Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 41

Chapter 41 2,580 words Public domain Markdown

Tertia decima die transacta media nocte surreximus et dejectis tentoriis ac involutis et rebus bestiis impositis a deserto Gayan recessimus. Statim autem ad montem arenosum venimus, quem cum difficultate ascendimus, quia noviter per ventum tempestuosum illuc fuit translatus, et nondum erat arena bene condensata et bestiae incidebant sicut in profunda nive. Insuper ventus in praesentiarum flans sub pedibus nostris arenam tulit et montem iterum deportare et transferre ad locum alium institit, et ipsum jugum, in quo processimus, ad horam continue defluxit, sicut aqua agitante vento, nec valuimus ab alia parte in torrentem descendere propter defluentem arenam, ne in tempestatem veniremus. Magis enim in illis terris, quam in ullo mari naufragium patiuntur, qui in arenarum tempestatem venerint. Tandem autem, sicut oportebat, in vallem descendimus non sine arenae molestia, qua profusi fuimus, cujus profusio in centuplo nobis fuit molestior, quam quantacunque abundantia pluviae. Cum in vallem venissemus, per jam injectam arenam descendimus. Erat autem vallis stricta, cincta ab utraque parte montibus arenosis, et si, quod clementia divina nos tuita avertit, facti fuissent venti contrarii, ab utraque parte arena in vallem defluxisset, et nos usque ad suffocationis pericula coangustasset intolerabilis[TR146] tempestas, prout saepe perambulantibus desertum in locis istis contingere solet. Repente ergo recurvam vallem processimus et in unum magnum torrentem venimus, quem Arabes nominabant Wadalar. Hic torrens, ut vestigia patentia ostendebant, suo tempore redundat aquis, quas per suum alveum transmittit in mare magnum, quia directe ad[TR147] plagam vergebat maris. Montes hunc torrentem cingentes non erant arenosi, sed petrosi, unde in suo fundo fruteta, arbusta et herbae erant; inter herbas autem alias quaedam erat, quae da sua radice multos ramusculos emittebat, non quidem in altum, sed super terram trahebantur in longum per gyrum radicis, et pendebant in ea multa mala pulchra, viridis coloris glauco mixto, in quantitate (#b#) duorum pugnorum, formae sphaericae. Haec poma dum vidissemus, allecti pulchritudine cecidimus de asinis et collegimus carpentes, nostri autem ductores cum risu processerunt scientes vim illorum malorum, quam nos ignoravimus, sicut nec ipsa poma novimus nec umquam videramus. Carpentes autem poma quidam statim ad os applicuerunt, ut ederent, sed tanta erat amaritudo, quod labia ante dentium appositionem obstupescebant et contrahebantur, nec alicujus animalis fel quantumcumque acutum est tam immensae amaritudinis. Unde in multis horis habui os infectum, solum ex appositione. Erat autem cucurbita silvestris, quam coloquintidem nominant, quae dicitur 4. Reg. IV. mors in olla. De illis pomis accepimus ad nos et volebamus deferre in patriam, sed tam acuta fuit earum amaritudo, ut omnia inficeret, quae tangerent poma illa. Unde manus nostrae multis diebus erant amaritudine infectae, quae nec aqua nec aliis fricationibus potuit abstergi, et cultelli nostri similiter, quibus ea divisimus. Duo poma ego prima vice posui in sportam nostram, in qua habui carnes et paximatios et caseum, quae ita infecta amaritudine fuerunt, quod ea nullo modo potui gustare, et ita carnes, panes et caseum simul cum coloquintide coactus fui effundere, sed et sporta contraxit amaritudinem, ita, quod ea, quae postea imposui, amara fierent. In illo ergo torrente per virentia illa processimus contra occidentem sequentes torrentis alveum. Verum cum multum descendissimus, defecerunt montes petrosi, et iterum in arenam tenuissimam et subtilissimam incidimus, quae de montibus in vallem fluebat, et in illo loco nec gramen nec folium nec quidquam viride apparebat; nulla enim ibi gramina sata provenire possunt, quippe instabili loco arentibus arenis ad omnem motum ventorum cedentibus. