Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 40

Chapter 40 2,444 words Public domain Markdown

Decima die, dum aurora surgeret, surreximus et nos, et dejectis tentoriis depositisque tabernaculis et omnibus colligatis ad recessum nos aptavimus. Porro camelarii nostri tardi erant et quasi cum taedio et involuntarii camelos onerabant et multa de rebus nostris jacere dimittebant, unde magnos clamores et rixas habuimus ad invicem. Nos enim maledictiones teutonicas intulimus et ipsi nobis arabicas et conclamavimus, nec ipsi nos, nec nos eos intelleximus. Taedet me profecto scribere nequitias eorum, quibus nos quasi omni mane in oneratione bestiarum turbabant, cum industria enim aliquid jacere permittebant, vel lectulum, aut sportam, aut saccum, scientes nos oculum habere ad illa. Hoc autem ideo faciebant, ut peregrinus ille, cui derelicta res erat, cogeretur eos petere accipere, et ipsi petebant vice versa eum pro denariis vel panibus, et simulabant, se rem velle dimittere, nisi dato pretio. Et ita in principio ante experientiam et antequam nosceremus nos invicem, bene multas pecunias et paximatios eis dedimus, sed post acceptam notitiam et cognitam conditionem, imperavimus et coegimus[TR144] eos facere, quod nobis placuit. Surreximus autem ante lucem et collitigavimus simul usque ad solis ortum et simulabant se cum camelis velle redire in Gazam, (#b#) quod tamen nobis molestissimum fuisset. Cum ista simulatione valde turbabant nos, tandem Trutschelmannus noster in eos fremuit et omnia nostra recipere coegit et ita a loco et de campo Gazmaha recessimus per planam terram, sed pro majori parte sabulosam et sterilem. Cum autem quasi per unum milliare theutonicum venissemus, Calinus magnus, dominus Sabatithanco, Trutschelmannus noster, magister hospitalis S. Johannis in Jerusalem, Sarracenus, qui a Joppen usque huc in omnibus viis nos conduxit et rexit, recepit licentiam a nobis cum filio suo et commisit nos Calino parvo Elphahallo, Sarraceno, et commendavit camelariis et asinariis et rediit in Jerusalem; non enim tenebatur nobiscum proficisci per desertum, prout continetur in VI. articulo conventionis, ut patet P. 1. Fol. 219. De hoc viro Calino magno et de parvo, nobis derelicto, vide P. 1. Fol. 221. Audivi interim, quod ille Calinus magnus mortuus sit, et filius ejus Abram dictus ei in officio illo successerit. Videbatur mihi esse bonus et tractabilis adolescens, de elatis tamen et superbis moribus. Igitur post Calini recessum, qui huc usque tutor noster fuerat, confortavimus nos ipsos et animavimus ad patientiam et ita processimus. Vidimus autem ad dexteram mare magnum, quod non vidimus a die, qua de eo a Joppen recessimus, vidimus etiam stratam publicam, quae ducit in Aegyptum, et civitatem Bersabeae, finem terrae sanctae, vidimus illo die. Insuper autem nos vidimus terram desertam et vastissimos montes, contra quos quasi pavidi processimus, quia videbatur nobis terra tenebrosa et montes caliginosi, non quidem ex nebulis aut vaporibus, sicut plerumque contingit, sed ex terrae vastitate. In processu venimus in campum arboribus diversis et magnis repletum, in quo creditur Helias sub junipero quievisse et confortatum ab angelo fuisse, ut habetur 3. Reg. XIX. Ibi stabant therebinthi multi, in via vero stabat una arbor densa, quae florebat et suavissimum odorem flores ejus dabant, fructus tamen flores illos delectabiles subsequentes non sunt, nisi spinae acutissimae, albae quidem usque ad aculeum, quem rubeum habent, ac si essent sanguine tincta, et est adeo acutus, quod levissimo et tenuissimo tactu laedit manum, creduntque nonnuli aculeum veneno ex sua natura infectum, ut ea de causa ita faciliter laedat. Nonnulli dicunt coronam Domini Jesu de talibus spinis plexam, cum etiam circa Jerusalem crescant. De his arboribus spinosis multos per desertum vidimus, volui tamen de hac specialem facere mentionem propter Sarracenorum et Arabum superstitiones, quas exercent juxta eam. Nullus enim per eam pertransit, qui non de sua veste peciam discerpat et peciam ad arborem suspendat, unde adeo repleta est peciis dilaceratis, quod homo a longe eam videns putat, eam habere folia alba. De hoc vide infra fol. 33. (#a#) et fol. 63 dicitur causa illius ritus. Stabant etiam ibi multae et magnae arbores fici, sicut querci, quae pendebant plenae fructibus, alterius tamen speciei a ficubus communibus, de quibus collegimus et comedimus. Dicuntur tamen ficus illae ficus Pharaonis et septies in anno producunt arbores illae fructus ex se, non mediocres, sed bonos valde.

