Part 42
Quinta decima ante noctis medium inceperunt asinarii clamare conquerentes, sibi duos asinos a funibus solutos et per fures abductos. Hoc clamore omnes fuimus inquietati et resedimus in lectulis colloquentes de occurrentibus negotiis, asinarii autem currebant per regionem et bestias simul (#34 a#) invenerunt; se ipsos enim solverant et abierant. Adductis autem asinis imperavit Calinus camelos onerare et recessum anticipare, erat enim adhuc valde mane, puta, medium noctis. Surreximus ergo et parati de Magareth deserto recessimus et rigidissimum eremum ingressi sumus, in quendam autem districtum venimus frigidissimum, in quo contra morem orientalium regionum tantum frigus passi sumus, ut pedes nostri, manus et nasi rigescerent et dentibus fremeremus. Hoc frigore valde debilitati fuimus, quia hucusque semper fuimus quasi in extremis caloribus et nunc extremum frigus intravimus nec vestibus contra frigora operti fuimus. Cum magna ergo festinantia per illum districtum processimus optantes, citius solem oriri, quo recalesceremus, quem tamen saepius hactenus occidere desideravimus, ut refrigerationem habere possemus ab immensis caloribus. Inter alia omnia, quae peregrinationem solitudinis reddunt tolerabilem, hoc principale est, quod cottidie, imo quasi omni hora, novas regiones intrant, quae alterius sunt conditionis et aeris et terra ac montes alterius formae et coloris, quibus homo miratur de praesentibus et futura videre desiderat. Semper enim aliquid novi occurrit, quo homo in admirationem rapitur, vel propter mirabiles habitudines montium, vel propter colorem terrae et rupium et lapillorum varietatem, vel propter nimiam asperitatem, sterilitatem et vastitatem, quae omnia curiosos delectant. Fateor hoc de me ipso, quod majorem delectationem habui in solitudinis vastitate, sterilitate et in ejus horribili dispositione, quam umquam habuerim in Aegypti fertilitate, habilitate et in ejus desiderabili pulchritudine. Igitur circa solis ortum de regione frigoris egressi sumus et in regionem alterius conditionis incidimus; nam in torrentem arenosum venimus et per montes novos in tempestate factos ascendimus cum difficultate multa; non fuisset autem possibile ibi transire tempore advectionis illorum montium et collium et aggerum; illo enim accurrit arena tamquam procella in aqua super terram et aerem replet, nec potest homo contra niti, ut supra dixi. Cottidie pereunt homines et bestiae per desertum involuti procellis arenarum, sicut in mari obruti procellis aquarum. Sic exercitus Cambysis arena austro mota exstinctus fuit, ut dicitur in Spec. Nat. c. 58. In magno stabamus periculo, nam arena contra nos defluxit et nullus alium nec videre nec audire potuit et vix cum difficultate poterat caput suae bestiae semicoecatis oculis videre, erat enim aer arena plenus et super terram currebat sicut rapidissimus fluvius et timore grandi quilibet angebatur, ne forte bestia sua tramite perdito alia loca intraret et de societate veniret, quia, ut saepe dixi, nullus poterat circumspicere, nam oculi erant nobis pleni pulveribus, os similiter, cappa mea nigra ita erat arena plena, quod nigredo non apparuit. Tandem autem circa meridiem cessavit tempestas et de isto (#b#) torrente in alium ascendimus per arenosos tumores et acutos, qui erat latus et magnus. Et fuit delectabilis ascensus per torrentem illum. Calinus autem convocatis omnibus ad se dixit: ecce, domini peregrini, optio datur vobis: si placet vobis abbreviare viam vestram et cum quiete sine tempestatibus tribus diebus procedere, ascendamus torrentem illum, verum tamen nullas reperiemus paludes aut cisternas in isto torrente, de quibus nos et bestiae nostrae bibamus et jam de