Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 44

Chapter 44 3,469 words Public domain Markdown

Die XXI. quae est Matthaei apostoli et evangelistae, quae erat dominica XVI. post Trinitatis, summo mane a Schoyle recessimus et per vallem satis amoenam ascendimus habentes petrosos montes ad utrumque latus et valde excelsos, et erant montes isti insuetae et mirabilis formae, quasi essent cascati, et terrae fundus limosus et graminosus. Accipi autem faciliter potest forma et dispositio illorum montium in subjecta fictione poetica, ita tamen, quod ponantur montes citeriores fuisse ante hos anteriores. Siquidem Diana, montium dea et venatrix rhinocerotum, et praeses viarum, a littoribus maris Erithraei venit in terram Madian vecta curru pretiosissimo, quem albi cervi trahebant, tendebat autem in altissima montana, quae veteres Orchades nominabant, nos vero eos post datam Moysi legem Oreb et Sinai dicimus, et ibi venari volebat. Dum autem in locum hujus vallis, qui nondum vallis erat, venisset, impeditus fuit cursus cervorum currum suum trahentium, (#b#) quia mergebantur pro eo, quod humus erat limosa, et lutum densum et tenax, cui infigebantur cervi cum curru. Quod cernens Diana Herculem advocat in sui adjutorium, qui mox advocatis Titanis imperat eis jussis obtemperare Dianae, quae uti viarum praeses et montium dea imperavit lutum terrae coagulari, et coagula sibi invicem superponi ab utraque parte, antequam in saxa per solem coquerentur. Sic ergo Titani montium portatores magnis coagulis congestis ipsa coagula nondum decocta coacervaverunt ab utraque parte, et coagula inferiora pressa a superioribus ex pondere sunt facta extensiora, ita, quod infimus ordo coagulorum est latissime extensus, secundus minus, tertius adhuc minus, usque ad summum, in quo frusta et coagula videntur stare integra, et ita facta videtur esse illa via et coagulatio montium juxta viam; non enim sunt montes isti facti per coacervationem petrarum, sicut alii montes petrosi, sed per coagula terrae argillosae nondum desiccata et decocta, sed postea indurata. Et in hac fabula videtur montium istorum figura. Igitur nobis procedentibus per longam illam vallem vidimus turbam magnam hominum cum mulieribus et parvulis, cum[TR154] camelis, asinis et equis ad radicem montis stare paratos nobis occurrere. Cum autem eis appropinquavissemus, processerunt viri in occursum nostrum cum iracundis gestibus et vocibus et accurrentes[TR155] invaserunt primo camelos et disligantes onera solverunt et unum de saccis paximatiorum sciderunt paximatesque in terram fuderunt in impetu, quos foeminae eorum et pueri collegerunt, et ad haec dissimulaverunt nostri ductores et quidam de nostris[TR156] camelariis eos detrahere spolia juverunt. Dum autem nostri ductores clamores nostros non animadverterent et nostra paulatim dispergerentur, accurrimus nos et saccos paximatiorum de manibus eorum evulsimus vi et eis durum et audacem vultum ostendimus. Hoc autem cum vidissent, cessaverunt a violentia et in Calinum conversi cum eo durissime litigaverunt, puto, quod eum invaserint, quia nos eis resistere permiserit. Attraximus autem omnes res a camelis dejectas ad nos et armata manu circumstetimus ad custodiendum, mulieribus tamen et infantibus accurrentibus panes non denegavimus. Calinus autem hortabatur nos, ne tenaces essemus, sed inter nos taxam poneremus, qua quilibet peregrinus aliquid daret, madinum vel duos, et congregata pecunia eis pedagium exinde solveremus. Hoc ergo fecimus, et cum eorum capitaneo concordavimus pro certa summa madinorum; qua soluta dimiserunt nos procedere, quidam tamen juvenes adhaeserunt nobis usque ad montem Synai. Post longam viam in ista valle transcursam ad terminum vallis venimus iterum in campum spatiosum, in quem ab alia parte radices altissimorum montium protenduntur, inter quos montes mons sanctus Synai erat. Processimus ergo per campum in opposita montana et per vallem unam ingressi taediosos circuitus fecimus, nunc huc, nunc illuc, secundum recurvationem vallis divertendo. Longe autem deducti fuimus a directo tramite contra montem sanctum ducente et valles praeterivimus, quae videbantur ad eum dirigere; nam directe ad meridiem stat mons Synai, sed obsistentibus montibus nunc contra orientem, post modicum contra aquilonem et aliquando contra occidentem devia vallium secuti sumus, in quo magno taedio affecti fuimus, dum cerneremus montem Synai aliquando a tergo stare. Porro, circa meridiem venimus, ubi