(#29 a#) Die advesperante venimus juxta quandam villulam Lebhem dictam et ibi depositis sarcinis et fixis tentoriis manere oportuit. Libenter enim nos peregrini longius processissemus, sed ductores nostri nolebant. Dixit autem nobis Calinus, quod quieti essemus, quia statim venirent dies et loca, in quibus labor et miseria nobis immineret et bestiis, ideo non oportere in principio festinare, sed paulatim arduum laborem aggredi. Porro tentoria nostra fixa erant juxta quendam puteum, cisternam veterem, magnam et altam, quae non habebat aquam, nisi modicam crassam. Hanc cisternam nominant Sarraceni puteum S. Mariae. Dicunt enim, quod Joseph ducens Virginem cum puero Jesu in Aegyptum defectu aquae coactus a via regia huc declinavit et hic aquam accepit, Christo filio, matri et pro se. Nos vero, quia aquam non reperimus in eo, misimus asinarios nostros cum asinis et utribus ad alium longe distantem puteum et aquam inde nobis attulerunt. Stabat etiam prope nos muschea, quae erat villae parochia, in hanc ingressi fuimus eamque lustravimus cum derisione superstitiosi et fatui ritus Sarracenorum.

Quidam miles de peregrinis, aliis de muschea fugientibus metu Sarracenorum, mansit in ea et gravatus somno posuit se in ea dormitum et obdormivit; dum autem coenare deberemus, non apparuit ille et cucurrimus per campum ad quaerendum eum, sed minime invenimus, nec erat cuiquam suspicio, quod in muschea quiesceret, propter periculum, quia, si aliquis Sarracenus eum in fano reperisset, vel eum occidisset vel captivum duxisset. Et eramus multum turbati de perditione socii. Tandem autem, dum satis dormivisset, de muschea venit ad nos et duplex gaudium habuimus pro eo, scilicet, quod non fuit perditus et pro eo, quod a nullo Sarraceno fuit inventus. Dispersi autem sumus per campum et ligna collegimus pro igne ad instaurandam coenam et coquendum pro prandio futurae diei, ut supra dictum est. Coena autem facta quieti nos dedimus, ordinatis tamen vigilibus, sicut patuit supra.

Processus in desertum Cades Barneae.

Undecimo die, qui est Protei et Jacynthi martyrum, sed et Felicis et Regulae martyrum apud Thuregum quiescentium, ante lucem excitati fuimus et ad recessum nos disposuimus, cum multis autem rixationibus et clamoribus bestias oneravimus et camelarii nos et nos eos valde turbavimus, quia infideliter egerunt nobiscum, ut praecedenti die dictum est. Inde autem recedentes in campum sterilem et latissimum venimus, cujus finem videre non potuimus, nisi a parte occidentali, ubi mari magno terminabatur, quod tamen longe distabat.