facto aquae deficiunt de utribus. Si autem placet ire pro aqua habenda, oportet nos transcendere torrentem illum et in alium descendere et ibi forte cisternam reperiemus aquosam; scio quidem, ibi esse cisternam, sed an nunc habeat aquam, nescio. Si habet aquas, timeo eam vallatam Arabibus et nobis aquam denegari ab eis et cum hoc tribulari. Si non habet aquas, prolongamus sine profectu et utilitate viam pro multo spatio. Facite et consulite, quid placet, intrabo vobiscum utrumque periculum. Ad hoc breviter respondimus, quod potius eligamus ab Arabibus vexari et exactionari, quam siti mori et ariditate cruciari. Speramus enim, quod recipiant panes a nobis et argentum et dent nobis aquam. Sic ergo a torrente illo ascendimus et in alto ad planitiem magnam venimus decalvatam omni arena, totam enim arenam deportaverat ventus. Manifeste autem videre poteramus, pro tempore ibi esse montem arenarum. In processu autem ad finem illius campi venimus et deorsum in aliam regionem arenosam respeximus et erat latitudo magna sub nobis, solitudo dicta Hachseve. In ista latitudine vidimus multa tabernacula et tentoria simul fixa, tamquam ac si esset villa et ignes et currentes homines et bestias et obstupuimus. Erant enim Arabes, deserti habitatores, et per circuitum cisternae tentoria sua fixerant. Itaque cum pavore descendimus contra eos. Qui cum nos vidissent, cum lanceis ante tabernacula stabant sua exspectantes nos. Cum autem in campum venissemus ad jactum lapidis ab eorum tentoriis, nostra tentoria ereximus et nostras bestias exoneravimus in latere eorum. Interea pueri eorum nigri et nudi, solis ardoribus adusti, ad nos currebant, quibus statim dedimus paximatios, quos cum ingenti laetitia accipiebant (et) ad tabernacula sua revertebantur, post quos alii pueri venerunt, quibus similiter dedimus; insuper et aliquae mulieres venerunt gestantes in utero et brachiis parvulos; et his similiter divisimus. Quo facto, confregimus corda Arabum illorum, et invitaverunt nos ad recipiendam aquam pro nobis et nostris bestiis, et utres et amphoras replevimus sine omni contradictione contra omnem spem. Erat autem aqua turbida et aliquantulum salsa, sed tamen potabilis erat et grati fuimus, quod eam habuimus. Porro hoc indubitatum habeo, si parvulos ad nos currentes repulissemus et eis panem non dedissemus, numquam aquam cum pace habuissemus, imo cum lanceis coacti fuissemus dare et paximatios et argenteos. Mansimus autem ibi ad tres horas et societatem, quam potuimus habere cum Arabibus illis, habuimus. Nam juvenes nostri milites saltabant cum juvenibus eorum in campo et ad brevium simul currebant et lapides grandes levabant seque sic tentabant cum omni amicitia. Post hoc cum festinatione bestias oneravimus et cum jam in recessu essemus, vocavimus capitaneum illorum Arabum ad nos et ex liberalitate ei ducatum dedimus pro eo, quod ita pacifice nobiscum (#35 a#) conversatus fuit. Arabs autem ille cum multa reverentia accepto aureo exhibuit se, si nobis placeret, proficisci vellet nobiscum et nos defendere ab incursibus. Nos autem eum licentiavimus et a lacu recessimus proficiscentes cum festinantia. Ingressi autem sumus in occasu solis terribilem solitudinem, dictam Minschene, ubi erat torrens ingens cinctus rupibus et petrosis montibus, quae omnia erant albissima et terra tota erat ut calx exstincta. In illo torrente tentoria fiximus ad manendum ibi illa nocte, cum multis autem discursibus vix materiam pro igne faciendo comportavimus. Porro ante nos etiam quieverat ibi unus exercitus camelorum, quia multa stercora ibidem erant, et quia stercora illa arentia erant, ea collegimus et ad ignem comportavimus, non enim erat una plantula in illo loco.
