# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 43

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Decimo octavo die transacta media nocte recessimus de deserto Meschmar et montes Catachrysiae posttergavimus et in unum districtum venimus, ubi ad dextrum latus montes albos quasi nive infusos habuimus, ad sinistram vero rubros quasi cruore infectos, sed et terrae superficies ita planis tabulis lapideis erat obducta, ac si naturaliter pavimentata fuisset politis tabulis de durissimis saxis, unde bestiae nostrae cum tremore ibi incedebant timentes lubricitari. Deinde ascenso clivo praecipiti in alium torrentem venimus de plana et bona via. Hic torrens suo tempore videtur aquis copiosis redundare. Ex illo torrente descendimus in loca quaedam plana, in quibus reperimus virgulta, arbusta et spineta virentia, quibus inspectis laetati fuimus, quia speravimus, nos ibi aquas reperturos; non enim illa crescere possunt nisi in locis humentibus. Intravimus ergo arbusta illa et vidimus quidem aquas ibidem fuisse, sed nunc nullas adesse. Veruntamen hoc refrigerium ibi reperimus, quod rami et folia arbustarum madescebant rore matutino et guttis noctium plena erant. Porro unus de peregrinis sitiens ramum unum madentem rore avulsit et ori suo applicuit, ut rorem lamberet pro refrigerio suo. Sed dum se putavit refrigerativum rorem lambere, os acutissimo sale invenit se infectum habere, perterritus autem putavit, esse delusionem vel Dei plagam, alios consocios hortabatur de rore fugere, nihil dicens de amaritudine, et omnes invenimus rorem illum nihil aliud esse nisi humorem acutissimi salis et ita experientia didicimus, terram illam esse terram salsuginis, de qua habetur Jeremiae XVII., ubi peccatori comminatur Deus, quod erit sicut myricae in deserto, quae habent folia amara et rore salis perfusa. Per istas ergo myricas processimus et nullas aquas reperimus, magnam quippe penuriam aquarum habuimus (#b#). Unde hac die aperuimus illa vascula, quae de Gazara nobiscum eduximus aqua repleta; dictum enim nobis fuit in Gazara, quod aquae illae non computescerent[TR150] in vasculis bene conclusis, et dum necessitas urgeret, possemus eis uti; apertis autem vasculis tantus exhalavit foetor de aqua putrefacta, quod nemo poterat eas, non dico, bibere, sed nec contrectare, nec asini nostri, qui erant tam multum sitibundi, eam aquam poterant bibere. Coacti ergo sumus aquam effundere, quam per longa deserti spatia nobiscum duximus, pro qua ducenda multa litigia cum nostris Arabibus camelariis habuimus et speciale pretium pro ea solvimus, quia speravimus, quod in tam extremis necessitatibus profutura nobis fieret. Frustrati autem spe nostra sitim amplius sufferre non poteramus, clamavimus ergo ad Calinum pro aqua, rogantes eum et ductores nostros, quatenus non respicerent ad viae prolongationem, sed nos per quaecumque deserti devia duceret ad aquas (aut) paludes pro habenda aqua. Acquieverunt ergo nobis et divertimus a vero tramite multum ad dextram et in latissimum ac aridissimum campum devenimus. In illo campo obviam habuimus karravanam, hoc est exercitum negotiatorum Madianitarum cum multis camelis, et portabant species de mari rubro. Hi conquerebantur nobis, quod iam multis diebus caruissent aqua, et obnixe instabant, ut saltim cuilibet unum haustum aquae daremus, quia iam quasi in puncto deficiendi essent constituti. Dedimus ergo eis reliquum aquae, quia venturi eramus ante vesperarum tempus ad paludes. Post horam aliam karravanam obviam habuimus de remotioribus orientis partibus, homines autem illi cum silentio praeterierunt et nos torvo vultu respexerunt, sicut communiter orientales et occidentales male se invicem respiciunt, ex natura enim odium est inter eos, et nisi ratione se cohiberent, in se ipsos statim irruerent, sicut faciunt iracundi canes contra se venientes, vel equi mali, qui se morsibus salutant.

