunca lata et magna, non aliud lumen (#46 a#)[TR165] habens, nisi quod per locum introitus spargitur. Esset autem satis commodosum habitaculum pro contemplativo monacho. Ex opposito speluncae est altitudo quaedam, in qua aedificata est una muschea, ecclesia sarracenica, juxta quam plures Sarraceni sedebant, qui etiam ad visitandum locum sanctum ascenderant. Nam Arabes, Aegyptii, Sarraceni, Turci, de longinquis mundi partibus ad hunc locum peregrinantur ob reverentiam Moysis. Demtis enim Judaeis de omnibus mundi partibus huc confluunt homines de omni ritu et secta; Judaei soli non possunt ascendere, et si possent, gentiles eos non admitterent, imo Christiani eos secum orantes non sustinerent.

Insuper grandis in monte est cisterna, bonam continens aquam et frigidam atque sanam, de quam tamen aquam habere non potuimus, quia, in quo hauriremus, non habuimus, et puteus valde altus (est.) Dicunt, hanc cisternam esse Moysis, de qua bibit; quod non consonat Scripturae, quae ipsum dicit ibi jejunasse.

Circuivimus et lustravimus totum montis verticem et vidimus grandes ruinas antiquorum murorum per gyrum, et creditur, ibidem fuisse monasterium, quod quidem totum destructum est praeter ecclesiam, juxta quam semper manent duo fratres de monasterio S. Catharinae.

Habet mons iste hoc singulare, quod rotundus sursum protenditur nec aliis montibus condependet, nec tamen omnibus altior est, sed omnibus singularior et ascensu difficilior. Sunt enim a monasterio in ejus usque summitatem circiter septem millia graduum, demtis locis, in quibus rectis passibus ascenditur et non per gradus. Ex illo monte est respectus ad regiones procul existentes, ad quas tamen clarior respectus est de monte S. Catharinae, ideo ibidem loquar de illis regionibus. Ex iam dictis patet descriptio sacri montis, commendatio tamen eximia et sanctitas ejus ex canonicis scripturis clarius habetur in multis locis, sicut Exodi III. et XIX. et XX. et Deuter. V., ubi dicitur, quod mons ille ardebat usque ad coelum, et per totum pentateuchum et in psalmis et prophetis. Ex quibus omnibus infertur, quod mons Oreb Synai est mons excellentiae et altitudinis; mons divinae habitationis et angelorum frequentationis; mons luminis, ignis et inflammationis; mons terribilis nubis et caliginis; mons sapientiae et eruditionis; mons misericordiae et promissionis, justitiae et comminationis; mons fulguris et corruscationis; mons tubae et clangoris; mons amicitiae et confoederationis; mons clementiae et propitiationis; mons sacrificii et orationis; mons pinguedinis et coagulationis; mons visionis et contemplationis.

Postquam ergo hujus montis sancti loca perspeximus, consedimus et collationem fecimus manducantes et bibentes, quod nobiscum portavimus, et ultra horam in monte sancto mansimus. In tribus enim horis a monasterio in cacumen venimus. Cunctis autem terminatis, quae in monte sancto agenda erant, disposuimus nos ad ulteriores labores et processimus modo, quo sequitur.

Progressio ulterior.

(#b#) Descensus peregrinorum de monte Oreb et aliquorum peregrinorum ascensus in montem S. Catharinae.

Expleta collatione paululumque recreati descendimus de monte contra occidentem per praeceps viam periculosam, terribilem et saltuosam valde, ita, quod nonnumquam necesse fuit, ut submitteremus nos deorsum per saltus, in ventrem nos ponendo super praecipites rupes. Saepe etiam in hoc descensu venimus in capitibus rupium in arctas vias dependentes, in quibus casus fuisset crudelis mors, nam deorsum per altissimas rupium parietes quis, mox ut pedem non recte posuisset, cecidisset in valles horribiles; tandemque venimus in quoddam monasterium, dictum ad quadraginta sanctos, et ibi ingressi ecclesiam adoravimus et indulgentias recepimus (†). Interea duo fratres de monasterio S. Catharinae ibi morantes attulerunt nobis caricas et desiccatos dactylos et aquam, de quibus pro refrigerio ei confortatione libavimus. Post hoc, quia nondum meridies erat, consedimus et deliberavimus, an illo die etiam montem S. Catharinae ascendere vellemus, aut quiescere usque in crastinum. In hanc autem convenimus sententiam, ut juniores et saniores et qui vellent, jam ascenderent et loco visitato ante occursum solis reverterent, alii vero seniores et debiliores mane in frigore iter arriperent ad ascendendum. Surrexerunt vero decem peregrini robustiores ad ascendendum parati in intensissimis aestibus, quorum haec sunt nomina: dominus Johannes comes de Solms, miles, dominus Heinricus de Schomberg, miles, dominus Sigismundus de Marspach, miles, dominus Caspar de Siculi, miles, dominus Lazinus, archidiaconus et canonicus ecclesiae transsylvaniensis in Ungaria, frater Felix de Ulma, ordinis Praedicatorum, pater Paulus Guglinger, ordinis Minorum, frater Thomas, conversus ejusdem ordinis, et duo comitis servi, Johannes et Conradus. Hi assumtis secum aliquibus Arabibus montem arduissimum S. Catharinae aggressi sunt.