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam solis sive aeris ventorum casus evadere solet. Fertur enim, quod in talismodi locis a die jacti seminis 30. die maturescunt. Cum ergo venissemus, ubi limbus vallis humilior esse coepit, avertimus nos a torrentis fundo et marginem ascendimus arenosum contra meridiem et ab alia parte descendimus in alium torrentem, qui vergebat contra orientem a meridie, per quam aquarum decursus dum est, defluit in mare mortuum. Si quis per illum torrentem ascendisset, forsan ad X milliaria ad mare mortuum venisset, quod suam linguam extendit a Sodoma usque in solitudinem hanc. Porro torrens ille petrosus erat, montesque utriusque lateris cum petris et rupibus erant albissimi, ac si omnia essent nive operta. Directe autem hunc torrentem transgressi sumus, nec per eum ascendimus nec descendimus, sed ab uno margine descendimus et per alium limbum ascendimus. Dum autem in altum venimus, in jugo paululum processimus, quia per abrupta descendere non statim potuimus, scopulis in modum dentium ab inferiori porrectis; opportunitate vero descendendi nacta per prona descendimus, et in alium torrentem profundum, (#32 a#) saxosum, asperrimum et penitus sterilem, omni viriditate carentem, incidimus, qui dicebatur Magdabee. In illo torrente in loco quodam satis rigido prostratis camelis et oneribus solutis tentoria fiximus et ad manendum ibi illa nocte nos disposuimus et asinarios nostros pro aqua ad quandam paludem misimus, quam dicebant non longe distare. Non enim cum exercitu nostro ausi fuimus tentoria figere juxta paludes aut cisternas deserti, quia, ut communiter, ibi Arabes sua tabernacula figunt, quibus cohabitare erat grave. Nos etiam per torrentem pro sarmentis colligendis ad ignem nutriendum dispersi sumus, quousque asinarii cum aqua venirent, quorum adventum cum desiderio exspectavimus propter aquam recentem speratam; laboriosum enim diem habuimus et calore incensi sitibundi eramus. Cum autem asinarii venissent cum aqua et eam de utribus in utensilia coquinae transfunderemus, non apparuit aquae species, sed potius lactis. Erat enim aqua albida et crassa et magis appetitui contraria, quam illa, quae in utribus erat inveterata et rubra ac amara facta propter corium. Accepimus ergo illam aquam albidam et cibos cum ea coximus, rubram autem pro potu bibimus. Attuli autem Calino cyathum cum aqua albida et alium cyathum cum aqua rubra interrogans eum, quae sanior esset ad potandum? Et respondit, quod aqua alba esset mala et insana, rubra vero ex corio et acuta esset non solum non mala, sed medicinalis et valde utilis. Ex hoc ausum accepimus sine metu bibendi aquas utrium. Cum autem pro coena fecissemus ignem, ecce ventus vehemens surrexit a mari magno sursum per torrentem flans et sarmenta ardentia dispersit ignemque exstinxit, ita, quod nocte illa coquere nequivimus. Insuper pulverem terrae elevavit et tentoria nostra et lectulos replevit et omnia, quae habuimus, pulveribus et arena erant respersa, unde illa nocte stetimus in pulveribus sicut in nebula spissa, non stante vento mota, et totus torrens erat tenebrosus, aer caliginosus, et coelum videbatur atrum propter densitatem pulverum. Ideo omnes eramus sicut coeci, mediis oculis respicientes, nec poterat dormiens adeo caute se suis stratis involvere, quin subintraret ventus cum pulvere. E regione autem maris magni hic ventus processit et tempestas magna in mari erat, quia vidimus corruscationes et fulgura in parte maris, quae ibi non fiunt, nisi cum vehementi maris concussione. Cum autem nos iam ad quietem posuissemus, venit peregrinus ille, qui vigil erat pro ista nocte, in tentorium nostrum denuncians nobis, quod duo Arabes vagi ingressi essent nostrum exercitum, et se juxta nostrum tentorium locassent inter saccos et sportas nostras. Surrexi ergo, quia tunc eram nostrae societatis procurator, et inveni illos duos vagos et aperto uno sacco tradidi eis paximatios pro sua coena et eorum amphoram replevi aqua de utribus nostris et signavi eis, ut recederent a tentorio et rebus nostris, quod et fecerunt et gratissimi de dono eis collato exstiterunt. Si nihil dedissemus eis, a nobis non recessissent et in duplo plus furati fuissent. Manserunt autem in exercitu nostro per aliquot dies, quia quorundam camelariorum notitiam habebant, alias non sustinuissemus eos nobiscum. Observant (#b#) enim latrones deserti Arabes tempus tempestatum, et aere obtenebrato et hominibus quodammodo excoecatis se in exercitum ingerunt et furantur, quaecumque inveniunt. Et quandoque aliqui tribus diebus proficiscebantur nobiscum, quos nemo novit, et unde aut quando invenerint, nemo scivit. Unde ideo Calinum rogavimus, ut illos nobis ignotos repelleret, qui dixit, quod per diem neminem posset a nobis repellere, sed noctibus vellet eos extra nostrum cumulum jubere discedere, suasit tamen, imo petivit nos, quatenus sic occurentibus non denegaremus panem et aquam, et securiores essemus. Unde semper in sero omnes nobis ignotos convocavimus et eis panem et aquam ad mensuram participavimus hortantes eos, ne se juxta tentoria nostra locarent, sed abirent, quod si secus facerent, eos cum fustibus et baculis a nobis repellere vellemus, sicut nec nostros servos accumbere nobiscum permisimus.