In processu per campum venimus, ubi campus deorsum se inclinat, et per taediosum et longum clivum descendimus et intolerabili solis aestu et siti affligebamur. Tandem supra limbum cujusdam horribilis et profundissimi torrentis venimus, quem nominant Hallicub, qui in utroque latere rupium parietibus altis claudebatur, et erat vorago arcta et adeo profunda, quod respectus in eam horrorem nobis incuteret, nullam autem aquam in ea vidimus nec audivimus, per omnia tamen vallis disposita erat, ac si fluvius per eam decurreret. Murmuravimus ergo contra Calinum pro eo, quod super torrentem arentem nos duxit specificans nos de aqua, cum non esset ibi; et ipse, uti vir mitis erat, consolabatur nos dicens, torrentem jam quidem aquam fluentem non habere, sed stantem in cavernis petrarum et in foraminibus lapidum et in fossatis terrae. Jussit autem nos de asinis descendere et bestias asinariis resignare et in loco, ubi per petras pateret descensus, in voraginem descendere. Camelarii ergo et asinarii duxerunt bestias in locum planum supra voraginem et ibi eas exoneraverunt, nos vero supra marginem cucurrimus et locum descendendi per rupes quaesivimus, quo invento in profundum descendimus; reperimus autem aquas in cavernis et scissuris, quae remanserant, dum torrens aquis inundaverat ante plures menses. Erat autem aqua calida et dirissimi odoris, crassa et quasi bituminea, coloris viridis et plena vermiculis, qui in aquis putridis crescere solent, saporis tamen innoxii. His aquae dispositionibus contrariis (#38 a#) non obstantibus repente cecidimus super ventres nostros et manibus hausimus et bibimus cum multa aviditate, sine cura et sine aquae colatione. Sitibundus enim non discernit potum nec videt, quid bibat, sed solum festinat, ut bibat. Credo firmiter, si homo ad simplicem sitim hanc aquam bibisset, nequaquam grave nocumentum evadere posset, sed sitis vehemens multa consumit et labor praecedens et consequens. Nam postquam ventres aqua replevimus et appetitui satisfecimus, tunc aperti sunt nobis oculi, et vidimus aquam vermibus scaturientem et immundam, quam cum vermibus et immunditiis sorbuimus. Aestimo, quod ego biberim cum aqua ultra centum vermiculos vivos; sic et alii. Colavimus ergo aquas per panniculos et amphoras nostras replevimus et utres vacuos, abjicientes vermes et grossiores immundicias, quae nos improvidi imbiberamus, unde vehementer timuimus vitae nostrae et pavidi exspectavimus tristes operationes illius inhumani potus. Sed Deo nos protegente nihil penitus passi sumus nec aliquam vel minimam molestiam sensimus, et non dubium, si cum tanta siti venissemus ad aquas recentes et frigidas et claras, fuissent nobis mortiferae propter intemperatum appetitum. Demum ductores nostri reperta in quodam loco via cum camelis et asinis descenderunt ad aquas et bestias aquaverunt, quae profecto non tam irrationabiliter potaverunt sicut nos, sed in superficie sorbebant, ne vermes cum aqua simul sugerent. Ascenderunt autem aliqui peregrini et infirmos nostros etiam in vallem duxerunt pro eorum recreatione, erat enim vallis profunda et umbrosa propter superpendentes minaces rupes et protensas petras, et erant in valle virgulta et salices et cavernae in petris delectabiles, in quibus sedimus. Lavimus autem ibi capita et corpora nostra, et camisias et sudariola et mundavimus nos a vermibus, quos nominant pediculos, quibus nullus caruit, quantumcumque nobilis. Unde una de principalibus vexationibus et miseriis maris et deserti sunt pediculi, qui omni momento crescunt in maximo numero. Saepe miratus fui eorum subitaneam generationem; cum enim quis jam in hoc sero se mundat, statim alio sero sequenti tantumdem invenit et adeo grandes, ac si per mensem camisiam non visitasset. Vae illis, qui comam nutriunt, quia silvam et refugium pediculis secum habent, eisque, deteriusve, qui pigritia victi se non omni sero absolvunt. Erat inter nos quidam miles strenuus, qui numquam digitis pediculos tangere voluit, nec colligendo, nec occidendo, sed semper duos lapides accepit et ubi in camisia pediculum vidit, ipsam camisiam super lapidem unum posuit et altero lapide pediculum tundens mactavit. Multam jocunditatem habuimus cum isto milite cum sua mactatione.