Ascendimus ergo montem per viam longiorem, asperiorem et duriorem, per invias crepidines, per scopulos praeruptos, per petras superpendentes, per minaces rupes, per horribiles saltus perque praecipites clivos, per intensissimos desuper solis ardores. Hoc vero solum habuimus refrigerium, quod duos in tali ascensu fontes reperimus aquam frigidam continentes, unde refocillabamur. Quidam vero miles fractus tam violento labore penitus defecit et in arduissimo clivo residens amplius procedere non potuit. Eramus autem iam ultra medium ascensus et caput montis vidimus licet longe supra, quod dum miles ille debilis aspiceret, desperavit se posse ascendere et rogavit nos, ut ascenderemus, eumque ibi solum exspectare nos sineremus. Ad hoc nos animavimus eum et sursum erectum aliquantulum procedere coegimus, qui aliquotiens sub manibus nostris quasi amens in terram dilabebatur, ligavimus autem sudarium longum ad cingulum ejus, per quod aliqui eum trahebant, aliqui manus ejus tenebant trahentes per brachia, aliqui ad dorsum ejus stabant et sursum trahebant, et mirabilem fatigam cum peregrino illo habuimus. Tandem Deo auxiliante (#47 a#) in verticem montis Synai venimus, ad angelicum sepulchrum beatissimae virginis S. Catharinae. Procidimus ergo et cum devotione locum sacri corporis per angelos apportati deosculati sumus et indulgentias accepimus (†), decantantes prius, quae signata habuimus in processionali terrae sanctae. Porro post orationem consedimus, et inceperunt flagrare desiderio panis et aquae et quilibet optabat se habere secum sportam suam et amphoram. Nescio autem, qua providentia accidit, ut ego solus mecum haberem sportam cum paximatiis, ovis duris, carnibus fumigatis, et caseo, quae pro me ipso tuleram, alii omnia sua inferius cum peregrinis remanentibus dimiserant, et videntes, me esse provisum, congratulabantur quidem mihi et providum me praedicabant, sibi ipsis vero indignabantur de negligentia, et petebant me unus, ut darem sibi pauxillum panis, alter modicum carnis, alius parum casei et panis, alii haustum vini quaerebant a[TR166] me. Hoc ut vidi, jucundatus fui et nulli quidquam dedi, sed sportam arripui et omnia, quae in ea erant, in concavitatem petrae, quae juxta nos erat, effudi in loco, ubi caput S. Catharinae positum fuerat, et tali facetia usus nobiles et peregrinos invitavi dicens: ecce, domini mei, provida dispensatione factum est, quod hic omnes vos sitis hospites mei et ego habeam solus expensas, quod libentissime faciam, utinam laute vobis procurare possem. Nam ecce in hac domo, in ista camera, in hoc lectulo habitavit et quievit dulcissima sponsa mea S. Catharina ultra trecentos annos a sua passione, quae mihi in juventute desponsata inter omnes coelestis regni pretiosissimas virgines deifica sorte a me electa est, denique in ejusdem virginis festo anno 1452 ejus amore saeculo renuntiavi et habitum fratrum Praedicatorum accepi, et anno revoluto eodem die obedientiam publica et solenni professione promissi, sicque perpetua obligatione me in Dei servitium et in hujus virginis obsequium mancipavi. Venite ergo omnes, quotquot estis, et cum laetitia edite. Accesserunt ad hanc invitationem omnes, et cum multa laetitia manducavimus ea, quae apud nos erant. In hoc convivio erant comites, milites, sacerdotes, religiosi, insuper alii erant ibi saeculares, Christiani haeretici, ibi etiam erant Sarraceni et Arabes, qui omnes de fragmentis sportae meae manducaverunt. Vinum ibi erat in copia, quia alii peregrini acceperant secum suos viascos, sed aquae ibi defectus erat, quod cernens quidam Arabs de convivis nostris accepta amphora per prona montis non cucurrit sed dilapsus decidit et post parvam moram rediit portans amphoram aqua recenti plenam, quam tulerat ex aliqua fonte nobis incognito. Vinum ergo aqua temperavimus et potu ac (#b#) cibo penitus consumtis, etiam usque ad crustas et minutissimas micas, convivio finem fecimus. Numquam per totam peregrinationem meam fuit sporta mea adeo evacuata et mundata, sicut ibi. Interea sol declinare incipiebat, et hortabantur nos Arabes ad descensum, antequam sol occumberet. Surreximus ergo et currendo repente descendimus et sole iam merso ad fratres nostros revenimus in monasterium ad XL Sanctos. Descriptio montis et loci dispositio superior patebit in sequentibus.

Ascensus montis S. Catharinae.