Porro in illis campestribus nec homines nec bestias vidimus, nec habitationes, nec domos, nec arbores, nec gramina nec arbusta, (#b#) sed solum terram arenosam et solis ardoribus adustam. Per hanc latitudinem processimus multis horis cum taedio afflicti calore solis. Post meridiem autem in terram venimus tumorosam et collibus inaequalem sed sterilem, et ibi inter duos colles tentoria fiximus hora vespertina. Dicebatur autem locus arabice Chawatha, in quo multa signa et vestigia reperimus, quod olim fuerint hominum habitationes. Reperimus enim supra nos XII magnas muratas cisternas veteres, per quarum circuitum jacebant multae fracturae laterum et fictilium et scoriae fabrorum, et videbatur nobis, quod illae cisternae non fuissent factae pro aqua potabili recipienda, sed ut in eis limus praepararetur pro lateribus et fictilibus. Vidimus autem in ipsis cisternis cadavera magnorum et horridorum serpentum et animalium nobis incognitorum. Reperimus etiam unum coemeterium gentilium et alias multa foramina et fossas factas ab hominibus ad quaerendum marmora alba, quae de visceribus illius terrae extrahuntur. Secundum omnem loci illius situm puto, regionem illam esse Cades Barneae, in qua fiximus tentoria cum festinantia, ut coqueremus nobis escas, nam illo die nondum pransi fuimus. Praecedenti enim vespera paravimus nobis carnes pro prandio illius diei, sed dum carnes de sacculis produceremus in asinis sedentes, reperimus eas putrido foetore infectas et cum nausea eas projecimus et caseum cum paximatiis vel biscotis pro prandio sumsimus, excessivus enim calor, quem habuimus, per latissimum campum nobis carnes corruperat. Misimus autem asinarios nostros cum utribus et amphoris ad afferendam aquam recentem de quadam longe distante cisterna, nos vero per regionem dispersi sumus ad colligendum sarmenta et ligna pro igne, sed non reperimus nisi arida arbustula, quae ex humore praecedentis hiemis creverant et iam funditus exaruerant; has cum radicibus de humo extraximus et cumulum magnum pro igne comportavimus, nec erat aliquis inter nos, qui ab hoc labore haberetur supportatus; currebant enim per campos sacerdotes religiosi, comites, barones[TR145] et milites ad coligendum ligna aut materiam combustibilem. Sarmentis autem comportatis diu cum desiderio exspectavimus aquas, sed tardabant asinarii valde, quia pastores regionis eos a puteo repulerant, et cum hoc puteus longe distabat. Tandem autem obtentis cum difficultate aquis venerunt in occasu solis cum utribus repletis. Erat autem nobis primitus valde abominabilis aqua in utribus, quia de utribus colorem rubeum quasi sanguinolentum et saporem salsum contraxit ex corio et omnem qualitatem delicabilem amisit in utribus et cibi cocti cum aqua illa colorem et saporem pellis novae contraxerunt. Sed et amphorae nostrae, viasci et flascones, ad quae de utribus aquas recepimus, eodem foetore infecta erant. His tamen non obstantibus ad tantam sitim saepe venimus, quod deficientibus aquis in nostris amphoris ora nostra ad utres posuimus et aquam infectam de foetida pelle sugere delicias computaremus et magnas grates (#30 a#) camelariis et asinariis diceremus pro admissione ad illam emulsionem, imo saepe denariis argenteis emimus, ut de pelle carnulenta et foetida aquam sugere possemus. Igitur coena facta stravimus nobis sub tentoriis et non sine timore dormivimus, nam humus illa erat multis foraminibus serpentum perfossa, a quibus infici timuimus. Sed Deo protegente nihil molestiae illatum fuit nobis in illo loco.

Ulterior contra desertum processus ad interiora.

Duodecimo die mane ante lucem camelos oneravimus et asinos stravimus et de Chawata in tenebris recessimus, lentissimo autem gradu procedere coacti sumus cum camelis et asinis pro eo, quod tota terra illa fuit cavata per aspides et serpentes et ubique erat plena foraminibus, ita, quod bestia raro potuit passum facere vel pedem ponere sine immersione profunda, nec erat peregrinus, qui illo mane non cecidit ter aut quater de asino cum cadente bestia. Porro unus de nostris camelariis viso longo et magno serpente arcum tetendit eumque sagitta laesit, vipera autem laesa in altum se tulit et quasi ad vindicandum se contra laedentem conabatur, qui evaginato gladio serpentem per medium divisit et partes a se invicem longius projecit, jubens nos per medium procedere, ne partes iterum reunirentur; putavit enim partes reuniri, nisi homines per medium partium transirent. An autem hoc sit superstitiosum, nescio. Nam et in nostris partibus idem vidi fieri in serpentum divisione. Transivimus autem bene per duas boras vel tres in illa forata terra, per quam nequaquam potest esse transitus in vere, quando aspides et serpentes suum cursum habent.