Mundatis nobis ignem in valle fecimus et pro coena paravimus cibos cum magno gaudio. Numquam in hoc itinere melius recreati fuimus quam ibi. Ego in hac[TR151] valle rescripsi paene totum iter a Gaza usque huc; scripseram enim sedens in asino dispositiones et habitudines regionum et viarum in tabula de cera, quam cingulo portavi et ibi totum in libello rescripsi et de cera delevi, ut consequenter alia scriberem. Saepissime descendi de asino et itinera, montes et valles descripsi, quia non esset possibile mente retineri singula, nisi homo quasi singulis horis laboraret. Cum autem dies advesperasset, consedimus ad coenam et manducavimus, post coenam deliberavimus manere in valle per noctem et incepimus sub petris aptare loca pro quiete, sed dum Calinus haec percepisset, descendit et (#b#) nullo modo nos ibi dormire permittere voluit, sed ascendere ad sarcinas coegit. Ascendimus ergo locum, ubi onera et bestiae erant et tentoria fiximus et ad quietem nos locavimus. Solitudo autem haec, campi et valles nominantur Elphogaya in arabica lingua.

Profectio ulterior arduissima.

Die decima nona in media nocte surreximus et de solitudine Elphogiae profecti sumus. Incidimus autem in unam valde asperam vallem et in tenebris per rupes et lapides transitum fecimus. Quamvis autem luna splenderet, radii tamen ejus non poterant ad nos pertingere, quia montes obicem praestabant. De illa demum valle ad ascensum ardui montis venimus et clivum praecipitem et asperum valde conscendimus per viam taediosam et longam, quae duravit usque ad solis ortum; in solis ortu ascensu terminato venimus in regionem sterilem, in qua erant campi rigidissimi et latissimi, et dicebatur regio illa Rachhaym. Illius regionis humus, lapides et petrae erant rubea et videbantur quodammodo ignea; processimus ergo contra meridiem et ventum contrarium, frigidum, fortem et penetrativum habuimus, quia in alta regione eramus et nullorum montium obstaculo protegebamur a ventorum impulsu, et valde afflictivum erat nobis, pati frigus in illo mane. Dum autem per horam et amplius in illa altitudine processissemus, venimus ad finem camporum et regionis illius, de qua per horribilem et valde praecipitem clivum est descensus ad inferiorem solitudinem, cumque in supercilio staremus et pavidi ad inferiora longe sub nobis respiceremus, inceperunt camelarii nos respicere cum quadam laetitia et digitis aliquid demonstrare contra meridiem, sed nec eorum signa nec verba intelleximus; Calinus autem veniens demonstravit nobis regionem a longe, valde montuosissimam, qui montes erant altissimi et videbantur nobis caliginosi et quodammodo nigri, quia procul distabant. Inter hos montes ostendit nobis montem magnum et excelsum valde, duo cacumina quasi duo capita habentem, quorum tamen unum multo altius altero erat. Cumque omnes montem intueremur, dixit: ecce, domini peregrini, hic est mons sanctus Oreb et Synai, in quo vestra laboriosa peregrinatio terminatur. Hoc cum audivissemus, statim de asinis cecidimus et protensis manibus, flexis genubus contra montem sanctum, Deum adoravimus. Finita autem oratione surreximus et ad partem dextram mare rubrum vidimus in parte satis magna et videbatur nobis mare rubrum de prope esse, ac si quis in sex horis posset in equo vadens accedere, sed Calinus dixit nobis, quod essent tres magnae diaetae. Sub monte vero, in quo stabamus, erat regio campestris lata, post quam erant montes, qui continue in altitudine proficiebant usque ad altissima montana deserti Synai. Visis his eduximus de sacculis nostris cibos et jentaculum sumsimus, simul sedentes. Post hoc infirmos nostros de camelorum sportis levavimus, ut pedestres nobiscum per praeceps descenderent. Et quamvis involuntarii essent, tamen oportebat eos per se ambulare per illum descensum periculosissimum. Cameli ergo praecedentes descendebant cum timore et tremore et passum post passum cautissime faciebant, timentes sibi