vallis iterum reflectebatur contra meridiem, et altos montes (#41 a#) posttergavimus et caput montis Synai clarius vidimus cunctis cacuminibus super eminere. Fol. 38. b. Est enim in illo deserto Synai mirabilis regio de excelsis et acutissimis montibus. Cum ergo contra montem sanctum paululum cum gaudio procederemus, dimissa valle meridionali, quae videbatur ad radices ejus deducere, per vallem aquilonarem post ductores nostros divertimus et monti Synai iterum terga vertimus, ex quo cum murmure et magna impatientia processimus. Ortum est autem verbum inter peregrinos, quod Arabes, camelarii nostri, studiose nos per devia deserti circumducerent et nos taedio afficerent, quatenus eis pecuniam daremus, ut propinquiora itinera transirent, quia a vallibus divertebant, quae videbantur contra locum optatum inducere, et ad valles contrarias se convertebant, et ideo illi peregrini, qui suspicabantur dolosam circumductionem, murmurabant et Calino ac ductoribus maledicebant. E contra alii peregrini dicebant, quod illa esset vera via et ibi esset nullus dolus et increpabant murmurantes de maledictionibus et inter haec corrixabantur illi milites simul et inceperunt se opprobriis et objurgationibus dehonestare et sibi invicem maledicere et exprobrare[TR157] et facta fuit inter duos tanta commotio, quod de asinis prosilierunt et evaginatis gladiis crebris ictibus se mucrone petere decertaverunt. Quia tamen ambo milites arte dimicandi instructi erant, quilibet suo ense ictum alterius repulit. Ad haec alii peregrini videntes accurrentes nitebantur eos ab invicem separare, nemo tamen ausus fuit propius accedere, quia quilibet timebat cuti suae, cum ambo nimis furerent et gladiis improvise dimicarent. Accurrerunt etiam Arabes, qui erant nobiscum, et licet nudi essent, audacter tamen se ingesserunt subintrantes in medium gladiorum; et hoc facto duellum fuit dissolutum, nec amplius se gladiis impetere poterant sine laesione Arabis innocentis. Si ita divisi non fuissent, vel ambo vel unus peremti fuissent. Arabes enim sine metu se ingerunt maximis periculis mortis, non propter fortitudinis virtutem, sed propter perfidiae errores; credunt enim, cuilibet homini a Deo constitutam esse mortis horam et genus et quod illa nec promoveri nec praeteriri possit, etiamsi se sponte occidant, vel voluntario praecipitio[TR158] aut suspendio se perimant. Putant se mori aut occidi non posse, si non adsit hora constituta, imo sine armis protectivis ad bella nudi procedunt. Post divisionem induximus eos cum difficultate, tum ut jurarent nobis servare pacem, et juraverunt, se servaturos pacem usque in Cairum duntaxat, quia ibi esset rex Soldanus et judices, et coram illis vellent adstare et judicii decretum subire. In hoc certamine imminebat nobis omnibus grande periculum, quia si unus alium vulnerasset, sui socii in ejus adjutorium consurrexissent contra alium quem et sui socii conati fuissent defendere, quia in tres societates eramus partiti, ut habetur P. 1. Fol. 122. B. Praeter hoc fuissemus captivati et regi Soldano praesentati, tamquam violatores salvi conductus ejus. Ideo Calinus dimicantibus astitit et nomine regis Soldani pacem imperavit, sed non curaverunt, quod totum ad lucem venisset. Igitur sedato tumultu processimus per longam viam monti sancto terga vertentes, quia dicebant nobis Calinus et Arabes, quod per nullam vallem ad radices montis Synai possemus intrare, nisi per unam, ad quam oporteret nos descendere, per quam etiam patres nostri, filii Israel, ad montem sanctum venerunt. Post longum descensum recurvabatur vallis iterum contra meridiem ad montem sanctum et laeti processimus in oculis (#b#) Synai montem habentes. Sole autem occasum petente venimus in unum latum campum, undique altis montibus circumscriptum, et campus rotundus in medio montium et humus herbosa et multum delectabilis (est). In medio campi erant in una circumferentia multi rupes et scopuli de terra prodeuntes et monticulum facientes et sub istis scopulis tentoria fiximus et pernoctare ibi decrevimus. Dicitur autem regio illa et campus arabice Macharea estque campus ita montibus septus, quod non poteramus exitum videre nec cernere, ubi intravimus, aut ubi exituri essemus. In illo campo pascebat Moyses oves Jethro, soceri sui, de quo habetur Exodi IV., et abhinc minavit gregem ad interiora deserti, ad radices montis Synai, quod nullus pastor ausus facere fuerat, sed omnes extra hic et alibi in vallibus manebant, ut patebit.