Gravis et singularis casus F. F. F.

Quarta decima die, quae est exaltationis S. crucis, et erat dominica XV. post Trinitatis, mane ante lucem surreximus disponentes nos ad recessum. Orta est autem iterum dura et grandis altercatio inter peregrinos et camelarios[TR148] et asinarios, sicut quasi singulis diebus contingere solebat. Hoc enim detestabile malum in hac peregrinatione sustinuimus, quod famuli nostri, quos grandi conduximus pretio et excessiva pecunia emimus, pro nostro famulatu erant nobis infideles et furabantur omnia, quae poterant. Noctibus occulte ad saccos paximatium se conferebant et foramina lacerabant, et quanta poterant accipiebant, forabant enim rodentes sicut glires, nec poteramus adeo diligenter vigilare, quin omnibus noctibus rapinam a nobis deportarent, sunt enim artificiosissimi fures, scientes in oculis intuentium rapere. Ad hoc etiam erant involuntarii ad tollendum supellectilem nostram, propter quam tamen ipsos cum camelis emimus, et omni tempore instante oneratione abjiciebant res nostras et nobiscum contendebant, nec pacifice tollebant abjecta, nisi novum argentum, quod dare minime tenebamur, viderent. Supra modum saepe turbaverunt nos illi miseri; si non timuissemus majus periculum nobis superfuturum, saepe verberibus et plagis eos affecissemus, quia eos vivos deglutire potuissemus, ut communi modo loquendi utar. Multa in his vindictae divinae commisimus et injustitias manifestas toleravimus. Igitur oneratis bestiis a deserto Magdabee recessimus et intravimus vastiorem et horribiliorem solitudinem, quam heri et nudius tertius habuimus, nec amplius aut hominum aut bestiarum deprehendere vestigia poteramus. Igitur gressum et transitum contra S. Catharinae stellam accepimus sine via per torrentes, valles, montes et colles progrediendo versus plagam meridionalem. Interea regionem et desertum Gebelhelell arabice dictum ingressi sumus, in quo deserto altissimi montes sunt coagulati limpidissimis rupibus, et toto die illo inter medium montium transivimus. Sole autem occasum petente in desertum Magareth dictum venimus sub montanis in locum arenosum ibique tentoria fiximus et sarmenta comportavimus ad coquendum. Porro prope nos, ut apparebat, erat mons singularis rotundus altus et ad ascendendum facilis, in ejus cacumine quasi quoddam aedificium apparebat; hunc montem (#33 a#) desideravi ascendere ad videndum, quid esset in eo, et ad circumspiciendum per desertum. Grave tamen mihi erat solum ire nec spem habui de inveniendo socio inter peregrinos. Assumsi tamen animum et derelicto exercitu quasi oraturus solus in campum processi et in cumulos arenarum veni, inter quos deambulans contra montem festinus ivi nullo sciente. Post horae autem spatium ad radicem montis veni, multum autem fefellit me montis aspectus, qui remotior a nostris tentoriis distabat, quam aestimabam, et multo altior et major erat, quam apparebat. His tamen non obstantibus coepta perficere volui et per montis clivum praecipitem intra scopulos et per saxa asperrima ascendi et cum multo labore et sudore usque in ejus cacumen veni, ubi nihil aliud inveni, nisi magnam congeriem lapidum super se invicem positorum in altum. Steti ergo et circumspexi et nihil vidi per circuitum, nisi vastissimam solitudinem, montibus, collibus et torrentibus distortam, in qua nec bestiae nec aves nec homines habitant, tentoria autem nostra et exercitum videre non potui propter remotionem, montes autem albos et nigros vidi et totam terrae superficiem solis ardoribus adustam, nec aliquid viride vidi parvum aut magnum, sed infelici sterilitate maledictum. Cumulus autem lapidum in cacumine erat viae signum, nam ubique per desertum in acutis montibus sunt cumuli lapidum erecti, quibus monstratur, per quas valles sit ingrediendum, et nisi illa signa essent, nemo posset desertum penetrare, quia ut plurimum majores valles non perviae sunt, sed in extremitatibus clausae, et ita postquam aliquis tribus aut quatuor diebus ambulasset sequens vallis viam, tandem redire cogeretur. Sic etiam est in mari scopuloso, in quo in collibus ponuntur viae maris signa lapidum cumuli; quae si non essent, multae naves montium vias ingredientes syrtim et charybdim inciderent. Sic et hic multi homines perirent, si illa signa in montibus non essent. Verumtamen Sarraceni et Arabes signa ista etiam in superstitiones et abusus convertunt, montes enim certis temporibus ascendunt et juxta signa Machometum invocant et in ejus honorem ista signa exaltant, nam cumulus ille plenus pendebat panniculis et peciolis camisiarum et vestimentorum. Istis enim solent loca, in quibus aliquid divinum esse putant, honorare, ut patet supra fol. 28 b. Nam dum quis orationem finit, a vestimentis suis peciolam discerpit eamque ibi suspendit et vadit. Causa illius stulti ritus ponitur fol. 53 a. Arripui ergo panniculos et peciolos et omnia de lapidibus in terram projeci et cruces apposui, in summitate vero cumuli crucem de arundine factam locavi et super latos lapides cruces cum aliis acutis lapidibus depinxi, memor exaltationis sanctae crucis, quae erat illo die, ut pagani ascendentes titulum Christi ibi invenirent et Christianos ibi fuisse deprehenderent.