Deinde in desertiora loca venimus, et incepit regio magis ac magis deserta et inhabilis fieri. In locum autem quendam venimus, in quo videbatur fuisse concursus multarum aquarum, quasi lacus ibi fuisset, et ibi erant multae foveae magnae ex aquarum decursu factae, et licet regio ibi esset plana, terra tamen erat distortissima, et oportebat nos sine intermissione ascendere et descendere cum magna fatiga. Porro in meridie veram regionem vastae solitudinis attigimus, in qua profecto non habitavit homo nec habitare potest. De planitie enim montana ascendimus in terram solis ardoribus adustam et penitus infructuosam, montibus scopulosis et collibus arenosis, torrentibus saxosis et horribilibus plenam. Intrantibus autem nobis solitudinem habuimus obviam karravanam i. e. exercitum hominum cum camelis et asinis et vehementer expavimus timentes, eos esse latrones eremi. Sed cum convenissemus, nullus se movit contra nos et cum silentio ambae turmae se invicem pertransibant. Valde enim formidulosi fuimus ad quorumcumque contravenientium aspectum, quia multa mala fuerunt nobis praedicta, quae passuri essemus ab Arabibus per desertum. Post hoc in quendam districtum venimus et a longe tentoria (#b#) et tabernacula vidimus secus viam nostram, quibus visis contristati fuimus et ad sustinendam tribulationem nos praeparavimus, non enim est ibi locus praeparandi se ad defensionem vel ad repugnandum, sed solum ad patienter sustinendum et ad succumbendum. Cum ergo ad illa tentoria venissemus, stabant quidem ante tentoria viri nigri orientales cum lanceis, parati ad se defendendum, non ad invadendum, et nos respiciebant, nec verbum unum loquebantur nobis. Celeriter ergo eos cum silentio pertransivimus contenti de eorum quiete, sicut et ipsi de nostra, si quidem et ipsi formidabant.

In processu ulteriori venimus in campos adustos et latos, per quos ad magnum spatium patebat inspectio deserti. Et vidimus in multis locis prope et longe a nobis fumos quasi ab ignibus ascendentes, de quibus perterriti fuimus, quia putavimus, ignes illos esse exercituum et turmarum Arabum. Sed Calinus dixit nobis, et experientia nos edocuit, quod in illis locis nec homo nec ignis esset, sed venti flantes turbines excitant, et tenuis arena et terrae pulvis elevatus in altum apparet esse fumus ab igne.

Porro, die advesperascente ingressi sumus regionem, cujus montes, colles et humilior terra et omnia, quae apparebant, erant alba. Interea in unum torrentem venimus, quem nominabant Gayan, in quo tentoria fiximus in albissimo solo. Ibi cum multis laboribus et discursibus vix potuimus congregare materiam pro igne, non duo ligna, quia nulla ibi penitus erant, sed arida arbustula, quae tempore remissi fervoris humore habito de terra saliunt et ad solis tactum arescunt, et sunt potius herbae quam arbusta. Sunt autem omnia ita reperta spinosa et odoris aromatici et fumum suavem faciunt. Coximus ergo et coenam fecimus, sed et nostri camelarii et asinarii collegerunt cumulum sarmentorum ad coquendum sibi subcinericeos panes, quos sic faciunt. Incendunt ignem copiosum et juxta ignem expandunt pellem in terram et super pellem effundunt farinam, quam secum ducunt, in quam aquam fundunt et pastam faciunt. Pasta parata et in panem latum et tenuem formata et sarmentis igne consumtis, carbones removent a loco, ubi ignis arserat, et pastam ad locum calidum illum ponunt eamque cineribus et carbonibus cooperiunt, et ita coquitur et fit panis subcinericeus valde sapidus. Mox autem accepto pane calido in frusta et morsellos confringunt in unum capisterium et oleum olivae superinfundunt, impinguantes morsellos, et ita manducant, sicut nos offas solemus manducare. Et quando istum cibum comedunt, gaudent et aestimant se regalibus deliciis frui. Quando vero ignem habere non possunt, soli suum cibum coquendum exponunt, in mediis enim aestibus diei ardor fornaci Babylonis comparatur, tanta enim vis solis est, ut quibuslibet coquis ad pulmenta sufficiat, unde S. Pastumius vidit in deserto ollam cum oleribus sine igne fervere, ut habetur in Speculo Histor. L. 19. C. 14. Carnes autem assant inter lapides a sole calefactos, ut dictum est supra Fol. 25. (b) Igitur in illo sero incepimus cibos de nostra (#31 a#) provisione accipere, quia omnia recentia, quae de Gazara tuleramus, consumta erant. Cum autem jam sol occasum petiisset, jussit Calinus ignes ex toto exstinguere, ne quidem favilla aut scintilla in tenebris reluceret, et commisit diligentius vigilare, dicens, locum illum insecurum et frequentibus incursibus Arabum formidulosum. Et ita custodes diligentes posuimus et dormire incepimus nec aliquam inquietudinem passi sumus, quamvis in terribili loco essemus.

De periculo tempestatum in arena.