Sexta decima statim transacta media nocte excitavit nos Calinus ad recessum et cum impatientia et murmure surreximus, incipiebat enim nobis labor itineris gravis et molestus fieri et praecipue nostris infirmis, qui graviter gemebant pro labore itineris; nam tota die in solis fervore et partem noctis in frigore et rore incedere, sine coctis et calidis cibariis, cum tanta siti, grave est homini sano, taceo de infirmis. Saepe miratus fui in deserto existens, quod sacra Scriptura ita graviter reprehendit murmur filiorum Israel et quod ita dure correcti fuerint pro murmure, sicut patet 1. Cor. X., quomodo murmurantes a serpentibus perierunt. Murmurabant enim vel pro labore, ut habetur Num. XI., vel pro siti et inedia, Exodi XVI., vel pro loci vastitate, Num. XX., vel pro aliis humanis defectibus. Et semper fuerunt gravissime puniti. Confusus steti in mente mea et saepe timui divinam punitionem pro murmure nostro et haesitavi, an labor noster esset meritorius cum tanta impatientia. Igitur oneratis camelis et stratis asinis de deserto Minschene recessimus et in ortu solis in solitudinem asperrimam et regionem aridissimam et, si fas est dicere cum filiis Israel Num. XX., in locum pessimum ducti sumus, qui in veritate nec seri potest, nec aliquid ibi crescere potest pro vita humana. Dicitur hoc desertum Larich et sunt in ejus dextera parte montana albissima et similiter a tergo. Sed contra orientem habuimus latissimos campos, quorum lapides et arena nigra et adusta erat, ac si ignis recens per campos illos combustibilia consumsisset, odor etiam ignis de ipso humo evaporabat. Porro finem illius latitudinis non poteramus videre, nec montibus claudi nec collibus. Cum autem miraremur de horrida latitudine et interrogaremus Calinum Sarracenum de fine campi, (#b#) dixit nobis, quod non est visus homo in terra, qui ad finem vel terminum illius campi venerit per viam illam. Si enim, inquit, aliquis velociter ageret cursu, ita, quod singulis diebus decem alemannica milliaria faceret, duobus mensibus nec ad aquas nec ad homines veniret. Et cum hoc tantus ardor adurit campos illos, quod etiam homo habita aqua non posset vivus penetrare usque ad finem ejus. Terminus enim illorum dicitur esse juxta montes paradisi terrestris et ideo fulgores gladii flammei, quem Dominus ante ingressum paradisi statuit, hos campos adurunt et accessum prohibent. Sane opinari [quis] posset, hos campos esse campos Elisii, qui sunt campi maximi et latissimi extra hominum habitationem, in quibus nemo vivens moratur. Ad hos campos, dicunt poetae, revocat Mercurius animas humanas ab inferno. Arbitrati namque sunt, omnes hominum animas a principio creatas simul fuisse et deinde conceptis hominibus immissas; morientibus nobis ad inferos descendere ibique cruciari, donec commissa in vita purgarentur et inde revocante eas Mercurio transitum facere ad Elysios campos, ac inde post mille annos a Mercurio deduci ad Lethen fluvium, ut eo potato obliviscerentur praesentis vitae labores et sic desiderarent iterum redire ad corpora, ad quae Mercurius remittebat.
Hos campos quidam profundius lustrantes dixerunt se invenisse sepulchrum vel tumbam lapideam unius gigantis mirae magnitudinis, in quo nonnulli aestimant tumulatum fuisse Og, regem Basan, de quo habetur Deuter. 3., quod ejus lectus vel cuna, in quo puer jacebat, erat ferreus et monstrabatur in Rabath et habebat cubitos novem longitudinis et quatuor latitudinis. In tantum autem virum crevit gigas ille, quod ad sepulturam ejus requirebatur magnus campus et hoc, si acceptetur expositio hebraica super locum praefatum, quae mira inducit de magnitudine illius viri, ut habetur videlicet Deuter. III. Ex his patet, quod de hoc campo aliter loquuntur Christiani fideles, aliter Judaei, aliter poetae, aliter naturales. Nos Christiani dicimus, hos campos aduri fulgoribus flammei gladii, si verum est, quod attingant regionem paradisi. Judaei dicunt, hunc campum esse quodammodo sepem camporum Elysiorum. Naturales vero credunt, hunc campum extendi huc a zona torrida et quod per eum quis poterit vita comite in regionem torridae zonae pervenire.