In ipsis rupibus, quae juxta nos stabant, ostenderunt nobis ductores locum inter rupes aptum sessioni, a quo est respectus per illius campi latitudinem. In illo loco dicunt Moysen sedisse, dum pasceret oves Jethro, sacerdotis Madian. Pro cujus intellectu notandum, quod Madian fuit civitas in littore maris rubri sita, a qua tota regio a mari usque in desertum dicebatur Madian. In civitate autem residebat primas patriae, qui dicebatur sacerdos Madian et erat tempore Moysis Jethro, qui etiam dicebatur Raguel et Civeus et Obab. Ad hunc primatem confugit Moyses ab Aegypto, ut habetur Exodi II. Cumque Moyses bene ei serviret, tradidit ei unam ex filiabus suis uxorem et fecit eum pastorem gregum ovium suarum, quod erat magnum, quia tota substantia antiquorum dependebat a gregibus bestiarum. Morabatur ergo Moyses cum gregibus ovium in locis deserti graminosis et herbosis, sicut erant valles deserti Synai et singulariter in isto loco erat cum aliis pastoribus, quia erat spatiosus et pascualis, et multis annis in pascuis exercebatur et quandoque in civitatem, quae longe aberat, descendit ad uxorem, sed pro majori parte anni fuit in deserto cum ovibus, sicut pastores boum et vaccarum in alpibus cum eis manent per multum anni spatium. Erat autem campus ille terminus pascuarum, nec permittebatur aliquis pastor, ut ulterius contra montem Synai intraret cum grege, quia publica fama erat, quod mons ille esset mons Dei et Deus habitaret in eo; idcirco nemo accedere audebat, praecipue cum aliqui intrantes non fuerint amplius visi, sed mortui manserunt intus. Ex quo patet, quod ante Moysen erat locus et mons in honore habitus, sed cum multis gentilium superstitionibus. Quidam enim dicebant, Deos montium Orchades ibi conventum habere et neminem viventem secum pati, et ab his etiam montes Orchdes denominabant. Alii dicebant, quod mons ille Apollini consecratus esset, qui fuerat pastor armenti Admeti, regis Thessaliae, et Deus sapientiae factus. Alii Mopsum ibi honorabant, qui grineo deserto praeerat et post mortem responsa ex templis ibi constructis dabat. Moyses vir fidelis aliter de hoc monte sentiebat: erat enim homo sapientissimus, qui primum litteras Judaeis tradidit, a quibus Phoenices suas acceperunt et a Phoenicibus Graeci, ut dicit Eupolius philosophus. Sed et arma bellica eum invenisse affirmat et litteras Aegypti sacerdotibus tradidisse tantumque apud Aegyptios fuisse, ut eum Mercurium esse dicerent. Insuper ejus formam describit dicens, eum hominem longum fuisse, flavum, canum, prolixiore capillo ac barba, statura et facie dignitatis permaximae. Hic ergo vir insignis, cum, ut dictum, ab Aegypto exularet et in hoc loco greges pasceret, (#42 a#) haud dubie a Spiritu sancto instigatus persaepe ad intima deserti penetrare, tempore Deo placito cum suo grege ad interiora processit ad radices montis sancti, sicut patebit. Nos ergo adhuc ista nocte foris mansimus, ingressuri cum Moyse in crastinum.

Dicta delicabilia propter manna inventum.