Post hoc cum descendere vellem, acutius visum per campum duxi, ut tentoria nostra viderem et gressum meum ad ea dirigerem, sed nihil videre potui nec fumum ab igne nostro et prae angustia tremere coepi timens, ne forte per invia illa ad socios non scirem viam et declinarem huc vel illuc errando et tenebrae noctis me comprehenderent, quia, si quid horum accidisset, filius mortis fuissem. Hoc autem solum consolabatur me, quia per arenam transiveram et vestigia impresseram, quae sperabam me secuturum. Descendi ergo et in pede montis vestigia quidem mea inveni, sed paene obvoluta, ventus enim ea obtexerat et si (#b#) ad modicum tempus plus in monte tardassem, totaliter vestigia operta fuissent et ego pro certo vitae meae spem amisissem, adeo enim eram alienatus, quod ad quam plagam me verterem ignoravi, quia grandis planities sub monte fuit, in qua tamen multi aggeres arenarum erant et cumulis terra tumorosa fuit. Secutus ergo fui mea vestigia ad aliquod spatium, sed dum in altiorem terrae situm venissem, penitus deleta erant, nec ea quovis modo videre poteram; cum multo autem timore circuivi et reversus per nova iam facta vestigia ad loca, ubi antiqua videram, ut diligentius ea observarem, sed non inveni et infremui in me ipsum gravissime arguens de curiositate et de praesumtione et non longe aberat, quin mihi ipsi prae tristitia barbam evulsissem, faciem caecidissem, pectus durius verberassem, o, inquiens, heu me miserum, cur dereliqui socios meos! qua temeritate in hac terra invia et horribili recessi a fratribus! ubi eos putas inveniam? ad quam plagam pergam? Ecce, sol in occasum jamjam mergitur et tenebrae subsequuntur et ego jam non Felix, sed infelicissimus, quo ibo, quo curram? O Deus meus adjuva me! Et haec dicens subito prorupi in ultimum psalmum de VII. poenitentibus: Domine exaudi. Et orationem pulchram et efficacem in eo reperi. Processi ergo in incertum cum illo psalmo et saepe eum repetii et tandem ad unum altum arenarum cumulum veni, in ejus latere antiqua mea vestigia inveni; quae si libuisset, libenter deosculatus fuissem prae gaudio. Numquam me ipsum cum tanto gaudio intuitus sum, sicut in his vestigiis. Dum autem laetus imitarer et sequerer vestigia, incidit mihi, quod forte essent vestigia alicujus Arabis, et coepi dubitare, quod non tenderent ad plagam, a qua processi. In hac ambiguitate diligentius imitabar vestigia et vidi, ea esse calceati hominis, Arabes autem nudis pedibus per desertum currunt et iterum consolatus processi et a longe vidi aliquid album et putavi esse tres Sarracenos vel Arabes, qui omnes albis linteamentis induuntur, sed dum propius venissem, erant nostra tentoria, contra quae genibus flexis Deum laudavi et numquam amplius societatem derelinquere proposui. Inveni autem duos peregrinos coenantes sub tentoriis, ad quos dum ingressus fuissem, arguebant me de tarditate veniendi ad coenam dicentes, se diu me exspectasse. Quibus respondi, me occupatum fuisse. Et post coenam eduxi eos foras et montem eis ostendi et, quae mihi acciderant, retuli et mirabantur, me tam cito revenisse. Cum hoc sol occidit et locavimus nos ad dormiendum unusquisque in lectulum suum.

Dicta dura propter mare arenosum.