Processimus ergo toto illo die in terra mirabili habentes a dextris montes prae caumate calvos et albos, a sinistris vero campos Elysii adustos et nigros, in quibus non una plantula vel graminula reperitur. Cum autem sol occasum peteret, pervenimus in unum horridum torrentem, per quem suis temporibus fluxus impetuosus decurrit. In hoc torrente tentoria fiximus et ad pernoctandum in eo nos disposuimus. Solebam autem semper fixis tentoriis nostris adire Calinum eumque de nomine loci interrogare. Cum more solito ad eum hoc sero venissem et interrogarem de nomine illius deserti et torrentis, parum deliberavit et ridendo dixit, locum illum Albaroch dici, quod quidam alii Arabes et Sarraceni circumstantes audientes similiter riserunt, signantes mihi, ut scriberem Albaroch. Habui enim in manu atramentum et pennam cum papyro ad scribendum et ita, ut mihi dixerant, scripsi Albaroch in oculis eorum, et me scribente et legente valde riserunt. Porro caussam risus eorum pro tunc quidem ignoravi, sed postea scivi, trufavit enim me Calinus et alii pagani et nomen bestiae Machometi pro nomine loci tradidit et ideo riserunt. Habetur enim in Alchorano, quod quadam die, dum staret Machometus in Mecha ante fores domus suae, venit angelus Gabriel et adduxit secum per habenas pulcherrimam et velocissimam bestiam, (#36 a#) cui nomen erat Albaroch, et erat bestia illa talis formae: erat major asino et minor mulo, et habebat faciem decoram hominis et crines ejus erant de perlis, pectus de smaragdo, cauda de rubino, oculi clariores sole, pedes et ungulae ut cameli, et supra humanam aestimationem erat pretiose sellata. Haec bestia nullum hominem super se admisit sedere, nisi Gabriel ei testimonium de bonitate perhiberet; juravit autem Gabriel bestiae per viventem Deum, quod numquam hominem meliorem Machometo invenisset, ideo deberet eum suscipere. Hoc audiens bestia dixit, quod numquam ita libenter portasset aliquem hominem, sicut illum Machometum. Et ita Machometus ascendit et Gabriel staffam vel strepam sibi tenuit et cum in bestia sederet, advenit magna multitudo angelorum circumstantes bestiam. Coepit autem bestia tam suaviter et leviter [incedere], quod nemo potest dicere et cum hoc ita repente processit, sicut flat ventus, et venit usque in Jerusalem ad templum, ubi invenit omnes patriarchas et prophetas missos a Deo, ut eum honorarent, et multa mira fuerunt sibi ibi ostensa. Cum hac fabula multos simplices seduxit Machometus; quadam autem die, cum eam vulgo ingenti praedicaret, recesserunt ab eo sexaginta millia hominum, fictionem intelligentes. Haec fabula ponitur in Fortalitio fidei Libr. IV., de bell. Sarracenorum, Cap. de fundamento legum Machomet. Putavit forte Sarracenus Calinus noster, quod hoc nomen Albaroch aliquid divinum in se haberet, quod menti meae me nolente vel nesciente inhaerere posset. Sed stultitia est inhumana in Alchorano illo phantasticissimo.
Regio satis mirabilis.
Decima septima die mane diu ante lucem de praedicto torrente consurreximus et oneratis bestiis mox de ipso torrente ascendimus clivum dextri lateris et in alium latum torrentem ab alia parte descendimus. Erat autem torrens ille asperrimus et saxosus, cujus saxa, petrae et lapides erant nigri, ac si in igne jacuissent, superiora autem montium utriusque lateris erant albissima, ac si nive nova essent conspersa, nives tamen illae nullae erant et forte numquam fuerunt nec erunt, sicut nec inferius erat ignis denigrans lapides, sed sol mira sua virtute hos denigrat et illos dealbat. Sic etiam sua virtute quaedam mollificat, alia indurat, quaedam dulcia reddit, alia amara facit, contrarias una virtute inducens qualitates, secundum materiae subjectae dispositionem. In processu venimus in torrentis latiora loca et ventum frigidissimum contrarium habuimus, quo non modicum afflicti frigore fuimus, et optavimus habere vestes hiemales. Deinde limbum torrentis ascendimus et ab alia parte in grandem vallem descendimus, quae non erat nec saxosa, nec arenosa, sed fuit limosa et terra argillosa de tenaci limo albo, figulis apto. In ista valle pessimum iter habuimus, quia aqua terram illam inaequalem fecerat, et erat plena fossatis non mediocribus et strictis, et sine intermissione oportebat nos ascendere et descendere, et hoc camelorum gressui fuit disproportionatum et asellis nostris laboriosum nobisque laesivum. Si autem fossae istae adhuc habuissent aquas, sicut habuerant, nullo (#b#) modo patuisset nobis transitus per vallem illam. Multis horis laboravimus in illa mala via, et tolerabilius fuisset nobis continuus ascensus vel descensus, locus saxosus vel locus arenosus, quam