et suis oneribus et tardissime ibant, uno enim facto passu moram longam (#39 a#) faciebant, antequam alium inchoarent, quia praeceps et periculosus descensus erat. Cumque quasi usque ad medium saltus venissemus, camelus ille, ad cujus latus unus infirmus peregrinus de potioribus et nobilioribus per desertum pependerat, volens [voluit] per rupem unam descendere; et dum anteriores pedes submitteret, posterioribus supernis stantibus, subito sella cum oneribus per collum et caput bestiae dilapsa est, et per praeceps omnia ceciderunt longe deorsum rotando ruentia. Porro omnia, quae in sportis fragilia erant, confracta sunt et dissipata; in una enim sporta erant multa vascula de confectionibus medicinarum et de liquoribus saporosis et aquis distillatis, quae omnia effusa fuerunt; portabat enim camelus ille apothecam dominorum peregrinorum. Et si infirmus dominus ille mansisset in sua sporta, sicut libenter fecisset, in mille frusta comminutus fuisset et, si mille colla habuisset, confracta fuissent. Bonum est infirmo, ut non admittantur ei, quae appetit; ille enim valde rogabat nos, ut eum in sporta dimitteremus descendere, cui nullo modo acquievimus, quia periculum vidimus, quod ipse impediente aegritudine videre non poterat. Cum multis ergo laboribus recollegimus res, quae ceciderant et quae inveniri poterant, et camelum reoneravimus et ita ulterius processimus cum majori cautela et bene ad quinque horas in labore descendendi laboravimus, quousque in campestria devenimus. Cum ergo in planum sub monte venissemus, convertimus nos et clivum, per quem descendimus, respeximus, sed nequaquam videre poteramus viam, per quam descendimus, propter praeruptas petras et minaces rupes et praecipites saltus et recurvas metas et mirabamur, quomodo descendere potuimus, quia videbatur nobis impossibile, cum oneratis bestiis per tam arduissimum clivum descendere, et amplius mirabamur, quomodo de cacumine in praeceps descendere potuerimus, cum ipsum cacumen videretur nobis extendi ultra clivum, quasi necesse esset de petra cacuminis in clivum saltum facere deorsum, vel cum funibus submitti. Fatebantur domini milites omnes, qui tamen multa in mundo experti fuerant, quod numquam tam periculosam viam vidissent. Igitur, cum in campestribus essemus, videbatur nobis et ita erat, quod in alia regione essemus, ibi enim desertum incipit magis humanum fieri et virgulta ac gramina reperiuntur, per loca ibi pastores et pecora habitare possunt. Ibi ros amplius non est sal, sicut superius Fol. 27., sed mel et manna, ut patebit fol.[TR152] Hic incipit provincia Madian, quae multas nationes habet habitabiles et plures inhabitabiles. Processimus ergo per campestria et volebamus eodem die procedere usque ad montana, sed infirmi fratres nostri prae labore murmurabant et gemebant; propter eos ergo in illis campestribus tentoria fiximus in loco, quem Arabes nominabant Ramathaym; erant autem in loco petrae cavae, non altae a terra, et in istis cavernis locavimus nos pro quiete diei: non enim poteramus manere sub tentoriis propter nimium solis ardorem, qui per pannos tentoriorum penetrabat et interiora quasi aestuarium calefaciebat. Ideo Madianitae et Arabes (#b#) et Aethiopes habent tentoria de pellibus, ne solis calor penetret, uti Habacuc III. Sic ergo quievimus in cavernis petrarum usque ad vesperas et facto vespere sarmenta collegimus et coximus cibos. Post coenam autem, dum sol occidisset, libenter in cavernis et speluncis dormivissemus, sed Calinus coegit nos descendere in campum ad tentoria nostra. Campus ille jacebat plenus pulcherrimis lapillis, qui erant perspicui et clari, diversorum colorum, nigri, albi, viridis, rubei, grisei, blavi, glauci; de quibus mirantes collegimus. Invenimus ibi etiam vestigia struthionum, magnarum avium, quae per desertum ambulant. Quales sint istae aves, dicetur fol. 83. Saepe alias eorum vestigia in deserto deprehendimus.

Processus.