Vicesima secunda die, quae est festum S. Mauritii et sociorum ejus, valde mane consurreximus et oneratis bestiis stellam beatissimae virginis S. Catharinae, quae prope nos stare videbatur, secuti sumus et contra parietes montium nos circumstantium processimus. Cum autem ad parietem petrosi montis venissemus, invenimus scissuram petrae arctum ingressum praebentem, per quem et Moyses ingressus cum suo grege ad interiora deserti pervenit: per illam arctitudinem vix poterant onerati cameli ingredi. Cumque introrsus essemus, in aliam planitiem venimus, multum amoenam, in qua erant gramina, herbae et virgulta. Refrigeravimus autem nos cum rore decidente, quod utique dulcius erat melle, omnino dissimile illi rori, quem gustavimus die XVIII., ut supra patuit. Nam rores circa haec sancta loca cadentes ostendunt, quam dulcis fuerit manna ibi data patribus. Et hodie cadit manna vel ros mannae per circuitum sancti montis Synai in duobus mensibus, in Augusto et Septembri, quod colligunt Arabes et vendunt peregrinis. De hoc manna multum vidi et comedi. Vincentius in Speculo naturali L. V. C. 85 dicit: manna est ros cadens super herbas aut lapides et coagulatur sicut mel et exsiccatur sicut gummi et inviscatur et postea colligitur, descendit autem nocturnis horis in orientalibus partibus, sed quum in modica quantitate reperitur, multum sophisticatur, purum autem et non mixtum aromaticum est valde et pretiosum, subalbidum, nihilque eo dulcius et ultra modum jocundi saporis et illius generis esse dicitur, de quo Hebraei vixerunt in deserto XL annis, quod ibidem concreatum est divino miraculo, in melius mutata specie et sapore. Nam hoc naturale manna multum deficit a miraculoso, non enim omni nocte invenitur, nec omni anni tempore, sed illud semper mane reperiebatur, ubi populus Dei morabatur, illud autem reperitur etiam in quibusdam partibus Graeciae.

De manna filiis Israel dato dicitur Exodi 16.: cum operuisset ros superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum et quasi pilotusum in similitudine pruinae super terram. Textus ille hunc habet intellectum: primum enim cadebat pruina super terram et postea manna desuper et postea ros aliquantum congelatus desuper, ita, quod manna erat intermedium quasi, munde custoditum et repositum inter duo stramenta, scilicet pruinae et roris. Hoc autem manna, quod hodie invenitur, non operit superficiem terrae, sed dependet in foliis herbarum et in acuminibus lapidum, sicut ros, nec habet ex se saporis dulcedinem, sed contrahit eum ex qualitate quadam herbarum, graminum, vel lapidum, super quae cadit. Antiqui dicebant, quod ros est filius lunae et aeris. Ros autem invisibiliter descendit, terram refrigerat et foecundat, suavis est et lucidus, modico calore siccatur; ros cadens facit foecunditatem; in favum ab apicula deportatus in mellis mutatur dulcedinem; in concham vero marinam descendens vertitur in pretiosam margaritam. De rore ergo dulcissimo illius deserti mane illo suximus (#b#) cum delectatione. De manna autem in monasterio S. Catharinae emimus, quod tamen sophisticatum et bene falsificatum reperimus, prout conjecturare possum ex praedictis. Contigit enim nobis de manna, sicut de balsamo dicetur fol. 78 sqq.

Cum ergo per praedictum angustum ingressum venissemus in latam vallem a herbis odoriferis refertam, altissimis rupibus cinctam rubei coloris, in illa valle et in cohaerentibus vallibus ab omni parte montis Synai habitaverunt filii Israel per tribus et familias suas sub tentoriis et tabernaculis eo tempore, quo Moyses erat cum Domino in monte. De quo dicetur clarius fol. 83 b.