praedicta via. Deinde ad finem vallis venimus in latitudinem quandam bonae viae, et a longe de ipsa latitudine consurgebant in altum montes proceri quidem, sed non lati ac magni, contra quos processimus multis horis, antequam ad eos veniremus. Cum autem ad eos venissemus, mirabamur non parum montes istos, nam de plano, ut dixi, consurgebant, et erant albi et ita rotundi, ac si opere tornatili essent facti, nec potest faciliter discerni, an fuerint arte vel natura formati. Quidam putant, quod essent pyramides sepulchrorum antiquorum regum Aegypti, qui tales moles super sua sepulchra erigi faciebant, prout oculis nostris vidimus in Aegypto trans Nilum juxta Thebas, ut infra patebit Fol. 79 b. Accessimus autem proprius et mirabile opus almi opificis esse deprehendimus, et nullius mortalis hominis arte compositos, nisi vellemus ignaris vulgi poeticas fabulas hic speculari et dicere, hos montes in hunc campum per Titanos apportatos per Herculem eis impositos, ut montem monti superponerent et in coelum ascenderent, quod facillime hic suaderi insipienti posset; vel quod montes illi essent ex Atlantibus in montes a Perseo transformatis. Inter hos montes unus cunctis praeeminens[TR149] est et valde admirabilis, quia ita formatus exsistit, ac si sagaci ingenio esset manu factus industriosi artificis, quare etiam singulare nomen prae aliis adeptus est, et dicitur Calpis ab ipsis Arabibus. Credo autem nomen hoc sibi non casu advenisse, vel vulgi more impositum fuisse, sed ab una columnarum Herculis transsumtum fuisse, quae eodem nomine Calpis nominatur. Sunt enim duo montes, Abila scilicet et Calpis, celsitudine se in sidera levantes, sibi oppositi, quorum primus stat in Mauritania, alius in Hispania, et inter hos effluit mare mediterraneum per terrae medium. Hos montes asserunt esse columnas Herculis. Siquidem veteres quidam tradunt, hos duos montes perpetuo jugo fuisse junctos, nec mare mediterraneum ex oceano emissum, sed monte continuo fuisse inclusum herculeaque virtute fuisse divisum, et ex oceano, quod ante non erat intromissum terris mare, quod postea in hodiernum usque diem mediterraneum dictum est, et ita angusto freto Europam ab Africa separasse. Et quia forte mons iste Arabiae similis est illi, qui est in Hispania, eodem nomine vocantur ambo. Est etiam in Sicilia alius mons, eodem nomine vocatus eadem ratione. Igitur monte Calpis posttergato et multo itinere die isto completo venimus in desertum, quod Arabes nominant Meschmar, et in torrentem aridissimum ingressi ibi exoneratis bestiis tentoria fiximus et cum multa difficultate parum sarmentorum collegimus pro igne ad coquendum aliquid. Porro ad latus sinistrum erat mons candidus et altus, in longum tractum porrectus, non longe a nobis. Hunc montem solus adii, volens videre, quid tum in ejus radicibus esset. Inveni autem in eo multas magnas cavernas et specus ingentes, per fundum montis ducentes, locaque illa fuisse deprehendi metallorum antiquorum quaesitorum; quae ut vidi, statim in mentem venit, quomodo multi sancti patres leguntur sibi mansiones elegisse in hujusmodi derelictis fabrorum habitaculis, ut S. Hilarius et S. Paulus, primus eremita, de quo Jeronymus in epistola de laudibus eremi dicit, quod venit in desertum procul ad exesum montem, ubi invenit grandem speluncam lapide clausam, et remoto lapide animadvertit intus grande vestibulum et forte, et desuper per petrae aperturam lucem, fueratque locus, in quo furtiva moneta cudebatur ea tempestate, qua Cleopatrae Antonius vinctus est; et prope id vestibulum haud pauca erant habitacula, in quibus erant scabra, etiam incudes et mallei, quibus pecunia signabatur. Sic et ego antiquas fabrorum inveni speluncas. (#37 a#) In has cavernas quidem introspexi, quantum potui, sed ingredi non praesumsi timens, latere ibi nocivas bestias, nec erant cavernae illae a natura montis, sed opere humano effossae. Cumque mirans girarem, inveni cumulum vetustissimarum scoriarum, quae de metallis purgatis per ignem ejiciuntur, et erant scoriae non ferri vel alterius metalli, sed auri Arabiae optimi, quod olim hic fodiebatur. Unde beatus Jeronymus de distantiis locorum hos montes nominat Catachrysia et dicit, quod juxta eos filii Israel in deserto degentes per tempus manserunt, et quod Moyses ibi scripsit Deuteronomium. Non dubito, quin olim sancti monachi in his specubus sibi cellulas aedificaverint, quia in Vitis Patrum saepe legimus, sanctos habitavisse in cavernis derelictis a fossoribus metallorum. Accepi ergo aliquas scorias et ad dominos milites eas detuli, qui pro munere eas a me patierunt sibi dari, quia erant insuetae figurae.
Gravis diaeta.