Vicesima die duabus horis ante lucem a loco praedicto surreximus et recessimus. Ad finem autem desertae latitudinis venientes montana asperrima ingressi sumus per vallem spatiosam et speciosam. Habuit enim vallis ista humum floribus et graminibus opertum, in quo etiam arbores procerae erant spinarum, quae tempore illo florebant et vallem totam suavissimo odore replebant. Non videtur mihi, quod de ullo flore suaviorem odorem spirare senserim, quam de floribus spinarum; non enim alium fructum ferunt arbores illae, nisi spinas. De his arboribus dixi supra[TR153] fol. 28. b., ubi dixi de superstitionibus Sarracenorum, quas exercent juxta has arbores: imitantur enim in multis antiquorum paganorum errores, qui arbores florigeras et alias plantarum species suaveolentes dedicabant Hamadryadibus et Dryadibus, diis hortorum, florum et arborum. Sic et hanc vallem cum suis arboribus et floribus praefatis diis credimus singulariter fuisse dedicatam ex eo, quia nomen vallis his consonare videtur, quam vocant Hinischenam. Porro montes ab utraque parte vallem claudentes sunt altissimi saxei et coloris rubei et videbantur, quasi essent oleo inuncti, ita dabant resplendentiam in locis, ubi radii solis rupes tangebant, unde ex ammiratione accessi ad unam parietem rupis, quae videbatur a longe oleo humectata, et manu experientiam accepi, nihil humidum ibi esse, sed ex nimia petrarum limpiditate illam resplendentiam lapidibus accidere, sicut patet in politis lapidibus.

Circa meridiem vidimus in montis cujusdam cacumine bestiam stare, quae contra nos deorsum respiciebat. Nos vero hanc videntes aestimavimus esse camelum et mirabamur, quomodo camelus in solitudine viveret et, verbum inter nos ortum est, an etiam cameli silvestres reperirentur? Calinus autem ad nos accessit, bestiam illam rhinocerotem vel unicornu esse asseruit, demonstrans nobis unicum ejus cornu de fronte ejus procedens. Cum magna diligentia hanc nobilissimam bestiam respeximus et vehementer dolebamus, quod non proximior nobis fuit, ut magis determinate eam inspexissemus. Est enim bestia haec singularissima in multis conditionibus: in primis dicitur, quod sit bestia saevissima et unum cornu quatuor pedum habet in medio frontis ita acutum et validum, ut quidquid petierit aut ventilet, aut perforet eumque [idque] ad saxa limat, et est mirifici splendoris et ossa de illo cornu cum gemmis pretiosissimis computantur et auro ac argento includuntur; (#40 a#) tantae est fortitudinis, ut nulla venatorum arte aut virtute capiatur, sed, sicut asserunt, qui de naturis rerum scripserunt, virgo puella proponitur, quae occurrenti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit sicque soporatus velut inermis capiatur et interimatur jaculis venatorum. Si autem omnino vivus captus fuerit, teneri non potest impatiens, et si vi teneatur, illico prae tristitia moritur, quia animal indomabile est. Tam fortis est, ut Scriptura sacra Num. 23. Dei fortitudinem ei comparet; et ita indomabilis, ut Job 39. dicatur: numquam alligabitur ad arandum rhinocerontem loro tuo etc. Et David in libro psalmorum de unicornu loquitur in bona significatione et in mala. Est enim animal magnum, equino corpore, elephantinis pedibus, cauda suilla, buxei coloris, mugitu horridum, bellum habet cum elephante, quem vincit cornu petens in molliori parte corporis, et ut dictum est, virgines miro modo veneratur.

Pompejo magno fuit unus unicornus Romam adductus pro spectaculo, ut dicit Albertus de animalibus. Longam ergo moram fecimus sub monte, in quo bestia stabat, et videbatur nobis, quod sicut ejus aspectus fuit nobis delectabilis, sic et aspectus noster sibi, fixa enim stabat bestia, nec fugit nisi nobis recedentibus.

In processu pastorem vidimus minantem gregem per crepidinem montis, quod mirabile fuit in oculis nostris, eo quod diu hominem non vidissemus, aut bestiam saltim domesticam. Deinde in locum venimus, in quo deprehendimus habitasse noviter Arabes, quia adhuc stabant ibi aliqua tuguriola de sarmentis, alia erant combusta, quorum ignis nondum ad plenum exstinctus erat, timuimus ergo, ne forte nobis in aliquo loco occurrerent, sicut et accidit, ut patebit. Die advesperascente desertum Schoyle dictum ingressi sumus et in valle non parva tentoria fiximus et diligentiori cura nocte ista vigilavimus, ne Arabes super nos repente irruerent.

Gravis deserti diaeta.