Per aliquas ergo horas ascendimus contra orientalem plagam et demum dimissa illa plaga contra meridiem aliam vallem magnam et pulchram ingressi sumus et procul ante nos vidimus terribilem et altissimum parietem petrosi montis, versus quem ascendimus, et mirabamur, in quo loco de valle illa egressuri essemus, cum ante nos et in utroque latere nullum exitum cernere possemus, sed solum altissimis petrosorum montium parietibus conclusos nos videremus. Cum autem paene usque ad grandem parietem, qui in prospectu nostro stabat, appropinquassemus, ecce scissura montis a summo usque deorsum erat in latere sinistro, per quam est via et non alia ad montis sancti radices. Ingressi ergo sumus per arctam viam istam et asperrimum iter habuimus, camelis et asinis grave. Et cum paululum per voraginem illam ascendissemus fieretque vallis latior, ecce, structuras vidimus et aedificia et humana habitacula et ecclesiam oblongam, eratque beatissimae virginis S. Catharinae monasterium cum ecclesia et cum oratorio beatissimae Virginis Mariae ad Rubum dicto, in radicibus sanctissimi montis Synai. Haec cum vidissemus, de asinis cecidimus et cum gaudio magno prostrati contra locum adoravimus. Nam in eodem loco, ubi monasterium nobis apparuit, S. Moyses insigne prodigium vidit, scilicet ignem rubum comburentem et ejus viriditatem et florem nullatenus depascentem et ejus ramos fructiferos nullo incendio devastantem, quamvis flamma velox et vehemens nimis esset.

Stabat autem rubus mirabilis ille in loco, ubi nunc est oratorium Mariae ad Rubum in capite ecclesiae; unde cum hoc Moyses ammirans vidisset, dixit in se ipso: vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Et dum per districtum pergeret et rubo flammescenti appropinquaret, exorsus est ei Dominus loqui, ut habetur Exodi III.

Ab eo ergo loco post camelos et asinos contra monasterium properavimus et dum ad plateam, quae est ante fores monasterii venissemus, invenimus ibi sedentes multos Arabes more suo armatos, qui fame cogente de penetralibus deserti ascendunt ad monasterium pro frusto panis paximatii. Ad horum conspectum multum conturbati fuimus, timentes tribulari ante portas monasterii ab eis. Ascenderant etiam multi nobiscum, qui nobis in deviis deserti adhaeserant.

Exoneravimus ergo bestias nostras et omnem supellectilem in unum cumulum congregavimus eumque circumstetimus, ne aliquid raperent praesentes raptores. Audientes autem fratres adventum et praesentiam nostram egressi sunt aliqui et bene susceperunt nos et juverunt nos omnem supellectilem intus ad locum hospitum portare. In loco hospitum erant plures cellulae omnino vacuae, et per istas divisimus nos per societates. Erat etiam juxta cellulas una capella Latinorum cum altari et ibi, quia nondum meridies transivit, (#43 a#) unus de peregrinis missam nobis legit, quam cum devotione audivimus. Post Missam ligna ad coquinam emimus a monachis et de provisione nostra, quam de terra sancta tuleramus, cibos coximus et manducavimus, deinde ad quiescendum nos locavimus et quiete finita in ecclesiam S. Catharinae virginis venimus ad ejus sepulchrum et oratorium S. Mariae ad Rubum et ad alia loca sancta transivimus, de quibus in ordinaria processione dicam. Et his peractis mansimus in monasterio in locis nec septa ejus egressi sumus illo die.

Tristia peregrinis adveniens.

Vicesima tertia die eramus parati adscendere in montes sanctos Synai, Oreb et S. Catharinae, sed infirmi peregrini, nostri confratres, supplicabant nos, quatenus usque in crastinum exspectaremus, ut interim roborati nobiscum possent ascendere. Condescendimus autem petitioni eorum et cum patientia mansimus in quiete, veruntamen post Missam et prandium iterum loca sancta intra monasterium visitavimus pro indulgentiis (†) et claustrum transivimus videntes singula.

Porro circa vesperam venit unus de capitaneis Arabum, princeps latronum deserti cum multis complicibus armatis et in monasterium ingressus locavit se cum suis prope locum et habitacula nostra, qui exspectabant et observabant introitum et exitum nostrum; nam propter nos venerant, ut jura sua injusta a nobis exigerent. Erat autem hoc nobis singularis crux et omnis gaudii nostri triste temperamentum, nec poteramus de habitaculo nostro in ecclesiam S. Catharinae descendere nisi per medium nostrorum exactorum. Erant enim gradus, per quos de nostro commodo in curiam descendimus et de curia in ecclesiam virginis Catharinae, ipsi autem Arabes in curia jacebant die et nocte et nos descendentes et ascendentes diligentissime considerabant, nec ad puteum pro aqua poteramus venire nisi per medium eorum. Nihil autem nobis faciebant, nec bonum nec malum, nec nos proclamabant, sed tamen eorum exspectatio nobis molesta erat. Hora coenae appropinquante coximus pro coena et pro crastini diei prandio, sicut per desertum facere consuevimus, quia in alia die non eramus habituri tempus vacans ad praeparationem prandii, sicut ostendetur.

Quomodo peregrini adscenderunt montem sanctum Oreb et Synai et quomodo diversae adversitates eis acciderunt in ascensu illo, et de montis et viae dispositione.

Die XXIV. tribus horis ante lucem solis surreximus et in capella latina Missas celebravimus, quibus peractis venit frater monachus monasterii et sacrista, nomine Nicodemus, ducturus nos in montes sanctos. Recensuit autem peregrinos et quemlibet in singulari respexit et quos debiles judicavit, nequaquam proficisci nobiscum voluit dicens, viam esse arduam et sanis gravem. Sic ergo quidam peregrini infirmi remanserunt, quidam autem (#b#), licet infirmi essent, omnino manere nolebant. Accepimus sacculos nostros cum cibariis et flascones cum vino et amphoras cum aqua, quae per biduum sufficerent, et ea asinariis nostris tradidimus portanda, quia parati erant ascendere nobiscum pro nostro servitio. Sic ergo nobis dispositis eduxit nos frater Nicodemus de monasterio per portam, per quam ingressi fueramus, et declinavimus ad plagam meridionalem in radice montis sancti Synai et Oreb, cui et ipsum monasterium adhaeret. Mons quippe ille sanctus est binomius. Dicitur enim a monasterio usque sursum ad capellam sancti Heliae Synai, et deinde ab illa capella usque ad cacumen dicitur Oreb. Et haec duo nomina ab effectu sortitur mons ille. Quia enim mandata et praecepta sunt ibi data, dicitur Synai, i. e. praeceptum; et quia Dominus in igne ibi apparuit et mons igneus ac candens et fumans fuit, ut habetur Exodi XIX., ideo Oreb vel Choreb, i. e. ardor, nominatur. Igitur dum ascendere montem sanctum incepimus et cum silentio, timore et devotione subiremus, exortum est litigium, clamor et indignatio inter asinarios nostros, qui portabant onera nostra, et inter Arabes, qui concomitabantur nos, et erat litigium pro saccis et oneribus nostris portandis; nam Arabes nolebant, quod asinarii nobis servirent, dicentes, servitia illa ad eos pertinere, sicut et conductus et pedagia deserti dicebant ad se spectare. Conabantur ergo Arabes illi onera recipere, et illi nolebant dimittere, ex quo factum fuit tantum disturbium, quod nos ipsi accepimus onera et nec istis nec illis dimittere volebamus, sed humeris nostris imposuimus et conversi in monasterium reverti incepimus, ut cum adjutorio Calini et abbatis monasterii et Arabum capitanei pacifice ascendere possemus. Hoc cum vidissent Arabes et asinarii, uniti sunt et pacem ac silentium se habituros promiserunt, tantum ne in monasterium reverteremur precabantur et reacceptis oneribus a nobis cum tranquillitate ascendimus.

Cumque per praeceps adscenderemus et ad montis ardua venissemus, defecerunt peregrini illi debiles nec procedere poterant et mox reducti deorsum in monasterium (sunt.) Nos vero processimus ascendentes per lapideos gradus, qui ibi sunt a monachis facti, cum sine eis nemo ascendere posset propter praecipitem clivum et rupium altos parietes. Est enim ibi montis crepido obscura et horribilis, per cujus medium inter rupium parietes gradus sunt locati, per quos tamen nemo pedetentim ascendere potest, sed reptando manibus et pedibus, sicut Jonathan ascendit 1. Reg. XIV. Conscendentibus ergo nobis ecce fons vivus mox obvius fuit, qui ab initio ibi miraculose emanavit, ex caussa, quam paulo post infra dicam. Et quamvis adhuc jejuni essemus, de fonte tamen bibimus, quia sudavimus ex labore et sitivimus.